Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

18 DE UITA PEIREsHIII 6ΟΣ. malium symbola iam ediderat, ac tum de nouo apparabat. Atque is quidem Bononia scribens animo reuera grato pollicitus est se commendaturum per quem profecisset : sed in caecitatem breui incidens id, quod destinarat, perficere potis non fuit. Idem fuerat pollicitus Ioannes Baptista Villalpandus, de illius nomine , patria, conditione sollicitus, ut te nari posset a quo accepisset & siclos, de pleraque alia, amplificando tractatui de nummis Hebraicis, post editos iam magnos illos in Ezechielem commentarios. De Sirmondo laeic memorandum, quod cum accipere a Petreskio Roma discedente noluisset, nisi ex iis numismatis , quae geminata illi adessent, postulauisse ipsum tamen, obtinuisseque ab eo, postquam Patauium rediit, plusquam ducentos ectypos, vel ex Graecanicis duntaxat. Eius scilicet generis coegerat iam supra mille, quae forent penitus intacta rei

nummariae auctoribus : de cum haberet cuia tarnante, quam post Romanum imperium in ciuitati bus quibusque Graeciae, Asiaeque praecipuis, ex quibus contexuerat seriem Seleucidarum Principum, ab , Alexandro ad Romanos usque: eamobrem Sirmondus hanc seriem desiderauit cognoscere, ut illius instar seriem Principum AEgyptiorum texere posset. Sed faciendus his modus est. Porro iam pene triennium in Italia exegerat, cum apparare reditum coepit. Ac habuerat quidem in votis Uenetiis tendere Augustam, tum ut Velierum, Occonemque ea in urbe inuiseret : tum ut exindet commissus Danubio circumstantia Germaniae, Hungariaeque locae lustraren,

62쪽

LIBER PRIMvs.' 19& Constantinopolim tandem per Euxinum Pon- IcO2. tum, Bosphorumque Thracium peruen iret, peragraturus deinceps quicquid liceret ex Graecia : verum Fonuiuius plane abnuit, vel quia censeret Patrem, Patruumque id consilium auersaturos, ob digressionem prolixam nimis, periculisque plenissimam; vel etiam quia ipse Parisios repetito accerseretur. Petrenkius ergo nihil plane ausus ipso repugnante moliri, res suas ita composuit, ut imprimis omneis Italiae amicos, quibus vale coram dicere non potuit, literis salutauerit, oblatoque obsequio, & plcrumque etiam adiunetis munusculis devinxerit. Sic exterOS quoque, ac prete aliis Scaligerum , cui ad superius memorata adiecit nummos ab amicis Veronensibus recens habitos , nonnullάque alia spectantia ad Scaligeranam

familiam. Coegit deinde quicquid potuit seu librorum , seu cimeliorum, seu aliarum rerum exquisiitarum nancisci: ratus sibi in patria parem copiam non occursuram. Discessurus coniecit omnia cum sarci nulis in aliquot capsas, quas direxit Genuam , convehendas inde Massiliam: ac reseruauit solum rariora, & pretiosiora aliqua, quae una transsata eandem secum experirentur fortunam. Videlicet, cum sibi

satis lustratum putaret ex Liguria, peragrare Galliam Cisalpinam voluit, emergereque Lugdunum , Ut prouidere illeic posset quemadmodum litteras ab amicis acciperet, & vicinam ad illos daret. Postremtim relicto ingenti sui desiiderio Patauij praesertim, ac Venetiis ne quidpiam dicam de Augusta, ubi Vebserus concepta spe complectendi illum frustratus,

63쪽

go DE VITA PEIREs 3 II isor. quasi dimidium animae subduceretur, ingemuit in itineri sese commisit. Diuertit autem primum Vicentiam , salutaturus illeic amicos, ac inuisurus eum montem, cuius, Ut dictum est iam ante , ichnographiam quaesierat. Considerauit etiam Gustosae illam

venti dispensationem per canaleis, ac tubulos iaccepitque, & in commentarios retulit historiam illius, qui nascentem e crypta ventum in loco satis dissito, domum usque per meatum subterraneum ita deduxit , ut tandem velut secuerit, distribueritque pro arbitrio. Accessit deinde V eronam, attenditque illelepraesertim ad Scaligerorum sepulcra, quorum, quia tum non licuit adumbrationem obtinere, impetrauit postea interuentu Caesaris Nichezolae, & Marci Antonsi Montani. Mantuae cum foret, tam multa vidit, atque adnotauit in Ducis Cimeliarchio , ut cum superioribus annis accepisset direptum fuisse, Germanis urbem vastantibus, vix satis sese consolari per multos dies potuerit, tantam ducebat factam iacturam. Inter caetera spectauit curiose AEgyptiam illam Tabulam , ut varios de ea scrupulos eximere Pignorio posset. Visa Cremona, voluit Brixiam, Bergamumque diuertere, ac tum vcnire Mediolanum,

ubi non modo Erycius Puteanus, & Septalij fratres, aliique amici ; sed maxime etiam ille nunquam satis laudatus Archipraesul, Cardinatisque Fridericus

Borromaeus, Ambrosianae Bibliothecae iam tum crebrescontis fundator, sunt illum humanissime, ac per dies multos eomplexi. Digressus Ticino , Nouaria, Vercellis, peruenit Taurinum, ac saperatis Alpibus,

64쪽

Geneuam ; ubi peruolutis libris variis, spectatoque is o L. Lemmano lacu , Tononum vicum adiit, ut fieret oculatus testis admirandorum facinorum , quae patrare per illud tempus Daemoniaci perhibebantur. Traietio lacu, perlustrataque circumicina Helvetia, soluere vota placuit ad celebre fanum Sancti Claudis, ac praesertim pro Patrui cognominis incolumitate. Defiectere inde volebat, Semurium , Dauidem illum quondam suum praeceptorem salutat rus, aedeisque illas inuisurus, in quibus ante quinque annos Genebrardus obierat: sed rerum in Burgundia ob factionem Bironij Marescalli innovatarum, suspectarumque status deterruit. Deflexit ergo potius Lugdunum , ubi accepta pecunia, persoluit large honorarium Ductori suo Parisios, ut iam dictum est, disces iuro. Deinceps , quamuis amore

patriae, parentumque teneretur, callide tamen consilium cepit non pergendi recto itinere domum, sed discedendi Mon spelium , ubi Iulius Pacius a Ber a Iurisconsultus Vicetinus profiteri magna cum laude Iurisprudentiam ferebatur. Quia enim satis sibi ipsi

circa Iuris studium nondum fecerat, & apud se tamen constituerat neque postulare , neque adipisci quam lauream vocant Doctorcam , absque inligni'uadam gloria , testationeque eruditionis; idcirco domum tendere noluit, ne inuitus adigeretur ad consequendum lauream, possetque prius sub illustri Antecessore fieri instructior. Itaque concessit MonD

pelium sub Iulii mensis initium , seseque statim ipsi

Pacio in contubernium cum fratre dedit. Subinde H ii ,

65쪽

s, DE VITA PEIREsx IIDso 2. vero consilium indicauit Patri, ac Patruo, qui nihil tale suspicantes subueriti sunt , ne forte in Italia non satis studiose Iuri incubuisset. Praeter eum secessum, argumento fuit, quod tam ex capsis Genua acceptis,

quam ex transmissis residuis illis , selectioribusque cimeliis, quibus Monspelium cum peruenisset, 1ese

exonerauerat, perviderunt illum debuisse tantum

temporis in iis colligendis, cognoscendisque impendere , ut nihil, aut parum omnino , quod impenderetur Iuri, superfuisset. Id autem ubi ille re sciuit , quadam veluti apologia suspicionem est amolitus. Nimirum , se nihil detraxisse horis Iuris studio debitis; sed tantum quas alij aut ludicris

rebus, aut compotationibus, aut Venereis illecebris vulgo dederent, succidisse, contriuisseque in comparanda antiquitatis notitia. Quam viderent de ea congeriem , argumento saltem esse pecuniam sibi creditam non ruisse in nequitiam , perditosve usus absumptam. Caeterum & se agnouisse non esse studium antiquitatis Iurisprudentiae inutile , cum alia ratione non possent pleraque loca seu Digestorum,

seu Codicis intelligi; & posse ipsos id experiri, cum

quod , exemPli gratia, lateret iam Interpretes circa Viriolas ex imaragdis Vlpiano , ac Paulo saepitis memoratas, intelligere ex iis possent, quas eruisset Romae cae quibusdam ruderibus, quasque ad illos mitteret, rem iam a plerisque seculis inuisam. Ex-lsare etiam in sarcinis plureis reliquias ex eo Are, quod antiqui graue dixerunt cum id nimirum penderent ) interque parteis Assis Varias reperiri ina-

66쪽

- LIBER PRl,sus. 6sdrantem , qui altera facie Suem praeferat, ex quo, de ex oue, ac Tauro pariter signatis, dicta primum fuit Pecunia, tanquam a pecudibus. Sic & repertum iri alia propemodum innumera, de quibus coram disserere, sine voluptate utriusque non posset. Denique tam sese, quam fratrem non diuertisse ad Pacium , quod se iuris ignorantiores suis coartaneis

crederent ; sed quod cximium aliquid supra ipsos sapere vellent. Placuit mire parentibus instituta de sensio , ac Patruo praesertim , qui tanto ardore videndi ipsius is arsiit, ut, vix tertio mense exacto, accersitum voluerit. Accessit ergo ; sicque Lareis reui-

sit primum mense Nouembri, sed adducto tamen secum Pacto , ut vel reducendi ipsius praetextu detineri domi non posset. Relimis verὰ germanus fuit, quod e morbo tum conualescens sella dare itineri absque periculo non posset. Heic non memorabo qua exsultatione exceptus Petreskius domi fuerit, neque quo cultu habitus Pacius. Referam duntaxat magnum illum virum Guillelmum Varium, qui tum

erat princeps Aquensis Senatus, quique fisit postmodum suffectus, ut suo infra loco dicetur, in vicem Cancellarij , mirari satis non potuisse indolem

adeo egregiam , raramque adeo eruditionem tanta

cum modestia coniunctam ; neque unquam satis fariari interrogando , excipiendoque quae ille scite, perspicue, suauiterque commemorabat. Paucis post diebus Monspelium una cum Pacio rediturus, dest etendum e via censuit, ut demonstrare illi posset staturiginem Vallis clausae, non aquarum exundant

67쪽

I 2. tium copia magis,quam Petrarchae, & Laurae amori-l bus concelebratam: itemque Arcum illum triumphalem , qui Arausione conspicuus, C. Marij credebatur, cum ipse Fabij Maximi potius esse opinaretur ; tum ciuitatem Auenionensem ; & fornicatum triplici se rie Wardonis, seu Guardonis pontem , ac Nemau- sentia quoque nonnulla, quae ille non aduerterat, tametsi illeic biennio moratus. Quρο- primum autem rediit, tanta se cum alacritate ad studium Iutis composuit, ut horas decem solidas diebus singulis in eo collocaret. Neque vero id solum tempus consecratum est studiis; sed dietim etiam quasdam horas , ac potissimum ante somnum impendere selitus fuit litteris humanioribus, smadioque rerum antiquarum. Non id abnuebat penitus Pacius , qui mire etiam afficiebatur, quoties illum de rebus variis, ad antiquas praesertim leges pertinentibus, dicentem audiret. Quin non modo etiam eth passus, sed pene, dicam, auctor fuit, ut Narbone inuiseret, quae exstant illeic vetustatis non ignobilia monumenta; ac speciatim votum, factamque Augusto Arae dedicationem, cuius ante annos triginta effosse, & Burdigalae, cum illustratione Eliae Vineli,excula exemplum obtinuerat. Scilicet nondum allatum crat Inscriptionum Gruteri opus, in quo postea obseruauit Tribunitiam Augusti potestatem , quae apud Tacitum legitur trigesima septinia, fuisse ex hac ipsissima inscriptione trigesimam octauam. Ad haec, quia Pacius perlubenter edissercbat de rebus ad Physicen spectantibus, nullam non occasionem captabat rogitandi

68쪽

LIBER PRIMvs. Grandi illum de causis naturae abstrusoribus, & maxi- Isos. me quidem per horas relaxando animo datas. Sic

cum aliquando noctii incidisset in crustas, squammasque piscium lucidas, collegit, intulitque clam in Pacii Musarum; ac postea cum illo ingressus, quam

praeferebat candelam consulto exstinxit, ut illo primum attonito, ac deinde lucem mirante, sciscitaretur ipsius caussam. Ac recurrit quidem Pacius ad calorem ex putredine excitatum ; sed rogauit Petres kius , cur non sentiretur ergo calor neque in iis squam mis, neque in quibusdam lignis putrescentibus Z cur horrea prae putredine incalescentia , calx item madefacta, &alia tantopere calida non emitterent lucem Z cur si ob calorem cicindelae lucent,

non lucerent etiam animalia caetera tantopere iis calidiora 3 Ad quae Pacius, posse calorem,quem in scholis dicunt virtualem, lassicere ; & aliunde exigi certam dispositionem materiae , quae reperitur in rebus minus ad sensum calidis, non reperta in aliis calidioribus sensu deprehensis. Praetereo porro , cum haec,& alia non fecissent satis Petreskio , nihil deinceps visum sitisse probabilius, quam lucem omnem flammulam esse , sed rarissimam , tenuissimamve: argumentoque esse lucem Solis, quae dum cogitur, densaturque, ardet; ad eum modum , quo vapor nihil aliud, quam aqua rarefacta, tenuataque est, quae rur-Sus coacta , densataque, humor apparet. Cum lux autem Solis direeta, seu primaria sit adhuc satis densa, ut calorem sui sensibilem faciat , repercussam tamen , secundariamve adeo tenuem euadere, Ut eius

69쪽

cs DE VITA PEiREs K. II 6os. calorem sensus non percipiat. Quare & nihil mirum videri, si lucula illa squammarum, similiumque rerum non sentiatur calida; cum sit longe tenuior illa solari secundaria, intra quam plane evanescit. Quod

res autem calidiores non perinde luceant, caussam dici posse, quod calor vehcmentior tetriores excitet vapores, seu fuligincs, quam ut connatam luculam patiantur puram emergere , atque idcirco apparere. Rursus, cum foret valde curionis rei anatomicae, ac herbariae; ea- propter quoties licitum erat, diuertebat in Regios hortos,aquatuor iam annis instructos, ad

Richerium Belleuallium utriusque demonstratorem, cui nunquam non fuit Petrestis & desideratissima,& iucundissima consuetudo. Diuertebat etiam se quens ad Franciscum Ranchinum, qui ad peritiam Physices, Medicesque eximiam, puIchre adiungebat

notitiam, cultumque rerum antiquarum. De Ioanne Dortomanno quid dicam , cuius semper solitus fuit & exquisitam doctrinam , & insignem erga se

beneuolentiam commendare Θ Hoc certe Medico est usus, cum febricula laborauit, cumque vexatus est grauiore, quam ed usque fuisset expertus, dolore hae morrhoidum , dc nonnulla etiam urinae emittendae dissicultate. An adtexam vero quod retulit saepius, clim Dortomannus aliquando aegrotantem inuiseret, rogareturque , cur ea Vice serius solito aduentaret, . respondisse ipsum se accedere ex consultatione m

morabili pro muliere Belliquadrensi , quae tum gestaret utero mensem iam vigesimum tertium. Ea nempe iterato nupta, cum priore coniugio par-

70쪽

Lr3ER PRIMVs 67tus aliquot nonimestreis edidisset, ex posteriore ta- i sos. men edidcrat treis, unum menssium undecim, alterum quatuordecina, tertium vero octodecim: & quoniam ex periculis antecedentium puerperiorum, coniiciebat libi ex quarto impendere grauissimum; me dicos ideo consuleret, si qua ratione incolumis cuadere ex illo posset. Et memini quidem obiecisse me, uideret, ne esset eadem foemina, quam non ita pridem Antonius Saporta, aliique Medici propicr simile nescita quid non omnino sanam mente prΟ- nunciassent. Verum perstitit fuisse aliam , adiiciens ipsam non longe pos peperisse infantem cum capillitio, ac dentibus, ob inuisseque a coniuge, ne Viterius contingeretur. Utcumque porro hac de re sit, quam venditare pro vera nolim) occasione partim morborum, partim vellementioris studij, estectum est, ut lit cras ad amicos scriberet raras. Inde euenit, ut cum semel totos quatuor mense is ascribendo abstinuisset, & periissent etiam destinatae quaedam in Italiam epistolae , ideo rumor de eius morte Romae, ac Patauij precrebuerit; δ: Pignorius etiam ad Patrem consolatoriam scripserit; Gualdus verὀ,falsitate rumoris comperta, illum quasi rediuiuum salutauerit, crudelem blande appellitans, quod sua in scribendo negligentia , amicos tam bonos, iamque constanteis enecaret. Videlicet non admittebant quod expectandas a se raras literas praemonuerat , donec studium Iuris foret absolutum. Quare compulsus denique fuit, ut sepiuscule scriberet ; neque ad ipsos Italos modo , sed ad ipsos quoque Velserum,

SEARCH

MENU NAVIGATION