Historica de M.T. Ciceronis Officiis commentatio

발행: 1846년

분량: 132페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

- 31 Noster expromit remque primum generaliter amplexus, singulari moderatione, ut in homine romano, praecipit, quae etiam adversus hostes Observanda sit justitia Bellum nempe monet ob eam tantummodo causam Suscipiendum, ut sine injuria vivatum neque prius ad arma confugere licere, quam frustra disceptationem ad componendas lites adhibueris : vix parta nutem victoria, paci prorsus consulendum, devictisque nationibus parcendum, quae ad imperatoris fidem confugerint. - Quo quidem jure gentium, nihil verius pulchriusque usquam inveneris. Sed cum his positis, tot bella continuo in memoriam occurrunt, a Romanis

injuria Suscepta profligataque istis jam dissicultatibus impeditus, rem levius attingit, atque ad alia desectit; secialisque juris in sormuli commoratur; quibus ex legibus jam satis erat bellum rite denuntiatum fuisse et indictum, ut pro usi haberetur. Sic in tertio suo de Rep. libro, postquam disceptatio in eamdem rem incidisset, idem senatus fraudes quadam iuris specie excusare conabatur, debellandique perpetuitatem tot triumphorum splendore ut ita dicam' involvere :Romam scilicet, sociis semper defendendis, terrarum omnium politum esse : ipsamque eam dominationem devictis gentibus profuisse, quas sparsas Roma in umimimperium, easdemque moribus ac lingua discordes in

unius sermonis commercium et humanitatem contraxerit. Quod saltem dictu tenu SpeciOSum erni. Nunc autem quod justum est, melius oster observat: ntque si quando de imperi aut gloria decertetur, hoc bellum minus acerbe gerendum esse monet, quam si certamen pro salute ac libertate esset. a vero humanior debellandi rati jamdudum Romam penetrare coeperat. Emilianum enim accepimus, clarissimum illum Panaetii auditorem, acerrime Carthaginem

62쪽

- 32 in curia adversiis Catonem defendiSSe, atque cum eam urbem in incendio corruentem Spectaret, inter victoriam, mirantibus amicis, illacrimasse.

Nec justitiam illam, qua omnis hominum inter se societas conjungitur, ad id unum, ne cui qui noceat, cogit Cicero; at praeterea subjicit cuique etiam, quantum quisque possit, benefaciendum. Atque hinc I beralitatem porro desinit quamdum, prudentem Vero e parcam, sed quae saltem in communem vitae usum diduci possit. Quanquam eam benignitatem, si temporum haud satis rationem habeas, nimis tamen ad utilitatem interdum compositam dixeris; sive te admoneat magister, ne benignior esse velis, quam res patitur, et ad alios transferas, quod tuis relinqui aequius sit; sive te illis

imprimis largiri jubeat, qui ad tuas utilitates ossicia

ante contulerint, aut rursus conferre possint. In his omnibus praeceptis quaedam Semper observatur medio

critas, quae hominen decet humanam virtutem instituit Cicero : quatenus homini ire datum fuerit, nec ultra ipse progreditur. Quis vero aliuS, praeter Deum, eam liberalitatem ultra dilatare potuit sed de his satis dictum St. IlI FORTITuno Saepe sit, ut homo, qui tot rebus adversis obnoxius jaceat, honestum id decorumque, quod vitae propositum est, jam nequeat obtinere, nisi Sese per animi fortitudinem supra arduas res esserat, humanaque despiciat. Quam vero animi elationem, quam vim ac robur virtutis appellabant stoici, ita Cicero supienti Suo vindicat, ut asperiorem tamen eam quadam Socratica moderatione constantium temperet. an placet jam, ut diximus, virtus quaedam civilis, ad Strenue gendum instructu gnavamque hanc sortitudinem commendat, quae publicis rebus versatur, quamque ipSe

63쪽

- 33 amplexus suerat, utpote aliis Ductuosiorem, sibique ad claritatem aptiorem Senserat enim nullum virtutis momentum homini acrius natura datum Sse, quum ingenitam illius, quae publicis in rebus comparatur, gloriae cupidinem eamdemque eam magna et utilia aggrediendi voluntatem eo magi increScere, quo majus theatrum daretur, et plurium admoverentur plausus atque admiratio. Num saepe fatebatur ipse non ultro se tot labores pro civium salute , totque pericula Suscepisse, nisi amplam inde mercedem sibi a re sperasset, gloriam. Atque hinc exorsus, togatam illam sortitudinem laudibus sui victorem Catilinae decuit extollit,

in qua plerumque haud minorem atque in bellica virtute splendorem inesse magnifice demonstrat. Virum bonum igitur sibi fortunaeque superiorem fieri jubet, non ut in ignava se indolentia contineat, sed melius contra, si vacet ab omni perturbatione, civibus suis inde prodesse possit civem nempe, nec philosophum, eumque ad vitam, neque ad scholam instituit non sapientem ergo rerum incuriosum, Sed placidum vult esse atque intrepidum, qui, si quando ad Remp. accesserit, tunc legum similis, praesentis animi vel inter procellas utatur consilio , neque a ratione unquam discedat. Eam demum animi constantiam adumbrat, quam a communi Romanorum Suproximam homines non sequi modo postini, sed et velint. - on divitiis ergo jam odium indicit, non opibus neque pecuniam ad bene vivendum censet esse inutilem, aut paupertatem per se expetendam Me sed contra in omnium rerum abundantia simpliciter fideliterque ac vitae hominum amice sapientem vivere posse. Semper, ut Horatius postea, inter nimium purumque honestam tenet mediocritatem nec fastuosas

Cynici sordes, nec stolidani Stoici pugilis sortitudinem

64쪽

- a jam admiratur, malam vitro relanan ipsius provocantis. Sed iurentis esse existimat, egestate gaudere, aut in tranquillo adversam tempestatem mare, seque offerre periculis, quibus subvenire potuisset. IV. EMMANTIA. In componendis inter se sing lis quas hominis natura eo ilectitur Partibus, ordiumque moderandis, ea n ermina paret, virtutis quasi venustas et pulchritudo. Nam cum priores Stoici emteros animi assectus non modo sedare, sed omnino evellere voluissent, Cicero Contra hos omnes assectus et ipsos natura datos esse naturaeque Congruere arbitratur, sed eosdem ordine contrahendos esse, ne l-gius evagentur, finemque ac modum transeant viderationem autem eam omnium, quae, quemadmodum Pu chritudo corporis ex apta compositione membrorum. sic et ipsa ex ordine et constantia a ctuum incitur, quoque et προσωνὶ, Sive quoa ae et amyellat.

Multa inde educitur de cultu boni viri ac munditiis

disputatio. Atque sorsan auctorem nostrum in praecipiendo, qualis sapientem habitus deceat, minutiorem fuisse hic merito dixeris: quippe qui jamex magna parte virtutem in exteriori quadam dignitatis specie ponere videatur. Sed eum theatralis virtutis apparatum quam

maxime cum Romanorum moribus ac indole accomm datum latearis, necesse est. Rerum enim hominumque rationem in hoc habuit Cicero. Cumque cires uos, tanquam partes in theatro agerent, omnia ad oculos et spectaculum componere Videret, idne momentum,

unia stimulos hono viro adjiceret, mercedemque polluceretur, In aesertim caeteris deficientibus honestis, ipse

removere debuit Quid contra jam opportunius fieri potuit, quam si principibus istisciritatis, sine dignitatis

admodum studiosis manifestum ostenderet, Summam veramque dignitatem cum Virtute conjunctam esse

65쪽

Qua igitur in temperatae honestatis descriptione, quae ex ipsa humana imbecillitate utilitatem aliquam e cipiat, Cicero omnino Romanus, aut potius omnino homo est. Hic ludo aliquid remittit aliquid etiam et voluptati, si modo quis ejus ruendae honestum modum teneat ac rursus quidquam hominem vetat sectari, quod assequi nequeat. Itaque haud ad unum jam exemplar, ut Stoici, diversissimas Singulorum hominum

naturas fingere conatu : at Sua cuique tuenda esse praecipit, non vitiosa, sed tamen propria, quo facilius aecorum retineatur. . am, inquit, nihil prosecto ma- gis decorum est, quam aequabilitas quum universae Vitae, tum singularum actiΘnum quam conservare non possis, si aliorum naturam imitans, omittas tuam. . . . . Expendere autem oportet, quid quisque habeat sui, eaque moderari, nec Velle experiri quam se aliena deceant. Id enim maxime quemque decet, , quod est cujusque maxime Suum: Suum intur quis que noscat ingenium, acremque Se et bonorum et vi-

tiorum suorum judicem praebeat I, 31)., Ipsum illud j tinctum tum maxime adhiberi jubet, ubi, ineunte adolescentia, cuique jam deligendum est, quam vitae viam sequi debeat. Quumque alii multitudinis potius judicio quam suo, alii consilii sui imbecillitate ad

Vitae genus, quod se non satis deceat, temere saepe ferantur; ipse naturam tum praesertim sequendam esse praecipit Cicero, neque generalem modo eam absolutamque naturam, Sed proprium iangulareque cujusque ingenium ita ut alter militiae, eloquentiae alter, aut interis artibus pro sua quisque indole praestet operam. Nam cum multae vitae viae ineunti pateant ad eamdem metam serentes, singulae singulis ab hominibus ita deligendae sunt, ut propositum sinem suis pro viribus optime quisque aSSequatur.

66쪽

Quidquid autem inde de retinenda in omnibus vivendi conditionibus dignitate exquisite descripserit Cicero,

non hic apponam sed pauca tamen de iis artibus ad jicere velim, quas ingenuum virum potissimum decere existimat rursusque indicare, quae artificia, ut sordida, servis tantum ac ignobilibus censeat relinquenda. Nunquam enim Romae mercatura aut caeterae artes mercenariae in honore fuerant l). unc Vero, plerisque proletariis civibus scenore belloque absumptis, servi externique homines magis atque magis subricas omnes tabernasque adeo invaserant, ut jam liber homini indecorum esset in ossicina versari. - Adde praeterea tot magnificarum civitatum exempla, artibus quondam ac divitiis adeo conspicuarum, atque imprimis Corinthi, Syracusarumque, Carthaginisque tundem illius negotiorum reginae, quae Suorum prius luxuria civium, quam Romanorum armis oppugnatae suerant. Postquam has opulentas urbes, ubi pecunia defuit unde alienos milites mercarentur, e tanto rerum fastigio corruent vidissent Romani quantum ipsi inde crescere quoque debuit illiberalium earum artium contemptus, quae quasi quoddam bellicae virtutis venenum esse viderentur Pestem istam lucri, si quo inciderit, mox ad omnia grassari recte Senserant atque ubi cives quaestui navent operam, divina mox humanaque omnia, imo patriam ipsam quaestui esse, atque sub hasta licere. Mercaturam igitur, si modo tenuis sit, portitorumque quaestus, opificumque mercenarias artes Cicero improbat, servisque, aut iis quorum ordini conveniant, assignat istas enim lucri sordes infra patriciorum dignit tem jacere arbitratur Namque, ut antea in Rep. lib. V)sua dixerat, eumdem populum imperatorem ac portis

67쪽

- 37 rem terrarum esse nolo l). Omnium vero artium. quibus resfamiliaris augeri possit, Agriculturam unam, quam ab urbe condita praeclarissimi viri exercebant, Servat, commendatque, ut homine libero Romanoque plane dignam.

D Boni aliqua sanetions. Sublata Deorum auctoritate, immortalitateque animorum, quibus virtus sanciatur, omnem iam ossielorum institutionem Cicero ad deeoram ostentationem approbationemque hominum instruit.

Nos de rum sequvinur, et ab omni quod abhorret ab oeulorum auriumque approbatione iugiamus. Status. ineessus, sessio, amuhltio, vultus oeuli, manuum mo- in teneant illud deuorum. n, I, 35.

De quatuor istis capitalibus virtutibus, unde omnia Ossiciorum genera exoriuntur, longius sortasse ac pro nostrae commentationis spatio disseruimus. Sed placebat tum praesertim Ciceronem sequi, rem a capito ita repetentem, ut nunquam tamen minutissima consectanti excidant atque omnia ea, quibus vitae disciplina continetur, ossicia, ex ipsa hominis natura haurientem, conmauni tanquam de sonte, et in singulas vitae conditiones, ut totidem in rivulos diducentem. Quadripartitam eam virtutis descriptionem a Socrate primum constitutam fuisse, ejusque discipulorum scriptis saepe illustratam supra diximus. Quorum autem princeps Plato, quum eosdem justi, equi, bonique sontes aperuit, ut inde singula hominis ossicia derivaret, non id

si Nunquam Romae mercatura in contemptu sic haberi desiit; principesque viri negotiari lege Honorii Theodosiique adhue prohibebantur uuam interdicti nem servavit in codice suo Iustinianus unam. - biιiores, nataιibus et ho-omorum rues eo si os a patrimonis altiorsa pernieiomm urbibus, me . imonium aerere prohibemtia, in inter ιabeios et negoetasOroa Deilius ait emendi, vendendique eommeretum. corpus luris Rom. IV, 63, 3.

68쪽

- 38 tantummodo quod in iis humanum est, praesentemque vitam tantum, ut Cicero, respiciebat sed sublimiorem quamdam hominum cum Deo rationi societatem, et quae post mortem sutura essent, animo complectebatur, unde nova quasi luce omnem vitae viam illustraret, et ossiciorum iustitutionem v miore sulciret undamento. At diversissima vitae facies erit, sive homo, fortuit -- tus, divinaque Ope destitutus, postquam omnes exantiaverit labores, nil post mortem jam sperare metuereVedebeat seu contra arctam sibi cum De conjunctionem esse is crediderit, terrenamque hanc vi m brevem tantummodo esse a coelo peregrinationem, et quasi commentationem immortalitatis. Qua in opinione nunquam variasse videtur Socrates . eque tum hoc, tum illud, sed idem dicebat semper, animos hominum esse divinos iisque, cum e corpore excessisSent, re-

, ditum in coelo patere optimoque et justissim cia , que expeditissimum Cic. de Amrc., l). Stoici vero illam hominum cum Diis communitatem, verbo quidem tenus servatam, re autem dirimebant. Quamvis enim multa de Deorum natura disputarent, divinamque providentiam subtiliter defenderent, nil inde ad usum vitiaeque institutionem reserebant: Deusque ex tota eorum morali phil'sophia tollitur. An merito de otiosis disputationibus S. Paulus postea, cum Romam venisset, dicere potuit, eos nequidquam Deum cognovisse, cui nulla ossicia deberi arbitrarentur suisque in uogitationibus, animi tanquam tenebris occaecatoS,AEV

nuisse l). - Quin istam de Diis dubitationem in dies hucusque crevisse dixeris. Iam ciceronem ipsum, in suis de Natura Deorum libris, videas licet, postquam

in utramque partem causam academice oravit, tan-

69쪽

dem nil pro certo de Diis ummari posse concludentem. - Α fortasse quis Objiciet, in hoc profecto de quo disputatur opere, Tullium Diis prima deberi ossicia instituisse, secunda patriae, tertia parentibus, deinceps gradatim reliquis l). Quid autem Postquam speciosam illam ossiciorum distributionem in fronte operis ostentavit, sane ut vulgi imbecillitati morigeraretur in explicandis singulis virtutis partibus, idem jam Deos relegat, tanquam publici tantummodo juris religio esset; neque in privata ea vitae disciplina, quid iis debeatur,

disceptandum esse putat. Imo Deos, Si quando eorum mentionem faciat, ad vana prope nomina redigit; idemque de iis sentire videtur, atque Ennius in suo

Telamone:

Ego Deum genus esse semper dixi, et dicam caelititin, Sed eos non curare opinor, quod agat humanum genus.

Quodnam enim jam illud est ridiculum Iovis simul erum, qui neque in impios irasci, nec pejerantibus noeere possit III, 29) Nullus, ut vera dicam, praeter suam cuique conscientiam, relinquitur Deus. Nam postquam in tertio eodem libro j iurandum religiosam Irmationem esse posuit, idque sedulo tenendum quod ammate, quasi Deo teste, promiSeris, continuo subjicit, sacramentum illud non ad iram Deorum quin nulla est, sed ad justitiam et ad fidem pertinere ibid.). Quod caeterum jam supra planius explicuerat. Nam, inquit, quum jurato ludici sententia dicenda sit, meminerit Deum se adhibere testem, id est, ut arbi tror, mentem suam, qua nihil homini dedit Deus ipse, divinius III, 10 .c Id equidem pulchrum sane eSSe profiteor, hominem scilicet, quum caetera undique stil-cimenta virtutem deficiant, conscientia eo firmius in-

70쪽

- 40 niti, eamque tanquam testem, imo tanquam Deum, in omnibus rebus admovere. Sed tamen quaedam esse possit manca istius conscientiae auctoritas, nisi Dii ipsi su-lierne adhibeantur, bonorum malorumque noStrorum judices, pro meritis quemque remuneraturi'Quot enim sunt homines, quo sua ipsorum reverentia, nullis aliis adminiculis, per se satis jubendo ad Ossicium Vocet, vetandoque semper astaude deterreat, si tollatur Deorum metus, nec alia monitis sancti adjiciatur, quam ut bonus sua virtute gaudeat, impiumque sui quemque sceleris recordatio exagitet Praeclara autem illa suae conscientiae religio, si verum lateri volumus, paucissimis hominibus, iisque praestantissimae mentis, vix sussiciet. At caeteri interiorem eam legem suum quisque

jam ad arbitrium singent refingentque neque Deum satis, quum ipse sibi pro De erit, homo verebitur. Similiter in toto illo opere, nullam Spem immortalitatis elucere videas. Sed quis tum Romae erat, qui illa poetarum somnia haud irrideret 'Quis nuper, quum palam in ea oratione quam ex magna parte integram

Sallustius conservasse videtur), C. J CaeSar, SummuSpontifex, mortem improbis aerumnarum requiem, nec cruciatum esse dixisset, sententiam ejus refellere studuit idne tantummodo in respondendo attigit ipse

Cato, acerrimus ille veterum morum custos Iam autem

id dudum dici potuisset, quod postea IuvenaliS:

Esse aliquos Manes, et subterranea regna, Et contum et Stygio ranas in gurgite, nigras, Nec pueri credunt, nisi qui nondum aere la antur s).

Quamquam tamen Ciceronem ipsum in Tusculanis declamationibus dixeris, quasi divino quodam numine

SEARCH

MENU NAVIGATION