Bernardi Andreæ Lamæ ... Orationes

발행: 1728년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

haudi Aehaiae, ac Peloponneii Regis beneficio vitalem hunc hausi lpiritum .Quid enim Per sunesta illa tempora, quum nobilissimas quasque artes undique offusa harbaries prope

deleverat,nunc grassantibus teterrimis morbis

ejecta ex hac Urbe,quae mihi patria dulcissima fuit, hunc turbulentissimis bellis conflictata,

ac pene consecta vulneribus, saepe intermor-itua,sippe e cineribus reviviscens ad hanc propa aetatem miserrimam vitam propagavi, ii modo vita nuncupanda est. Multos tamen, atque illustres genui filios, aluique sinu meo quam studiosissime potui pro temporum iblorum cultu, mustoque etiam praestantiori

bus si gloriari libet J quam quae vigebant

apud exteras gentes, institutis. Illis enim vel Ionge dissitis claritatis ac gloriae splendor illuxit. Namque ex longinquis terrarum oris, e Bataviae nempe litoribus Desiderium Eras mum,singulari ingenio atque doctrina, jamminter populares suos celebratum, quibus elegantiorum litterarum faccm praeluxerat, in hanc eruditissimam Civitatem mei nominis fama pertraxit . Ille sua mihi studia commendavit, a me Theologica Laurea cor ari voluit, ut quanta sibi ad doctrinam, tanta ad laudem per me ueret accessio . Attuli utramque mehercule, selix tam nobili prole sutura, nisi postmodo incorruptae Religioni labem aspersisset, ut complures arbitranturi

qua re & mihi, & patriae summum dolorem, & ignominiam inussit. Fe-

112쪽

Felicior deinde successit aetas sub Emma- macie Philiberto, quum diu antea consepulta jacuissem. Hujus munificentia sapienticsimos mihi praebuit educatores, Crauetiam, GOveanum , Manucium, Pancir lum , Vi-Valdam, Cujacium, Guraldum, Benedictum, Amenterium, Valeriolam , qui mihi florentissimae sobolem juvenilitis instituerunt. V: trum paulo post acerbissimo fato, ut sepius antea, funditus occidi, ac tumulata sum. Astin Vitam nuper revocata invictissimi Regis Victorii Amedei opera. ac benignitate, nunc demum felicissimam aetatem ago, nunc mihi Peigrata hujus vitae lux, nunc coeli spiritus est jucundus, in tanta humaniorum litterarum luce, Iurisprudenriae nitore , Theologicae eruditionis lumine , Ρhysiologiae scientiae splendore, ac jucunditate, doctissimorum institutorum copia , atque delectu . Quid

non ausim sperare hoc tempore ρ qui, non

mihi polliceri possum 3 Tantum velim alumnos meos , quos peramanter sinu foveo , atque complector, meis favere conatibus, spem meam, ac voluntatem adjuvare, suae utilitati, gloriaeque consulere. Heu me miseram lquam acerbum dolorem caperemi quam

calamitatem l quam ignominiam , si meam expectationem fallerent , ac vota destituerenti At protinus superi tam detestabile

men avertant, nobisque volentes, ac propitij serant meliora.

113쪽

Haec putate vobis loqui, orn. Adolescen teS, Matrem amantissimam, omnia vestri caussa cupientem, de vestris commodis, dς vestra existimatione , de vestra salute sollicitam. Hujusne adhortationes, monita, pre-Ces inhumane repudiabitis ρ At si nihil quidquam commovere animos vestros potest, sine maternae quidem preces emollire duritiem illam queant, si pertinaciter in eodem Proposito permanere vobis certum est, ut aliam nullam nisi voluptatis rationem ducere velitis, ibi quaerite voluptatem , ubi Vcram, & incorruptam sine ullo dedecore, α damno, imo etiam magno cum fructu , gloria reperietis.

114쪽

DE HU MAN IORUM

LITTERARUM NECESSITATE

ORATIO VI. Habita Taurini in aula Regii lacet.

Nisi propagatus ubique gentium, ac

prope insanabilis error incrcbuit communi juventutis desidia, & ad optima quaeque socordia confirmatus,politioris nempe humanitatis studia ornatus tantummodo, & inanis cujusdam aut voluptatis , aut ostentationis gratia comparari ἰhaud tamen me pertinax illa& pene conspirans omnium hac aetate consensio deterrere Potuit, quominus pro sapientissimo hujus Academiae instituto, quo bonae coluntur artes,& amplificantur, exitiabilem illis opinionem in hoc eruditissimo caetu pro viribus refutare. Namq;adnitentibus vobis & approbantibus,utpote doctissimis viris,facilius veritatem iis quidissentient probaturuS sum tum vero Plotra ham in medium illorum stultitiam ac temeritatem, qui ab omni cultu docti inae, ab omni humanitate penitus alieni, amantissimos

optimarum rerum adolescentes ab earum studio revocare conantur. Neque vero tantOPe-

115쪽

re mirandum laret, omnino indoctos & illi teratos homines id contendere,ac su adere caeteris; quibus enim nulla unquam affulsit doctrinae lux, non modo insuavis, & injucunda est litterarum cognitio sed inutilis admodum,& inanitatis plenissima videtur. At hercIe vel mediocriter doctos, & liberalibus disciplinis imbutos eum mvere animo errorem, & im penso studio propagare 3 id demum prodigii ac portenti loco numerandum est, nec ulla satis orationis vehementia vituperari potest. obcaecat enim is error, & extinguit funditus omne lumen disciplinarum, obstruit facilem.& directam plenioris scientiae vitam; qua tandem deleta & sublata ex oculis coguntur adolescentes post gravissimos studiorum labores, ac vigilias,& aerumnas in perpetua rerum utilissimarum ignoratione versari. Quam tamen postmodum in lubrico illo ingrave centis aetatis flexu peracerbus quidem, sed i fructuosus dolor atque aegritudo consequitur 3 quum anteactae vitae spatium, perccptaeque doctrinae cursum animo respicientes ., apertissime viderint, quid in ca re praetermisesum, aut Peccatum fuerit, nec ullum amplius tanti vulneris remedium supereme. Recte igitur & utiliter me in hujuscemodi oratione cram collocaturum censeo, qua humaniorum artium neccssitatem conabor ostendere ;ut ante certam dc exploratam adolescentibus commonstrem viam, quam illis contingat

Post

116쪽

's EXTA. IOS post Iongum & aerumnosum iter exhaustum

Incertis ac periculosis erroribus fluctuare.. Enim vero reliquis artibus, quarum scien tia & fructus expetitur, pr cursionem adhibere debent litterae humaniores ; quippe quae nondum adulta puerorum ingenia, tanquam teneras plantas adhuc solo coalescetes,primis illis 3c vitalibus succis nutricantur & fovent: ut inde incipiant paullatim radices agere, quibus quasi fundamentis innixae sursum erigant truncum, ramosque fundant undique late eentes, & uberem postmodo fructum allaturos. Non alirer sane prima illa notitiarum semina, quae puerilem videntur exercitationem redolere, ideoque a pluribus, immerito tamen

ac temere, contemnuntur, aperiunt aditum

sternuntque viam ad sanctiores & abditos si nus . oc quaedam veluti sacraria doctrinarum Si enim istae non e quovis rivulo, scd e suis fontibus repetendae sunt, per necestaria nobis est universa humanioris doctrinae supellex.

At vero neminem arbitror extitiarum, qui revera, dc ex animi sententia inficietur omnem

liberalium disciplinarum cognitionem ab ipse origine, de sonte penitus hauriendam. enim minus illinc eruantur, ubi insint primitus ubi earum primordia & incunabnia ρ ubi altae educataeque sunt ρ ubi robur 3c incrementum acceperunt ' unde ad Gaeteros ominnes , siqua est earum cognitio percepta. manarunt Primi scili et earum anct res ae Parcates, tum cleinde altores eda-

117쪽

ratoresque omni studio, & diligentia eolendi

sunt, quorum vastus animus, & sollers, ac Providus, tantarum rerum magnitudinem, praestantiam, utilitatem complexuS est, atque in lucem posteris edidit, quantas nulla unquam insequentium aetatum industria parere potuit, etiamsi tot tantisque repertis in publicum propagatis omnia veterum ingeniorum luminibus collucerent. Num igitur dubi- tandum adhuc nobis erit, unde rerum praestantissimarum notitia potissimum colligenda sit Discipulos nimirum potius, an magistros audiemus 3 filios magis an Parentes rudes tantum auditores, & asseclas, an perspicacissimos rerum admirabilium auctores reperto resque ρ in quibus excellens ratio ingenij fuit. incredibilis excogitandi celeritas, copia, magnitudo i quorum denique divina solle rtia

omnem posteroru temporum industriam superavit. O miram prorsus divini numinis in rebus humanis sapienter administrandis rationem , & providentiam 1 quum enim cunctis hominibus intelligentiam tribuisset, qua a caeteris animantibus longius, a divina autem mente propius abessent, quosdam interim existere voluit in hac rerum universitate mirificae mentis & sagacitatis homines; ut quum tot extarent in rebus corporeis illustria ejus potentiae monumenta, totidem quinque consipicerentur in iis, quae animi tantam ratione concipiuntur.

At qua tandem via ad integerrimos hosce

118쪽

SEXTA. IO ac locupletissimos doctrinarum sontes licebit accedere 3 nulla certe alia patet somnesque aditus praeterea undique obstructi sunt nisi

reconditis & interioribus litteris non imbuta solum discentium ingenia , sed & subacta diligentius, atque exculta sint. Omnes enim dii laudatissimi 1criptores in quorum operibus copiosissimi disciplinarum thesauri latent,aut

Graeco, aut Latino sermone locuti, & litterarum scientia, & orationis munditia, ac nitore suae aetatis hominibus praecelluerunt e quos Propterea neque evolvere, neque intelligere quisquam potest, nisi omnis litteraturae prae-ndiis instructus sit. Adspirabit scilicet quispiam ad dicendi laudem, nisi Tullij ac Demosthenis libros assidua manu pervolutet ρIntelliget autem doctissimas summorum vir rum commentationes, nisi pernoscat omnes Latini, Graecique sermonis elegantias, formulas, origines,earumque sapientissimarum gentium mores, conluetudines, instituta , antiquitates, historiam, quibus utraque loquendi ratio continetur 3 Assequeturne quisquam

aliquid in Philosophiae studiis, nisi Platonis &Λristotelis, ejus propemodum artis condit rum, scripta pertractet Versare autem poterit. & assequi acutissimorum hominum mentem communium litterarum, & Graecanicae

linguae prorsus ignarusρ Missos enim interim faciam illos qui sese Aristoteleos nominant, quum plerique omnes ne a limine quidem

119쪽

Graecum Aristotelem salutarint. Quid de Iitisprudentia loquar ostenditurne spes ulla magni cujusdam, & egregii profectus in

Romanarum legum scientia, sine ullo doctrinae elegantioris adiumento 3 cujus poticsimum ope, ac subsidio recentiores quidam ac celeberrimi iuris interpretes jamdudum illud miserrimorum temporum barbarie, ac veluti rubigine obductum. & infuscatuna, felicibus ausis expoliverunt, & in hanc lucem extulerunt. Jacobus enim ille Cujacius, qui

inter caeteros Interpretes emicat, velut interi Ines Luna minores , ut inquit Venusinus Poeta, tam plenam , absolutamque Juris scientiam cst consecutus, quod esset mirum in modum & Graecis, & Latinis litteris eruditus ψε quum nempe Basilicon libros Latinis verbis reddere studuisset, in quibus Veterum Jurisconstillotu sententiae in Graecum sermonem conversae alia loquendi forma magisque dilucida continentur. Nam Graeca illa interpretatione quasi luculentissima quadam rerum difficillimarum expositione mirificEadjutus, ac sublevatus est, quum illa clarissimam facem ad Latinos Pandectarum libros

intelligendos praeluceret. . 'Αt quid, inquies , ram operoso litterarum studio opus est 3 quorsum tempus tam gravi, & supervacuo labore conterere 3 Prompta , & exposita est omnibus doctrinae cognitio in vulgatis, nuperisque scriptoribus , qui priscos illos interpretati sunt, in quibus in-

120쪽

8EXΤΑ. IOstelligendis nullum opus est eruditione per secta . Quid necesse est ad veteres illos decurrerc tam longinquos, & in tenebris a ditos antiquitatis ' e rivulis aquam haurire abunde licet ; namque una prorsus , α eadem, quae in incilibus rivisque delabitur, α scatebris erumpit. Haec vulgo jactant, his

rationibus pugnant ij, qui nihil persectum ,

nihil elaboratum in ingenuis artibus exquirunt, quum satis habeant leves quasdam, de

Iumultuario congestas rerum notitias adumbrasse . At si perspicere unquam possent ,

quantum intersit discrimen inter veneranda illa priscorum oracula, & vulgatos eorum explanatores ; si pervidere unquam expoli, tioris doctrinae adminiculo possent , quam multa ab istis indocte, inconcinne, perPeram exposita, aut depravata sint: ejurarent pro tinus errorem suum , dimitterentque ex animis temerε conceptam opinionem ex adolescentia, pravis institutionibus confirmatam, propter inertiam laboris cupidius arreptam, imperitorum sermonibus approbatam, malae consuetudinis corruptela invalescentem, Quis enim unquam, si vera fateri volumus, aequo animo serat Bartholum magni nominis scri-Ptorem, dum ridicule fabulatur Tiberim fluvium ab Imperatore Tiberio nomen mutuatum esse 3 Quis Castrensem, dum narrar Pa Pinianum a M. Antonio Triumviro intersectum, qui ducentis amplius annis vetustior

SEARCH

MENU NAVIGATION