장음표시 사용
61쪽
res caeterae profluxerunt, quas strenue, Q. Plenterque gestas admiramur. At in summis viris, qui incredibili virtute, ac pene divina communem humanitatis sortcm sunt praetergressi, multo studiosius vitae primordia commendare debemus 3 quum quod eorum ortua recordatione jucundissima multorum, & sim gularium benefactorum memoria redintegratur , tum quod iis quaedam sit divinitus ad dignitatem, & amplitudinem adjuncta sortuna r quae non modo ipsorum vitam per omnes artatis gradus, sed & ipsum vivendi exordium mirabilius , ac magnificentius Ornare consuevit: ita ut nihil in aditu illo immortalis laudis non eximium, non illustre, non prodigio simile reperiatur. Undi nobit lissimarum gentium institutis mos ille jamdudum increbuit, ut corum , qui sapientiae.& sortitudinis existimatione praeter caeter floruerunt , natalem agerent diem magna cum laetitiae signifieatione, eosque publicis decretis honoribus concelebrarent ; sive etiam ut amplissimis praemiis, & illorum vi tutem, & reliquorum studia quasi quibusdam stimulis excitarent. Uerum si ullius unquam meritis ejusmodi honos tribuendus videatur, neminem hercle ex omni numero reperiemus, quem hoc potissimum officiorum g nere prosequi dcbeamus praeter invictissimum Regem Uictorium Amedeum, qui omnibus virtutum ornamentis, ac laudum insignibus.
62쪽
ab ineunte aetate ad hoc usque temporis spatium est cohonestatus. Quum tanti igitur Regis in praesentia natalem agamus diem.
quanta illum gratulatione, qua studiorum vicissitudine colendum existimatis 3 Quem diem ego salutarem potius huic florentissimae Civitati, atque Imperio, & Italicis gentibus appellarim , quippe qui fortissimum nobis ediderit, ac beneficentissimum Princlispem supra omnium spem , supra omnium exspectationem . Sed illud tamen nobis summopere dolendum venit, quod illi quidem amplissima semper pro suae benignitatis, aepotentiae magnitudine ad nos beneficiis augendos facultas datur; nobis autem ne ad ea quidem pro dignitate commemoranda quidquam praeter voluntatem suppetit. Hae itaque dumtaxat benevolentiae remuneratione
elementissimi Regis benefacta s etsi nullam
ipsius meritorum partem attingere possimus grato scilicet, si non pari, munere Prosequamur. Jam indE enim ab initio quum primum vitalem hausit spiritum , veluti faustiim quoddam sidus, insperantibus quidem nobis,
sed jamdudum optantibus, exortum, salute et Protinus reddidit, incolumitatem attulit, se licitatem comparavit. Quae sanE omnia summo, ac inaudito Divini Numinis consilio, de Voluntate jam tum gesta, atque provisa aper tissime e noscetis.
Conflagraverat poenδ exitialibus bellis opu-D a lenis
63쪽
Ientissima totius Italiae subalpina Regio, ac finitimae Civitates, quum potentissimae Gallorum, atque Hispanorum nationes in hac arena de Imperio, ancipiti, & cruentissimo marte pugnantes, non tam suum, quam It Iicum tinguinem funderent, non tam vires suas mutuis cladibus attereret,quam Italicos agros, Oppida, urbes, assiduis expugnationibus, incendiis, vastationibus deformarent. Et
quamvis postmodo feralis ille belli turbo detonuisset, quod magnis acceptis, illatisque detrimentis aemuli Reges c quum iam accisi opibus fines suos tueri vix possent parum- Per conquiescere statuissent: sollicito tamen
metu, atque expectatione populorum mentes trepidare, atque expavescere, graviora γ' ricula suspicari, acerbiores calamitates animo providere, quod eo consilio inter insensissimos hostes pax composita videbatur, ut resumtis, reparatisque viribus maximi belli
reliquias instaurarent, & acriores , Valentioresque in mutuam perniciem coorirentur.
Incubabat enim Gallus Italiae faucibus, iampridem duabus firmissimis arcibus Pinerolio, ac Bod incomago in potestatem redactis, quas validissimis praesidiis communiverat , ut quamprimum libuisset, ingentia militum agmina posset effundere, & suhalpinam gentem utrimque veluti circumsessam ditioni adjicere, atque inde proxima quaeque armis adoriri. Plurimi enim semper haec regio ob locornm.
64쪽
& arcium opportunitatem, ubertatem agrorum, militum virtutem Transalpinis Regibus ad Italiae Imperium interesse visa est: nec temere illi ab omni pene memoria summo studio, effusisque pollicitationibus Sabaudorum Principum societatem, & amicitiam expeti
In hisce asperitatibus rerum Carolus Emmanuel II. qui prudentissimo consilio infirmioribus serendo suppetias praevalentem armorum fortunam inclinaverat, ad aequabilitatemque redegerat, nullos sustulerat liberos e Francisca Aurelianensi ob immaturam coniugis mortem; ductaque altera e Nemoraeensi sanguine, qui pridem e Sabaudo sonte derivatus erat, ducta, inquam, Joanna Baptista, cujus emendatissimae formae praestantia, Regiique generis claritudo in minima laude ponendae videbantur, si excelsi, magnique animi virtutes reputarentur; nondum ramen Voti compos erat,nec quisquam avitae ditionis heres extabat, qui labantem Principis domum, & populorum spem, salutem, ac tranquillitatem sustentaret. Quamvis enim nonoeessent ex eadem gente progeniti, qui ad summam potestatem consanguinitatis jure
Vocarentur, eorum tamen ipsorum ambitio acerrimam ac perniciosam Patriae, ut saepius antea fecerat, contentionem iniectura metuebatur. Ea porro gravissima sollicitudinis causa, eo cunctorum animi pavore perterriti,
65쪽
quum vetera exempla colligentes, atrociora cogitatione praeciperens. Haerebant enim mentibus intestina ilia dissidia inter cognatos Sabaudae DomusPrincipes,quum nescio cujus sideris amatu, internecino bello undique exardescente, subalpinae urbes suo, & externo milite captae, atque expugnatae sunt 3 atque haec ipsa sortunatissima, & pulcherrima TaurinorumAugusta diuturnam obsidionem,& extrema omnia perpessa est. Ita veterum malorum recordatione anxii, non longe a futurum Putabant , quin omnia civili sanguine redundarent, & vicinorum Regum aemulatione funestissimum patriae exitium immineret. Exhorresco sane repetens, Auditores, tanti periculi memoriam, ac remrmidat animus in eam delabi cogitationem luctu sissimae calamitatis. Avertant superi tam n
fariam pestem ab hisce moenibus, subiectisque huic Imperio nationibus. si quid pietate
meruerunt. Verum haud ita multo poli acerbissimi temporis procella, quam e teterrimis illis nubibus jam coeuntibus erupturam for midabamus, prorsus evanuit. Ο' singularem divini Numinis beneficentiam, nullisque non laudibus immortalitati commendandam, Averterunt superi vestrae pietatis, atque in Centiae memores impendentium aerumnarum acerbitates, magnoque id beneficium cumulo adauxerunt. Vix tertius vertitur annus post
alteras nuptias, cum Augustissima Sabaudi
66쪽
sanguinis semina, quum puer in Iueem edutur, summa omnium laetitia, & gratulationet idque eo mirabilius accidita visum est, quod
non externo sanguine,non peregrinis amnitatibus opus fuit Sabaudiae Domui, ut regiae suae stirpis iobolem propagaret,& avitam imperil possiessionem stabiliret. Nulli profecto debuit tam praeclaram instaurationem sui: ipsa sibi in tanto discrimine opitulata est e, ipsa se se Phoenicis more non in pristinum modo splem dorem restituit, sed & maximis auctibus amplificavit. Verum hic substitit Regalis uteri secunditas , Omnisque praeterea serus est repressus sausim sane dicere, quasi foret vires suas experta natura quid emcere, quid expromere valuisset, cunctasque opes ubertatis suae in uno Partu contumumet, quo certe p stantiorem, illustrioremque alium edere non posset: quum illi quidem constitutos sibi fines
non liceret egredi, eaque ad Optimi protinus perfectionem, absolutionemque, rectissimo quidem cursu, sed lenta festinatione pervenisset. Neque porro praestitutum caeteris intervallum satis esse videbatur ad tanti operiseisectionem; atque adeo ut plenius intelligeremus quam incredibili munere effemus ornandi, Commovenda omnino erat expectatio nostra diuturnitate temporis, ac desideria acrius inflammanda. Neque enim solum inter Sahaudos Heroas maximum, sed & poten-
67쪽
tissimum Regem eramus accepturi, qui et rissimis Majorum titulis duorum Regnorum coronas , & possessionem additurus
Satis igitur, superque factum est nostris
votis, precibus, expostulationibus, nec se ἀeuritati modo, sed & amplitudini nostrae, ac gloriae consultum est. Nasceris enim, A
nullsissime Princeps, jamdudum ab amant iolimis Populis exoptate, eoque superum consilio nasceris, ut Avos tuos ingentibus factis non aequares solum , sed vinceres, ut terro rem imminentis belli, non tam averteres, quam hostibus inferres, ut paternae ditionis fineS non tam tuereris, quam longe, late 'que propagares. Nasceris autem egregia corporis specie , tantaque vultus Venustat eui simul intermixta formae dignitas, ac maia jestas insideret, ut omnes, qui te conspic rentur, admiratione percelleres: quum in
ore, atque oculis tuis emineret nativa illa ,
atque estuta benignitas, & invicta animi fortitudo , quas perpetua vita mirum in mindum praestitisti. Ita primo illius ortu, Auditores, certissima vobis spes salutis, atque incolumitatis affulsit, & futurae sub hoc Principe faustitatis expectatio . Haec scilicet verissima rerum auguria futurarum, non crinitorum siderum flammae, non somniorum divinationes , non oracula , non fabulosa portenta illius originem nobilitarunt. Ne-Quz
68쪽
que sane vos sesellit opinio, quam jam indZab initio praeceperatis; Vos enim spectatores, socijque fuistis maximarum rerum, quaS pa-ee , belloque gessit, ut Vos florentes, ac bea ti , plenissimam quietis, ac tranquillitatis vitam traduceretis. Porro bellicae ipsius laudes tantae sunt, ut fidem omnem superent, facultatemque dicendi t ecquod enim ora tionis flumen , quae tanta ingenij sollertia, atque ubertas , quae militaria illius facinora exornare possit 3 Enimvero quae ita res alias antecellunt, ut humanae conditionis modum egrediantur , non vulgaris est opus intelligentiae, atque facundiae verbiS cxponere. Quapropter Homerus apud veteres 1apientiae opinionem maximam con cuius , quum omnia accuratissime describeret, admiramdam Helenae pulchritudinem, quae Troicum hellum , ac divini carminis argumentum conflaverat, non est ausus attingere, quasi. revera se imparem scribendo esse fateretur. Proinde longissime absum ab ea cogitatione , qua tantum mihi tribuam , ut invictissimi Regis facta dicendo trie consequi posse
existimem. Praeterea ecquid ego vobis illa commemorem , qui omnia , aut Vestris, oculis conspicati estis, aut ad ea gerenda ι sortem , fidelemque operam contulistis' Nec sane vos ab hujusmodi laudibus ali nos putem, qui sub tanto Duce. merentes Llistam periculis, praelijs, obsidionibus, vi ctoriis
69쪽
ctorijs perfuncti estis . Tantum igitur sum.
ma rerum capita, earumque incredibilem excellentiam persequamur. Nam profectti illius consilij celeritas. excelsique animi m
anitudo , & absolutissima rei militaris scaen.
tia , inter dubios bellorum eventus, ineerintosque exitus praeliorum,tam prudenter omnia moderatae sunt, ut semper amplissimum virtutis suae caperet fructum , & vel hosti. hus victis bellum conficeret, vel fortunaseulpam strenuo aliquo facinore emendaret.
Mihi autem medius fidius , haec ipsa animo reputanti, tam magnifica , & illustria vide. ri solent , ut neminem , aut certE paucissimos ex omni saeculorum aetate reperiam,
non equidem anteferendos, sed jure, ac merito comparandos . Multis siquidem mi Iitum numerus, aut delectus, & exercitatio , vel armorum genus ad propulsanda, &inferenda vulnera longe praestantius . aut ignota quaedam vis ad casum belli, fortuis namque felix , secundissimos eventus dedit. semperque in acie comitata est i praesertim ubi signa contulerint cum ignavis hostibus . aut saepius antea profligatis , qui proinde segniores evaserint ad subeundam ce taminis aleam . Nunc autem si clarissimi Regis facta revocemus , ecquis non
videt illum cum promptissimis ad pugnandum adversarijs, usu rerum bellic
70쪽
rum peritissimis, commeatu, pecunia, dimilitum numero abundantibus f quippe qui opulentissimi Regni viribus nitebantur diu , ac fortiter de libertate , de gloria , de imperio dimicasse ρ At quibus tandem opi-hus , quibus Prauidijs, quo armorum genore, qua fortuna ' Cum exigua bellatorum manu, tenuissimis sociorum fultus auxilus, saepe commeatus inopia conflictatus , pari momento sortis, & armorum adversus hostes superioribus victoriis praeseroces quid tentaverit, quid es cerit, quid assecutus sit, vos planE Vidistis, ac vehementer avi hue admiramini, quum in partem periculorum , gloriaeque veneritis. Magnum quidem fuisset eos tantum finibus prohibere. longε majus praelio superare, maximum Uero , ac fortasse insperatum, ita bello vincere, ut amissa reciperentur. Quid erit pacis leges dicere , ae florentissimum regnum ob. tinere ' o' eximiam in rebus providendis , administrandisque sapientiam l Ο' inauditam animi firmitudinem , ac robur invi tumi Non asperis rebus fractus, non ad . verba fortuna perterritus, non auxiliorum
longinquitate perculsus , pristinam semper
retinuit dignitatem, atque constantiam 3 atque ita acerrimos hostium conatus elusit.
it1 assiduis proeliis fatigavit, ita illorum vi
res attrivit, ut ne vestigium quidem progredi sineret, ac summo tandem certamine
