M. Tullii Ciceronis Epistolæ familiares cum auctoris vita a Paullo Manutio edita. ... Maiore, quam hactenus diligenter castigatæ

발행: 1660년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 로마

141쪽

CIC, s. P. MARCELLO. η

EEque monere re audeo,pristanti prudentia virum;' eqconfirmare,'rnaximi an mi hominem,uirymq; sciti m consolari vero nullo modo. hiam si ea, quae accide, runt,ita sert,νt audis; gratulari magi vixivit debeς, qu ui consolari dolorem tuum. sin te Ianta isela Rei p. franguosi non Ita abundo ingenio,vr te consoler , cum ipse m* novi possim . Relichium est jitur , urtihi me in 'mni re eum praebeam, praestemque, H ad 0mnia, sis tui olim, ita alim praesto;vimen8n solus, omnia de milia paulla, qu possum;sed ea quoq;, quae non possum putepc Illud riuo tu me monuisse, vel censuisse puta, Vel propter bene 'lentiam licere nos potnisse ; yr quod es , tacio, ty qque animpm indricas: si si aliqua Resse in ea te esse oporterς, iudicio omniundisque pis ncipem, cessit Ie cede*tes rempora: sinantem nulla sit, hunciamen aptisti m esti. etiam ad exulandum locum. Si enim assiertarein 'qui'ur: . qui locus hoc d5M innu 'acotrsi qua emcumq; locum uis. est domestica seZe lucund*r;. Sed, mihi ςις- etiam is, qμιδmnia tenet,sauer ingeniis nobilitatςm verbi& di ita teri heminum,quantu' el tes,i ipsius causa concedit,ample-

sti. δ

142쪽

ad te pharibus vertiis seriptas, quibus declaraueramus, quod re animo censetem esse oportere, & quid tibi faciendum arbitrarerptamo cum Theoplatius libertus tuus, proficisceretur,culus ego fidem erga te, beneuolenriamo; perspectra sine meis litteris eum ad te venire nolui. Ijsdem igitur de rebus etiam atqi etiam hortor; quibus superior hus litteris hortatus sum; ut in ea. Rep. qt aecumque est;*iamprimum vel esse'. 'Molta videbis fortasse, quae notiqnon plura tameis iam audis' quotidie.m est porro tuuin, uno sensu solum moeseri iam illud idern auribu percipias, qubd etianiis ius stideri solet,minus laborare. At tibi-dicenilium Hiri liquid quod non sentias;aut facien dum quod noti pio .Primum. TE edere, ias

hahet,ut nune quMem est,id viiijs res incere fortasse, quae sentias, non sicin facere plana licet, omnia enim desata ad unum sunt . Is via consilio ne sitiesum liuidem , sed'Ut qucis hon mulis sedus Uet. si H Remp. teneret, quem e- euti sumus. An qisi iti bello, cum omnium nostrum coniunctum esse petieu suo cernerer , cerebram hominuta,

minime prudentium consilio vissetur;eum magis commv.

num censem A uic iovi futurum Hiij qua incertis in biremisse Zdc qi, net de Consule, tuum scipientiisimum cssiliuini secutuselm nia initidi tuo Consulatum ex auctoriatate toa gerent vobisauctoribus, trucid-;nunc ornitia ornentem ., nostros sentei fias desideraturumeenses fuisset

O MNI A sunt misera in bellis ciuilibus, quo maiores nostri ne semel sinini nossνa aetasi peram sensit sed

MUERIVS nihili rem'i A maeo ria: cq -ad meis limes venit, tanten 'olyti os feroclares, impotentioresqui reddit; ut etiam si naturatoses non situ, necessitate esse c6gantur inulta estim victori eortim arbitrio, pquos utar, ei in Inuit faelatu 1 stitit.' An tu non ridebas mecum si,.

143쪽

que patria careres ne quae nolles, Videres non inquies: ego, enim ipso tenerem opes, & dignitatem meam: at erat tuae virtutis, in minimis res tuas ponere et de Rep. vehementIus laborare. Deinde qui finis istius consili, estῖnam adhuc, de facturia riuam probatur, 3c ut, in tali re, etiam fortuna laudatur: sachu m,quod & initium belli necessario secutus extrema sapienter persequi nolueris: sortuna,quod honesto otio tenueris, & statum, & famam dignitatis tuae. Nunc vero nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria 4 nec eam diligere minus deges, qubd deformior est, sed misereri potius ; nec eam multis claris viris orbatam, priuare etiam ias aspectu tuo.Deniq; si fuit magni animi, non esse supplicem victori:vide ne. ωμ:ibi sit,aspernari eiusdem liberalitatem; sapientis est,carere patria, duri non desiderare; & si republica non possis frui,stultum est ruclle priuata. Caput 1llud est,yt,si ista vita xibi commodior esse videatur; gita y9imamen sit, ne tutior non sit; magna gladiolum est li- qnria, sed inextex is locis minor etiam ad facinus vere-sundia, Mihi salus, tu famae curat est , ut Marcello fratritu', ur,par,alm ce prOXimus sim, rimm est consulem toporibus, dc iocolu nutati, , sortunis tuis. Vale.

'i , vendum.

144쪽

AD SVLP. ET ALIOS. I 2

nendum. Sed quoniam,quod mIhi placeretiostendi reliquam pro tua prudentia considerabis. Me tamen velim,quod ad tempus te expectemus, certiorem facias. Vale. .

Significat, se inpiriam rediturum, commotum consilio' er auctoritate Ciceronis. .

MARCELLVS s. D. CIC. II

D Lurimum valuisseapud me tuam semperauehesitatem, I, cum in omni re, tum In hoc maxime negotio, potes existimare. Cum mihi C.Marcesius starer, amantissimus mei,non solum consillum darer,sed precibus quoq; me obsecraret ; non prius mihi persuadere potuit, quam tuis est effectum litteris, ut uterer vestro potissimum consilio. Res quemadmodum iit acta,vestrae litters mihi declarant. Gratulatio tua etsi ςst mihi probatissima ; quod ab optimo sit animo ; tamen hoc mihi multo iucundius est , & gratius ,, qubdin summa paucitat amicorum, propinquorum, ac necessariorum, qui Hrd meae saluti fauerent, te cupidissimum mei, singularemia mihi beneuolentiam praestitisse cognoui. Reliqua sunt eiusmodi,quibus ego, quoniam haec erant tempora, mile, & aequo animo carebam ; hoc verbeiusmodi eta statuo, ut sine talium virorum, & amicorum beneuolentia, neque in aduersa, neque in secunda Brtuna quisquam viuere possit. Itaque in hoe ego mihi gratulor. Tu vero ut intelligas, homini amicissimo te tribuisse ossi. cium, re tibi praestabo. Vale.

Marcellum a Magio infersectum,suaque erga mortuum os pia signisicat. sERVIVS S. D. CIC. IA , ETs scio non iucundissimum me nuncium vobis alla-.turum,tamen,quoniam CASUS, ct natura in bonis riminatur, visum est faciendum, quoquo modo res se haberet,vos certiores t sacerem. Ad Io.Kal.Iungum ab EpLdauro Piraeeum naui aduectus essem, ibi Marcelliam, Col-

145쪽

lagona nostrum, conueni ; cumque disso M consampse iun eo essem. Postero die,cu ab eo digressus issem,eocon, fili6,ut ab Athenis in Moriam,item,ressoritan que iuruci chionem absoluerem;ille 'ti alebar, supra Maleas in Italiam versus nauigaturiis erat.Postridie eius dies,cum ab Athenis proficissit in animo haberem; circiter horam deeimam noctis,Posthumius,familiaris eius; d irie venti;& mihi nucia- uir. M.Marcellum, Collegam nostru nupoli coefae tempus a P. agio Chilone,familiari eius,pugione percussum esse ta duo vulnera accepisse,unum in stomasbo,alterum in crutate,secundum aurem sperare tamen,cum Viuere posse Vo ι Magium se ipsum interfecisse s postea se a Marcello ad me missum esse,qui haec nunciaret,& rogaret , Uti cogerem me. dicos, coegi; & e vestigio ed sum proseeius prima hae . . Cum non longe a Piraeeo abessem ; puer Acidini mihi o uiam, venit cum codicillis; n quibus erat scriptum, paulo amte lucem Mareellum diem suum odime ; ira vir clarissimus ab homine teterrimo acerbissima morte est affectus, & cui inimici propter dignitatem pepercerant, inuentus est amicus, qui es mortem afferret. Ego tamςn ad tabernaculum eius perrexi: inueni duos libertos, Sc paui illos fetuus: reliqquos alaba ne Mosag sse, metu per territos, quod dominus eorum ante tabernaculum interfectus esset. Coactus sum in eadem illa lectica, qua ipse delatos eram , meisque lecticarijs in urbem eum referre:ibique pro ea copia,quae Ath nis erat funus eι satis amplum faciendum curaui.Ab Athe niensibus locum sepulturae intra vIbζm ut darent,impetrarire non potui,quod religione se impediri dicerent neque ramen id antea cuiqtie concesserant . Quod proximum fuit, vis in quo vellemus gymnasio eum sepeIiremus nobIs permisei unt. Nos in notatissimo Orbis rerrarum gymnasio 6cademiae locum delegimustibique euiri combussimus; pQsteaque curauimus, ut ijdem Athenienses in eodem H- ssimonuinentumst marinη eum faciendum locarent. Ita,quae nostra ossie' suerunt,pro collegio,& mopinquit

T dc vivo,& mortuo omnia ei praestitimus. Vale. Datae

146쪽

Exulantem Nigidium spe reditus consolam, suam iri in ram nunsso iam pollicitur, praeterea rem omisem D.

miliarem. In extremo hortatur, ut bono animo, fortia ei sit in stramque partem. ἀ

QVeterenti inibi iam diu, quid ad te potissimusa seriberem, non rnodo certa res visa, sed me gent .ciuidemilitterarum usitatum veniebat in mentem.Unam enim par. tem,S consuetudinem earum epistolarum,quidus secundis rebus uti solebamus,tepuletinierat: per feceratq; fortuna,

ne quid tale scribere posse,aut omninδ cogitare.Reynquc baior triste quoddam, & niiseruiu, & his tempori Osconsentaneum genus litterariarn,id quoq;deficiebat metan quo debebat esse, aut promissio auxilii alicuius, aut consolatio doloris tui. Quod pollicerer non erat ipse enim,pari fortuna abiectui, aliorum opibas casus m s sustentabam: saepiusq;mihi veniebat in alantem, quxit, quod ira vivere quam gaudere,quod viverem. Qianquam enim nulIa meipsum privatim perculit insignis iniuria; nec misi qnid-

quam tali tempore in mentem venit optare, quod non vltro mihi C: sar detulerit; tamen nihilominus eis conacior curis, ut hoc ipsum,quod inaneam in vita, peccare ure: existimem. Careo enim curii familiarissimis mestis, quos aut mors eripuit nobis, aut distraxit fuga; tutri omnibus amicis, quorum beneuolentiam nobis concillaret me quodam,te focio,defensa Resp.versorque in eorum nausia gisis; & bonorum direptionibus, nec audio solum, quod surti esset iniserum; sed etiam id ipsum videor quo nisil estaceibitas, eorum forurias dissipari, quibus nos olim adiut .

tibus illud incendium extis almus: & in qua Vrbe ρψd igratia,auctoritate,& gloria floruimui, in ea mimi quin 'mnibus caremus. Obrinemus ipsius Caesaris Ampiam re ga nos humani talem: sed ea plus non potest, quani 'A, nititatio omnium rerum,atq temporum. Itaq; orbus ijs re- bus omnibus,quibus & natura me, & yoluntas, ti ensis tum assuefecerat; cum caeteric ut quid a victora tisi nilia

ipsisn

147쪽

in, EPIST. LIB. IV.

Ipse φ'llam. Natus enim ad agendum semper at uri

dignum viro,nunc non modo agendi rationem nullam h bm,sed ne togitandi quidem:& oui antea aut obscuris hominibus,aut etiam sontibus opitulari poteram;nunc P.M-gidio, uni omnium doctissimo, & sanctissimo, & maxima , quondam gratia, & mihi certe amicissimo ne benigne quidem possum.Ergo hoc ereptRm est litterarum g

nus . Relmuum est,ut consoler, afferam rationes, quidus te a mo iis coner abducere. At ea quidem facultas, vel tui,vel terius consolandi,in te summa est,si unouam in vllo fuit.Itaq;eam partem,quae ab exquisita quadam ratione, doctrina proficiscitur,non attingam:tibi totam relin quam.quid sit forti,Wsapienti homine dignum, quid grauitas, quid altitudo animi, quid acta tua vita, quid studia, quid artes, quibus a pueritia floreristi, a te flagitent,m vide- Uxego quod intelligere,& sentire,quia sum Romae,&9uia curo attendoq;possum iid tibi assismo,te in istis molestiis, in quibus es hoc tempor non diutius futurum:in ' an tem,in quibus etiam nos sumus,fortasse semper sore. Videor mihi perspicere, primum. ipsius animum, qui plurimum Iditest,

propensum ad salutem tuam, non scribo hoc temere: qubminus familiaris sum,hoc sum ad inuestigandum curiosior, qtio facilius quibus est iratior,retpondere tristius possit,hoc adhuc tradior ad te molestia rurandum:familiares v 'in eius, de ij quidem, qui illi iucundissimi sunt mirabilitet, de te, & loquuntur, & lentiunt. Accedit eodem vulgi v Iunias, vel potius consensus omnium.Etiam illa,quae minimum nunc quidem potest,sed possit necesse est,Resp.quaseeunq;vires habebit,ab ijs ipsis, quibus tenetur, de te propediem,mihi crede,impetrabit.R meo igitur ad H,ut iam tibi etiam policear aliquid,Mhd primo omiseram,nam & complectat eius familiarissimos, qui me adinodum diligunt, multum umecum lanti, & in ipsius consuetudinem , quam adhue meus pudor mihi clauut insinuabo ; dc certe omnes vias persequa quibus putabo ad M,quod volumus,peruenire pine,in hoc toto genere plura faciam,quam scribere amdeo. Caeter quae tita a multivirompta esse cerib est, a me

'sunt '

148쪽

sunt paratissima; nihil in re familiari mea est, quod ego meum, malim esse, quam tuum hac de re, & de hoc genere toto hoc scribo parcius, quod te id, quod ipse confido, sperare malo,esse usurum tuis.Extremum illud est,ut te horter,& obsecrem, animo ut maximo sis: nec ea solum memineris, quae ab alijs magnis viris accepissi;sed illa etiam, quae ipse ingenio studioq; p petisti.Quae si colliges,& sperabis omnia optime, & quae accident,qualiacunque erunt, sapienter feres.Sed haec tu melius vel optime omnium.Ego,quae pertinere ad te intelligam studiosissime omnia diligentissimeq; curabo;tuorumq; tristissimo meo

tempore meritorum erga me memoriam conseruabo.Vale..

Respondet ad duplicem Plancij gratulationem de recuperata Ciceronis dignitate,de nouis eiusdem n pths cum Palla, di- sortio iam tacto cum Terentia.

CICERO S. V. CN. PLANCIO. I*

BInas a te accepi litteras,Corcyrae claras,quorum alteris mihi gratulabare,quod audisses meam me pristinam dignitatem obtinere alteris dicebas,te velle,quae egissem,bςne,ac feliciter euenire.Ego autem, si dignitas est bene de Rep.sentire,&bonis viris probare,quod sentiassobtineo dignitqtem meanu, si autem in eo dignitas est,quod sentias, aut re essicere si possis , aut denique libera oratione defendere ; ne vestigium quidem ullum est reliquum nobis dignitatis; agiturque praeclare si nosmetipsos regerc possumus;Vt ea,quq partim iam adsunt,partim impcndent, moderate feramus ; quod est dissicile in eiusmodihello, cuius exitus ex altera parte cςdem ostentat,exalIera se. uitutem. Quo in periculo non nihil me consolatur,cum recordor, haec mc tum vidisse, cum secundas etiam res nostras, nori modo aduersas, pertimescebam; vidcbamque quanto periculo de iure publico disceptaretur armis quibus si ij vicisset, ad quos ego,pacis spe,non Mili cupiditate adductus,accesseram; intelligebam tamen, iratorum homilium,& cupidorum,dc insoletium,qua crudelis esset sutura victoria: sin autem vitii essent, quantus interitus esset futurus ciuium parti ri amplissimorum, partim pilam optimorum:qui nar haec praedicentem, aIque Odi tume consulentem saluti suae. malebant minimum x

i quam

149쪽

prudentem, existimari. Quod autem inibi de eo . l l quod egerim gratularis,te ita velle,certo scio;sed ego ta misere i ltempore nihil noui consilis cepissem, nisi in reditu meo nihil

meliores res dortaesticas,qua Remp.offendissem. Ribus enim pro meis ui mortalibus beneficin carissima mea salus, & meae Brinnae esse debebant;cum propter eorum scelus nihil mihi intra meos parietes tutum, nihi, insidiis vacuum vi rem noum rum;me necessitudinum fidelitate contra veterum perfidiam muniendum putaui. Sed de nostfis rebus saris, vel etiam niam tum multa . De tuis,velim,vi eo sis animo quo debes esse: ideit,ut ne quid tibi praecipue timendum putes.Si enim status erit aliquis ciuiraris quicumque e icte omnium periculorum video expertem fore: nr alteros tibi iam placatos esse intelligo,alte. ros nunquam iratos fuisse . De mea autem in te voluntate sic lvelim iudicentne, quibuscunque rebus opus esse Intelligam a , quanquam videam,quis sin hoc tempore, dc quid possim,opera tamen, &consilio, studio quidem certe rei,famae, saluti tuae praesto futurum. Tu velim,& q*d agas,& quid acturum te pute facias me quam diligenti vi certiorem . vale.

ARGUMENTUM.

Hortatur, ut communem Nunam fortisreservi -

. CICERO S. D. PLANCIO.

Λ Coepi per breues tuas litteras: quibus Id,quod scire cupiebam,eognoscere non potui; cognoui autem Id,quod mihi dubium non fuit . Nam quam fortiter ferres communes miser ias, non intellexi; quam me amares, facile perspexi. Sed hoc scieram; illud si stissem, ad id meas litteras accommodassent . Sed tamen etsi antea seripsi,quae existimaui scribi oportere; tamen hoc tempore bre ter commonendum putaui, ne quo iapericulo te propria existimares effer in magno omnes, sed tamen in communi sumus;quare non debes,aut propriam fortunam, & praecipuam postulare, aut communem recusare Rux- propter manimo simus inter nos,quo seniper fuimus:quod det Iesperare,d me praestare possum.Vale. '

150쪽

ARGUMENTUM.

aritur Metellus Celer, qui Galliam Proconsul regebat, M ' tellum Ne tem fratremsuum, a Cicerone oppugnarum detur esse paulo arrogamior emtola o

Q. METELLUS Q. F. CELER PROCOS. s. αM. T. CICERONI. I

Ι Vales bene est.Existimaram, pro minuo inter nos a nimo,& pro reconciliata gratia neq, me absentem l clibris talum iri ; nec Metellum fratrem ob dictum , capite ac fortunis per te oppugnatum iri, quem si parum pudor ipsius defendebat; vel familis debebat nostrae dignLtas,vel meum studium erga vos, Remquepub.satis subleuare . Nunc video illum circumuentum , me desertum a quibus minime conueniebat.Itaque in luctu,& squalore sum qui Phouinciae,qui exercitui praesum, qui bellu m .gero: quae quoniam nec ratione,nec malesum nostrorumclen emia administrastis: nerit mirandunt,si vos poenitebit. Te tam mobili iri me, meon; esse antino,non sperabam.Me interea nee domesticus dolor,ne cuiusquam iniuriam a Rep. abdiacet. Vale.

ARGUMENTUM. Excusat se Maetello Nepote: suaque in ipsum Celerem merita

SEARCH

MENU NAVIGATION