장음표시 사용
101쪽
tunc demum et ille, qui in Reip. locum Successerit, Caesar novae religionis Deus habebitur. Uno verbo, semper Romae decus ac felicitas supremum illud, quod civibus proponeretur, bonum esse honestumque Romanis visum est. Sed Τussianis imprimis temporibus, quid mirum, si tantum civitas adeoque splendida, et tanta laude cumulata civibus suis jam pro caeteris Omnibus rebus fuerit Quaenam tum pulchrior Virtutis merces essu potuit, quam illa totius civitatis, aut potius mundi, approbatio, totque honorum splendor, quibus praestantissimu quisque augeretur aut quis jam alteram vitam desiderasset, quum sui saltem nominis laudem in gentis suae perpetuitatem aeternitatemque Romae spes esset prorogandi' Quaeve prorsus altera jam animorum immortalitas potuit excogitari, quae magnificentius Omnium responderet exspectationi 'Cum igitur quidquid virtutum Romae supererat, in eam patriae caritatem defluxisse videretur, Ciceronis erat, patriae ipsius amantissimi, eam Reip. utilitatem Supra omnia erigere, Secundum quam singula in Ordine ossicia infra componeret. Suprema ergo apud eum ea agendi lex est quandoque jam de civitatis commο- dis agitur, caetera omnia posthabenda idem arbitratur
ΙΙΙ,6), vel et ipsam filii in parentem pietatem . . Quid
enim, inquit, Si tyrannidem occupare si patriam prodere conabitur pater silebitne filius imo vero, obsecrabit patrem, ne id faciat. Si nihil proficiat,
accusabit, minabitur etiam ad extremum, si ad per, niciem patriae res spectabit, patriae Salutem ante, ponet saluti patris III, 23). ootus hic locus Brutinus est, Romanoque homine dignus. At plurimi praeterea alii loci occurrunt, ubi in teterrimum Caesaris exemplum invehitur II, 7 III, 2 ), necemque probat, exterritosque facinore interfectores erigit, confir-
102쪽
- ν -- matque . Nulla eniin, exclamat, nobis societas cum tyrannis, sed potius summa distractio est neque est, contra naturam spoliare eum, ii Sis, quem hone , tum est necare atque hoc omne genus pestiserum, atque impium ex hominum communitate extermi
nandum est IlI, 6)., Quumque interitum legum ac libertatis acerbissimo cum dolore interdum queritur, eum ad Philippicas orationes jam praeludere dixeris
adeo totis eloquentiae suae Viri S eam patriae caritatem, Supremum virtutem Romanorum, jam et ipsam languentem, in civium animis refovere conaturi
Ipse nempe et ultimus Romanorum alter dici potuit Cicero. Quid enim in agendo scribendove aliud sibi
unquam, quam eam Romae suae laudem proposuit Semper eam spectat, totoque animo complectitur; sive persectam civitatis imaginem, ad latoni exemplar, adumbrare velit seu divinum quoddam legum corpus absolvere, mox a proposito ad contemplanda majorum instituta admiratione retrahitur; nec quidquam jam veteribus illis sacrisque XII. Legibus praestantius apponi existimat. -Quod si denique in tractandis caeteris rebus
interdum fluctuasse videtur, in ea vero patriae caritate infixus ad extremum permansit eumque VidemuS, cum jam ex interfectorum manibus evasisset, tamen rediisse, in patria saltem saepe SerVata moriturum.
Sed eum praeterea patriae amorem, qui quondam in angustioribus unius urbis finibus continetatur, ad majus aliquid jam excelsiusque, quo magis creverit imperium, converti sensim ac dilatari in Ciceronis libris videas. Iam dudum enim Roma Latii terminos, jam Italiae excesserat jam civitatem ad extremos Orbis fines prolataverat, infusamque serme omnem peregrinitatem
in jura sua exceperat inde rursus necesse erat, ut ea caritatis societas plures homines gradatim, ac totum
103쪽
- serme genus humanum in eadem demum civitatis communitate complecteretur. Dum igitur vulgus, quod natura infra eam magnitudinem jacet, patria sic in im menSum evanescente, quasi ea periisset, in Caesaremdam, qui pro patria proque Diis indigetibus erat, omnia studia converterent : prudentiores vero homines, ademptis minutioribus majorum institutis, meliustum latiorem aliam omnibusque hominibus communem civitatem esse agnoverunt. Quemadmodum enim ex infinita Deorum colluvie, quos Roma pariter in suam religionem exceperat, sucilius unius Dei opinionem exortam esse libenter amrmaverim; sic et Romanis, postquam omnes gentes in Urbem confluxisse vidissent, elarius inde elucere debuit humani generis unitas. Quam tamen veritatem antea multis a philosophis defensam esse haud negabo quorum principem Socratem ipsum accepimus dicere solitum, se non Atheniensem modo, sed totius mundi civem esse si). Sic et Stoici totum orbem terrarum municipium suum esse profitebantur. Sed quanto id manifestius apparet, postquam reVulSis, quibus singuli populi circumscriberentur, Septis,
Romanae spatium est Urbis et orbis idem p
Communem vero illam omnium hominum societatem, universamque fraternitatem saepe in hoc opere attigit Cicero a Non satis est, ait, civium utilitati con- , suluiSse; Sed et Secundum naturam eSt, pro omnibuS, gentibus, si neri possit, conservandis aut juvandis, maximos labores, molestiasque suscipere imitantem Herculem illum, quem hominum fama beneflciorum, memor in concilio coelestium collocavit III, ).
104쪽
- 5 -- uuam doctrinae sublimitatem per totam vitam tenuit
mores, haec duri immota Catonis Secta fuit, servare modum finemque tenere, saturamque sequi, patriaeque impendere vitam, Ne sibi, sed toti genitum se credere mundo i).
Nusquam profecto eam humanae societatis opinionem clarius expressam invenias: si jam vero quaesieris, quid inde ad usum vitae Cicero exprompserit, tum apparebit universum illud antiquae doctrinae vitium, Sterilitas Scilicet atque in agendo imbecillitas. Quam enim sapientes veritatem vi rationis Saepe perspexerant, eam inutilem iacuisse dixeris, donec ignavum Christus divino quodam spiritu suscitaret et ab otiosa contemplatione invitam et more devocaret. - Quid profuit, quod adeo magnifice de divino illo hominum consortio Cicero disputasset, si quid ex hoc proposit Sequeretur, quidve praesertim de iniqua servorum conditione existimandum esset, aut Omnino non viderit, aut cogere noluerit Nusquam enim, cum ad usum venit, idem dubitasse videtur, qui jure pars hominum ab altera parte pecudibus exaequaretur Lex Aquilia . Dum Christus contra mox pauperes ac Servos pro Dei filiis habendos esse docebit, eos Cicero vix meminit homines eSSe Nec satis tantam disserendi sublimitatem cum asperrima e in agendo socordia una in eodem mine conciliare valeaS.
Nam saepe quaesti istiusmodi in Stoicorum libris
agitabatur, bonis viri esse in maxima cariωω -- nonae familiam non alere aut, cum in marijactura facienda eιμι, equine pretiosi potius sapiens, an serpuli vilis jaeturam facere deberet re multum in utramque partem disputata, ad extremum Hecato, unu e princi-
105쪽
pibus Stoicis, utilitate ossicium magis dirigendum quam humanitate censebat. Quid autem Cicero, qui eximiam hanc sententiam retulit Annuit silentio magistro Sane Sentiens. Plura vero de servis, in librorum de Rep. fragmentis, invenias. Nam quum de imperiorum disserentia disputaret, et hujus rei similitudinem ex natura hominis assumeret, ut fluis dixit imperari corporis membris, propter obediendi facultatem, vitiosas vero animi part , ut 3ervos asperiore imperio coerceri l). Quem locum totum retulit Divus Augustinus contra Iul. Pelag. IV, 6l. . Domini servum, aiebat Cicero, ita sutigant . ut optima pars animi, id est sapientia ejusdem animi, vitiosas imbecillasque partes, ut libidines scilicet,
ut iracundias, ut perturbationes caeteras a Itaque Servos, tanquam jumenta, aut sera potius, ex humanitate quodam modo dicit. Ubi igitur jam illa est omnium hominum cum iis societas Sed ea servitii necessitas jampridem adeo in consuetudinem verterat, ut nec Aristoteles modo, sed ne ipse quidem Pluto eam
alterius partis hominum depravationem naturae repugnare senserit. Nam Servitutem uterque tuetur commendatque, et ad illius quam animo excogitaverat civitatis instituta accommodat. Vincebat enim apud eos
publica utilitas. Qui vero ultra ipse progredi Cicero
Rusu esset, cui praeterquam quod totam aetatem ingerenda Rep. exegerat, Semper ante oculos obversari debuit recens ista servilium bellorum memoria Τ
106쪽
De Ureli. - uuatenus vir bonus privatis utilitatibus possit consulere. De honestis ambitionis artibus.
omni igitur ratione colenda et retinenda justitia est, tum ipsa propter sese, tum propter amplificationem honoris ac gloriae.
Postquam Rei p. civis satisfecit, tum sibi suisque licet inservire. - Quid igitur sibi quisque debeat , quatenusque domesticis rebus honeSte consulere possit, se cundo sui operis libro subtiliter Cicero exsequitur, Statuitque. Iam Panaetium supra vidimus , a principibus Stoae dissentientem, praeter id quod absolute honestum esset et per se expetendum, multa quoque alia re approbare, ut divitias honore et similia, quae, quamviSper se nihil honestum . nihil turpe habeant, non tamen despiciendae videantur, quippe quum plurimum adissiciendam vitam beat a proficiant. Itaque res istiusmodi quasi medias et per se indisserentes αλα Μαe esse docebat; quae in alias atque ullas quialtates converti possent, prout quisque iis bene aut male uteretur: easdem nempe pariter aut in virtutis similitudinem, si bene tractarentur, adduci posse, aut si male in vitium
depravari. Inde Secunda Sua, κατα το Καθηκου ossicia ad popularem captum compOSuerat
Sic et Tullius, quoniam non ad perfectos homines ac plane sapientes scribebat, totus hic serni in mediocribus istis atque inter utilitatem virtutemque temperatis Lficiis est. Bonum itaque virum tam parum ab u-gendis propriis rebus deterrere cogitat, ut minutissime
107쪽
- contra disputet, unde opes legitime parentur ac protenus ipsam rursus Utilitatem in suas quoque partes describere et intra justos fines reductam, cum media quadam honestate componere instatuit. lerumque enim vera hominis utilitas cum honesto adeo conjungitur, ut res altera alteri opituletur nec profecto ea naturae rerum discordia est quod Stoici censebant), ut nemo sibi caeterisque simul possit consulere, et ad virtutem eniti, nisi prius alia omnia animi momenta compeScuerit. Sed contra, quamvis honestum ab utili, utileque ab eo quod placet distingui debeat, ista tamen omnia inter se natura disjuncta, saepe in eadem re ita conjunguntur, ut ad unum sinem spectent, ratioque cum animi affectibus ad id obtinendum congruat. Quantum ea virtutis cum utilitate conjunctae institutio Romanorum praesertim moribus consonuerit, satis apparet. Quis enim Romanam avaritiam ignoret, asperioremve illum Catonem, veterum morum Sectatorem, id unum qu6 sibi patriaeque utile esset spectantem, neque quidquam pro honesto ducentem, unde nullum ructum perciperet Istis autem hominibus, qui utilitatem ante caetera omnia in publicis privatisque rebu consectarentur, jam ostentare voluit Cicero quamdam esse honestam suis quoque opibus consulendi
rationem, neque adeo asperam et a communi usu aversam viam virtuti esse.
Non iis tamen in utilitatibus senator Oum oratur, quae ex operosis artibus percipi possint quippe qui haud ignobiles homines, artificiis negotiisve deditos, sed adolescentes tantummodo splendido ex loco ortoS, in sua honestatis adumbratione, respiciat. Hos ero eximia cum subtilitate addocet, quibus bonis artibus hominum animos quisque sibi conciliare, et ad Remp. cum dignitate accedere possit. Virtutemque , in eo
108쪽
- 58 praesertim loco, ob eam rem praedicat, quod ejus proprium sit movere approbationem hominum, et ad Do
tros usus adjungere lI, 5ὶ In explicandis autem singulis honestae hujus ambitionis artibus, primum ponit nil aptius esse ad comparanda tuendasque opes, quam alium, nihil alienius quam timeri. Deinde iangulas facultates, quibus acillime hominum studia fidemque complecti possimus, ordine exigit. - Pauca quidem de Amisitis comparanda de qua satis jam in libro peculiari) plura vero de Gloria loquitur amplissimo illo virtutis praemio Quam laudis mercedem optimis viris ostendit, quo istis ii viribus contendant Sed eam, quae Semper cum virtute justitiaque conjungatur, gloriam. . am- , que ait, si qui simulatione et inani ostentatione, et, sicis non modo sermone, Sed etiam vultu, Se gloriam consequi posse rentur, vehementer errant Vera glo- ria radices agit, atque etiam propagatur racta m- , ni celeriter, tanquam noSculi, decidunt, nec simu-
, latum potest quidquam esse diuturnum II, 12). Proximam igitur ac tutissimam viam ad laudem esse inde concludit, si quis id agat, ut qualis haberi velis, inlis sit. Multa porro de honorum ambitu, largitionibusque
aptissime monet, ne ea quibus populari gratia quaeritur beneficia in perniciem largientis, aut eorum quibus datur corruptelam vertant II, 15 et seq.); neve. quum juvare alios velis, alio ostendas a fundamentum, enim perpetuae commendationis et famae esse Iusti, iam II, 20). . senique, ut muta uno verbo complectar, omnia quae antea deScripserat ossicia rursus repetit Cicero, ut singulis utile aliquid, tanquam virtutis stimulum, subjiciat. Quam enim pauci his temporibus homines erant, qui sua contenti approbatione, Virtutem, nulla Spe praemii,
109쪽
- s amplecterentur Caeteris igitur, gloriam Saltem, honoresque, et quidquid vulgo praeclarissimum habetur, omnia denique humana virtutis incitamenta oster apponit: eorumque gratia prudentiorem eam, privatiSutilitatibus accommodatam, Sapientiam moderatur. Hic omnino Stoicum abiecit restat tantum patin', Omo Romanus jam nobiscum vivit; nec amorem Sui, Si modum haud excedui justitiae rationique repugnare arbitratur : non auimi cupiditate omnino coerceri, sed in melius dirigi jubet nec sapientis SSe cenSet, omni ambitione vacare, sed justam ei honestumque viam ambitionis aperit. - Sunt tamen loci, ubi eum virtutem ad utilitatem nimium instruxisse, remiSSioribusque moribus ipsum morigerari merito dixeris: Sive, ut Aristoteles, amicitium describat negotiationi similiorem ιλος ποιητικο πολλιω); SiVe patronum concedat nonnunquam verisimile, etiamsi minus Sit verum, defendere II, 14 si , etc. -Quid autem num atrocem
illam sapienti personam malis, quam Seneca adeo supra vires hominis extulit, ut nulla virtuti esse posse videatur cum vitae consuetudine conjunctio ipsumque eum in agendo adeo sibi disparem vix agnoscas Quae quidem virtus superbior, humanaque aSpernanS, meam sane admirationem movet multo autem magis mihi
placet Ciceronis ea mediocritas, aliquid ex rigida ista sapientis majestate detrahentis, ne nimia asperitate quo emendare voluerit, fugaret. Aliquid hominum imbecillitati, opinionumque pravitati prudentius is condonat; civesque suOS, quale Sint nec qualeSeo animo excogitare libuisset, simpliciter accipit, ut melius iiSinde subveniat. Non altius enim spectare primum Op tet: sed hominu ui tum porumque, quibu prodeSSe e
110쪽
- 60 lis, habenda ratio est a Catonem nostrum, inquiebat Cicero non quisquam amat plus quam ego. Sed ta- men optimo animo utens et summaide nocet in terdum Reip. Dicit enim tanquam in Pictioni πολιτεια,
De Utilis cum Honesto Comparatione.
Multa quae honesta natura videntur e se, temporibus fiunt non honesta.
Panaetius, quem ducem huciisque Cicero secutus erat, . tribu generibus propositis, quibus deliberare, homines solerent; uno, cum dubitarent honestum, id esset de quo ageretur altero, utile an inutile: tertio, si id, quod speciem haberet honesti, pugnaret eum eo quod utile videretur, quomodo ea discerni, porteret duobus generibus primis explicavit: de tertio autem genere deinceps se scripsit dicturum, nec exsolvit quod promiserat III, 2). Qui profecto, cum eo disputationis venisset, noluit tum in lubricam istam de honesto deliberationem, ad ipsiu exemplum, alios introducere aut fortasse ab ea comparatione, a peris jam minutissimisque Stoicorum subtilitatibus impedita, fastidiose refugit. Eam vero prudentiam haud imitatus Cicero, tertium istam partem, cum Posidonii commentariis κε αλαιαὶ aliorumque quorumdam Scriptis, in integrum restituere et absolvere tentavit.
Placebat sane Roman homini, positis ossiciorum principiis, jum jurisconsultum agere, et quasi Sellu