Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

1 8 DE VITA PElREs xi IIcI3. moris erat. Denique plura edisserebat & de loco victoriae, & de triumpho, cuius pars, sed spectaculum Theutobochus filii, & de nonnullis aliis rebus, quibus euulgato rumori habita fides cleuaretur. Obtianuit etiam postremis annis aliquot fragmenta huiusmodi omum: sed ex illorum inspectione confirmatus magis in sententia filii , ratus tum demum

grandia ossa, quae effossis sepe sepulcris miramur, esse Elephantina ; quasi belluarum Domini illa cara

habuerint, aut forte etiam posteritati illudere vo luerint ex ea sepeliendorum cura. Opinatus est etiam, commonstrari interdum ossa, quae effossa fuerint ex

arenis, aliisve locis, ubi casu quodam fiterint obruta ; cum reperire vix liceat virum aliquem fide dignum , qui tepulcra fabrefacta oculis suis conspexerit, fidesque penes illos sit, qui divendunt, monstrant, aut se inuenisse, eruisseque profitentur. Heinc optauit saepius virum aliquem tam falli, quam fallere nescium, in Siciliam nauigare, explorare que quae effossa non procul Panormo Gigantum ossa perhibentur, ac specialiter Crania. Sperauit enim fieri posse , ut is uteretur ingenua illa voce Suetonsi, esse Capreis immanium belluarum, ferarumque membra praegrandia, quae dicuntur Gigantum oua. Sed haec 16I4. hina nimis. Sequutus annus feralis fuit amicorum illustrium morte. Accepit enim ex literis Aprili mensea Gualdo scriptis, obiisse & Contarenum Procuratorem Venetiis, & Laelium Paschalinum Romae, &Veronae Nichezolam. Acce8it etiam postmodiim ., obiisse Augustae optimum Vesserum, die Iunij vige

152쪽

nus mortuus in Anglia. Quin ipse quoque literis ad Natalitium Benedictum mense Maio scriptis meminit Ducis Arscholani, tanquam ante demortui. Meminit alias, ut vita functi Heidelbergae, Marquardi Freheri Iurisconsulti, & Historici, cuius amicitiam Velserus pararat. Nescio an alij fuerint; sed numera re solebat annum ab alio ferali quintum , ereptorum nempe sibi capitum carissimorum iactura, numeroque infaustissimum. Addebat sibi solatio fuisse, quod inire interea amicitiam licuerit cum aliis viris oppido magnis. Vnus fuit Ioannes Franciscus Vidius a Balneo, Patracensis Archiepiscopus,&per ea tempora Auenionensis Vicelegatus. Singularis enim deinceps necessitudo intercessit, seu donec ille Auenione degit; seu cum est versatus perillustris Nuncius tam apud Principes Belgarum, quam apud Regem Christianissimum ; seu postquam factus est Cardinalis rarae, &spectatae virtutis. Alius filii Francincus Savarius Breuius, qui diu fuerat Orator Regius ad

portam Ottomanicam , quique tum Roma rediens, vere nouo fuit Aquis- Sextiis; ac secum habuit Gabrielem Sionitam ex Maronitis Libani montis, linguarum Orientalium interpretatione iam clarum, quicum etiam Petreskius amicitiam contrahere, porroque excolere suauissimum habuit. Alius rursum fuit Guillelmus Catellus, eximium Senatus Tolosani lumen, quicum multa communicauit, seu ad specialem Comitum Tolosanorum historiam, seu uniuerse ad Occitaniae commentarios spectantia; quod:

153쪽

iso DE VITA PEIREsKII1ίI . ipse ctiam testatus alicubi est, Petreskium virum δε-

Alfimrum , curiosissimumque appellans. Infoelicitas alia,

quae illum codem anno exercuit, morbus fuit grauissimus, qui totos duos menseis sic Patrem asstait, ut ipse , pro amore feruentissimo , vix unquam ab illius te to , cubiculo ve recesserit. Allevamento interea fati, quod rara nonnulla accepit ex Belgio, ac speciatim iconem lacobi Metij Telescopiorum inuentoris, quam procurauit V inshemius; quod obtinuit etiam Arelate expressam e marmore nouem

Musarum essgiem ; & Monspelio aliam duarum Musarum cum Homero in medio , & inscriptione

O M H P. . . & aliqua alia, quae statim cum variis nu- , .mismatibus ad Natalitium Benedictuni misit. Succidit etiam aliquas horas, quas lectioni cum destinasset, insumere praesertim voluit pellegendae, expendendaeque Prouinciali Historiae, quam tum edidit Caesar N ostradamus. Vt verbum autem adiiciam de illius examine, non prorsus quidem probauit stylum magna parte poeticum : non etiam fidem habitam commentariis nescio quibus, aduersias quos authentica quaedam monumenta exstarent : non aliquos metachronismos, & annorum initia Kalendis Ianuarij. constanter tributa, cum potius ad Incarnationis Dominicae diem spe starent: non antiquam nobilitatem nouis hominibus quaesitam , antiquis vero familiis ereptam , aut praeteritam ; non aliqua id genus alia. Verum cum ista excusaret, quod Author omnia pervidere non potis, fidei alienae steti set; commendauit pium consilium, laboremque sane

154쪽

L isg R T E R T I V S. III ingentem; & candorem plurimi fecit, quo ille main 161 . luit Comitum Prouinciae seriem a Gilberto incipere , de quo indubia fide constat ; quam a Bosone illo, de quo , eiusque ad Gibertum usque succe iaribus adeo sunt variaeates sententiae. Praetereo autem

ut Petreskius etiam ipsi caligini ex ipsa fide instrumentorum , asstorumve auinenticorum adferre lucem studuerit. Adnotauit enim Rothboldo , qui ante annum millesimum fuit, siccessisse non modo Bosonem de cuius progenie nihil, praeter Rothbol- dum filium , comperit) sed alium etiam filium nomine millelmum, qui ipse filium cognominem, &una cum GauΣfredo fratre Comitem reliquerit. Successisse illi Bertramnum, qui partim cum Gauetfredo patruo , partim cum patruele millelmo regnarit. Bertramno natum alium ' ' illelmum, aliumque Gauafredum, qui Comes etiam fuerit. Et probabile

quidem esse Lisse Gilbertum Willelmi filium ; sed

ad id statuendum non suppetere instrumenta , cum etiam Franciscus Claperius Odonem interliciat. Quanquam de isto Odone haesit, quem ille regnanse scribit ab anno supra millesimum trigesimo nono , ad usque nonagesimum : cum annis interme diis, ut quadragesimo secundo , sexagesimo tertio,& aliis regnasse illelmum, Gauetfrediamque comperiflet ; & anno etiam nonagesimo praeter Gilbe tum , fuisse una Comitem Prouinciae Raymundum

sancti .Egidij , qui fuerit forte filius Gavethedi. Pra tereo quoque, ut deinceps plurima obseruauerit, in quibus tam Claperius, quam Nostradamus sint hal-

155쪽

is1 DE VITA PEIREsxtar 6i . lucinati. Illi enim , exempli gratia' fecere Gilberti, o Tiburgidis filiam, non modo Dulciam, quae Ray- mundo Barcinonis Comiti nupsit : venim etiam Phaltidem . quae Ildefonso Comiti Tolosae; ut hac ratione Prouincia inter Raymundum , & Iideia sum fuerit diuisa, anno, ut silpra attigimus, centesimo vigesimo quinto; cum tamen Phaltis fuerit po

tius filia Raymundi Sancti AEgidij, Comitissaeque

Aluiraeiadeo ut diuisitonc illa idcirco minor pars Prouinciae Phaltidi obuenerit, quod compensatio fuerit facta cum Ruthencnsi, ac Giualdensi Comitatibus , quos Dulcia ex Matre Tiburgide tulerat. Fecere illi rursds ex Dulcia progenitum alium Gilbertum , & ex hoc Gilberto Stephanitidem , quae nupseritRaymundo Baulcio; cum is tamen Gilber tus secundus nullus fucrit, &Stephanitis fuerit non ipsius filia, sed Gilberti illius primi, atque unici, ac soror proinde , & non neptis Dulciae, licet non ex Tiburgide , sed ex uxore alia , seu Geriberga , seu

Francilca. Plura memorare importunum foret :ctim

haec attigisse sessiciat ad designandum studium,quod

P cires ius interposuit tum amicorum casibus, tum paternar infirmitati. Parum porro abest, quin adeundem annum referendus 1it Leuissimus morbus, quo conflictatus ipsemet fuit. Videlicet mense Nouembri Rocca-brunam profectus est , oppidum fro-pe Forum tuli j , unum ex corum numero , quae soluendo aeri alieno imparia , ipsum fundis redimebant, instituta speciali Classe Disceptatorum, &Iudicum, quibus Petreskius erat conscriptus. Et quO-

- niam Diuitigod by Corale

156쪽

L 1 AER TERTIV s. Isniam constituerat non prius in urbem redire, quam 1614. perfecta essent praescripta negotia; ideo postulauit licentiam perseuerandia Uario, qui literis variis amore plenissimis se illius .absentiam ferre grauiter testabatur. Postulauit etiam a Patre , qui inuitarat illum ad nuptias Susannae sororis, a memorato Segui ranno in uxorem ductae, sequente Ianuario. Ac interfuisset quidem lubens, absente praesertim Valaue sto, quem Nobilis Prouinciae ordo ad generalia Franciat Comitia, Rege iam maiore quatuordecim annis, Parisios destinauerat: sed valetudini consulens abstinendum duxit ab itinere , illa praesertim tempestate. Ad morbum autem Vt Veniam , regrediebatur sub vesperam Kalendarum Februarij cxperuetustis nescio quibus monumentis interuisendis, cum animaduertit atram nubem ex hiemali ortu sensim procedentem; monitusque ut maturaret, vix mature satis peruenit ad oppidum. Exhalabat illa foetorem prope intolerabilem ; adeo ut coniecerit exortam ruisse ex Strongyle, caeter que Vulcaniis, quarum fuissent igne commota , perturbataque interanea. Eadem paullὀ post, & nocte sequente eam effudit grandinis copiam, quae die alicra libertatem incedendi praecluserit, nisi qua prius egereretur. Die

tertia supercidit nix, quae totam Prouinciam ita Occupauit, ut meminerim me tum ex hac urbe pergen tem Aquas-Sextias, fuisse treis dies totos ad Vallem solam detentum ; tanta scilicet eius copia itinera ob ruta erant. Caeterum Petreskius cx eo tempore infandis fuit doloribus uniuerso prope corpore cor-

157쪽

W DE VITA PEIREs XII reptus; sed ad dorsum potissimum, secundum seriem

vertebrarum. Heinc neque lecto decumbere, neque

sedere ad cathedram , neque pedibus consistere potuit. Durabat solum alti antisper, cum duo famuli sese heinc inde supponerent, sustentantesque humeris, ad incedendum adiutarent. Non postremus vero ex vigiliis pene continentibus labor ; adeo insemnum erat procliuis, adeo, quocumque statu esset, doloribus excitabatur. Translatus Aquas- Sextias, vix

quidquam melius habuit reli uo anni decursu toto. Caput illi totum nudatum, eoque casu effectum est, ut pro capillis densis, rigidisque, quos eo usque habuerat sentiebat nempe inter mirandum, haerescendumque ipsos attolli, ac pileum etiam subvehere ὶ rariores simul, ac molliores, & suborti fuerint, &deinceps perseuerarint. Et iam quidem accedente . vere anni millesimi sexcentesimi decimi sexti con

ualescere videbatur, cum superuenere haemorrhoides, quibus fuit acerbe vexatus. Non morbus tamen

sic dilcruciauit, ac obstaculum propemodum factiam, ne exhiberet Vario, quod destinauerat obsequium. Quippe Varius iam aliquoties a Rege vocatus , Ut Nomophylaciae, sacroque Sigillo praeesset, tum demum in Aulam discessurus erat; ac iam tota Prouincia , Ut abeuntem velut parentem prosequeretur lacrymis , Aquas Sextias conuenerat , cum morbus ille visus est solum Petreskium remoraturus. La

rabat porro decimum iam diem, cum Varius illum inuisens,& valere iussit, & clauim, curamque librorum , ac cimeliorum concredidit. Ipse autem lecto

158쪽

Ling R T E R T IV s. III consurgens, aliquo-vsque comitari leistica volens,

tentauit primum , si vel tantillum equitationis patiens foret. Rem semel expertus, eam stibi paullatim virium accessionem sensit fieri, ut vix pauca milliaria cogitare initio ausus, totum denique iter conficere par fuerit. Nihil hic opus commemorare quanto cum applausu a Rege , ac Regina Matre, dc a viris Principibus, magnatibus, omnibusque bonis exceptus fuerit Varius ; quam generose protestatus, sacramentum praestiterit Regh Sigilli dispensandi; qua

deinceps constantia, integritateque defunctus fuerit eo munere. Consentaneum sollini dicere Petres hium fuisse ipsi semper summas inter curas magnum lenimentum ; & quemadmodum caetera, sic specialiter

adnotasse, descripsisseque quicquid illi memorabile accidit. Proximum proinde delegit hospitium , vis quod solebat Aquis-Sextiis in posset cum ipso singulis diebus & leuiore illa coena comessari, & supremis illis horis, quibus fere solis vacabat, congredi

familiariter. Consentaneum quoque referre PetreS-hium eam sibi legem edixisse , ut nullam unquam Vario commendaret caussam , nisi virorum literatorum. Id etiam in Prouincia perquam riῆide obseruarat, veritus semper ne foret viro, sui licet amantissimo, importunus. Exceptos autem semper voluit bene merenteis de literis, ingenuisque artibus viros; tum quia sibi temperare illorum ergo non poterat; tum quia norat Varij genium , qui ut erat aequi seruantillimus, ita non ferebat cultores Musarum an fractibus illis forensum contestationum dis ineri. - - V ii

159쪽

r616. Heinc patens, magnumque asylum literatis omniabus fuit; quando ad ipsum concurrerunt quotquot . in Aula, ac praesertim referenda ad Vatium habuere

negotia ; nemoque unquam abiit, cuius patrocinium non fuerit ab eo cum alacritate susceptum.

Qui primus est statim initio sollicitudinem illius expertus, fuit memoratus Ioannes Barciatus , qui post editum de summo Pontifice opus , nec iam solita apud Regem, suosque pollens gratia; quam primum accepit Petreskium accessisse Parisios, subduxit sese ex Anglia , & in amici sinum prorepsit. Ipse vero non modo illum excepit perhumaniter sed egit

etiam ut Varius complecteretur, tuereturque. Discessuro Romam , literis praeivit ad amicos omneis in itinere , effecitque ut varia, exhiberentur ossicia ;ac Massiliae praesertim, a sibi assine Balthasare Viasso,

inter Latinos Poetas huiusce aeui celebri, qui illum per aliquot dies detinuit, ac fouit, & apparato nauigio rebus necessariis instructum dimisit. Praetereo fuisse Petreshio sollicitudinem non minorem circa Barciaij uxorem , filium , & Io. Ludovicum Debo narrum uxoris germanum , cum quarto pὀst

anno profecti Romam ad illum sunt. QDd etiam statim in bonarum literarum gratiam peregit, fuit editio Inscriptionis, qua Romae effossa ad portam Capenam , continebatur elogium Luch Scipionis Barbati filij, ob Corsicanam expeditionem. Quippe non prius ab Aleandro , & Pignorio exemplum habuit, quam laborauit non leuiter, ut quantum posset, illustraretur. Existimauit enim vix daman.

160쪽

LIδER TERTI Us. 2πtiquiorem ostendi posse , aut aliam forma characte- Iss6.rrum vetustiorem exsistere ; constructionem Grammaticam a vulgari quidem abhorrere, at saecula ta

men prisca sapere ; denique edoceri res, isnotas alioquin mansuras; ut quo reserri deberct illud ex ouidio inexploratum, Te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur, Cum pene est Corsis obruta classis aquis.

Inscriptio enim sic habuit, H o N C. OI N o. P L o Ι-

A IDE. MEREΥΟ. Itaque cum ipsi maxime placu et illa Sirmondi interpretatio , qua probatum est Inscriptionem hanc esse anni ab urbe condita

CCCC. XCIIII. Sicque anno solum posteriorem inscriptione Duilliana, siue columnae Rostratae, habita huc usque pro omnium vetustissima ; idque praeter explanationem orthographiae, phraseos, re

AEDEM MERITO: ideo ipsam quoque edi proc rauit, sed tacito tamen nomine Sirmondi, quod ille, . V iij

SEARCH

MENU NAVIGATION