장음표시 사용
31쪽
praesertim post civiles procellas, allexit, quam mollior ea quae Epicuri auctoritate vulgo defendebatur disciplina. Nam praeterquam quod cognitu perfacilis erat, Socordiam honest nomine et quadam dignitate servitutem commendabat. Quid autem iis, qui jam a rebus publicis excludebantur, opportunius videri potuit, quam illud Epicuri, το 66 6 6 πολιτευεσθαι FuciliuSllinc Sapientiae specie decepti, ademptam libertatem, tuus infra jacentem, aspernabantur, Seque diis, Si nullam communis salutis curam gererent, similioressiori existimabant. Infinitum igitur esset in ipsius Ciceronis operibus quaerere, quot nobile viri principesque civitatis ad hanc adulteratam Epicuri disciplinam, quam C. quondam Amasinius Romam primus intulerat, tanquam injustae ignaviae reces8um , confugerint. Quorum tamen in numero, unum aut iterum nominare velim ut
inde clarius publicarum virtutum desectu appareat), Catium scilicet Insubrem, quem Horatius facete in Satiram inducit de arte coquinaria disserentem Pomponiumque Atticum, ostri familiarem, summa securitate inter discordias perfruentem Cassium que ipsum Lon-stinum in Caesaris caede magis irae quam patriae utilitati consulentem. Quid praeterea L. Torquatum, quid C. Velleium memorem quid C. Memmium Gemellum, aut multo quoque clariorem ipsius amicum, Lucretium Curum, qui divino ingenii sui splendore magistrisOmnia illustravit, moralemque ejusdem doctrinam vulgo deformatam ad priorem suam integritatem studebat
revocure ΤEpicuruSenim, cum omnia προοκ36υη reserenda esse diceret, non tam brevem istam corporis voluptatem Spectabat, quum eam quae sola virtute mcitur latius vitae felicitatem irae tu ὀλου αἴωνος ριακαριοτητα. Diog.
32쪽
Laert. Εp. X, 148). Sed multitudo ex ea doctrina nil
praeter id 36υῆς propositum retinuit, pravis suis libidinibus, voluptatis nomine, accommodatum Vulgoque tum Romae Epicurei dicebantur quicumque, quid umisissent, quidve in posterum metuendum esset parum studentes, in otio ac delicii omnem Vitam conter bant. Magistrum vivendi Archestratum plerique sectabantur, cujus praecepta de lautis epulis quasi Epicureorum Θεογονια eSSe dictitabat Chrysippus. - Quantum
igitur istiusmodi philosophia, nedum malis aliquid
remedii as rret, morum contra corruptelam adauxerit, facile conjicias Perierat enim pudor, neque jam ulla supererat opinioni auctoritas, postquam perditus quisque flagitia impietatemque quodam Sapientiae patrocinio excusaret. Immani ergo Romae fuit, ut caetera omnia, morum depravatio. Quid autem praeterea mirum est, quod iidem illi ruptores orbis, qui ad omnia armis Superanda tanto animorum impetu esserebantur, postquam justum sibi quasi alimentum defuit, eodem libidinis ardore jam se in Otium ac omne deliciarum genus ingurgitaverint si modo quisque sui conscientiam ista ebrietate excutere posset Summa iis tum sapientia habebatur, libidinosam vitam delicata morte finire Ex quo praesertim Cato se patriae libertati mactaVerat, quamdam pravae imitationis contagionem Romam invasisse dixeris. Sed inter Epicureos imprimis eam sustidiosam necem in dies viliorem consuetudo secerat: nam si quem tandem taederet per eumdem somni, cibi, libidinis circulum currere, hebetem vitam cum sodalibus inter pocula rejiciebat eamdem in vita quam in conviviis legem obtinebant: ti bibat, aut abeat. - Quae Ver veternois, ut ita dicam, vivendi institutio, quam quasi venenum quoddam aegrotantibus, quo sacilius in mortem Ormirent, paratum exiStimeS,
33쪽
- minus Ciceronem nostrum intiqua virtutes jam reso- vere studentem, detinere debuit. II. Nec magis in Academiae curriculis, de more suo, Noster commoratus est, unde nil certi ad instituendam hanc morum disciplinam decerpere potuisset. Quantum enim Academici et Peripatetici ab auctorum suorum iuude et instituto mox discesserint, at omnibus compertum Academici quidem, velut decisis humiles pennis, desertaque Socratica Sanitate, Servataque tantum quadam dicendi subtilitate latonica , totis ad dubitandum, labefactandaque cuncta scientiaerundamenta contulerant: eripatetici vero, orbati libris Aristotelis et Theophrasti, horumque luminibus et ingeniis singulas et universas disciplinas consectantibus, communique vinculo copulantibus, ut ita dicam, destituti, interiore hujus philosophiae cognitione carebant, atque tanquam spinis haerebant exterioris doctrinae. arum igitur gratiae hi Romae obtinuere. Sed Academicis saltem mira restabat in dicendo ubertas. qua Romani non Oratores modo, sed etiam quisque ingenio morumque elegantia praestantissimus delectabantur. Luculentis his Academiae disceptationibus gaudere L. Lucullus in primis dicebatur Placebat sane M. Ter. Varroni, litteratissimo viro, ea doctrinae varietas atque abundantia M. autem Brum Platonicae eloquentiae excelsitas ut C. Aur. Cotta, quem Epicureum Se profiteri puduisset, honestius inde nomen mutuabatur. Quid ver tot alios addam illustres viros , qui in his Academiae silvis decoram Reip. gerendae remiSSionem quaerebant' ost tot bellorum civilium vices, defessos jam incertosque plerosque juvabat speciosa ea dubitandi scientia acquieSCere. Quanquam Antiochus et Ρhilon Larissaeus, novissimae Academiae magistri, adulteratam istam remissiorem-
34쪽
- 14 que Carneadis et Arcesilai doctrinam ad Platonicam ori
ginem revocare conabauturi et quaedam saltem quibus sapientis vita regeretur probabilia esse voluerant. Quo' duces itaque, in caeteris quaestionibus, potiSSimum sectη-batur Cicero illi nempe viro, quem adeo Semper Q-derationis amantem novimus, ea in primis placebat philosophandi mediocritas , quae medium quod nacontrarias inter sectarum Opinione retineret. At si
quid jam de vita moribusque in di'putationem sorte intercideret, tum remota Academica dubitatione , idem stoicam virtutem toti viribu amplectebatur, adornabat eloquentia, et tuebatur : Seque totum ad armioremΡosidonii sui disciplinam convertebat, quae soluto inter ruinas, aliquid certi servasse videbatur. III. Dura lex erat Stoicorum, acerbaque vivendi institutio ut solidis saltem ea δογμασιν innitebatur eamque tanquam Stabilem rupem magno animo prendabant quicumque sic in dubi fluctuare diutius aegre
Caeterum Stoica austeritas aptissime cum RomRnae indolis gravitate congruebat Romani enim Summa virtus habebatur in obtinenda animi constantia habitusque dignitate. Neque patricii tantum , sed ignobiles quoque isti et ex insimo ordine homines miti Se quo tidie gentium domino populumque imperio naturi appellari audiebant, ad Sustinendam eam permnnm magnifice Vultum Vocem, pannos componebant. Quis nad tuendam dignitatem a pueris instituebantur: Semper Bruti Regulique exemplum sibi ante oculo proponebant; neque satis Q. Maximi, M. ve Catonis sortitudinem sine uetu filios consulares esserentium poterant admirari. Quantum igitur ferocibus his hominibus, ac PraeSertim morum Veterum sectatoribus, sublimis illa Stoe disciplina debuit approbari, quae Sapientem Su-
35쪽
pra omnes res humana extollebat atque eum in deorum prope numero collocabat ΤItaque, cum primum Panaetius Romam venerat,
discipulos habuit et multos et praestantes auctoritate ingenioque homines. Quidquid enim gravissimorum senatorum iurisque conSultorum erat, praeter doctrinae severitatem, dialecticae quoque Subtilitatis novitate allexit Q. M. Scaevolam scilicet, juris civilis conditorem, argutiarumque Studiosum hominem P. Rut. Rufum, M. Vigellium, Mint. Pompeium, A. Viminium, Balbos duo caeterosque multos. Sed praeter tot clarissimos auditores, eum cum P. Scipione, Loelioque, eorumque propi 'quis, C. Fannio, Q. AElio Tubero
ne, etc., in summa amiliaritate vixisse accepimus. Quos autem Viro , cum bonarum artium iudiOSOS, tum ingenio elegantissimos, haud sibi tamen adeo Ρanaetius conciliasset, nisi priorem Zenonis Cleanthique doctrinam, a meraca eorum auSteritate remiSSam, et quasi Platonis suavitate temperatam, ad humanita
modasset. Quod ipse Cicero testatur, de sinibus IV 28.
Stoicorum, inquit, tristitiam atque asperitatem su- gien Panaetius, nec acerbitutem Sententiarum, nec
disserendi spinas probavit fuitque in altero genere mitior, in alter illustrior, semperque habuit in ore Platonem Aristotelem Xenocratem, Τheophrastum η Dicaearchum, ut ipsius scripta deci rani. In libris igitur, quo ScripSit περὶ καθακουτοί, cum ipS Suo judicio, tum Scipionis causa, ferociorem eam Stoae disciplinam , justos intra terminos coercuit, et medi Crem popularemque quamdam bene vivendi instituit
Naturam quidem sequendam, eamque Supremam Vi endi legem esse, cum caeteri Stoicis, prositebatur
36쪽
- 16 Panaetius l); hominem vero dupticem esse, neque in Ratione tantum ejus naturam constare, sed etiam in iis quoque animi spectibus, quos frustra radicitus qui quam evellere velit. Duas igitur virtutes esse statuit. Contemplativam θεωρητικηυ alteram, rigidamque, quae ad unius Rationis normam insormabatur, et summatur u quoque υπεο ρυσι ζῆν dicebatur, tanquam excessisset humanum, et proxima Dii esset alteram vero Aetivam πρακτικην), quae nihil quod hominis esset excludebat et magis ad popularem usum accommodabaturin. Ex duplici ea virtutis natura duplex quoque Omciorum genus deduxit, unum quidem δογματικον, quod pertinebat ad sinem bonorum, id est ad constitutionem summi boni, et totum in disputationibus versabatum alterum ero παραινετικον quo 1ερικοὶ describebat, quae sapientis in omni conditione singula munia
Νο quod tamen eam geminam virtutis vim in priorum stoicorum scriptis inveniri posse negem. Quippe qui, cum sublimiorem sapientiam in disputationibus
exornaSSent, eam Omnino Sterilem ore senserunt, nisi humilior quaedam alia subesset, ad communem Captum revocata. Sed distractum utrumque ossiciorum genus, certioribus terminis primus circumscripsit Panaetius atque, misso altero, quod ad summum
num pertinet, fusius de altero illo genere, quod medium dicitur, disseruit. Insta igitur illud honestum, ex omnibus numeris absolutum, quod proprie Reerum dicitur κατορθωμα), mediocrem in hospitum suorum usum, virtutis institutionem ex omni parte composuit: jam ea communia et late patentia ossicia singillatim in
37쪽
intereSSe caeteraque Omnia, quae extra virtutem vulgo bona aestimantur, omnino ut indisserentia, despicienda praecepissent Panaetius contra multa in vita occurrere docebat, quae, quamvis per se nihil boni, nihil mali haberent, naturae tamen convenire, et ad emciendum beatum hominem Diagni esse momenti viderentur. Nullam sane veram sine virtute elicitatem esse posse latebatur, sed eam tamen ad bene beateque vivendum Se ipsa esse contentam quod unum erat gravissimum Sinae decretum negavit, nisi dolor quoque et paupertas abesset, honestaeque insuper adhiberentur voluptates. Sapientem igitur interdum et voluptati indulgere jubebat, et affectuum animi ipsiusque corporis habere rationem l). Quare improbabat idem pro
taten assectuum et indolentiam 2); non jam Deum enim, sed hominem instituere sibi proposuerat. Eam virtutis temperantiam discipuli anaetii obtrunuere, nesarchus Apollonius, Demetrius iecaton Rhodius, alter Stoicae illius mediocritati Sectator, in libris, quos ipse de ossiciis scripsit, praecipiebat sapientis esse, nihil contra mores, testes, instituta facientem, habere rationem rei familiaris 3). Ροsidonius denique, unus omnium Panaetii discipulorum celeberrimus divitias, valetudinem et similia, quae caeter Stoici innumero των Θια ρυρων reponerent, ipSe, ut magiSter,
inter bona reserenda esse contendebat u).
38쪽
- 18 si vetus illa asperaque Sisae doctrina, quae primum a rebus hominumque consuetudine nimium remota, in magnifica quidem, sed vana profecto Somnia an cere videbatur ubi jam inter homines strenuos Romae epit versari, propius ad vulgarem humanamque D vendi intelligentiam descendere coacta St. Non diu vero illam in philosophando moderationem Romani observaverunt. Nam publici privatique mores mox adeo ab honesto deciderant, ut nulla am virtutis cum communi vitae usu conjunctio esse posse vider tur, neque mediocre quidquam in tam immuni morum corruptela teneri In novissimis igitur quibus Resp. periit procellis Optimum quemque civem Rinitium v n,
M. Brutum, Catonem denique, Favoniumque, etc. ad Z
nonem Chrysippumque redire videas, et quidquid in
his asperrimum erat, desperanter, tanquam naufragos, prensare. Tum sapientem illum Stoae, Omnibus numeris absolutum, haud jam verbis tantum, ut anaetius, sed totius vitae etiam habitu, agere studebant : eos enim, in tanta omnium rerum deformitate, ad Serenam illam sapientiae quam excogitaverant excelsitatem et tanquam παθειας arcem Confugere juvabat, unde te rena despicerent. Sublimi hoc rerum humanarum contemptu animum Brutus erigebat, cum jam ad extrema pro libertate audenda paratus, scriberet . Si secuta fuerit quae debet ortuna, gaudebimus omnes , sin minus, ego tamen gaudebo . Quid enim est, melius, quum memoria recte saetorum et libertate, contentum negligere homines Sed quid ea virtutis semcta illi prosuit, nisi quo doctius superbiusque
de virtute moribundus desperaret Alteram enim hanc virtutem magis ad disputationem quam ad vitam expreSSam, nimi Supra viresbumanas Stoici extulerant Suum quippe sapientem
39쪽
adeo expolire , ut ita dicam, atque ab omni livmana imbecillitate vindicare studo ni, ut nil am praeter
vanam hominis emgiem, et alieneum tanquam Simulacrum relinqueretur mirum sane quoddam superbiae Opus praeclarumque delirae mentis somnium, quale Optare quidem pauci, nemo autem re unquam POSSet assequi Quod vero ipse quidem Zeno adeo a communi hominum natura abhorrere Senserat, ut ipse duplex hominum genus esse debere profiteretur, neque quemquam ad hanc sublimitatem pervenire posse ammmaret, nisi divina quadam praedestinatione peculiares
ad id assequendum facultates accepisset l). Sed eo de- .mum, ut diximuS, Romae res Venerant, ut ea vivendi institutio, quo quidem praeruptior esse videretur, eo magis et imprimis veterum morum Sectatoribu , placere deberet. - Adde praeterea tot ambitiosos istos homines, qui, postquam cunctis jam sub unius imperio exaequatis , nulla alia, ut Se Vulgo excerperent, Via patere videbatur, Superbum istam VerSamque a communi consuetudine rationeu, ad Ostentationem Surpavere. Expugnati enim caeteris animi affectibus unum saltem quod vivacissimum est, quo totam di ciplinam suam reserrent, vanae jactationis studium retinuerant Stoici. Multi igitur singularem Suam Virtutem, quasi theatralem personam prae e serebant, ut vulgi admirutionem moverent Aspero cultu, intonSO cupite, et barba negligentiore conspicui per urbem ibant magnifico Sermone adverSdm Ortunam prOVO-efinies, doloremque, Caeteraque mala omnino SSe negantes Cum remedium nempe tot mali quibus mundus laborare nussum asserre possent, ea omnino de
40쪽
rerum natura tollere maluerunt: id quidem lacilius erat, sed perdebant operam quasi si quis medicus disputare velit, quamobrem is qui dolet, non ob rem dolivit. Itaque stoica illa doctrina, in qua tamen spes honorum inerat ultima jamdudum a populari usumηgis re murat, quam ut magni momenti ad rerum lutem esset Virtutem hanc Catonis Favoniique plu qisam humanum prudentiores homines admirari quam mmias malebant de qua quidem, ut Graeculi, in otio dis- mi inhunt ex his vero declamationibus nil in agendum rcsorebunt ingensque illa Stoe disciplina, si paucos viros excipias, quorum virtus vita morteque inclaruit, in vanis tantum disputandi subtilitatibus consenescere vidi hatiir, donec tandem Cicer se ad Panaetii ost- donlique libros retulit, elicemque eam novae t einediocritatem instauravit, et in suis ipse commendavit omelii . III.
univeria Tulliani operis institutione. - innem vivendi rationem ex ipsa hominis natura penitus perspeeta exprimit
Mis quem nune bonum virum dieam Hujus seeundae nou Nam ille alter fortasse, tanquam Phaenix, homelanno quiligentesimo naseitur. Sene , Epist. 2.
Multum ipse tamen Cicer de δογματικ' illa Summi boni constitutione jam in Mevianis suis Quaestionibus librisque de Finibus disputaverat : neque quidquam in Chrysippi Zenonisque commentariiSudeo παρα3οξου invenerat, quod non ipse in declamatoriis his exercitati nibus defenderet scilicet nihil esse bonum, nisi quod honestum sit, nihil malum , nisi quod vitiosum li-