Quaestiones criticae de belli Punici secundi parte priori

발행: 1848년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류: 로마

101쪽

Ruperiore capit ad locum pugnae accessimus, de qua nunc videndum. Egrogi Polybius doscribit illam convallem, ab utroque latere tumulis clausam , cuique a fronte collis imminebat, a tergo lacus erat cum via perangusta. Hinc suam descriptionem hausit Livius 1 . Copias Hannibal apte disposuit, ita ut ad hostes partim claudendos, partim undique aggrediendos valerent R. icininus recte Appianus H - ὁ καὶ θεα ες φαραγγα, αποκρυ ρος, στρατοπεδευεν V 3). am nec in convalle locatae, nec iunctae uno loco erant hae partes exercitus vesperi Flaminius pervenerat ad lacum, ubi loca illa insidiis nata. Postrivio primo diluculo agmen duxit in angustias , et quidem, auctore Livio, inexplorato. Non igitur operam nos ponere oportet in consule excusando, coniicientes, eum Poenorum agmen persequi et a tergo adoriri in animo habuisses 4 , cui quippe con- I Vid. Arnold ΙΗ, Θ, qui tamen descriptionem Olybianam non plana eum solo consentire contendit. Cf. etiam Niob. d. Zeliis II, 237, 38. d. Isteri II, 89. 90. 2 Pol. III, M. Liv. XXII, 4. Zonar. VIII, 26.

a VII, 10. 4 Sicut putat Arnold III, 107.

102쪽

iecturae nec Polybius, nec ceteri favent. Simul a maior Romanorum para ex angustiis in convallem pervenerat, Hannibal signum undiqua invadendi dedit. In huius pugnae initio narrando nonnihil a ceteris differt Zonaras, quo auctore Romani non crastino mane, sed ipso adventus die soro Iannibalem, colli insidentem, Viderunt eademque vespera angustias intrarunt, ibique quieverunt, quae sane temeritas adeo omnem modum superasset, ut ea vix credibilis nobis videatur. Porro ipsius certaminis initium sic nobis exponit o και πό

, αυτοι ἄν τι δεινὸν τα 'ντες Viij. Hic igitur , quum pugnam sub mediam noctem orsam esse existimaverit, rem quidem haud absurdam tradidit; attamen necessitas huius rei non apparet, quoniam Hannibal hostem tam bello clausum habuit, ut eius vires metuere ipsi non opus esset. Ceterum eatenus Zonaras et Livius consentiunt, quatenus hic Romanos sine explorat

ribus prosectos esse, ille sine excubiis dormivisse, ambo itaque parum prudentiae eos adhibuisse indi

cant.

Quod ad ipsam pugnam attinet, de ea non multum dissentiunt scriptores 2 unde Lachmannum mireris, statuentem 3), Livium pugnae descriptionem alii potiusquam Polybio debere, licet quaedam , nonnihil diversa,

103쪽

ex alio sonte hausta esse haud negemus. Sic animadvertendum , eum tres ei me horas pugnatum esse adiicere, de Flamini caede uberius agere, nec terrae motum praetermittere, de quo statim dicam. Tempus illud trium horarum memoravit quoque Coelius 1ὶ ex eo igitur vel e Fabio, qui mox a Livio citatur, cum hoc ductum esse puto, tum vero elegantissimam de consule occiso narrationem 2 . Ille autem terrae motus, qui

apud Polybium et Appianum frustra quaeritur, ut a multis 3 , ita his verbis a Zonara descriptus est 4 :

I Cic. de Divin. I, 35. 2 De hac narratione dignus est qui legatur ArnoldIII, Il0 praecipue de verbis, quae Ducarium Proserentem inducit Livius: In these ast ord we probubi ratheris rea th unquenoliabis atred of the Roman rutoeracyis to the author os au agrarian law, than the genuine language, of the Gaul. 3 Cic. de Dinin I, 35. Liv. c. si Flor. II 6. Plui. in Fabio . . Gros. IV, 5. 4 Cap. I. Horum verborum comparatio cum Livianis nosserme cogit unum sontem cogitur , qui an Fabius esse possit nescio con tu certe, Zonaram a Dione hunc e Fabio hausisse. s. Nieb. Ed. Isteri I, I, 60. Non tamen ausim cum Lachmann statuere, e Cic. de Div. I, 24 et de Nat. Deor. II, 3 patere, haec a Coelio sumta esse, sed fortasse voluit ille de Divin. I, 35.

104쪽

causa motus a Floro excogitata, post Dulieri 1 operam nihil addere praestat. parto Romanorum in medio proelio , 0 hominum, eruptione acta, evaserunt; non diu tamen sortitudine sua laetati sunt. Statim enit post cert me eos secutus est Malia bal, qui quum, teste Polybio M), fidem dedisset, ipsis salvam vitam fore,

secundum Livium 3 autem , se eos abire cum singulis vestimentis passurum, illi sese dediderunt. Sed paulo iniquior in patriae hostes hic scriptor esse videtur. Μaharbalem enim adeo mentis compotem fuisse, ut sciret, quae promissa, ab ipso acta, servaret annibal, quae non credere decet porro, quum Romani probe noverint Poenorum morem non alios quam socios dimittendi, intellexerunt sine dubio, nemine monente,

Maharbalem nihil ipsis nisi vitam polliceri posse. Quapropter puto, quum ambo haec e Fabio sumserint 4 , Livium ea nonnihil mutasse, ut perfidiam Carthaginiensium augeret. Appianus, qui mira ratione rem illam multo amplius quam ipsum certamen exponit, praeterea a ceteris differt nam do 10, o hominum loquitur, eosque nudos ad Hannibulem deductos esse scribit, et libertatem iis Maharbalem pollicitum esse addit se . Pugnae exitus hic est Livius se apud Fabium reperisse testatur, 15,000 Romanorum in acie caesa 10, 0 elapsa IM hostes occisos esse. Cum Polybio eum congruere censeremus, nisi hic diserte diceret, illa Io, o i In Not ad . . 2 III, 84.

ah XXII, 6.

105쪽

intra convallem cecidisse, et postea de multis aliis, in lacum compulsis, mentionem saceret 1 . Hanc diffoultatem non aliter expedire possumus, nisi ponentes, ut Graecum nimis auxisse numerum , aut Romanum illum nimis minuisse, huiusque numero in lacu mortuos addendos esse, qualem vero errorem Fabio obtrudere nolumus. Idem Polybius praetere 15,000 captivorum Romanorum fuisse memorat, et de illis 10,000, quae sparsa fuga in urbem redierunt, omnino silet neutrum a veri specie abhorret. Zonaras numeris abstinet Appianus 20,000 a parte Romanorum cecidisse narrat eum Vero in tali quaestione vix refutatione dignum esse, docet frequens eius errorum notatio 23. Reliquorum scriptorum, qui obiter totam rem tractarunt iacturamque

militum adiecerunt, Valerius o In ea, ait, acie 16, 0 Romanorum caesa G,000 capta I 0, 0 sugata sunt 3 . Eutropius o Romanorum . inquit, G, 0 millia caesari sunt, ceteri diffugerunt Vi4 Orosius denique o 26,000 o Romanorum . ait, in eo praelio caesa , , 0 capta is reseruntur. De exercitu vero annibalis 2, 0 cecio derunt V 5 . Quae omnia quum ad illustrandam discrepantiam inter duos principes rerum scriptores

parum faciant, Fighi iudicium de horum triumvir

si Quod discrimen Lachmannum etiam fugit. Nieb. Ed. Isteri H, I ridie librigenisurde in de See geworsenis odero Gesan ne gemachi. 2 Vid supra v. c. 86. 864 89. Non immerito vo Vincke, P. 70, 7 huno, dissentientibus Polybio et Livio, nul

lam mereri fidem opinatur.

106쪽

rum testimoniis afferre suffciat is Sed apud Orosium is et Eutropium errorem latere in numeris suspicor, o cum 25, 0 Romanorum caesa suisse scribant ambo.

Quemad inodum in Valerio Max. lib. I cap. s. 20, 0 sugata legimus, vitio item ex numerorum is notis orto V 1 . Ultima res , haud valdo credibilis, quam unus refert Appianus, est Hannibalem solis

Gallis praedam distribuisse 2 .

Polybius et Livius suam finiunt narrationem in describendo terrore populi, cladis nuntio allato , inque laudanda Senatus constantia M. Scriptor vero Romanus hic more suo disertum se ostendit, illudque addit,

quod omnino probat, eum , etsi nonnunquam infestum patriae hostibus animum prodentem, tamen non Sem per ea tacere quae iis faveant. Nam mannibal se ait, alaminii quoque corpus, funeris causa, magna cum cura inquisitum , non invenit. V Parito Valerius Μaximus is consulis obtruncati corpus ad funerandumis ab Hannibale quaesitum est: qui quantum in ipso, suerat, Romanum sepelierat imperium V M. Praeclarum utique ducis Poenorum humanitatis documentum iEo tempore Cn. Servilius Arimini provinciam suam tuitus erat. Quam primum autem Hannibalom in collegae viciniam pervenisse acceperat, C. Centonium eum 4,000 equitum ad hunc misit, quorum alteram partem obtruncavit, alteram cepit Maharbal ab an- I Lib. IX, A. U.436. De loe Valerii laudato s. Not.

in Edit. orr. ubi tamen 10,000, non autem 20, o Romanorum fugata esse invenio.

107쪽

nibale iis obviam ire iussus 1 . In hac quinque scriptorum narratione quaedam varie traduntur. De tribus erroribus, apud Appianum in ea obviis, supra diximus M): nunc vero probabilem eorum sontem esse indicamus ea, quae iv. XXV, 10 leguntur R. Sed

praeterea eundem scriptorem nonnulli erroris arguero conati sunt in loco pugnae, quem Zonara bene monstraro videtur; verum hic eum non errasse ostendit

Schweighaeuserus 3 . obis quidem constare videtur, Centenium illum, quem Livius propraetorem, Zonaras et Nepos praetorem vocant, legatum dicendum esse M; neque nim Polybi obstat silentium. Tum etiam suspicor. Livium , epotem et Zonaram eum, qui mandatum dedit, sicut fit, pro eo, qui id exsecutus est, posuisse ; Polybiumque rem vere tradidisse, scribentem, Maharbalem equestre proclium illud conseruisse, cuius opera, uti saepius vidimus, Hannibal tunc in huiusmodi expeditionibus uti solebat. Haec quoque, quum et Hannibalem et Maharbalem pugnas illi affuisse dicat, mire exaggerat Appianus. Post hanc victoriam , exercitu per Umbriam a Pic num ducto, Poeni iuxta mare Adriaticum , circiter ad flumen Trumentum, aliquamdiu castra habuerunt. Ibi Hannibal viros quosque morbo laborantes rosecit, Afros Romano more armis instruxit, et nuntios Carthaginem I Pol. III, 86. Liv. XXII, 8. sp Hann. . APpian VII '0 11 Zonar. VIII, 25. 2 P. 4. 3 CL Schweigh ad Appian VII s. V. Vincks, 253,

108쪽

misit ad res gestas exponenda , quod nondum ei, qui pe a mari remoto, facere licuerat. Haec Polybius, partimque Livius, Appianus Zonaras reserunt 13 quorum quidem Zonaras is 'Aννιβας πραξα δε αυτ ε ι, την 'PU ν πείγετο, καὶ μέχρι μεν σι νωου γῆν τε γῆν

- προῆλθε,' . . . ope Livii illustrandus est, e quo discimus, Hannibalem Spoletium aggressum quidem, sed repulsum esse. Appianus autem Poenos a Deo quodam Roma abductos esse arbitratur; quasi Hannibal urbem illam saxis, muris, ossis valde munitam esse nescivisset ignorasset etiam, copias suas quiete ad vires reficiendas indigere neque sua cum sociis foedera nondum satis firmata esse novisset, ut paucis complectar, temere et sine ratione progressus

esset 2 . Romani Quintum Fabium Maximum prodictatorem, M. Minucium usum magistrum equitum crearunt. Quatenus igitur temporum momenta sinebant, ad consilium ultimum, quo nonnisi in rebus amduis et trepidis utebantur, confugerunt. Livii, qui

accuratissime hoc argumentum persecutus est, auctoritas

hac in re maximi est acienda R. io non solum nobis explicat, cur Fabius prodictator, non dictator appellandus si sed causam etiam indagat, cur Annales eum dictatorem suisse perhibuerint in quem errorem tantum non omnes inciderunt scriptores o). I III, 86, 7 88. XXII, VII, I2 VIII, 25. 2 Ct. Arnold UI 114. Niob. d. Zelas II, MI, sqq. a Lachm. Iae. Nieb. d. eis II, 245. V. Vincke 255. 4 XXII, 8, 31.

109쪽

Prodictatori statim a senatu mandatum est, ut urbem firmaret, praesidia disponeret, pontesque fluminum rescinderet I). Quid, quod Appianus reser , senes armatos, et in armorum penuria , spolia, templis aff-xa, detracta esse 2). atque a Livio libertini etiam in verba iurasso traduntur 3 3 annibal, copiis equi

que recreatis, per Praetutianum et Hadrianum agrum in Apuliam iter avertit, omnemque Dauniam vastavit M. Discrimen hoc loco obtinet inter Polybium et Livium alter Luceriam et Arpos ad Apuliam refert, alter non refert. Zonaras hae omisit. Quidquid rei est, constat ex utroquε, Carthaginienses aliquamdiu in Apulia moratos esse, ibique primum castra Fabio opposita habuisse. Fabius autem, quo die magistratum iniverat, a diis orsus, Patribus persuasit, ut decemviros libros Sibyllinos adire iuberent, quibus inspectis variae obtinuerunt deorum placandorum rationes, quas Romanus tantum tradit M. Tum a Senatu postulavit, ut, quod fas non erat, sibi in bello quo uti

Plut in Fabio e. 3, 4. Appian VII, 2. Dio Cass. d. Mim Fraom. Hirrae. 48. Val. ax. I, 8, 2. Oros. IV, 5. Zon. VIII, 25. Pighius IX. . . a tempus creationis non distinxisse videtur a tempore, quo Potestas Fabii et Minucii aequata est.

I Liv. XXII, 8. Zonar. VIII, 25.

2 Appian VII, II.

3 C. II. De quo loco os omnino elas ad Nieb. I, 243, ubi pro libertinis male positi sunt captivi. Idem error invenitur in Ed ΙΑleri II, 94. 4 Pol. III, M. Liv. e. s. id de his Schweigh et Drahenb ad hae capita passim Nepos Hann. 4: mino in Apuliam pervenit.V

110쪽

liceret l); simulque se legionibus duabus Servilianoque exercitu bellum gesturum esse dixit 2). Dissenii Polybius in legionum numero, quum fortasse duas Servilianas iis adnumerans, quatuor novas conscripsisse Fabium scribat. Sed quum nimis obiter do tota hac historiae parte agat, quumque v. c. copias universe tantum circa Dauniorum fines iunctas esse indicet, potiuου hic Livium soquimur, ni accuratissimus in his rebus tradendis est. Hic, ubi de rebias a Servilio per consulatum suum gestis, paucis quidem et nullius sere momenti, sed idcirco haud praetermittendis, mentionem secit, sum Romam itor intendisse scribit M. Idem ab Appiano resertur ne Polybius, quamvis id haud memoraverit, ea prorsus silere voluisse videtur, quemadmodum ex eius capite M patet, ubi diserte consulem se cum collega coniungere in animo habuisse, et Contentum tantum praemisisse dicit. Porro scriptor Romanus copiis diem ad conveniendum Tibur edictum esse, circa Ocriculum autem consulem prodictatori obviam venisse enarrat. Exercitu tradito, Servilius classi praesectus est et ostiam abiit. Ipse

Fabius statim ad hostem duxit, et haud procul ecis Rin conspectu hostium castra posuit Q. Polybius et Appianus 7 , quum Romam missum esso consulem

1 Plut in vita . . 2 Liv. o. II.

5 CL Schweigh ad Pol. e. 88. Aecis ron apud Liv. quoque XXII, 12, pro Arpis scribandum esse censuit, secles Alsehesin ad h. l. 6 Liv. o. I, 2. lol. c. 8.

7 VII, 12.

SEARCH

MENU NAVIGATION