장음표시 사용
111쪽
tinctur, perviderint,non esse ibi constitutum api definitum disertis verbis,quod forma styli, qui in eo proponitur, debeat in omni scripto obseruari, atque ideo hoc cum statutis, quae annis 28. & 3s. Henrici octaui scribebantur, non esse comparandum, iis quibus diseriis x conceptis verbis, una forma successionis per Regem assignandae expresse proponitur. Preterea illa quae diximus scripta,iam ad antiquam Armam Registri. quae in Archiuis seruatur, & per expressum mandatum Principis' hium illum prorsus rei jcientis conscripta fuerint, nec Maiestati Reginae, ac iuri regio, nec sententiae & interpretationi statutiquicquam detrahere potuerunt. De stylo autem illo ut aliquando plene respondeam , obseruandum est, quod ista quae vocantur scripta, cum sint acta Curiae seu sori, etsi careant pr scripta forma, quam lex patria aut statutum proponunt: neque ipsa tamen, nec iudicia ex illis consecuta fiunt irrita & inania, nisi sic duntaxat, quatenus declinari poterunt, reo contra
excipiente per iudicium Curiae. Nam si reus simplicia ter & sine exceptione formam scripti admittat,& ad caiisam ipsam respondeat, ut in Curia agi & disceptari positi, tum non solum scriptum ipsum, sed etiam iudicium ex eo consecutum suam vim atque effectiam
lege habent. Quamuis igitur demus hoc illis,quod statutum anno 3s Henrici octam editum, stylum illum omnibus scriptis necessarium secerit; ideoque scripta indictionum seu comitialia vitiosa suerint, quia sorma priscripta deerat: postquam tamen is ad quos per-
112쪽
tinebant, ea rata habuerint, idque iam voluntate sua, quam ipso facto, dum diem constitutum obierint,&vocati comparaucrint,istiusmodi scripta,& quae ex illis consequuntur acta, lex rata esse iubet & confirmata.
Neque tamen inde sequeretur, ideo hoc de quo agitur testamentum, ubi pr scripta serina deest,similiter ex stimandum esse secundum legem valere. Nam quod attinet ad specialitates,status,&translationes aut aliud aliquod actum externum cuiustuque, in quo stata est Arma,& modus pretscriptus:si ulla pars formae priscriptae desit, pro nihilo reputanda sunt. Exempli gratia, statuit lex omnem specialitatem aut actum, vel in prima, vel in tertia persona esse componendum. Itaque si una pars eius in prima persona conscripta suerit quod reliquum est in tertia,non valet scriptum illud,sed in lege pro irrito & inani habetur. Si tuit pretierea lex in omni tali scripto disertis verbis declarandum esse, quod auctor suum sigillum eidem ar
posuerit. Quod si in ullo scripto de sit illa clausula, &
mentio sigilli, quamuis reuera auctor subsignauerit,
Similiter lex etiam dat auctoritatem et,qui quamn dam terrarum est Dominus, ut in terris elocatis pro
redditibus & seruicijs sibi eo nomine debitis distringere possit, & inde vi pecora abigere, atque alia pignora auferre. Qinae deinde certo loco includantur, & instar depositi custodiantur, donec de ipsis redditibus Do mino seudi satisfactum fuerit. Si igitur ille Dominus bona villici,quae extra suum dominium & territorium sta
113쪽
sta sin vi auferret, aut ii ad tuos usus, nempe ad laborandum, & operandum accommodaret, eiusmodi lablationem seu abactionem lex iniustam esse definit, eo quod eo modo facta non sit, quem lex priscribit tatutum porro anno 32. Henrici octaui editum, dat' facultatem tenentibus in talita quos Tenenis in talle vulgo vocant & alijs qui sendos iure uxorum aut E clesiarum possident,eosdem ex scriptis tabellis elocandi, ubi pr scripta etiam sormula proponitur. Quod si aliquis eorum in tabellis elocationis suae illam sermulam per omnia non obseruaret, nulla in parte vim habet ex statuto illa elocatio. Rursus statutum anno 28. Henrici octaui editum de contractibus & venditionibus, ordinem & modum illis priscribit, ut necessario in sermam publicam inscriptis redigantur, deinde sigillis contrahentium ob signentur : postremo ut intra sex menses post datam eorum, in publicas tabulas reserantur. Si igitur contractus aliquis, aut standi venditio fiat, in quibus omittatur aliquid a statuto priscriptum, irritus est in lege,& inuali δus contractus. Postremo statutum anno 32. Henrici octaui editum dat talem potestatem,ut liceat fundos testamento scri pio legare. Si quis igitur sendos ex testamento nuncupativo legauerit, non valet in lege legatum illud, nec vim aliquam habet ex statuto.Omitto alios consimiles casus infinitos,quos ad hoc confirmandum coaceruaret possemus: in qua una re tanto diutius lissimus, quod
114쪽
opera valere queat ad illud soluenclum de coi sensu regiae Maiestatis Partamentis adhibendo per literas p tentes sua manu consignatas. Quod nihil aliud est quam patrii i uris Anglici declaratio & explicatio, non noua aliqua auctoritas illi data quicquam factedi,quod ante non potuerit, aut ulla formula prcscripta qua ille
teneretur. Huc accedi quod in hoc cassi nullus omni no metus esse potest ementitae aut adulterinae syngrat phae regiae:atqui in causa te stamentaria longe secus hobere sciunt omnes,& quotidiana docet experientia. Ex quibus omnibus hic conclusio nascitur, testamentum
illud quod obtendunt, cum manu regia consignatum non fuerit, nullo modo ius successionis Reginae Scottael in regnum Angliae t dere aut impedire posse. lIam vero ut illud quoque fingamus, nec D. Pagit tum Baronem, nec Eduardum de Monte acuto equi tem,nec Gulielmum Clarcum quicquam indicasse,aut testificatos sutile, quod aduersarioru n assertionem detestamentico signatione infringeret 5: labefactaret noideo tamen omni iuri seu titulo Reginae Scotiae prorsus
obsistitur. Superest enim adhuc.unde iuste& legitimὸ
suam illius assertionis impugnatione tueatur,tam contra personas & verba testium, si qui prodierint, quam postulando id quod iure potest in ut testimentum in
medium proferatur,maximeq; consignati ornanti Rel gis facta ut debite & consideratὸ inspiciatur, examin tur, &conseratur.Habet suam iusta defensonem & exceptiones, atq; hab re debet necessario. Ab omni enim iure,ipsaq; adeo naturae lege alienu esset,liis eam priua
115쪽
re adis mentis. valde', porro rationi est codiantaneum, ut primarium illud testimonium, cuius fides ex Regis syngrapha dependet .exhibeatur,& cum alijs eius certis& iii subuatis scriptio autographis comparetur, utque alia fiant,qua ad hanc causam requirantur. Nihilominus fingamus nunc, & sus ponamus RG
ram cuius incias 5r manus sine dubio procul a tali fa
cto absucrunt sed fingamus, inquam, cum sua manu testamentum consignasse: neque hic tamen sortassis compercrint aduertarii iustum Reginae Scotiat titulum proisus ruere, vel labefactatum concidere. Imo procul. ''p' in dubio dicamus eam esse causae illius aequitatem ac b nitatem tantam, tamque inuictam veritatis vim , ut
nec sigillo Regis, nec syngraphaseu manu eius propria conuelli, & expugnari possit.quod non sine perspicuis,
grauissimisque rationibus assirmamus. Neque vero volumus hoc loco disceptare & disse rere,quam potestatem seu auctoritatem,& quatenus in hac o similibus causis, Angliae Partamentum habeat, quod alij tamen hic sortassis facerent. Nos de abis tantum rebus agemus, nec tam longe, nec tam alte positis, qu que in prς senti controuersia merito & necessa rio consideranda videantur. Primum,antequam de citeris rebus dicere incipia mus , aequissimam hanc & necessariam qu stionem proponimus: Virum hςc generalia verba,quibus ampla huiusmodi auctoritas ad Henricum Regem transscrtur, perinde quoque sumi debeant amplὸ,& generaliter exponi, an certa aliqua determinatione restrin-
116쪽
DE sv CC Essio Nis I v R ENeeesse est esse aliquam
generalium xeiboru statuti modificationem de resilietione.
genda sint, consentanea instituto de consilio , quod tum habuisse Partamentum plusquam probabile ex istimandum est. Dicent forte facultatem dc potestatem assignandi regni absolute & generaliter sine ulla exceptione sprqterquam quod consignandum sit testamentum exponi debere. Est ita prosectb quod nihil preterea exprimatur. At vero regni ordines all- quid aliud reuera spectabant de intendebant, idque
pr cipuum:cuius tamen non necesse erat disertam fierimentionem.
Exprimebatur quidem modus ille externus tam exacte,&prccise , ad tollendas omnes suspectas rationes adulterandi de falsificandi. Valebat tamen testamentum etiam absque syngrapha Regis, imo de valuisset lquoque assignatio regni, nisi Partamentum illam restrictionem de Regis syngrapha,addidi sset. C terum quoad personae designandae qualitatem determinandam , dc per consequens ad verborum generalitatem, quamuis amplissimam, restringendam, etsi nihil expresse diceretur, v stato tamen 6c noto remedio agi siniet. Alioqui,si reguli ad furiosum aliquem 5c insanum hominem, aut insipientem dc stolidum, aut alienigenam aliquem,& Mahumetanum Principem,talemque cui, ut in Anglorum est Annalibus, Ioannes Rex se regnumque suum submittere cogitabat aut ad alium aliquem translatu insuisset, quem nullo modo idoneum aut capacem esse omnes nossent: id vero generalitas quidem verborum videtur serre sententia autem de institutum Partamenti, humanaque adeo ratio nullo
117쪽
pacto serunt aut admittunt. Si concedunt aduersatij interpretanda esse hqc verba necessario quod concedere & fateri cogit eos ipsa ratio ξorro tamen qu ram, si Rex, sicut innoc quod obtendunt testamento, illustrem progeniem sororis maioris uniuersam, minoris quoque primogenitam prolem abscidit, ita & non solum minoris sororis omnem posteritatem,sed quicquid reliquum erat regi j sanguinis abscidisset, aliosque a regio sanguine alienos, cqterosque fortassis miniis ca paces , aut idoneos surrogasset, an hic designatio in lege valuisset, tanquam rationi de Partamenti instituto consentanea Z at nimis profecto absurdum esset id fateri. . Oportet igitur in hac causa moderationem aliquam x a quam interpretationem adhiberi, tam quoaὸ illas personas,quae designantur,earumque qualitates. illas quae ius habentes, tamen excludantur: quam quoad
modum deformam acti, testamentique consignatio. nem. Nam Rex in quantum Rex,testamento regnum legare non potuit, dc in hac parte arbiter tantum erat,
quasque delegatus. Vnde ad normam legis, & ad eorum qui eum delegabant, mentem ac sententiam facta eius exigenda sunt. Quid autem illi senserint, & sibi
proposuerint,satis apparet ex statuto ipso. Nempe volebant hoc pacto omnem de successione ambiguitatem . dubitationem, controuersiam, & dissentionem tollere. Rem omnem crediderunt Regi, tanquam ei, quem Rei p. studiosissimum esse existimabant, tanquam ei, qui & voluerit & potuerit successionis cau-
118쪽
se in prudentissime introspicere : atque de ea conuenienter prouidere.
Quod si factum Regis ad hunc finem dc scopum
non manifeste oc aperte tendat: si non Zelo Rei p. non iudicio dc prudentia,sed ex amore, aut animi ostensione secit hic omnia: si hoc arbitrio distensiones de controuersiae non tollantur: si pretesaro instituto hono rabilis Parta menti non est satisfactum : si dedecus de ignominiam habent machinationcs dc designati nes, quae in hoc testainento continentur: si contra naturam inuenta sit noua quedam dc inaudita successio: postremὁ si testamentum hoc tale non sit, quale definit Modestinus , Testamentum est iusta voluntatis
nostrae sententia de eo quod quis post mortem suan seri velit: certe de si syngrapha Regni subscriberetur,
non tamen ita prorsus recta dc secura sun t omnia, quin iustissimis de causis amplius considerata dc examinari debeant. Hoc an ita sit necne, iudicetis, qui rem diligenter considerauerit, aequus dc incorruptus
Iam vero adtiersarij ipsi negare non possunt, quin testamentum hoc longe absit ab illa opinione de ex pectatione, quae merito de eo concipienda esset: idque
aperte confitentur. Urgentes enim coniecturam suam,
de qua iam diximus, de probare volentes allud vulgo appellatum, Henrici octaui testamentum, non recens aliquod, illoque aegrotante excogitatum suisse, sed illud ipsum plane, cuius plurima, ut aiunt, fuere vetusta exemplaria . subiungunt hcc verba dicentes: Si enim recens
119쪽
recens sit testamentum tum concinnatum, quiS credat aut ipsum sua sponte voluisse. aut alios euita hortari ausos sit iste, ut tot res tam honori suo repugnantes ibi insereret 3 Tantum abest, ut auderent, aut ipsi nouam succcssionem excogitare, aut eum ut eam so mam , quam re ei erant, immutaret,a.dia onere, cum
viderent aliter secundum naturam dis lai non potuisse. Qua in re verissime dicunt. Certum est enim non solum patrias Anglorum leges, sed naturam qu que ipsam dictare nobis,quod Regina Scotiae, post memoratos Regis liberos, proxima & legitima est huius regni hires, ideoque Regem, si eam exclusisset, facinus contra naturam commisisse. Dicent illi causam
fuisse, chir faceret, quod esset alienigena, Z extra hoc regnum nata. Atqui sic quoque val)ὸ naturae inconuenienter, imo vero impruὸenter, inconsideratὸ &iniuste secisset, magnum prςiudicium & periculum creando suo iplius titulo aὰ regnum Galliae, ut ante declarauimus.
Pritorea debet & illud diligenter perpendi, quod
ratio , aequitas, &ius gentium hoc postulent & ssa gitent, ut sciit Angliae Reges putarent sibi manifestam iniuriam. fieri, si acceptis in matrimonium hς- redibus Hispaniae , Scotiae , aut aliarum quarun-cunque regionum. in quibus regni successio ad foe- minam deuoluitur in excluderentur iure suo uxorum
Hibi nomine debito, uti diximus: ita pati modo sentiant de sceminis sui generis , sanguinii ne Rcgii in Scotia nuptis, quod he quoque non sine caula
120쪽
immaniter&iniuste secum agi existimare queant, si a
regni successione repellerentur, ad quod regij sanguinis proximitate vocatae sunt. Atque istiusmodi quidem aliorum regnorum deuolutiones ad Anglos per extemnum matrimonium Φpe accidere potuissent,& modo
hac nostra aeme nihil propius fuit,quam ut de Scotia plane accid et, si nuptiae Reginae Scottae quae nunc est) cum Eauardo sexto non ita pridem Rege Angliae
successissent, eique vita diuturnior, & soboles aliqua contigisset. Verti m quod illa non sit ita alienigena, ut ideo re gni reddatur minus capax, iam copiose supra disseruiamus.Imo amplius aliquid nunc dicam.Fingamus enim ita voluisse Paria mentiam, ut excluderetur, & optimo iure potuisse: Regem quoque virtute statuti illius eam in hoc quod obtendunt testamento exclusisse: neque
sic tamen est omnino extera,&a regni successione aliena.Nam si legitimi h tredes Do.Franciscae & Eteonorae prorsus deficerent qui nunc defecisse videntur, saltem in D. Catharina& eius sobole, pro cuius titulo nurer nonnihil tumultuatu est propter definitivam sententiam non ita pridem latam contra qualescunq, nuptias eius cum Comite Hersordensi tum nullum esset, nec a Partamento, nec a testamento impedimentum, quominus Regina Scottae & hqredes eius debitum sibi ius postulare & obtinere possent. Sic enim determinat di- , ctum testamentum, ut descientibus hcredibus DD. Franciscae, di Eleonorae, regnum ad proximos legit,
