M. Tullii Ciceronis Epistolæ familiares cum auctoris vita a Paullo Manutio edita. ... Maiore, quam hactenus diligenter castigatæ

발행: 1660년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 로마

111쪽

91 EPIST.

finito. Quid enim reprehendi potestὶ nisi quod addis, visum esse quibusdam ςdictum meum, quasi consulto , ad istas legationes impediendas,csse accola odatu Iam ωκtam mihi videntur iniuriam facere ii , qui haec disputant , quam si cuius aures ad hanc disputationem patent.Rome

composui edictum. nihil addidi, nisi quod publicani

rogarunt, cum Samum ad me venissent, ut de tuo edi totidem verbis transferrem in meum. Diligentissime stria Ptum caput est . quod pertinet ad minuendos sumptus ciuitatum . quo in capite sunt quaedam noua , salutaria ciuia talibus, quibus ego magnopere delector. Hoc vero, ex quo suspicio nata est, me exquisiuisse aliquid, in quo toossederem,translatilium eli.n Knim stram tam desipiens, ut priuatae rei caussa legari putarem, qui & tibi non priuato, dc pro re non priuata sua, sed publica; non in priuato,sed in publico orbis terrae cositio,idest,in Senatu,ut gratias agerent, mittebantur. Neque, cum edixi, nequis in. iussu memiroficisceretur, exclusi eos, qui me in caura, dc qui trans Taurum persequi non possent . nam id est maxime in tuis litteris irritandum. quid enim erat, quod mepci sequerentur in castra, Taurumve transirent; cum ego Laodicea usque ad Iconium iter ita fecerim, ut me omniti illarum diecesium, quae cis Taurum sunt, omniumq; earuciuitatum magisti aius, legatione';conuenirenti Nili fodite postea e perunt legarc, quam ego Taurum transgressus sum . quod certe non ita est. Cum enim Laodiceae, cunia

Apameae,cum Synadis, cum Philomeli,cum Iconii essem,

quibus in oppidis omnibus commoratus sum; omnes iam istius generis legationes erant constitutar. Atque hoc tumen te scire volo, me de isto sumptu legationum, aut minuendo,aut remittedo,decreuisse nihil, nisi quod principes ciuitatum a me postulassent, ne in venditionem tributorum,& illam acerbissima exactionem,quam tu no ignoras Capitum, atq;ostiorum inducerentur sumptus minime n

cessarij. Ego autem cum hoc suscepissem, non solum ig-

112쪽

. . AD APPIUM m

rIis perditas ciuitates, & perditas maxime per magistra. tus suos ; non potui in illo sumptu non neeessariis neglDgens esse. Tu, cum istiusmodi semiones ad te delati me sunt, non debilisti credere. Sin autem eo genere de. Iectaris, ut quae tibi in mentem veniant aliis attribuas; Aenus ser monis inducis in amicitiam minime liberale . si in Prouincia de tua fama detrahere unquam c gitassem; non ad generum tuum Lentulum, neq; ad libertum tuum Brundisi s nes; ad praefectum fabrum Corcyre, quem in locum me venire velles, retulissem. Quare potes, doctissimis hominibus auctoribus, quorum sunt de amia citia gerenda praeclarissime scripti libri, geniis hoe totum orationis tollere: Disputabant, ego contra disserebam: Diaeebant, ego negabam . An mihi de te nihil esse dictum vnquam putas i ne hoc quidem, quod, cum me Laodicean

venire voluiisses, Taurum ipse transistiὶ quod ijsdem diebus meus conuentus erat Apameae, synnadis, Phil meli, tuus Tarsi Non dicam plura; ne in quo te obiurigem, id ipsum videar imitari. Illud dicam, ut seruio,si ista,qus alios loqui dicis, ipla sentis, tua summa culpa est: sin

alii tecum haec loquuntur tua tamen, quod audis, culpa nonnulla est: mea ratio' in tota amicitia nostra constans ,& grauis reperietur. Quod si quis me asthitiorem fingit, quid potest esse callidius, quam, cum te absentem semper

defenderim, cum praesertim mihi usu venturum non arvibitrarer, ut ego quoque abisnsa te defendendus essenia;

nunc committere, ut tu iure optimo me absentem deserere posses i Unum genus excipio sermonis, in quo persae pe aliquid dicitur, quod te putem nolle dici; si aut legat

rum tuorum cuipiam, aut praesectorum, aut tribunorum militum male dicitur: quod tamen ipsum non mehercule huc accidit me audiente, ut aut grauius diceretur, aut in pliat es, quam mecum Corcyrae Clodius est locutus; cum in eo genere maxime quereretur, te aliorum impropitate minus selicem fuisse. Hos ego sermones, quod Minulti stant, & tuam existimatiouem, ut ego sentio, non quem

113쪽

s EPIST. LIB. III.

offendunt,lacessitat nunqua,sed non valde repi em. Si quis est, qui neminem bona fide in gratiam putet redire posse; no nostram is perfidiam coarguit,sed indicat suam: simul que non de me is peius, quam de te exiit mat. Sin autem quom mea instituta in Prouincia no dele stant;& quadam dissimilitudine institutorii meoru, ac tuorum lςdi se putat cHm uterque nostrum recta secerit , sed non ide uterq; secutus sit; hunc ego amicum habere non curo. Liberalitas tua, ut hominis nobilissimi, latius in Prouincia patuit: nostra si angustioro, si de tua prolixa, beneficaque natura timuit aliquid posterior annus, propter quandam tristi. tiam temporum, non debent mirari homines: cum & tura semper ad largiendu ex alieno suerim restrictior: &temporibus, quibus alij mouentur iisdem ego mouear, me esse acerbum sibi, ut sim dulcis mihi. De rebus urbanis, quod me certiorem fecisti, cum per se mihi gratum fuit, tum qiaod significast, tibi omnia mea mandata curaesoru . In quibus unum illud te praecipue rogo, Ut cures, ne quid mihi ad hoc negotii aut oneris accedat, aut temporis Hortensiumque nostrum Collegam,& familiarem roges, ut, si unquam mea caussa quidquam, aut sensit, aut fecit, de hac quoque sententia bima decedat, qua mihi nihil potest esse inimicius. De nostris rebus quod scire uri Tarso Nonis o 2. Amanum versius profecti sumus. Haec scripsi postridie eius diei, .cum castra haberem in agro Mopsuhestiae. Si quid egero, scribam ad te: neq; domuma

unquam ad meos litteras mittam, o quin adiungam eas,

quas. tibi reddi velim. De Parthis quod quaeris, fuisse

nullos puto Arabes, qui suerunt admisto Parthico orna- tu, dicuntur omnes reuertisse. hostem esse in Syria ne gant vllum. Tu velim ad me quam lapissime & de tui xebus scribas, & de meis, & de omni Reip. statu: de quosiam sollicitus,eo magis,quod ex tuis litteris cognoui,dini

-Peium nostrum in Hispaniam iturum. v le . l

114쪽

Appii Et testis , --m amescriptis, humanissime, ct ime

, risiondet: gratularer de triumphisse: hortatur ad aW luetionem librorum aua rasium: petit , νυκpplicationem silai decernendum inret .

CICERO P. S.D. APPIO PVLCHRO. '

π ris tandem legi l literas dignas Appio Clodio , plenas

V humanitatis, officii, diligentiae. Adspectus videliacet Vrbis tibi tuam pristinam urbanitatem redclidit. Nam quas ex itinere antequam ex Asia egressus es ad me 'litteras misisti, unas de legatis a me prohibitis. proficisci , alteras de Appianorum aedificatione impedita , legi per- inuitus. itaque conscientia ineae constantis erga te v luntatis rescripsi tibi subiratus . ijs vero litteris lectis quas Philotimo liberto meo dedisti, cognoui, intellexique m Prouincia mulcos ibisse , . qui .nos, quo ani. mo inter nos sumus, esse nollent: ad Urbem vero, ut accesseris, vel potius, ut primum tuos videris, cognos. se te ex iis , qua in te absentem fide , qua in omnibus os-ficiJs tuendis erga te obseruantiam, de constantia fuissem .

Itaque quanti illud me aestimare putas, quod est in tuis litteris scriptum Z si quid inciderit, quod ad meam diagnitatem pertineat , etsi vix fieri possit, tamen te parem mihi gratiam relaturum. tu vero facile iacies: Nihil est enim, quod studio, ct beneuolentia, Mi amore potius emi non possi. Ego, &si & ipse ita iudicabam, & fiebam crebro a meis per litteras certior ; tamen maximam laetitiam cepi ex tuis litteris, de spe minime dubiae & plana explorata triumphi tui: neque vero ob eam causam, quo Ipse facilius consequerer: nam id quidem ἐπι- - est)sed mehercule, quod tua dignitas, atque amplitudo mihi est ipsa cara per se. Quare, quoniam plures tu habes,quam caeteri, quos sicia. in hanc nouinciam pioficisci, quod is adeunt

115쪽

adeunt sere omnes si quid velis, gratissiinum mihi seeetis, si ad me simul atque adeptus eris, quod & tu confidis,&ego opto litteras miseris. Longi subsellii, ut noster peius appellat, iudicatio, & mora si quem tibi item unum , alterumue diem abstulerit: quid enim intest amplius Ζὶ tua tamen dignitas suum locum obtinebit. sed si me diligis, si

a me diligi vis, ad me litteras, ut quamprimum laetitia aff. eiar, mittito. Et velim reliquum quod est promissi, ac miruneris tui,mihi persoluas: cum ipsam cognitionem iuris auguralis consequi cupio; tum mehercule tuis incredibilitcsistud ijs erga me muneribusqi delector.Quod aute a me tale quiddam desideras ; sane milisi considerandum est, quositam re remunerer potissimum genere, nam prosecto non est meum, qui in scribendo, ut soles admirari,tantum Ndustriae ponam, committere, ut scribendo negligens Eisse videat: praesertim cum id non modo negligentis, ed etiam ingrati animi crimen futurum sit . verum haec videbimus. Ill ud, quod pol Iiceris , velim pro tua fide dilia gentiaque, deipro nostra non institiua, sed iam inueter ra amicitia, cures, enitare, ut supplicatio nobis quam honorificentissime quamprimumque decernatur. Omnino serius misi litteras, quam vellem. in quo cum dissicultas nauigandi suit odiosia; tam ipsum discessum Senatus imcidiise credo meas litteras. Sed id feci adduci us auctoriatate, & consilio tuo: idque a me recte factum puto, quod non statim 't Imperator appellatus sim; sed aliJs rebus additis , aestiuisque consectis, litteras miserim Haec igitur tibi erunt curae, quemadmodum ostendis: meque totum do mea ,sic meos commendatos habebis - Vale.

ARGUMENTUM . .

s L Gr de ambitu accusauerat , eodemque tempore Tisoam, Ciceronissiliam, uxorem duxerat, M. Caelio , Ο inis, s DHMellae amicissime , avi mptias conciliante γ

116쪽

AD APPIVM. My

ae quibus lib. Im. Ep. 6. I 3. idfactum a Dis, inficientes conagur Cicero probame , ct in lan sententiam multa colluit. prae terea, suspicante Appio , impeditas a Cia cero, ne legationes, quae Romam ad suam laκdem ire decreuissent, multrs verbis hanc et unpicionem studet ad

. mere. Mittit etiam Commentarium de rebus a se perfectis, atque institutis inprouincia, quae ad Appus abs&tronem pertinerent. Augurim in extremo, censuram ei delatum iri: quod euenit.

CICERO IMP. S. D APPIO PVLCHRO. io

CVm est ad nos allatum de temeritate eorum,qui tibi negotium lacesserent, etsi grauiter primo numcio commotus sum, quod nihil tam praeter opinionem mea accidere potuit; tamen, Vt me collegi, aetera mihi facillima videbantum,quod & in te ipso maximam spem,& in tuis magnam habebam: multaque mihi veniebant in metem: quamobrem istum laborem tibi etiam hon

ri putarem fore. Illud plane moleste tuli, quod certistumum,& iustissimum triumphum hoc invidorum cosilio esse tibi ereptum videbam. quod tu si tanti facies,quanti ego semper iudicaui faciendum esse; facies sapienter: &ages victor ex inimicorum dolore triumphum iustissumum.Ego enim plane video fore neruis, opibuS, sapie itaq; tua: vehementer ut inimicos tuos AEniteat intep xantis sit . De me tibi sic,c5testans omnes Deos,promita To,atque confirmo,ine pro tua dignitate malo enim diacere,quam pro salute in hac Prouincia,eui tu praefuisti, rogando,deprecatoris;laborando propinqui auctoritate cari hominis, ut spero,apud civitates; grauitate,imperatoris suscepturum officia,atq;partes omnia volo a me &postules, & expectes: vincam meis ossiciis cogitationes tuas. Seruilius per breues a te mihi litteras reddidit: quae mini tamen nimis longae visae sunt: iniuriam enim mihi fieri putabam, cum rogabar. Nollem accidisset E pus, in quo perspicere posses quanti ego te,quanti Pompeium,squem VIuuu ex omnibus facio, ut debeto, ur

117쪽

mi) quanti Brutum facerem: quanquam iis coiisuetudia ne quotidiaena oerspexisses, sicuti peripicies: sed, quo

niam accidit; si quid a me praetermissum fuerit, comisia sum facinus, & admissum dedecus confitebor. Pontinius, qui a te tractratus est praestanti, ac singulari fide , , cuius tui beneficii sum ego testis, pr stat tibi memoria, beneuolentiamque quam debet: qui cum miximis r bus suis coaetiis, a me inuitist imo decessisset tamen, ut vidit tua interesse,conscendens iam nauem,Epheso Lao, diceam reuertit. Tallia cum te studia videam nabiturum

esse innumerabilia; plane dubitare non possummula tubi amplitudini ista sollicitudo futura sit. si vero efficis , ut Ceni bres creentur: & si ita gesseris Censuram, ut &debes, & potes; non tibi solum, sed tuis omnibus video in perpetuum summo praesidio futurum. Illud pugna

& enitere, ne quid nobis temporis prorogetur: vi,cum hic tibi satisfecerimus, istic quoque nostram in te bene uolentiam nauare possimus. Quς de hominum,ari ordinum omnIum erga testu dio scribis ad me, minime mihi miranda, 8c maxime im eunda acciderunt: eademque ad me perscripta sunt a ii miliaribus meis.Itaque capio magnam Voluptatem,cum tibi scuius mihi amicitia non iluin ampla,sed etiada est) ea tribui,quae debeantur: tum vero etiamni e-- manere in ciuitate nostra studia prope omnium Usensu erga foresin industrios viros: quae mihi ipsi una si mper tributa merces est laborum,& vigiliarum mearum.Illud vero mihi permirum accidit, tantam temeritatem in eo adolescente, cuius ego salutem duobus capitis iudici,s summa contentione detendi;vt,tuis inimicitiis si scipiendis, obliuisceretur patroni omnium fortunarii ac rationum suarum: praesertim cum tu omnibus vel orn mentis, Vel praesidiJs redundares illi ut leuissime dicam)multa ,essent: cmus sermo stultus& puerilis erat iam , antea ad me a M. Coelio familiari nostro perscriptus: devotum strinone multa scripta iunt abs te.Ego aute,CL, cus

118쪽

itias cum eo, qui tuas inimicitias sit scepisset,veterem cis iunctionem diremissem, quam nouam conciliasse Neq; enim de meo erga te midio dubitare debes; neque id est obscurum cuiquam in Prouincia,nec Romae fuit. Sed tamen significatur in tuis litteris suspicio quaeda, dubitatio tua: de qua alienum rempus est mihi tecum expostulandi:pursandi autem mei necessariti. Ubi enim ego cuiqua legationi fui impedimento, quo minus Romam ad laudem tuam mittereturi aut in quo potui,si,te

palam odissem, minus quod tibi obesset facere ὶ si clam, magis aperte inimicus esset Quod si esse ea perfidia, qua

sunt sequi in nos haec conferunt;tamen ea stultitia cera non fuissem, ut aut in obs)uro odio apertas inimicitiassaui, in quo tibi nihil nocerem:summam ostenderem v luntatem nocendi. Ad me adire quosdam memini, quIdicerent,nimis magnos siImptus Legatis,decernLquibus ego non tam imperaui, qua censui stamptus Legatis qua maxime ad legem Corneliam decernendos.atq; in eo sp-so me no perseuerasiegestes sunt rationes ciuitatum: in quibus, quantum quaeque Voluit Legati tuis datum,induxit. re alite quibus mendaciis homines leuissimi on rarunt non modo sublatos sumptus, sed etiam a procuratoribus emu,qui iam profecti essent,repetitos,& abi itos, eamque causam multis omnino non eundi fuisseis . Qinererer tecum, atque expostulare,nisi,ut supracripsi, purgare me tibi hoc tuo tempore, qua accusare te, malia.

, lem, idque putarem esse tinius. Itaque nihil diste,quod

credideris, de me,quamobrε non debueris credere,pa

ca dicam. Nam si me viru bonum,si d num i js studiis,

eaq; doctrina, cui me a pueritia dedi, si satis magni: annmi,non minimi consiliI in maximis rebus persi erum habes;nihil in me non m d perfidiosum,& insidiosum, M fallax in amicitia: sed ne numile quidem, aut iei

num debes agnoscere. Sin autem me astutum , & o

cultum iubet ungerer quid est, quod minus cadere in crusmodi naturam Possit. quam aut florenvssimilion G a Ma

119쪽

16o EPISTORIII.

nis aspemari beneuolentiam; aut eius existimatione oppugnare in Prouincia, cuius laudem domi defenderis ut in ea re animum ostendere inimicum, in qua nuhil obiis: aut id eligere ad perfidiam , quod ad indica dum odium Gertissimum sit, ad nocendum leuissima

Quid erat autem, cur ego in te tam implacabilis essem, cum re ex fratre meo, ne tunc quidem; cum tibi prope necesse esset eas agere partes, inimicu mihi Hiise cognouissem λ cum vero reditum nostrum in gratiam uterque

expetiisset; quid in Consulatu tuo frustra mecum egisti, ruod me aut facere,aut sentire voluissesῖquid mihi ma-asti, eum te Puteolis prosequerer, in 'uo non expectationem tuam diligentia mea vicerimὶ Quod si id est in xime astuti, omnia ad suam utilitate referre ; quid imita tandem erat utilius, quid commodis meis aptius,quam hohiinis nobilissimi,atq;honoratissimi coniuctio;cuius opes, ingentu, liberi, amnes, propinqui mihi magno vel ornamenta4vel presidio esse possentiquς tame ego omnia in expet inda am citia tua, non astutia quadam, sed aliqua potius lapientia, secutus stim. Quid illa vinculata, quibus quidem libentissime adstringor, quanta fuit st dioru si inititudo, suauitas consuetudinis, delectatio vitatae, atq; victus, si maonis societas,litterae interiores, A que haec domestica. Quid illa tandem populariaὶ reditus illustris in gratiam; in quo, ne per imprudentiam quidem , errari potest sine suspicione perfidiae: amplimini Sacerdotij Collegium;in quo non modo amicitiam vi lari apud maiores nostros fas non erat, sed ne cooptari quidam Sacerdotem licebat, qui cuiquam ex Collegio

esset inimicus.Quae ut ommittam tam multa, atq; tantaὲ quis unquam tanti quemquam fecit, aut facere potuit, aut debuit, quanti cgo Cn. Pomp. socerum filiae tus etenim, si merita valpiar, patriam, liberos, alutem. dignitatem,memetipsum mihi per illum restitutum puto: si c5suetudinis Iucunditas;quq fuit unquam amicitia Consi linium in nostra ciuitate comunctiorὶs vlla am OriS,arii

120쪽

osscij signa j quid mihi ille non commisit λ qtud nota.

meum communicauit λ. quid de se in Senatu, cum ipse a. abesset, per quemquam agi maluit Z quibus ille incre-hus non ornatissimum voluit amplissime λ qua deniquet ille facilitate qua humanitate tulit contentionem meam pro Milone, aduersante interdum actionibus iliis Z quo studio prouidit,ne qua me illius temporis inuidia alti

gereric Um me consilio,cum auctoritate, cum armis deniq;texit suisZQuibus quidem temporibus hec in eo grFuitas, haec animi altitudo Hit, non modb, ut Phrygi alia ui aut Lycaoni, quod tu in Legatis fecisti; idd ne summorum quidem hominum malevolis de me sermoniabus crederet. Huius igitur filius cum sit gener tuuS ;eumq; praeter hanc coniunctionem amnitatis, quam sis Cn. Pompeio carus, quamq. iucundus, intelligam; quotadem animo in te esse debeo eu praesertim eas ad me is litteras miserit, quibus etia si tibi, cui sitim amicissimus ,

hostis essem, placarer tamen 'i totumque me ad eius vi xi, ita de me meriti,voluntatem, nutumque conuertere

Sed haec hactenus: pluribus enim etiam fortasse Verbis, quam necesse fuit scripta simi. Nunc ea, quq a me persecta, quaeque institui a sunt, cognosce, atque haec agiamus , . dc agemus magis pro dignitate, quam pro periculo tuo, te enim,ut spero, propediem Censorem audi mus et cuius magistratus ossicia, quς sunt maximi animi, summique consilii, tibi diligentius, dc accuratius, quam haec, quae nos de te agimus, cogitanda esse censeo. Vale.

Gratulatur Appio, quod absitatus esset de maiestate: eumdemq;fore exitu iudiciis de ambitu confirmat Cn.PompermoT M.Brutum essen laudibus,quod egregia Appis si - ac bcneuolentia praestitissent uῶ operam pollicetur ad eos notamdos, qui testimonium in Appium pretio drxerant. Iubiunt de tu re p.ri auguriatifus Appiis Abris,defuis, litteris eu aliqua beneMolAiae Agmscatione. Postremo ad

SEARCH

MENU NAVIGATION