Commentaria cum quaestionibus, et dubijs; in octo libros de Physico auditu Aristotelis. F. Michaelis Zanardi Bergomatis, ex Vrgnano, ..

발행: 1617년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

He: aurem dupliciter . enim neu propter se

HIe incipit Philos. probare minorem assumpti syllogi mii, scilicet quod

omne quod mouetur , ab alio mouetur, sub hac enim maxima assumpta suit minor , quod in mouentibus & motis non potest esse processus in infinitum, unde deueniendum est ad unum, quod sit omnino immobile . In tex. 33. dili inguit erso de duplici mouente. Primum diciturnadependens,quia mouet propria virtute. Secundum dicitur dependens,quia mouet ab alio motum, sue per unum medium , ut dum manus mouet baculum, siue perplura , ut dum baculus mouet lapidem

motum a baculo, se a manu, Primum autem mouens dicitur magis mouere quam

secundum, quod dupliciter probat. Priamo . Qui mouet,non motum, magis minuet quam moues motum. At primum climouens immotum, verbi gratia homo,

secundum vero est mouens motum, vembi gratia manus, vel baculus. Ergo magis mouet primum secundo,idelt magis mouet, quod potest sin alion ouere, quam illud quod non mouet, nisi motu ab alio.

Primum mouens potest sine alio mouere, secundum vero nequaquam. Ergo primum magis mouet. In teX. 3... intendit probare ex iam hahitis,&d aratis, quod detur unum primum motiens, qui ab alio non mouetur, sed si mouetur, a seipso mouetur, Sc summa rationis in hoollat. Omne quod mouetur,ab aliquo mouetur. Sed in mouentibus non est pro sus in infinitum. Em go deueniendum est ad unum primum motorem immobilem. Maior Oilensa est in septimo, & etiam minor, sed lim loco magis consolidatur,quia, scilicet si in m uentibus, & motis est processiis in infinitum, non datur primum mouens, quia in infinito non est primum, & sic non dabitur Yχ n. tam mouem,quia in infinito non datur nec primum, nec ultimum, & quia vltimum non mouet nisi in virtute pri-

pati ci sic si non datur nec primum , ncc

vltimum mouens, non dabinir aliquod

mouens , quod falsum cernitur.

In tex.3 s. repetit eandem rationem,

sed alio ordine, quia scut prima ordinata est ascendendo ad primum motorem, ita luee ordinatae it descendendo ad ultimis, quia , scilicet mouens mouet aliquid, &aliquo, & ratio sic formatur. In motu non solum sunt motores instrumentales, idest qui concurrunt ut instrumenta, ideli, ut mota ab alio, ut baculus a manu , & lapis a baculo,& manu, sed necesse est viretius

aduruenire unum motorem , qui non in

simiaientaliter, sed seipso moueat. Ei go deueniendum est ad unum primum in torem. Consequentia clara est, S mania festa. Ante dens probatur,quia motores instrumeta tales, sunt alicuius per se m toris in lirumenta, unde dato motore instrumentali, uno, vel pluribus, oportet inuenire motorem principalem, moue

tem seipsum. In text. 36. intendit idem alia ratione probare, scilicet per diuisionem, quam

prosequitur usque ad text. o. ratio igitur

sit. Si omne mouens mouetur, ita vili detur unus motor, qui ab alio non in .ueatur, aut hoc mouens motum mouetur

per accidens, aut per se.Sed quod move tur per accidens non potest istare. Primo, quia quod est per accidens, non ella PO- teli, quia non est necessarium, & sic iatibile ei it hunc motorem per accidens non mouere. Quod si ita erit, non erit necessarium semper motum esse , quod supra confutatum fuit. Secundo. In motu tria iuuentu tur, scilicet mouens qui m uet, mobile quod mouetur, & medium quod concurrit ut instrumentum, quom ens mouet. Mobile autem necesse est ut moueatur, quia ponitur moueri. Medium vero ite illario mouet, ut quo mo uens mouet, S: mouetur, ut est motum amouente, unde de utroque participat. Ergo rationabile est quod movens moueat, dic non moueatur, patet, quia ei coniungitur per suppositum moueri, per a

cidens autem separabile est. Tertio hoe probat testimonio Anaxagorae, ponentis intellectum tinmixtum,& impallibilem , & primum principium motus, unde necesse erat cum iacere immixtum , quia quod alteri commiscetur, mouetur quodamodo ad motum eius cui commise tutataeque

302쪽

omiti Phys earum. 2

. Neque dicendum est . quod hoc mouens

motrum moueatur per se. Primo . Nam si est necessarium,quod movens moueatur,& semper, aut mouebitur eadem specie motus cum mobili, aut diuersa. Sed impossibile est utrunque. Ergo . Probat minorem quo ad hanc partem, quod non siit moueri eadem specie motus , quianc deueniendum esset usque ad speciem specialis smam, & ita verum esset, quod qui docet, quod id quod docet, verbi gratia Geomutriam,doceatur, idest Geometria , & si proijcit lapidem de loco ad locum,quod 3e ipse tunc proiiciatur, quod falsum deprehenditur. Secundo probat

eandem minorem quo ad aliam partem , scilicet quod non moueatur alia specie motus, verbi gratia si mouet localiter,

moueatur secundum augmentum. Nam

species motus finitae sunt. Ergo in eis nodabitur processus in infinitum , unde dabitur regressus ad easdem , & sic ibimus

in primum inconueniens, quod movens moueatur, eadem specie motus, qua mouet, de sic docens adiscet, dum docet &e. Sed & maius inconueniens sequitur,quia sic sequitur, quod omne mouens sit m bile,ut aedificator, aedificabile. In text. 4o. postquam Philos ostendit quod in mobilibus, mouentibus non est processus in infinitum, sed est status in mouente immobili, vel mouente sei in sum, transit dico in tex. . ad ostendendum quomodo hoc primum mouens se moueat. Dicit ergo, quod omne per lamobile ut excludantur quae mouentur per accidens ut animae & puncta & corporeum ut excludantur pro nunc in materialia diuiditur in partem mouentem, & in partem motam, ita ut mouens sit impossibile moueri eo motu quo m uet, nam sic una pars, vel bi gratia forma serret,& ferreretur,& eadem ratione,auterabit, & alterabitur, docebit, & doc bitur, sanabit, & sanabitur, quod conspiacue est absurdum . Idem enim non potest esse in actu , & in potentia, quare si m uel ut est in actu, mouebitur ut est inpotentia.

In tex. i. excludit quosdam modos, quos aliqui possunt existimare esse in motu moventis seipsum. Intendit ergo excludere hunc modum, scilicet qum totusti Pluin imouet, quia partes lauauiccin

mouent,stera,steram per se, quod Deir

uatuor rationibus . Prima est. Vbi non Gatur primum, tollitur motus. At si t tum sic moueretur, stilicet quod totum moueret stipsum, quia partes stinuicem quent, non daretur primum mouens , quia equaliter hae partes se mouerent,

cum una alteram mouere non dicatur.

Secunda. Dato quod una pars primo moueat, sicut & altera, cum non fit necesi rium quod illud quod primo mouet, moueatur ab altero,quia primo mouet. Erisgo poterit mouere totum, absque hoc quod ab altera parte moueariir. Dato a

tem hoc stibili, ad quod nullum laquiatur impossibile, sequitur intentum, sciliacet qti in eo quod ala mouetur, daturali puid mouens, & non motum. Tertia

est sere similis. mus quod ista pars priamo moueat, vel ergo erit immota, vel . ipsam mouebitina per accidens est,quod ab alio moueatur.Si est immota, ha mus intentum . Si seipsam mouet, & sine ea non est motus, totum non mouebit seipsum, quia utraq. pars se inuicem mouet,

quod est contra suppositum. Raria. Si

partes se inuicem mouerent, idem ellat actu,& potentia. Probatur,suia ut mouet est actsi,ut mota, in Potentia. In tex. r. reiicit alium modum dicet

di, scilicet quod totum seipsum moueat, quia eius pars, aut aliquae partes eius seis ipsas mouent. Hoc sic reprobat. Nam si totum se mouet, aut hoe facit ratione paritu, quia pars aliqua primo is mouet, 8e inde totum laminiat,vel hoc habet ratione propria quia, scilicet totum se m uet. Si primum,pars illa dicetur primo se mouere, & seorsum posita st mouebit,

totum aute amplius non se movebit, nos autem quaerimus modum quo totum se

moueat . Si secundum , cum id quod toti

conuenit, per accidens conueniat partibus, &quoia alicui per accidens conu

nitis eo separari possit sequitur, quod

una pars, vel plures is moueant falsum

esse. Secundo. Si totum diceretur se m uere,quia pars se mouet tunc totum a se,& a parte dicetur moueri, verbi gratia compositum ex anima, &corpore,& ala& ab anima, dicetur moueri. At hoc est falsum,quia unius motus unus est per se,& proximus motor.

In tex. 3. incipit ostendere quomodo

303쪽

partes mouentis seipsum se habeant in motu . Ait ergo quod id quod seipsunt mouet,duplici parte per se, di necessario

coiistat. l'i ima quae mouet immota, altera quae mouetur, sed aliud non mouet. Nam duplex est in ens, idest mouens inaniotuin, & mouens motum, di ita duplex est inrite, scilicet mobile tantum,& mobile mouens aliud. Ad motum ergo mouentis seipsum, opus est tantum parte mouente immota,& parte mota non mouente, &si moueat, erit Per accidens. Subdit, quod hae duae partes, scilicet in uens, & mota se debent tangere, aut saltem una alteram tactu corporeo, ut se - tangunt ambo, neruus mouens, & caro mota, & non tantum ut intelligentia tam git caelum sua virtute, & non tangitur a caelo. Hinc concludit quod cum mobile sit continuum, non aliter dicendum erit se mouere, nisi quia ratione unius partis

mouet,ia ratione alterius mouetur. In tex. vero 44. mouet quandam dubitationem circa premilla , & eam siluit. Dubitatio est, quomodo pollit esse veru, quod in eo quoa mouet seipsum detur pars ni ouens, & pars mota. Nam demus talem magnitudinem puta. R. B. & A. sit pars mouens, Ac B. Pars mota, & A. & B. sint partes diuisibiles, mota diuidatur A di α α sumatur magnitudo composita ex parte. A. & ex parte. B. talis magnia tuta mouebit seipsam. Ergo. A. B. non erat prima quae scipsam mouebat. Quod autem illa scipsam moueat patet, quia si

B. mota erat, quaelioet eius pars erit mora, & similiter de.A. si autem hoc verum est sequitur , quod si pars quae remanet semoveret,polici indicari primum mouens se, di non totum. A. B. nam primum semovens no includit aliquid primo se ni uens, alioquin esset primum,& non primum, nec debet se per partem primo motam mouere. Respondet autem huic difficultati, negando quod id quod superest semoveat,quia quamuis sit in potentia diuusibilis, tamen hac potentia Physice non est adactum reducibilis, cum Permontia totius, sicut animal poteli diuidi in duas parte si tamen in eas diuidatur, iactmouebitur motu animalis, quia datur mianimum in viventibus . Hi ne concludit conclusionem principaliter intentam scilicet quod datur Piimus motor immobilis, in quem resolustur H quod dieItur timouere. Qui primus motor est. Est priamus vel absolute, vel in animali, quod ex

se mouetur.

Circa supradicta autem quaedam digna annotatione hic veniunt obseruanda. Prinmo ergo notandum venit circa id quod dictum est, in textu, quod primus motor magis mouet, quam secundus, quod hoc bifariam intelligi potest. Primo ut ly magis idem sonat, quod independentius , univcrsalius, S: virtuosus, & sic verum est, undecplum, S: Sol generant viventia, non accipiendo virtutem ab eis,3e dando

illis uni, & multis) tollendo impediamenta multa, de causando cocursum multarum causarum. Secundo ut ly magis

idem sonat quod immediatius , immediatione suppositi, de proprius, de sic hoc fa sum est, quia homo generat hominem immediate, immediatione suppositi, Zenon lol, de ab homine, homo genitus homo dicitur, de non a sole, unde in primo sensi loquutus est Philos

Secundo notandum venit circa tex. 34. in quo dicitur, ouod in infinito non datur primum, quoa hoc verum est sumendo infinitam per modum infiniti, 3e ut in nitum est,non vero si sumatur secundum aliquam eius partem, S cosequenter Per modum finiti, ut si in infinito tempore a operetur dies hodierna, Sc compararetur ad hesternam,ut ad priorem, de ad seqtientem ut ipsi posteriorem. Dicitur autem ibi in mouentibus, de motis non esse Pr

cellam in infinitum, quod eli verum in necessario sub ordinatis ut septimo huius sesentiae diximus. Tertio notata dum circa ea quae dicit intex. 3 s. scilicet quod omne mouens m

uel aliquo scilicet seipso, vel alio, quod

tunc de motore cor reo mentionem mcit, Se de eo plura exempla adducit, ut ex notitia eius ascendamus ad motorem, qui non solum mouetur seipso, verum etiam alia seipso mouet ii notus. Primum a tem absolute inter mouentia mota est cinium, de primum mouens immotum erit

intel Iigentia, de qua infra ab hoc autem primo quadrupliciter sub eo collocata pendent. Primo quo ad esse, ut tradit Arii L i. de caelo tex ioci. duim uicit quod a primo Omnibus tributum est esse, his quidem clai ius his autem obscuritas. S

304쪽

eundo quo ad eon semationem in quo sensu Ait errora in I. cap. de subitantia oris bis a firmauit,auod ii caesiim quiesceret, mundus totus aissolueretur. Tertio quoad aestionem,& motu, ut hic probat Arist. 8e in x. Meteororiam testatur, q iod est necesse mortalem orbem; superis lationibus esse continuum, ut omnis eius virtus

ab illis gubernetur. Quarto quo ad ordinem, & sic dixit Arist. nono Metaphysic. quod nisi darentur separata a materia, non daretur ordo. Quod autem affirmant Peripatetici non producere causam primam effectus distruites nisi per causas medias, ge proximas, intelligunt Theologi , quando prima causa naturaliter agit, geiuxta ordinarium cursum causarum, non vero quando supernaturaliter operari intendit , se secundum quod sua absolutae potentiae placet. Quarto venit notandum circa id quod dicitur in tex. 3 s. scilicet, quod ex veris concluditur verum, intellige posteriori-stice, Se si propositiones debite subsumatur. Et scias etiam unam esse veritatem, de ex parte veri unum verum non esse

formaliter magis verum quam aliud, quia veritas formaliter consistit in indivisibili. At materialiter, Se ratione subiecti, unumens dicitur nimis verum alio, ideli magis

conforme alicui regule, de mensurae inuariabili. Ita est una falsitas, sed plura salsa,

magis, Se minus, prout magis 3e minus recedunt a vera regula, vel mensura. iod dixerim contra Stoicos, asserentes omnia aeque esse falsa , de peccata orna iaris: aequalia. Ruinto circa textum nota quod ibi Arist.tradit hanc regulam Datur tertium ouod solum mouetur, verbi gratia lapis, datur medium,quod mouet, de mouetur, verbi gratia bacalus,qui mouet lapidem,& mouetur a manu . Ergo consentaneum est rationi, quod detur primum, quod solum moueat, de non moueatur, ita ut sit immobile. Circa autem hanc regulam varii iant modi dicendi. Nain Simplicius eam probabilem censet, sed non necessariam. Auerroes sustinet eam esse neces-s uiam in oppositis positiue , quia si datur

unum illorum in rerum natura, oportet,

de reliquum r rici. Alii iudicant propositionem elle veram ratione meiati,

quia media debet esse medium inter duo

extrema. S. D. Idem annuit, quod scilicet si datur medium compositum ex duobu' de reperitur unum illorum scorsum ab altero, ergo Ze aliud potest reperiri, Fe sie ab hoc exordiri dicitur Arist. Alii autem addunt hoc esse necessarium propter pe sectionem uniuersi, de necessitatem graduum eius, quia si datur id quod sinum mouetur, Se id quod mouet, Sc mouetur, dandum erit etiam mouens tantum, Se tanto magis cum hoc faciat ad perfecti nem uniuersi, scilicet habere primum motorem immos lem, idest agentem solum,

de non patientem. Sexto notandum venit eiro teri.3g.

quod aliud est loqui de primo motoremouente seipsum, idest non moto ab alio, Se aliud de primo motore omnino inam bile . Primum enim potest esse compositum,ex parte mouente, id mota, de conse quenter corporeum, de tale erit corpus animatum, ab anima motum. Secundum

vero erit incorporeum, de ad hunc usque modo non peruenit ut supra annuimus, sed ex dictis perueniet . Septimo notandum est ei a text. 39.

quod esse ex accidenti, non est idem quoaetse per aliud, quia omne per accidens est per aliud , sed non omite per aliud est ex accidenti, seu per accidens, quia omnis etfectus est per aliud, idest per causam, Se passiones per subiectum , & tamen sunt per se, de non per accidens, unde ly per

aliud idem soliat quod per se, ses non

primo . O lauo notandum venit circa tex. U.

in quo Arist. dixit, idem non potest in uere, & moueri, esse in actu, 8e in potentia, Se addit quae necesse est habere moatorem uni vocum ) per motorem autem

univocum. S. D. cum Scoto a. Sententi

rum dist. a. quaest.9. Se Greg. distin h. 6. quaest. r. intelligunt motorem proprium, instinctum a motore aequivoco, quia in eo non est absurdum, quod se moueat, gemoueatur, ut quod aqua calida reddat se frigidam , elementa se moueant de loco ad locum,mens, sensus, 3e imaginatiua in se duas actiones producant. Nam per m

uentem univocum,corporeum motorem

intellexit, unde motores incorporeos, vementem &α aequi uocos motores esse in tellexit, & ita etiam corporeos motores ,

sed simplico,& homogeneos,qui non de

305쪽

uidui itur in partem mouentem, & m

tam realiter , quare Oportet 't motor diuidatur rcaliter a Ieinotas in continuis enim homogeneis non apparet haec distinctio. Circa tex. i. nono loco obseruandum venit, duin At illot. dicit non et se necessariuin, quod motor corporio moueatur, verbi gratia uamia ad motum corporis.

Hoc quraena non esse necessat tum itat duPhtatcr. I 'raitio absolute, & hoc veru cli, quia ipsa secundum se coiisi te rata, itoli habet moueri, sed mouere, unde leparata agere potest sine corpole. Secundo ex suppositione quod sit in corpore, se sic

nectillario mouetur ad motum corporis, quia eli cius pars, moto autem toto , ne- llario ctiam partes mouentur . Declino notandum venit circa text. 42. quod quamuis Eudemus, Auzrroes, Ili

mittius, & alii plures modos mouendi sedistinguant, tamen sunt ex accident l,vnde modi per se sunt tantum duo , scilicet quod totum se totum moueat, & quod pars immobilis alteram moucat. Undecimo nota circa text. 3. & 6 . quod primum se movens potest esse multiplex . Primum dicitur absolute, di simpliciter primum se mouens,& hoc est suprema sphaera. Secundum dicitur primusemouens ut totum subsistens, de hoc est animal . Tertium d citur primum se in uens inter membra corpus animati, &hoc est cor,quod est illud quod primo vivit, de ultimo moritur. Quartum dicitur Primum se movens instrumentale, & hic

est calor, idest spiritus cordis, qui per ima

Elnationem primo excitatur . Quintum dicitur PrinMam mouens, animal initru . mentale in motu progressivo,de tale dicitur pes ilexter, qui est ille qui primo

mouetur .

D V D I A . SEddicta ab Arist. non vacant dubiis,

de ideo circa quaedam eo una difficul

te, moueo .

Primo ergo dubitatur contra id quod

dicitur in tex. 3 s. scilicet, quod primum mouet di non mouetur. Contra. Omne agens agendo repatitur, verbi gratia baculus repatitur a manu cum mouente, &modo aliquo contra mouctur. Ergo i, sum est,quod detrir prisum' mouent,seu

Respondetur, discrimen esse inter m ueri, & repati, nam primum dicit aliqua remilitione actionis, quando si cum ruit, stentia mobilis, quod verum est . Secundum oro dicit motum in pallionem sine actione, idest moueri, & non mouere, de hoc est quod negamus in primo,dicentes quod mouet, de non D Ouctur. . becundo dubitatur contra id quod ine cin textu dicitur , quod qura pii macauia potest operari sine secunda, scd noccontia. Nam sol,qui cti pii ma causa non porcii generare hominem iure homine, quia eii secunda caula, nec homo sit iunianti proiiciet lapicum. HRespolidet, quod duplex est actio. Prima dicitur communis utrique eaul r, scilicci primae de lecunde,ut exempla dubii probant. Secunda dicitur propria primae causae, ut cli illuminare aeri in in te is

vel se mouere de Oriente in Occidentem in caelo,& de hoc dictum cli,quod prima causa potest operari, scilicet propria operatione sine secunda, non vero econtra quia homo non generabit hominem sine te, & caelo. Tertio dubitatur circa exemplum ali tum ab Arili. text. ad declarandum esse motorem qui seipso mouet, &alio. Nam exemplificauit de vento qui seipso m uet, S: per lapidem euellit plantam. Contra enim stat quod ventus non potest dici mouere seipso. Nam quod se ipso mouet primo se mouet. At ventus non primo se mouet, quia hoc est proprium tantum viventium, ergo exemplum falsum eli; M ior , & minor sunt Arist. supra. Respondet Auermes, Arist. allumpsia se tale exemplum ad ostendendum alisue

motorem seipso, di alio mouere,quoniam sic nobis vicetur clarum in vento, non tamen quod ita sit. Sed hoc non placet, quia sic Arist. viros inxpertos deciperet,ia non doceret . Respondet igitur, quod primum mouens dupliciter dicitur. Priamo si inpliciter, de sic duo requirit. Priamum quod moueat se ipsum, re secundum quod sine medio moueat aliud.Secundum dicitur secundum quid, se hoc tantum dicit monere aliud sine medio. ASumen. tum procedit de primo, & exemptu cur

rit de secundo , unci sensus Aristot. est.

306쪽

Θd ventus potest seipso idest immedia

te mouei e, Ne med ate, t dum per lapidem euellit plantam.

Quarto dubitatur circa id quod dicitur in textu scilicet quod illud quod

accidit, seu est per accidens caret necessitate,& potest non esse, quod etiam assimmauit primo Phvsic textu 23. A I. Post. Sed contra eii primo , quod priuatio est principium per accidens, Stamen neces sarium ad generationem . Secundo, quia una passio de alia praedicatur per accides,

ut ris bilitas de disciplinabili, & tamen in

homine necessario coniunguntur.I cItio,

quia datur accidens inseparabile , ut est albedo in rigno de nigreta in coruo, hoc quidam necessarium est. Respondet primo Alpharabius, quod necessarium eit duplex. Primum diciturneoes Iarium secundum essentiam, & sp ciem, & huic per accidens coniungitur accidentaliter, & sine eo potest ei Ie , 'teoruus secundum essentiam sine nigredine Sc. Secundum dicitur necessarium ex suppositione, ut quod una passio ex alia oriatur, ut quod nigredo fluat ex princi . piis indiuidualibus colui, & sic facta tali suppositione non potest abesse . Primo autem modo locutus est Aristot. hic. Et haec responsio bene intellecta est vera, &POrphiriana, unde patet ad secundum &tertium, primum vero arguit necessitate

priuationis in fieri, ut olivia damus primo Physicor. Quinto dubitatur contra id quod dicitur in tex. 37. scilicet tria esse necessaria ad motum, Icilicet motor, mobile, di m tor motus, idest id quo motor mouet. At hoc videtur falsum in intelligentiis mouentibus orbes, nam in hoc motu solum duo luat, st: licet motor, & mobile, non vero medium, quod moueat, di mouea

Respondetur quod motus bifaria considerari potest. Primo in uniuersali . Secundo in particulari,pro hoc vel illo mo tu. Ad primum, triau: ctum, est esse necessaria, non quidem in omnibus, melius dicitur , id esse verum in mediis mouentibus,quae mouent, mouentur .

Sexto dubitatur circa eundem text. in quo dicitur,quod mobile moueat. Contra inllat Macrobius.Mobile est corpus,quod

Ioco ad locum transit. At tunc insuctaerem, & superficiem: ergo mobile inoc

Respondetur quod mouere hic sumitur pro applicatione virtutis admouenis dum; modo dum corpus mobile ultimo mouetur, non applicat si iam virtutem admouenduna acrem, unde ille motus est senre per accidens.

Septimo dubitatur circa id quod pari

ter a firmatur in eodcin tex. Nam in hoc laudat Anaxagoram, dum dixit, mentem solam non elle in illo magno Chaos permittam, sed si paratam, ut ei praesset, Se dominaretur, & immobilis manens esset principium motus. Huic autem interprotationi obstat, id quod idem Arithoi. a. de Anima tex. .dixit de eodcm Anaxagora, scilicet ipsum posuisse mentem immisetam, ad hoc ut intclligeret. Respondetur quod Anaxagoras pro pter duo posuit mentem immixtam, de separatam ut dicitur i. de anima text. s. scilicet ad hoc ut intelligat in intelligentibus,& sit principium motus in materia- lihils, primum autem hic tacuit, quia non faciebat ad eius propositum.

Octauo dubitatur conti a id quod dicit

in tex. 38. quod in conueniens est, quod movens moueatur eadem specie motus

ita mouet. Hoc autem videtur falsum. am manus mouet baculum , ta baculus mouet lapidena,& ventua lapides, caden specie motus. Respondetur quod hoc non est inconueniens in his qua media sunt, id est mquent, di mouentur, sed bene in mouentiabus principalibus, quae mouent propria virtute, S: in quibus est satus. Nono dubitatur contra id quod ine dem tex. assii matur, scilica quod in ordianat: s essentialiter non potest dari proces

sus in infinati m. Hoc enim videtur pugnare cum codem Arist. ponente generationem a ternam,& consequenter infinitam,& ideo necesse est, quod indiuidua sint infinita in tempore infinito. Ad hoc dicitur, quod aliud est dicere quod in geli eratione aeterna indiuidua sint infinita, & aliud quod sint secundum

se ordinata essentialiter, ita ut unum sine infinitis pracedentibus non agat de agere enim, di mouere est sermo primum concedimus, sed non elt contra nos, s cundum autem est quod negamus.

307쪽

Decimo arguitur is intra id quod Arist. uetur anima su corpore animam: ab ea

dicit tex. i. quod non est inconueniens quod id quod mouetur, per accidens possit mouere se, sed per se, non valet se m uere. Nam respecta utriusque sequitur idem inconueniens , quod idem respectu

eiusdem, erit simul in actu , & in potentia .

Respondetur disparem esse rationem, quia quod est ex accidenti, per aliud est, de ideo non dicit diuersam contradicti nem, quae est per se oppositio eiusdem de eodem, secundum idem, & eodem ni do , quia fit in eo quod movet se, secundum te.

Undecimo dubitatur eontra id quod intex. q. autumat Arist. scilicet,quod quiesceu te toto, poti quod superest, idest Pars moueri. IIoc enim contradicit eidem Hrist. . huius tex. E. ubi ait, quod qui stente parte, necesse est totum quiescere. Respondet Alexander, quod pars bifariam considerari potest. Primo ut coniuncta est toti . Meundo ut est ab eo separata, ut patet in parte abscisa lacertat, vel plantae, quae si quiescant, idest non m ireantur,qtiod superest, idest totum quo iremanet,potest se mouere. De parte primo modo locutus est in sentimo, & de cani secundo sensu hic. Sed haec responsio videtur pari difficultatem, etiam in parte toti coniuncta, quae potest quiescere toto moto, udpatet in lacerta mouente solum extremam caudam. Sed dicitur, quod in i l. hic considerauit partem ut potest habere rationem totiun & sic se mouere. In septimo vero eam considerat iit, ut habet unionem mouentis, & mobilis, nam sic est impossibile, quod movens moueat, di mobile non moueatur.

. LECTIO.

Postquam Phil. ostendit, quod in mo

uentibus non est procedere in infiniatum , scd cst deueniendum ad unu in primum mouens, hic intendit ostendere, quod ponendum est unum primum m uens incorruptibile, quod non moue tur, nec per se, nec per accitam , ut m moto. In tex .ergo 4s. proponit, quod in tendit, sic arguendo . Motus secundum iam dicta est aeternus, Se habet motorem. Ergo neeessarium est quod motus aternu motor sit aetemus, & quod sit immobilis , quia est primus motor, non ab alio m tus, quia in mouetitibus non est proces re in infinitum. In textu vero s. dixit ad rem praesenistem non facere, an omnis motor immo

bilis sit aeternus, sed bene ad institutum suum iuuabit manifestare , quod datur

unus primus motor immobilis omnino, ita ut non moueatur externo motu, non sterno ut est intelligere ) nec per se,nec per accidens. Hoc probat. Perpetuus m tus generabilium, & corruptibilium sub generatione, de corruptione non potest esse ab aliquo mouente particulari, quia hic non semper est, Motus vero genera tionis,& corruptionis est semper, nec potest esse ab omnibus, nam hi motores runt infiniti, & non omnes simul; ergo nec possunt si inui causare. Ergo deuemendum est ad virum perpetuum motorem, qui perpetuo moueat, ut causa correis spondeat effectui. Ita tex. autem 48. ostendit hunc moi rem perpetuum esse tantum unum sic.

Frustra fit per plura, quod potest fieri perpauciora, de a que bene, quia natura a horret superfluum, de vitat in ordinatu . Sed aeque bene fieri potest, quod detur

tantum unus primus motor perpetuus,

ac si daretur mille, & mille motores per petui . Ergo dicendum est quod tantum

sit unus primus motor perpetuus. In tex. s. idem probat alia ratione sic. Mortis semper est,ia continuus,ergo erittantum unus primus motor,& unum priumum mobile . Antecedens supponitur stensum . Consequentia probatur, quia continuus motus, & perpetuus oportet ut sit a continuo, & perpetuo mouente , tales autem non possunt esse motores particulares. In tex. so. postquam Philos perpetuutatem primi motoris, ex perpetuitate generationis , & corruptionis an imaliu in uentium seipsa ostendit, modo idem intendit ostendere comparando adinvicem

motores immobiles antinalium,cum motore primo absolute, de in lanima ratio

308쪽

se eonficitur, eliesta non solum ex text. so. sed etiam si . Qtiod aliquoi nodo ab

alio mouetur, non pote it dici omnino

immobile, tu perpetuum. Sed animalia de quibus dictum est supra quod seipsa in

uent, ab alio quodammodo mouentur. Ergo cum dandum sit unum perpetuum mouens, hoc non erunt animalia. Maior est manifesta, minorem probat, quia illa mouentur motu locali, & antequam ad terminum motus localis perueniant, mutantur prius aliis motibus extrinseris, puta alteratione augmentatione , alimentationis, & excitationis, ulterius in ipsis pars quae mouet, per accidens mouetur, unde animal non est omnino immobile. Et qitainuis intelligentiae inferiores orbes mouentes videantur moueri per accidens , cum suis orbibus, sicut mouetur anima cum corpore, non tamen siccit. Quia anima mouetur, ut pars corporis ,

di ut illud informans, non sic intelligentia,quae non est forma, nec pars orbis, unde dicitur solum moueri non cum alio, sed in alio, qilia, scilicet orbis mouetur. In tens s. oliendit mobile quoque esse unum primum,& unus primus motus, iaratio et t. Quia unus motor perpetuus,&vnisormis, oportet habere unum mobile sibi vitiforme . Tale autem dicetur primum, per quod causat diuersitatem in inferiora .

Circa supradictos autem textus pIura veniunt notanda. Notandum est primo , quod Ph los. in text. s. ex motu a temo ducit motorem aeterniam , sed cum his conditionibus. Prim,qiiod fit unus, in

si multiplex esset, & une dependentia 'nius ab altero, non ellat primus,cum primus dicat ordinem , & respectum ad sequentes. Secunda,quod fit continue m uens , idest sine intermissione, per quam conditionem excludimus motum anima

lium, quia eius principium, scilicet animas teli principium motus, ita est etiam M'uando principium quietis . Tertia, quod correspodeat viri mobili adaequate, nam causa adaequata, effectum adaequatia habet, & ideo elim nullum mobile particulare possit motori uniuersali eorrespondere adaequate, licendum venit, quod detur unus primus motor, Quartacit quod fit immobilis, qua conditio implicite deducitur . Primo, quia primus motor spetuo moueni. non ab alio moueari, si enim est primus motor, non habet a quo ilioueri milit, Fc si perpetuo mouet,

moueri non poterit, cum idem non posse esset in actu, ut mouens, se in Potentia, ut mobile, Si esse sub rationibus contrariis, idest mouere, de moueri in eodem tempore,cum detur semper inouetis. Sccun do deducitur, quia si est motor aeternus non erit inobilis,quia sic daretur aliquod instans in quo non esset motor. Secundo notandum venit circa tex. s. uod omnia quae sunt, a primo motor: ependent. Primo in esse, quia ut dicitur primo de caelo,esse omnibus tributum esta primo,& secundo Metaphys Nisi essent

subitantiae separatae nihil elset. Secundo in conseruatione, ut habetur secundo de caelo tex. 7. ubi dicitur, quod opus Dei est aeternitas, & quod si caelum desinerecna eri, cuncta confunderentur. Tenio in operatione,quia primo cest ante a m tu, omnia alia a motu cessarent, quia secunda mouentia, non mouentur nisi mota a primo. Quare primus motor non solum dicitur causa omnium ordinatorum secundum se, sed etiam ordinatorum ex accidenti, quia omne per accidens, reduciatur ad id quod eli per se, cum & haec habeant stram causam. Tertio notandum venit, quod Arii l. iii tex. r. negat numerum infinitum in materialibus , & in immaterialibus, per Caquae natura sunt includeudo etiam immaterialia , quoniam &ipsa sent subsisteti tia, & non ane conficta. Nec per hoc S. D. eth contrarius sibi dum a. contra gentes cap. 8i .dixit, Aristot. non probare reo

pugnantiam infiniti nisi in materialibuς, non vero in immaterialibus, quia loquitur de Arist. hoc probante ex professo, sicut facit in a. Physicor. non hic, tenet tamen secundum veritatem non eos se etiam dari potentia Dei ordinaria infinitum in immaterialibus,de qua re diximus satis in tertio. Quarto notandum est circa tex.s I. ges 2- quod anima dicatur moueri per Meiadens itat dupliciter. Primo ut ly per acciadens significat rem motam, de no causam motus, nam sic anima dicitur moueri causaliter per se, quia eii propria, & per socausa motus, Phy sici corporis.Secundo ut

i lam sonat quod per aliud ,Mira verum

309쪽

elf ouod anima quae est motrix in anima- semper mouent,&m otu uniformi, ii trer se, mouetur per accidens, idest per gulari, non sic motores animalium. Quin

corpus, quia motis nobis, moueantur qus to differunt, quod primus motor imine- sunt in nobis, dum pendent a nobis, ut diatione virtutis,& luppositi dicitur m mit anima dum est in corpore. Et hoc uere omnia quae ab aliJs motoribus mo- modo dicitur crescere extrinsece per cor uentur, at motores orbium immediatione pus, dum corpus crescit, ita dicitur dom suppositi non mouent nisi suum orbem, mire, vigilare, currere, & fiam per aliud, & motores mortalium mouent immedia-

idest per corpus, non quod haec formali- tione virtutis in suo ordine , & supposititer redundent in animam, sed quia sequi- in suomet genere. tur pro hoc statu dispositionem corporis, sexto notandum venit, quod Arist.di- in actionibus coniuncti, quod expressit cit mundum esse cotinuum Deo, percon- hie Arist. dum dixit, animam non solum tinuum autem duo possumus intelligere. moueri motu locali per accidens, sed etia Primum est in diuisibilitas in aetii, ut illi id aliis motibus. dicatur continuum,quod est indiuiuum in into notandum venit ex text. s 3. actu, sed diuisibile in infinitum in poten- quod motores sunt in triplici differentia. tia , quod continuum dicitur quantitati-Nam unus est primus motor, alij sunt uum. Secundum est dependentia,&nexus motores orbium, M alii animalium mom inter mundum, Be Deum, quod dicitur in lium. Hi autem distinguuntur. Primo in continuum per causalitatem, & depen- viuere , &vita, quia primus est perpe- dentiam, de hoc modo dicitur mundus tuus,& independenter. Motores orbium Deo continuus, quo pacto etiam dixit prisunt perpetui, sed dependenter, motores tuo Meteororum, Oportere mutam mor vero mortalium corpori im,idest animae, si talem esse continuum severis lationibus.

eductae sunt de potentia materiae, subie- Septimo notandum est etia quod munctae sunt interitui, si vero a deforis ve- dus ab Academicis dictus est imago senniat, ut anima intellectiva, ipsa manet, sed sibilis, insensibilis Dei, & filius Dei, quia mouere, & vivificare corpus desinit. M- ab alio quam a Deo produci non potuit.

cundo differunt, quod primus motor non Dicitur autem similis Deo. Primo in uni- mouetur ullo modo ab alio, nec per acci- tate , quia Deus est 'nus, & mundus est dens, nec per inmotores vero orbium se- unus, & si non infinitus, ut est Deus, sed cundum Averroem mouentur ab alio, statius . Secundo in continentia, quia idest a primo motore, non tamen ut par- mundus omnia creata continet, 'nde hoctes orbium, sicut mouentur animae ani- uniuersum dicitur quasi omnia in unum malium. Uel secundum alios motores or- versa, Deus etiam omnia continet, & sibium dicuntur moueri ab alto,sed non ex mundus contineat quodam ordine supe- accidenti, cum non dependeant ab orbi- rioris, & inferioris, & qilibusdam gradiabus, at motores animalium dicuntur in hus generabilibus &cat Deus omnia conueri ab alio, quia no sunt primi motores, tinet formaliter, quoad ea quae simplici- ex accidenti, quia dependent a corpo- ter dicunt perfectionem, & eminenterre. Tertio differunt, quia primus motor causaliter, quo ad ea quae dicunt secun- nullo motu movetur ab alto,nec ut ab ef- dum se imperi ctionem, unde Deus dici-ficiente, nec ut a fine, motores vero or- tur intelligens formaliter, tu lapis emi-bium per se mouentur, de tantum a pri- nenter. & causaliter. Tenio utrique trimo motore, mouente per modum amati, buitur conditio sph prae,& circuli, ideo dis& desiderati, ut scilicet ei assimilentur, at citur Deus sphς ra immob: lis,& circulus, per modum muta cfficientis a primo mo cuius centrum est ubique, quia in omnitore mouentur quidem, sed & ipsi ut pro- bus rebus est per essentiam, praesentiam, prii motores mouent. Motores vero ani- de potentiam, in hoc, quod sicut omnia malium mouentur a primo motore, viro- ab eo sunt effective, ita ad eum tendantque modo, sed per motores orbium, quia tanquam ad eorum finem. Quinto in pe trimus motus descendit per inferiores or manentia, quia uterque dicitur permanees,& eius causalitas. .arto diiserunt, re, quamuis Deus omnino permansurus

310쪽

vero ad multa accidentia nequa lita. Sexto ambo dicuntur esse in se, unde Arist. hie dicit, neum manere in se, & ita mundus, uatenus nullo sui generis eget. Septimoicitur esse in alio . Deus in uniuerso perimensitatem, & mundus dicitur se dum imaginationem esse in quodam interualisto vaeuo te solida, vel melius in scipso, Per partes in quibus intelligitur esse, vel an Deo, ut effectus in sua causa. O tiuo

in persectione, quia Deus est perfectus omnino,& simpliciter, de mundus in ge

nere creatorum.

Octauo notandum venit circa illa propositionem in tex. 13. assumptam . Si m tor est aeternus, mobile est aeternum, quod talis consequentia non est absolute vera de omni mouente, sed vera est ratione materiae de qua erat sermo, unde non inficitur talis consequentia, dicendo non currere, qua anima nostra est motor aeternus,& tamen mobile, idest corpus est corruptibile. Nam primo dicimus anima non mouere corpus immediate, sed mediante phantasia,corde,& spiritibus, quae sunt entia corruptibilia. Secundo, quia

anima non dicitur motor corporis aetemnus, quia non mouet ipsim aeternaliter,

sed temporaliter, quamuis in se dicatur

aeterna, idest immortalis.Tettio, quia eius

actias non est aeternus, & viai mrmis, quia varia iiselligit, & vario modo.

Vtrum necesse sit esse unum primum

ens immobile principium

omnium entium .

Videtur quod non . Primo. Nam nihil pertinens ad sentis quantitatis ponendum est in eo, quod est ab omni quantitate remotum, ut est primum pri cipium. Sed unum est de genere quanti ratis, cum ponatur principium numeri . Ergo non possumus dicere eise unum primum ens immobile, principium Omniumentium .

Secundo. Ab uno semper eodem mmdo se habente non potest immediate procedere multitudo'entium. Sed a primo principio procedit immediate multitudo entium . Ergo non potest esse unum primam principium immobile. Maior est Aristot. hie, ubi dieit. Immobile quidem

enim eundem semper mouebit, eodem modo , S: unum motum, velut, nihil ipsum mutans, ad id quod mouetur. Minor

est nota.

Tertio. Si hoc esset, esset quia non po test dari processus in infinitum in mouentibus motis, quia si ductur non rrriretur primum mouens, & si non esset priamum mouens, nec esserit secunda mouentia, quoniam haec mouent mota a primo ut argumentatus est A ristot. Sed naeeratio fallax est, quia supponit id quod est

probandum. Nam ii in mouentibus,& motis esset processus in infinitum primum non esset causa secundorum.

Quarto. Articuli fidei demonstrari notassunt. Sed esse unum primum principium visibilium, ge inuisibilium contin tur in primo articulo fidei. Ergo hoc ut verum, & necessaritim, non poterit de monstrari, ut hic facit Arist. Quinto. Quo magis bona multipliacantur in uniuerso, so amplius ipsum fa ciui perfectum. At esse unum principium dicit bonum. Ergo esse plura principia dicit plura bona . Ergo melius erit in

plura principia. Quam unum tantum. Sexto. Minor mundus idest homo secundum Aristot. hic text. 17. assimilatur

maiori mundo. At in minori mundo idest inter homines multi sunt principes abs luti, ergo de in superiori, di ita non erit unum primum. ptimo . Si daretur unum primum principium,aut dominaretur dominio diis spolim,aut politico; si dispotico,tqllitur libertas hominum, quia tale dominium est domini in seruos absolute. Si politico, non es Iet causa, 8c principium motivum invariabile, quia tali dominanti potest fieri resistentia, & inobedieatia. Octavo. Quod aflirmatur de motu,E- firmandum quoque est de mobili. Sed de

motu affirmat Aristot. hic a. de caelo, Mmundo , & ia. Metaphys eum et Ieatemnum, nec fieri, nec corrumpi, & coiise quenter non habere causam effectivam.

Ergo nec caelum, nec eorum motores.

Minor ut diximus est Arist. Maior pro .

tur , quia motus subiectatur in caelo. Nono. Ingenitum, de incorruptibile, quae contra genitum, de corruptibile ponuntur , nullo modo possunt non esse, ut

yp asserit

SEARCH

MENU NAVIGATION