Pseudomantia veterum, et recentiorum explosa, siue De fide diuinationibus adhibenda tractatus absolutissimus ad abolendam falsae diuinationis superstitionem. Cum animaduersionibus philosophicis, astrologicis, et theologicis. Quibus accessere etiam di

발행: 1662년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

4o De Fide adhib. Dium . ex Angelis.

praehabenda est, cum nulla esse vera ratio cui experientia refragetur, possit ;& ad prouidentiam, qua par esse ducun , ut cum nostra intersit sutura praenos-so, ea diuinitus praesignificentur; idis statiin opponendum est, neque constam tem in eiusmodi rerum generibus experientiam, neque prouidentiam, saltem quoad euentus omnino nobis ignotos atq. incompertos; Experientia squidem comprobauit Flaminium non parentem auspicijs perijsse cum exercitu; at etiam anno post Paulus paruit, & tamen cum exercitu in pugna Cannensi cecidit. Quare si fateantur diuinatores, non omnia quidem, quae praedicumtur, contingere, eamque sibi excusationem obtendat, quod diuinandi ars comiecturalis sit, quemadmodum etiam artes coniecturales dicuntur, Medica,Gubernatoria,Nautica, Imperatoria, quae tamen vere artes sunt, licet aliquando praeviso frustrentur cventu,aduersus illos concludendum est,ex iis nullam ce tam , immo neque probabilem veritatem praedicendam esse, cum ad causas non attendant, ut supradictae, quibus postis, saltem id, quod probabiliter eu turum sit, prouideatur; nam artes eiusmodi diuinatrices merae sunt Mataeotechniae, hoc est omni consilio, ratione, atque consultatione carentes: Atque pro illa parte, quae ad prouidentiam spectat, dicendum est, Deum satis homi. nibus consuluisse, cum illos prudentia,&sagacitate donauit, qua se si ipsos regere, & in futurum prospicere, quantum quidem ipsis necessarium est, va-' leant; dignumque est consideratione, quod apud Eusebium Diogrnianus ait, eQS ipsos, qui artem diuinandi profitentur, nihil opis ad usus vim quotidianos sua e X a ite accipere, sed periade, ac caeteros partim iudici. Vti suo, Parum consilio caeterorum.

62쪽

DISSERTATIO XDE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex Daemone.

AEMONUM praedictiones, quomodocunque serantur, nun A Aquam suspicione vacant, cuin ipsi dicantur vulgo mendaciorum patres, & salsitatis institutores; cum tamen quaedam praedicere possint, quorum ipsi permittente Deo authores esse possunt, idcirco ea hic dijquirenda veniunt, quae a Daemone praenuntiata fidem faciant, ac promereantur; Pro quare animaduertendum est, quod licet plura possit Dε mones efficere, eis tamen Deum non semper permittere, ut ea omnia effieiant, ac gerant, quae possunt; sicque neque eorum omnium, quae in eorum potestate posita sunt, certas semper posse praedictiones efformare,eas impediente Deo, vel iustis de causis au-

uertente. ln efingendis autem atq..imitandis naturae operibus miri sunt artifices D mones; licet enim res Omnino nouas creare no pollini, nec rerum species commutare, nec ea quae Omnino periere, iterum ad lucem reuocare, aut

redintegrare; possunt tamen species rebus creatis similes, & inania quaedam fmulachra tam mira arte consorinare, ut parum intelligentes facili negotio deludantur; Saepo namque sparsim in orbe vagantes creaturas in unum cogunt locum, ut a se ibi conditas, &consectas hominibus persuadeant; Saepe etiam varia ostenta, & prodigia meteoris si nilia in aere essi agunt, quae postmodum apparitura praedicunt; Saepe fig araa conflict intium exercituum exprimunt, clangores tubarum, strepitus armorum, sonitus serientium se mutuo& ex ictibus collabentium, voces eiulantium, & exultantium referunt: formas etiam animantium, hominum, aut rerum aliarum velut pingunt in aere, praesertim ex coactarum nubium conflaxa, atque adspersi caelitus luminis permixtione,ac traiectu. Ipsi se etiam saepissime alias animantiu speciebus assumptis alias indutis hominum viventium, vel mortuorum formis, alias alijs sibi figuris inusitatis, portentosis accommodatis,offerunt atq. ostendunt. Cient in aeres saeuas

63쪽

istras tempestates, stepentes ventorum flatus, horribiles terraemotus, pluuias, imbres repentinos,& id genus alia; Eiaculantur ex nubibus fulmina, ita addat fulgetra,& coruscationes,qus tamen non gignunt ipsi, sed collecta,& generata a caulis naturalibus eo propellunt, ac prouoluunt, quo Volunt. Saepe terrent homines inhpino aspectu ; sepe a recto itinere peregrinantes seducunt, sepe errantes cachinno satyrico irrident, vel alijs diuexant modis, quae mala ut

plurimum, ut mox secutura ante denunciant.

Nec dissicile est potentissimis spiritibus breui temporis mometo, quidquid

nubium,& habituum in toto continetur aere,ceu impetu quodam in V nu concitare locv, elisi . fulminibus, ac fulgetris accensistantii turbare, Vt Velut crepatis, ac distillentis mudi stagore terra personet, aut tota machina ardere ignibus videatur; praecipua enim est linmonu in aerc potentia, in quo circumuolitant,& versantur, espressa etlamin sacris literis eiusmodi Daemonii potestate, qua oues,& iunaenia beati Iob co sumpsere, qua procellas impetuosissimas co- mouere, qua deniq. conuullam ab imis seoibus domu difiregere, libero'. omnes patientis opprescere; ex quo etia templi Delphici direptionem prSdixere,

quo tempore Galli Alia par amar. ----α mos, Marina metu impleuere;

ipsi namq. Daemones cum tali direptione etiam templi patrocinium praenuntiarunt, imo procurarunt, cum ad temptu accedentes Galli, mox terra cotinuisqii astata motibus, ea parte maxime, qua Galloru exercitus castra habebat,c

tremiscit adeo, ut & dehisceret,& sublideret in profudas voragines,& omnes sere milites inuadentes absorberentur; tonitruis etia percrepantibus frequetissimis fulgetris coruscantibus continuis, sevissima etia hyeme repente ingruete, nive densa castra operiente,lapidibus ex disiectis aedificijs violentia turbinum circumactis, ingentibus deniq. ipsus Parnassi montis stagminibus ad internecione usquequaq. deuolutis. Quemadmodum etia sepe grassatura in populos lue praedixere, cu ipsi imperante Deo aerem venenatis halitibus impleuerint', veneno sontes insecerint, noxiis succis pascua imbuerint; ut inde homines aerem pestilentem haurientes,& aquas sugentes insectas, simul virus attraheret. Ex stellarum etiam positu,& constitutione multa argutissime de comunibus& publicis euentibus solent diuinare; norunt enim exactissime caelestiu corporum naturas, vires, atq. effectiones, & in eum finem condita esse sciunt, ut naturae Elementari dominentur; sicq. illis hominum temperamenta mirabiliter assici intelligunt,& quid quaeuis stella, quouis loco, aut constitutione, vel deignent, vel gignant, atq.escia integerrimae perspiciunt; norunt, inquam, i

nera corpuscula ex aluo materna prodeuntia, Sc circumsustam aerem, caeli virubus imbutum, induentia,simul qualitates a stellis prosectas haurire, ha'. rursus in totum diffundi corpus,& humoribus permisceri, ut inde subtiliter deducant tota corporis compage vi quada caelesti formari, ex cuius e scacia quid corporibus sit euenturii tape sine deliramento praesagiant. Α teperamentis veId se

cultates Omnes, motiones, ac propensiones ad certa motu, studiorum actionsi,

assectuum,appetitionum genera,& alia huiusmodi cieri, imo & casus cuiusque

64쪽

euentusq. finai longo usu, & experimento, ut naturae artifices peritissimi didi .cerunt,ita tamen vica,quae pendent ab immanentibus, ac liberis arbitrij actiobus semper ignorent, antequam fi uit,& ad actus exteriores provehantur; Etsi tamen voluntas libera sit suprenia omn:um humanarum actionum domina, ac propterea reniti, atque aduersari possit inliti Scorpori propensionibus, cor .pusque ipsum, ne ijs obsequatur, cogere, ac cohiberC possit; tamen temperamenti vim maximam esse experientia suadet, praesertim si accedat consuetudo agendi in his, qui rationis detrectant imperium. Hinc sepe semina est, qua plures diabolicas praedictiones ex temperamenti qZnotitia latas a vero n5 aberrasse de eorum enim naturis, quae ad libidines procliues cognitae sunt, facile semper suit Dimonibus pronunciare, flamis amoruimpudicis esse quam primum incedendos; sic natura intemperantes ingluuies, belluationes ,&omne illecebraru genus prosequentes este cith morbis corri-Piendos, Vel morte praeripiendos, natura contentiosos, & rixosos esse conten tionibus in armis implicandos; amantes sophismatum, S cauillationum esse

erroribus irretiendos, & sic de caeteris non adeo fallentibus naturae coniectit-ris innitentibu ex quibus sapientes ipsi, N Qtiam mediocriter exercitati viri

possunt praedictiones ferre, cum plura suppeditet diuinandi argumenta status ipse rerum, & ordo ab ipsa natura constitutus; nec mirum, si cum caelestibus, diphysicis causis coniunilant Daemones etiam Praenotiones ex Ethicis ductas indici js, cum ex hominum conditione, seu constitutione naturae coniectura so lata potens sit, ipsorum hominum instituta, mores,& consilia rimari; atque ex talibus coniecturis lata sunt fatidica illa Daemonum responsa voce oraculo rum eXpressa de Craeso osse beatus eris, si te cognoueris ipsum ad Battum de colonia deducenda Malia quis patrat, tisa --er exitus ipsum Pausaniae Spartiatis post intersecta, qua ciui ByZantia patri eripuerat virgine, Paena luenda tibi, assert iniuria dum m.

Philippo Macedoni de morte Serta init Taurus, finem capit, a stat Aruspex.& antea etiam de hostibus pecunia expugnandis

Argenteis pugna telis, atque omnia misces. Neroni denique Imperatorum viti mo . ex flin eae posteris imus aeneadum regnabit matre perempta.

Et sic de reliquis praedictionibus factis per Dgmones Pisisti ato Atheniensium Tyranno ante interitum dormienti; Glauco Lacedaemonio depositu negatur cuida Milesio,alijsq. pluribus;cum enim ex immutabili ordine, atq. ex immota diuinae Iustitiae regula atrocia scelera semper comitentur atroces pqnae, facile est non tantum Dsmonibus, sed aliis quoq. etiam rudibus,& flagiti, supplicia ventura praedicere,&coniectare, iuxta id, quod est Sybaritis praedictum, cum Cythara dum interfecissent, qui intemptu Iunonis confugerat, mota seditione F 1 Cede Disisti by Cooste

65쪽

De Fide adhib. Diuinat . ex Daemone.

Cede meis menses, manibus nam sanruis adhaerens Destillansque recens arcet te limine templi.

Non tibi fata canam ma nae Iunonis ad aram

Musarum innocuam strauisti caede ministrum Haud immortales hoc Didi patientur inultum. Si quis enim prudens scelerata e mente profectum Committat facinusis grauis hunc prope paena sequetur. Non exorabit, neque si genus ab Ioue flummo Ducat: quin capite ipse suo, paenisque nepotum Hoc luat, e generi cumulatim damna 1erantur .

Emi enim possunt omnes praedictiones eiusmodi ex praedictionibus diuinis Propria ipsius Dei voce prolatis, qui in sacris literis eas de paenis infligendis comminatorias leges indixit, de homicidio, omnis, qui gladium acceperit, gladio peribit; de confusionibus libidinum,omnis anima,quae secerit haS ab. minationes eradicabitur; de furtis, Vae qui spolias, quia spoliaberis; depe

iuriis denique. Non habebit Deus insontem, quicunq. vane usurpaverit no

sciuntque in fallibili quodam Dei decreto implendas esse. . O Alia quoque plura praedicere potest Diabolus, quae ipse praestigijs addet 'dendum adhibitis agere potest, si tamen permittat Deus, quoium tamen prae dictiones ut pote deceptoris versutissimi voce prolatae maxima in suspicione habendae sunt, nec ita facile illis fidem nostram praebere debemus; est enim maior Demonum calliditas, quam ullus hominum suis cogitationibus assequi, aut metiri possi, praesertim instruendis insidijs, adhibendisque nocendi artibus; quapropter ubi de eorum praedictionibus, seu diuinationibus agetur, maxime cauendum crit, ne decipiamur, cum eorum vis, efficacia, di potestas eblantum usque extendatur, ut ex ingenij perspicacitate aliquid vero smile ex coniecturis deducant, si ea quae praenuntiant, de genere eorum non sint, quae vel ipsi agant, vel corum notitiam non excedant; sic cum bene nouerint Da mones periodos, & mutationes regnorum, ac Rerum p. quae suerunt ab orbe condito maxime insignes, ex illa historiarum, atque euentorum continuata serie de suturis etiam Rerum p. statibus optimas plerumq. coniecturas faciunt, atque haec longe melius, ac certius intelligunt antequam eueniant, quam quilibet homo; quemadmodum etiam arguta solertia duce experientia succes siones in principum, ac etiam priuatoruo: familijs certa circumscriptas esse periodo deprehendunt, qua exacta certo desituras esse pronunciant. Ex prophetijs etiam diuinitus patefactis, quantum nolle ex illis arcanis deliberationibus datum, concessum q. hominibus est, tantum & ipsi de regnorum,& mum di satis intelligunt; imo sapientia, & acumine longius homines superantes perspicacius ratiocinando ex patefactis alia quoque non patefacta elicere solent, ex oraculis prophetarum alia etiam vaticinia depromentes, quibus saepQ

praedicunt, Vbi & penes quos imperia sutura sint; per quos viros, & quo se cessu

66쪽

Dissertatio X. sis

celsu ea constituturus, atque administraturus sit Deus, quorum potentiam amplificaturus, quos deiecturus rursum, ac depressurus, ad quam gentem sint transserenda, & alia id genus plura, quae licet non sigillatim expressa, ipsi tamen ex coniecturis argutissime colligunt. od si exempla commemorare fas esset, pro comperto habendum esset, q9 praesciuisse Daemones ex Isaiae,& Danielis vaticina js quoium uterq. expresse adolescentem Alexandrum pingit in eum ipsum Alexandrum victo Dario potiturum Asia uniuersa, & traducturum imperium a Babylon ijs ad Graecos; cui etiam oraculum Delphicum consulenti, atque a Pythia responsum extoruquenti illud latum peihibetur responsum, Inuictus eris Alexaniser. item pre- sciuisse Uarmones ex Isaiae prophetijs, fore ut Tyrus vastaretur a Macedonibus iuxta illa sacratum literarum verba; Ululate naues maris, quia vastata est domus, unde venire consueuerant, de terra Chetim reuelatum est eis, cum terra Chelim sine dubio fuerit Macedonia, Homero quoque Chetes Macedones appellante. Item denique praesciuisse Daemones ex Danielis,&lsaiae vaticinijs, quod Assyriorum Monarchia aboleretur, atque in potestatem Medo rum, ac Persariora re discretur, ει quidom a Cyro,cuius nominati in Esaias meminit ; indoque etiam coniectatos esse Craesum de regno Lydiae periclitatu . rum . Ea vero ratione possunt Daemones praesertim de eiusmodi rebus vati cinia serre, quod ipsa multa imperiorum negotia moliantur,& agitent ea potissimum, quae mutationes, cladeste insignes, & calamitates afferunt ipsinet exequetes, ut eiusmodi euentibus, & occasionibus plurimos publicis, ac communibus malis inuolutos perdant, vexent, atque in extrema exitia competalant, Deo ipso plerumque eos seraliter grassari permittente; at cum Deus ipse eorum consilia,& conatus cunctis limitibus inhibeat, & constringat, cum non semper futurorum prospectionem,seu conicct. tionem concedar, hinc fit, ut vaticinia omnia, quae edunt m tribus impliccnt, vel ancipitibus

amphibologijs obseurent, quo nos eiusmodi diabolicis vaticinijs, & praedi ctionibus fidei firmitatem derogemus.

67쪽

DE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex Genio.

ne quadam forsitan contracta ex sacrae doctrinae vestia, cuilibet homini, quam primum natus esset, Deorumato duos decerni, atque adiungi Genios, quos Daemo- vocabant Graeci; eosque adesse homini toto vitae cursu, VIIIIaique momento,& demum corpore extincto, animas adorcum deducere; unumque ex illis bonum, alterum malum Genium vocitantes, uni quidqud prosperi euenisset, adscribebant; alteri vero quidquid mari, & aduei si; quorum etiam munus, & ossicium esse putabant, ut sutura quaeque ad ipsos homines spectantia praenunciarent; ijsque tantum ducentibus, atque auenda prodictantibus homines ipsi iugiter operarentur, iuxta Gi scum illud de Genijs vulgatum oraculumnus cuique Genius es mortalium Vitae initiatur et niuersae oe arbiter. Licet enim putauerint plerique Genios nil aliud in nobis esse, quam lumen quoddam animis nostris ab ortu diuinitus inditum, quo cuncta intelligimus, S intellectu, si bona, diligimus, & prosequimur, si mala, declinamur, & au. uersamur; communior tamen eorum circumferebatur sententia, qui Genios, non lucem tantum nobis sutura detegentem, ac praemonstrantem dicebant,

sed spiritus quosdam puriores iugi tutela nobis adstantes esse opinabantur; cum tamen longe credibilisis sit, eiusmodi Genios fuisse omni aeuo ipsorum hominum voluntates bona, vel mala per intellectum discussa, atque propinsita praeuenientes, vel desiderio, & amore, vel fuga,& abominatione; Quod tamen hic asserimus , seclusa Sanctorum Patrum doctrina, quae fuit Antiquis ignota, de Genijs bonis, qui sunt boni Angeli ad hominum custodiam ab initio deputati, & de Genijs malis, qui sunt Angeli mali homines ipsos iugiter Duiliaco by Corali

68쪽

. Dissertatio XI. I

ter in vita insequentes, atque ad mala pertrahentes, de quorum praedictionibus illud idem hoc loco recolendum est, quod supra de ps aedictionibus Angelicis, & Diabolicis statutum est. Agentes itaque de praedictionibus dumtaxat Genialibus, quae apud Vete- Ires magno habebantur in pretio, magnamque apud omnes extorquebant fidem, fabulosos omnino statuimus Genios illos, qui perhibebantur in quibusdam euentibus hominibus apparere, familiaribusque, ac quotidianis affatibus sutura praenunciare. Et quia in ore omnium praecaeteris est ille Bruti Genius, qui ipsi celebrem apud Philippos cladem, ac simul iteratam sui appari tionem praedixit, ideo videtur opera pretium hic paucula insinuare, quibus ea apparitio, ac praedictio vocetur in dubium; nota siquidem historia est, & notum quoque est,quod facta suerit Bruto Genij apparitio, cum Brutus ipse mane illam amicis recitauerit, quod argumentum est per oculorum, seu imaginationis delusionem spectrum illud oblatum esse; est enim sensus res lubrica, & maxime fallens, & ipsi humanae menti inest saepe, quod fingitur, cum te ex

se ipsa facillime variet; quo argumento aduersiis Brutum usus est Cassius,cum conaretur illi praedictioni, & apparitioni fidem adimere; quae omnia eo saltem valent, ut intelligamus suspectam valde suisse Bruti enarrationem, n: cparum fidei illi ella detrahendam, cum ex verbis Casiij insinuetur Bruti indoles eo tempore maxime aerumnosa, ad quam ingens sollicitudo per id tempus accederet, cuius vis buersabatur iugiter illius menti, quo in distri irine Respub. foret cum recordaretur, quam infelix in pari causa fuerit Pompeius secassidue meditaretur ecquidnam sibi capiendum sorex consilij, succedentibus male rebus. Cum itaque haec & id genus alia animo volueret, & nocte quidem iam profunda, silentibus castris, extinctis pene luminibus ipsi: per se cogitabundus, ac saltem semisomnians, mirum non suit, sici dibus, N inso tun ijs, sese continno in animum ill singerentibiis, Visus sibi fuerit videre, atque audire malum Genium aerumnosa praedicentem, ipse praesertim, qui bonos, malosque ex suae sectae placitis dari inmonas persuasum habebat. Deinde quod somnia uerit, tria quaedam argumenta sunt. Unum qsiod ex pueris suis requisierit, audiuissent ne aliquid: quippe non habebat sibi ipsi fidem, sed subdubitabat, num illud vigilanti sibi, an potius dormienti contigisset. Alterum quod pueri se nihil, nec vidisse, nec audijsse responderint; debuerant enim, nisi videre horrcndam illam imaginem, nili audire illam eius vocem. Tuus, b Brute, malus Genius sum : in Philippis me videbis nempe & Minerua ab Homero inducitur soli visa Achilli, at saltem audite ipsiusuiet Bruti, ut quae hominis suisset, interrogationem; Ecquis tu Uc rum, vel hominum ese Ecquid tibi vis, qui ad nos venisti ξ ac verbum illud, quod intrepide emto spectro subiecit, Te videbo. Tertium argumentum,

quod memorat Plutarchus, sedatum fuisse Bruti animum, post quana perorantem Casuum exau ljuit; nempe quia potuit ex illius ratiocinio cognoscere suisse rem totam merum insomnium. Ad quae etiam notatu dignum vide

69쪽

48 De Fide adhib. Diuinat . ex Genio.

tur non asserere Plutarchum historiam illam excerptam fuisse ex probatis Auctoribus, sed, quasi fidem liberaret, ex quodam disseminato rumore, qui propter consequutum Bruti infortunium maximh increbuit; cum experientia satis testetur, nullum esse insignem casum, quem vel praecellisse, vel sequuta fuisse prodigia multa non memorentur : Quin etiam loquens Plutarchus de postrema in Philippis nocte, ait illam Genij apparitionem non suilla satis probatam , cum Pub. Volumnius vir Philosophus, qui ab initio cum Bruto commilitauerat, nihil de illa retulerit, licet caetera multa recitauerit.

s 2 Eamdem fidem adhibere congruum est praedictionibus illis, quae Socrates

Genio suo, vel Daemone dictante proferebat; licet enim verum sit Socratem plura de rebus futuris coniectasse, saepius etiam praedixisse, quae comprobauit euentus, eaque omnia suo Genio adscribenda docuisse, eo tamen artificio id a Socrate factum censendum est, ut cum ipse totus in praeceptis morum versi retur, ex eo magnum pondus argumentis salutaribus, quibus ad erudiendum ubique locorum utebatur, adderetur; Siquidem satis notum cst quantum authoritatis habeat, quisquis ex afflatu diuino monita dare creditur . Hinc licet tam Plutarchus, quam Apuleius. qui tractatus de isto G nio conscripsere integros, conspirare in id videantur, ut verum suisse Dsmonem credant, qui propter purgatissimam, quietissimamque Socratis mentem illi ab ineunte aeuo fuerit conuersatus; nihil est tamen quod euincat idisum fuisse aliud, quam solertiam, sagacitatem, rationem, prudentiam S cratis animo ingenitam, ac deinde meditatione, exercitationeque philos phica excultam, quae velut rectum quoddam dictamen ,&Socratem admoneret, & recte agenda proponeret, & de rebus acturis bene iudicaret. Quod ex eo praesertim nobis suadetur, quod Socrates numquam dixerit se aliquod Daemonium vidisse, ut apud Plutarchum licet obseruare, sed solum quamdam vocem Daemoniacam percepisse : inlin etiam memorat Plutarchus carpsisse Socratem tamquam arrogantes illos, qui sibi visum quodpiam diuinum oblatum fuisse dicerent; quod innuit aperte Socratem nihil aliud habuisse, quam persectissimam rationem, quae & praeclare ventura coniectaret, & quid suturum esset ex rationabili causa monitorum anticipatione proferret ; Ratio enim ea est, quae nobis iugiter insusurrat quid sperandum, vel quid timendum sit; eaque Genius noster, & vox intima nos iugiter alloquens dici sint. Quod vItro fatetur Simmias quidam apud Plutarchum, qui cum curiosius ex Socrate quaereret, qualis hic foret Genius, responsi tamen nihil accepit, hoc digito satis monstrante, noluisse quidem Socratem mentiri, asseverando sibi Genium separatum adsistere, at noluisse tamen loquendo negare, ne salutaria consilia robur, & gratiam ammitterent; neque enim ipsi deinceps illi fidissent tantopere, qui praedictas Charondae, Τ, marcho, & alijs clades humana solum sapientia prouisas opinati fuissent. Addendum est, quod Timarchus ille apud Plutarchum, qui in Trophoni' antrum descendit, sciscitaturus de vetitate Genij Socratici, nihil probab,

lius

70쪽

lius accepisse inducitur, quod huiuscemodi Geni j sint portiones animorum caput ipsum humanum circumstantes, ut illae quae ampliore sapientia a natu

ra donatae sunt. '

In quare tamen neque illis est adhibenda fides, qui ut Gentalibus praed, s letionibus fidem adstruant, asserunt Genium esse quidem inimum nostra, sed suapte natura omniscium, vel quod eiusdem sit naturae cum Deo omni scio, aut quid sit pars animae mundi, quae quod ubique praesens sit, nihil sit rerum, quod ignoret ι nam & quamuis non adhuc praesens suturis ipsis rebus sit, P

sens est tamen earum causis, nisi proximis, at saltem remotis, quae contiΠu ta serie cum proximis colIigantur; sicque ut in seminibus vis inest earum re- Ium, quae ex ios progignuntur, sic in causis dicuntur conditae res suturae. Cumque animus in corpus immersus, & quasi epoto in ipsa immersione Iethaeo poculo, non perinde omnia, ac ipsamer, cuius pars est, Anima mundana per- uideat, pervidere tamen eum posse tuentur, aut vi morbi sic concitatum, Ut emersionem quasi moliatur, quo modo Aristoteles, qui valetudinis vitio iurerent, & melancholici dicerentur, censebat habere aliquid in animis praesagiens, atque diuinum: aut si ratione aliqua placidiore se quasi obducat, auOcetque a corpore, quos quidem per somnum potissimum fit, tum enim ut longe quam per vigiliam solutior, Aciliusque, clariusque diuinat; & appropinquante etiam morte, cum iam a corpore solui incipit, multo est diuinior. Haec, inquam, omnia omnino fabulosa sunt, tum quod animus noster sit haustus, & pars quaedam diuinae substantiae, tum quod sit pars Animae mundanae omnia praescientis; tum denique quod aliquid siue per surorem, morbumque melancholicum, siue per somnum diuinetur; quippe merus custis est, quod interdum quidpiam hac ratione praedictum contingat; neque id magis mirum habendum est, quam si quis totum iaculans diem, aliquando collineet, & qui in talorum lusu saepe iactat, Venereum aliquando iaciat. od enim alioquin futura in suis causis prospici ob illarum seriem; & concatenationem valeant, id soli Deo, qui condidit, disposuitque omnia, concedendum est; omnemque aliam sagacitatem , perspicacitatemque longe superat, ut quae ex hominum arbitrio, casibusque innumeris dependent, prouideri possint. Fides igitur tatum Genialibus praedictionibus adhibenda est, cum pro G qnio tutelari intelligitur nobis adesse Deus, in cuius tutela unusquirque nascitur, & vivit; qui eo Genius noster etiam ab Antiquis dictus est,quod vim obtineret rerum omnium gignendarum, essetq. omnium hominum pares, & genitor iuxta illud Horatii lib. 2.epist. 2.

Scit Genius, natale comes, qui temperat astrum Naturae Deus humana.

ea tamen conditione, qua constet elusinodi Geniales praedictiones esse ve diuinas;licet enim pro Genijs intelligerentur etiam Angeli, vel Daemones hominibus ab initio adstantes, quemadmodum intelligebat Menander r G omni

Dissilired by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION