Quaestio, an antiquorum doctrina de crisibus et diebus criticis admittenda? : An in curandis morbis et praesertim acutis observanda? : theses quas, Deo juvante, in saluberrima Facultate medica Parisiensi, praesentibus competitionis judicibus, publici

발행: 1824년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

dictae, morborum in melius pejus-ve conversionis essectus potiusquam causa haberi saepissime possint. Sic, exempli gratia, quaeri potest utrum lateritio colore praeditum sedimentum quod in urina observatur post unamquamque febrium intermittentium accession-Dem, Producatur eadem ignota causa qua gignitur febris intermittens, an sit simplex hujus morbi symploma, aut accessionis vera crisis 3 Haec questio cum magna de humorum assectionibus quaestione apte connectitur, hujusque tractandae sorsan hic esset locus, nisi deficeret tempus. Nihilominus, compilatis seduloque examinatiSomnibus de critica urina observationibus, arbitror in hac materiemulta adhuc desideranda esse, multa imprimis perperam interpretatos esse auctores; altamen haud pauca existere facta quibus optime demonstratur urinis vel in quantitate vel in quali late mutatis plures

morbos judicatos esse. Hic adhuc animadvertendum , quoties urinae, criticae dictae, observatae fuerunt, sere semper eodem tempore apparuisse alia critica phaenomema, ut sudores vel alvi fluxus. Deliaen morbum acutum sola urina sedimentosa judicatum semel lantummodo vidit. Nonne igitur iure suspicari licet, in his casibus, urinam sedimentosam fuisse, quod, multo sanguinis sero cum sudoribus vel diarrhaeis e corpore manante, urina, minus aquosa, vel salia vel acidum

uricum deponi sinit 38'. PFalismuS. Constat, pWalismo superveniente, saepius sanari varias morbosas excretiones; sic, narrante Hosmannio, apud duas steminas pualis mus, Sponte natus, pertinacem leucorrhaeam suspendit. A doctore Doubie observatum est Ptyalismum, sub acutorum morborum sine supervenientem, semper utilissimum esse. Sed in hoc casu pualismus non est proprie criticus. Febres continuae annorum I 667, 1668, quarum a Sydenhamio

nobis tradita est historia, per ptyalismum vulgo iudicabantur.

42쪽

Vidit Huxhamius in lentis nervosis febribus salivationem fieri, magno semper levamine. Willis sebrem putridam plyalismo judicatam observavit. Asserentibus Werihoss, Boliti, Hosmaian, Double, etc.,

febres intermittentes, nullo medicamento sanabiles, decesserunt, simul atque multa saliva suere caepit. In confluentibus variolis, a Sydenhamio Dotatum est salivationem tam communem esse apud

adultos, quam diarrhaeam apud pueros; hosque duos fluxus vere criticos habet. Existimat salivationem quasi pustularum adjutricem eSSe, ad morbosam eliminandam materiem. Non nego in pluribus casibus ita se rem habere. Sed, apud aliquot variolosos qui ptyalismum mihi praebuerunt, salivae fluxus nullo modo criticus mihi visus est, Potius autem productum eum credidi magna faciei cutis irritatione usque ad salivales glandulas propagata, ita ut in his casibus

piyalismus mere symptomaticus eSSet. 9'. Parotides.

Hi tumores, qui praesertim in variis continuarum febrium periodis

nascuntur, rarissime, arbitrio meo, critici Sunt, saepissime vero symplomatici. In eadem sententia est professor Landre-Besuvais. Num quam vere criticas parotides vidi. Apud non paucos aegros , animadverti omnia magis sinistra fieri, dum parotis nasceretur et cresceret. Unus ex aegris in Caritatis nosocomio curatis jam febris gravissima recreatus convalescebat; tum se praebuit parotis , ac simul ad pessimum statum rediit aeger ; mox abiit tumor, rursusque sinistra evanuerunt symptomata. Apud alios aegrotantes, parolides ortae sunt, increvere , et tandem Vel resolutae sunt, vel in Suppurationem abierunt, morbo interim nulla tenus aut exasperato aut mitigato.

43쪽

1o'. Abcessus. Criticorum abcessuum exempla multa retulerunt auctores ; nec

sane dubitandum est, quin lactis abcessibus, rapida saepe variorum morborum solutio iacia sit. Vel in acutis vel in chronicis morbis critici abcessus observati sunt. In acutis, sub fine morbi solito nascuntur, aliis criticis motibus jam observatis; et sanationem perficiunt. Talium abcessuum exempla praesertim reperiuntur apud seri hori Hux-hamium, sagierum et Raedererum, Sarcone, Hildenbrandi, etc. Has purulentas collectiones antecedunt inflammationis signa. Alii autem sunt abcessus , critici quoque, et sorsan morbos evidentius iudicantes, qui mirabili rapiditate formantur et mirum in modum crescunt, ne minimo quidem signo inflammationis dato in partibus quas invaserunt. Vidi aegros quorum Omnes corporis partes Vastis purulentis collectionibus vel vicissim vel simul occupaue sunt. Apud iuvenem variola convalescentem septem abcessus, in brevissimo lemporis spatio , postica colli parte , in seriore maxilla , duobus brachiis et crure dextro formati sunt. In parte qua pus colligendum erat, nec dolor, nec tumor, nec rubor, sexdecim vel viginti horis ante abcessus formationem, inveniri poterant. Nonne videtur, in his casibus, pus in sanguine creatum, ut Deliaen arbitrabatur, a sanguine tantummodo integrum separari, atque in organorum superficie vel parerichymate deponi, nulla antecedente istorum inflammatione Nonne etiam docuerunt recentes experientiae uream in sanguine formari posse cur igitur morbi ficum humorem, scilicet pus, morbosus baud gigneret sanguis, ex quo, propensa natura, in aliquod organon, quasi depuratorium , deponeretur Dictum est, in m Orbis thoracis, ab cessibus superiora membra specialiter invadi, et in abdominis assectitanibus inferiora purulentis collectionibus praesertim astici. Nescio an observatione clinica confirma afuerit haec assertio.

44쪽

Dictum est abcessibus pone aures vel in auribus formalis sat frequenter iudicari pleuritides. Pleuritici quibus abcessus sebant a laures , Omnes sanabantur. Stoll.) Apud innumeros pleuriti de laborantes aegros, quos mihi observare datum est , hane crisim nunquam vidi. Ab cessus in ano chronicorum pulmonis morborum felicissima crisis ab auctoribus habiti sunt. Apud trecentos circiter phthisicos in Caritatis nosocomio a me observatos , nunquam hos abcessUs reperi. Artificiales abcessus formari nequeunt, sed variis applicatis exul Oriis hanc criseos speciem saustissime saepius ars imitata est.

Ex omnibus iactis in hac dissertatione narratis, concludendum mihi videtur vere existere crises , id est, certas solidarum liquidarumque partium mutati es , Per morborum de UI Sum, a natura proVocata S, quibuSque Supervenientibus, morbuS in meliora vergit,

vel etiam repente Sanatur.

Cum antiquis medicis puto admittendas esse Crises regulares aut irregulares , persectas aut imperfecta S.Criseos vocabulum saustis tantum mutationibus aptandum esse arbitror; malos igitur cviseos vocabulum Pejiciendum. Crises non modo in acutis morbis admittendae Sunt, ut dexistimabant veteres ; sed etiam in morbis chronicis, ut jure asseruit HosmanniuS.Crises frequenter antecedit et nuntiat inordinata saevissimorum symptomatum turba; inde momentanea morbi exasperatio quae, facta crisi, ex insperato evanescit. Has Galeni assertiones Prorsus confirmavit observatio. Plurimas crises peculiaribus nuntiari signis aeque certissimum est.

45쪽

Sed hic saepe subtilius disseruerunt Hippocrates et Galenus, nec

Mutationem sponte natam , seu crisim , multo esticaciorem esse luam eamdem mutationem, arte excitatam, ex multis observationibus

constat. Sic praesertim venaesectionibus hirudinumque applicationibus naturales haemorragiae multo praestantiores ; sic Spontanei sudores aut alvi fluxus artificialibus sudoribus aut di arrhaeis multo salubrioreS.CPisis insolita saepe judicat morbum, solitis remediis diu frustraque tractatum. Sic in observatione sexta febrem intermittentem , Linde non cedentem, epis taxis sana it. Nonnullae crises certis morbis quasi propriae sunt. Ita Peripneu monia criticis sudoribus ut plurimum terminatur. Sed in hac re, ut in aliis, multa a Galeno exaggerata Sunt. Crisis, in acuto chronico ve morbo, vel rapida sit, repenteque morbum jugulat, ut aiunt auctores , vel lente sit, plurimosque perdurat dies; tum, si velis , sub solutionis vel lysis nomine hanc designare poteris; sed Semper est idem phaenomenon , Semper CSt mutatio qua melior evadit morbus. Crises omnem morbum terminare possunt, sed in omni quoque morbo possunt deesse. Non dubium est quin in multis casibus , nulla observata vel crisi, vel lysi, sanitas recuperetur. Hac habita Patione , in duas etiam classes morbi dividi possunt. Alii quam spe pissime cum crisi, rarius sine crisi judicati. Alii autem saepissime sine crisi, rarius Cum Crisi faustum exitum habentes. Morbos acutus certis contineri periodis , arte saepius turbatis , ex innumeris observationibus constat. Itaque Crises, quibus acuti judicantur morbi , frequentius fiunt certis diebus qui sub criticorum dierum nomine designantur. Hujus doctrinae veritalem evidentis

si me demonstraverunt omnium petatum et regionum ObServationeS. Hic tantum commemorare mihi fas sit celeberrimum nostrae aetatis medicum , prosessorem Landre-Bea uva is , asseruisse dies criticos a se ut plurimum observatos fuisse, per urbatrice medicina natu-

46쪽

Palem morborum incessum non mutante. Tunc enim, ut ait Baglivi, Hes criSeos , Hes dierum criticorum, nec aliorum demum Natura motiatim regulas, ab antiquis traditas, in febribus obserpabimus.

Nil alioquin mirandum, ingeniosissime et meritissime dixit jum

citatus professor Landre-Beauva is, quod certis periodis multi contineantur morbi; et forsan multo magis mirandum, si aliter Seres haberet. Nonne omnia naturalia pliae nomena certo quoque tem' pore perficiuntur Fixum praegnationis tempus, regulariS mens truorum reditus , dentitionis periodi, certi limites intra quos multa

organa Suum munus adimplent, etc., omnia haec demonstrare vi dentur manifestis sanam organorum actionem contineri periodis; ergo InorbOSam eorum actionem non periodicam esse certe mirandum

foret. Ut unum hic exemplum prodam, exanthematicae sebres hasperiodos evidentissime pxaebent, quia forsan in his morbis medicus raro naturam turbat. Sed, ut crises abeSse possunt, ita qu0que non in omni casu certo temporis spatio morbus terminatur. Tantum igitur supputandum est an saepius certis diebus morbi terminentur, hocque facto observationibus valde probato, statuta est generalis sex, rarioribus lactis, et quasi exceptionibus, haud certe abroganda.

Enumeratis factis quibus probatur crisium , et dierum criti eorum existentia, opus meum hic terminare, factorumque explicationem aliis relinquere possim. Parvi enim momenti est omnis theoria , nunc inconsideratis elata laudibus , nunc nimio etiam contemptui tradita. Hic tamen nonnulla sed non omnia crisium phaenomena interpretari conabor. Non est certe mihi animus exponendi numerosissimas theoriet

47쪽

quibus auctores, variis physiologicis hypothesibus ducti, cPisium

Phaenomena explicare moliti sunt. Nostra aetate, pexistimaverunt medici, irritatione ex loco in alium translata, crises Omnes expli- eari posse. Ita , verbi gratia , hac irritationis translatione Supposita, Peripneumoniae sanatio sudoribus factis explicatur. Sed, ut irritatio irritationem aliam sanet, ipsi satentur hujus theoriae fautores ne cesse esse ut primitiva irritatio secundaria major sit. Quanta autem, obsecro, inest disserentia inter leviusculam sudantis cutis

irritationem, immanemque phlegmasiam qua peripia eum0nia gi'gnitur lIn hac resolvenda quaestione, ecclecticam philosophiam consectari, omnibusque opinionibus et sectis, si quid boni insit, decerpere

sapientissimum mihi videtur. Non omnes crises Certe uno modo explicari possunt : aliae ex humorum permulationibus , aliae ex organicis solidorum motibus praecipue pendent. De hoc nunc disse-

Io. Crises ab humorum deperditione. Nemo negat apud pletho Picos homines saepe salutares esSe haemor xagias. Quid est autem, in plurimis casibus, febris inflammatoria nisi altissimus pletliorsu status quo sanguis , nimis copiosuS aut dives, omnia organa ultra modum excitat; inde pulsus celer, caeleraque febris phaenomena. Si tunc supervenit haemorragia vel a naribus, vel ab alia parte, causa morbi tollitur, sitque sanatio. Sic neminarum menses ut periodicae crisis species considerari possunt; qua morante, multa apparent Phaenomena, plethorico statu evi denter producta, rapideque evanescentia, fluentibus menstruis. Ita quoque haemorrhoides seu morbos judicant, seu a morbis liberant. Bilis, mucus, aliive humores canalem digestivum implent, ejus que lanctiones turbant; his humoribus vel alvi fluxu, vel vomitu ejectis , redit sanitas. Inde quoque emeticorum et purgantium haud

rara utilita S. et

48쪽

Io. Crises a metastatica humorum deperditione. Vidimus, in supra citatis observationibus, hydropes Varios repente terminatos fuisse, simul atque sero a tela cellulari, pleurae Vel peritonaei cavitate resorpto, similis humor in alium organum deponebatur, et e corpore egrediebatur cum sputis, s cibus , urinis aut sudoribus. Certe , in his casibus verisimillimum est eumdem esSe humorem qui ex cavi tale resorptus, auxiliunte sanguiniS circuitu , ad aliam translatus fuit. 50. Crises ab inflammationis translatione. Huic classi multae sine dubio referendae sunt morborum judica tiones. Sic inflammationes internae exanthematibus variis vel abcessibus terminari possunt; sic, orta intestinorum phlegmasia unde diarrhaea ), cerebri pulmonumque assectiones , vel articulorum inflammationes, aliquando solutae sunt. Sic tandem , evaneSCente arti culationis phlegmasia, apparent internae inflammationis Signa , Tedeunte Pheumatismo decedentia, etc., etc. 4'. Crises a moltis fluxionaris translatione.

Hic motus fluxionaris de quo, meo judicio, optime disseruit Bartheg, ab inflammatione valde distinguendus est; hanc gignere

PoteSt, non hanc vero constituit. Explicabuntur-ne illo motu criticus peripia eum Oniae Sudor, ariae e VacuationeS, parun, quidem copioSpe, quas sere nulla aut nulla comitatur inflammatio, et quae tamen in gravissimis morbis maximum levamen asserunt. Ita ne etiam explicabitur phthiseos in graviditatis tempore suspensio 3 A vitalibus vi xibus, quasi fluxionari motu , in parte quadam collectis hi salutares effectus pendere videntur. Non equidem ignoro quam Vagum et male delinitum sit hoc vocabulum. Mihi tamen, ad quoddam saltem tempus, admittendum videtur , ut designans peculiarem organi

49쪽

statum, Peculiaremque phaenomenorum Seriem, quae al3 inflammatoriis phaenomenis valde disserunt. 50. Crisos ab eliminatione materiei morbidoe sanguini immixtos. Plerosque morbos, materie quadam morbisica, in sanguine nata vel introducta, gigni medici diu dexistimaverunt. Syden hamius,

hanc ideam amplexus, morbum ita definiebat : natur coe conamen materias morbi icin exterminationem , in oegri salutem , omni ope molientis. Asserit idem auctor hanc materiem vel in corpore formari , vel in corpus introduci. Acutum morbum dicit, cum, nitente natura, morbisca male vies rapide et integre e corpore eliminatur; non ita re habita, chronicum morbum dicit. Haec morborum petiologia, qua tam facile explicantur crises, a plerisque medicis, per longissimum temporiS intervallum, Veris sima quasi religioso cultu habita, nostra tandem aetate omnino re pudiata est. Mea sententia, veteres nec non nostri aevi medici aeque erraverunt: alii morborum causam in humorum vitio plus aequo

posuerunt; alii solidis partibus nimium concessere. De hujus quaestionis parte ad crisium doctrinam illustrandam apta tantum hic tractabo; et primum nonnulla physiologica experimenta referam. Docuerunt haec experimenta, primum infestatis humoribus, gigni posse morbos qui fauste saepius terminantur manifestissimis cri sibus. Elenim, si in animalium venas injeceris vel pus pravi aut boni moriS , Vel Putridas materias , mox observabis animal variis assici symplomatibus maximam praebentibuS analogiam cum febrium gravium symptomatibus. Tum apparent convulsiones, te lanici insultus, nervosaque alia Symplomata; tum pr0Strata jacent animalia , me dioque in statu, adynamico dicto, serius vel ocius pereunt. Sed non raro, magno jam in Stante Periculo, variae Superveniunt evacuationes, diarrhaea purulenta, nigra , foetidiSSima, urina cra Ssa, Sedimentosa , male olentium et qua Si Putridarum male viarum vomitus; aliquando etiam rapide serviantur abcessus, ex quibus pus manat variis

50쪽

qualitatibus praeditum. Post has evacuationes, ut plurimum ad sanitatem redeunt animalia; si nulla evacuatio facta sit, moriuntur, et in cadaveribus variae deprehenduntur inflammationes in cranio, tho race aut abdomine. Itixistimari potest has produci inflammationes sanguine quem noxia in sestavit materies, a cultica evacuatione non eliminal R. Sed inter illos morbos artificialiter in animalibus productos, va riusque Pestilentiales sebres mias malum absorptione evidentissime gonitas, maxima est sine dubio analogia; in his quoque, nocente materia sanguis laeditur , ab hac laesione omnia Symplomata, omnes inflammationes in organis deprehensae oriri videntur. Nonne igitur verisini illimum est in his quoque pestibus omni conatu elaboraturam esse naturam ut mi asinate, sanguinem et inde omnes partes inses-lante, sese liberet 8 Inde variae crisos. sandem hae ipsae pestes ab omni a taxica vel a dyna inica febre eo tantum discrepant quod gravioribus comitantur symptomatibus; in his quoque febribus sympto malum causam a Sanguine viliato pensedere sexistimandum est; id indicat analogia. Id etiam valde demonstrat maxime notanda doctoris Gendrin observatio. Expertus est enim , sanguine hominis putrida subre defuncti in animalis venas injecto similem genitum fuisse morbum. Multae alioquin febres, putridae vel adynamicae dictae, pravis alimentis sumptis Saepe nascuntur, Ctin hoc quoque casu nullatenus absurdum est putare vitiatum Sanguinem ab heterogeneis principiis, seu Vera rnorbifica materie, variis crisibus , liberari posse. Variolavum , morbillorum et scarlatinae eruptio consideranda est ut vera crisis qua natura morbi sicam materiem expellere conatur. Hoc praesertim in variolis evidentissimum est. Nondum apparentibus pustulis , observatur febris quae, facta e Puptione, cessat. Nisi apte erupit a sint, gravissima sese praebent symptomata quorum Causa saepius nec in ulla interna inflammatione, ut asserunt aliqui, nec in parvula et discretissima eruptione jure ponenda est. Nonne tunc manifeste patet variol0sum virus, septi cum quasi venenum, solidis

SEARCH

MENU NAVIGATION