Pseudomantia veterum, et recentiorum explosa, siue De fide diuinationibus adhibenda tractatus absolutissimus ad abolendam falsae diuinationis superstitionem. Cum animaduersionibus philosophicis, astrologicis, et theologicis. Quibus accessere etiam di

발행: 1662년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

ANIMADVERSIO II LTHEOLOGICA

In facultatem Divinandi.

Τ certius constet de diuinandi facultate, cum distinctione procedendum est, potest enim quis diuinare vel ex solo instinctu, atque inspiratione Dei, vel etiam ex cognitione causarum,& signorum naturalium; unde ad rem paucis expediendam, haec duo pro certis habenda sunt; Primum, facuItatem diuinandi,&praedicendi omnia futura etiam libera, ac mere sortuita, quae a solo Deo debent poni in esse non posse esse naturalem, sed vere, de proprie esse supernaturalem , & solum haberi ex lumine Dei; cum sit supra totum ordinem , Nexigentia naturae, quod docet D. Th.

de Verit. art. 3. qua etiam de causa in Epist. ad Rom. I a. & I. Corinth. numeratur Prophetia a D. Paulo inter dona Spiritus Sancti; Huiu'. doctrinae ratio est, quia cognitio suturorum,qus antequam sint, nullam habent determinationem, sed aequaliter possunt esse,& non esse, ut bene nor ut Theologi , solum pertineat ad eum intellectum, qui illa potest cognoscere in suis causis, ut sutura sunt, vel in se ipsis, ut praesentia, & aeternitati coexistentia,qui intellectus diuinus est; non enim intellectus humanus praecisa diuina reuelatione potest intelligere,

nisi ea, quae sunt, quorum species, &imagines ipsi obijciuntur. Addo plures actus libere suturos suapte natura quatenus immanentes occultos esse, neque naturaliter cognosci posse, nisi a suprema caula,que ad eos mouet,& concurrit.

Aliud quod pro certo habendum 8

dicitur, illud est,quod facultas diu in di, δέ praecognoscendi ea sutura, quae

habet determinationem in causis Da turalibus, potest esse natural :s; cum enim possint naturaliter, ac perfecte illae causae cognosci ; in quibus continentur illa futura, poterit etiam esse naturalis cognitio eorum, quae in causis continentur;quod etiam suo modo dicendum est de signis naturalibus, cum quibus euentus,vel effectus suturi naturaliter connectuntur; ac propterea plura diximus supra posse de rebus suturis diuinari, eisque etiam fidem adhiberi, dummodo scilicet conexionem effectuum cum suis causis, vel signis non excedant; An vero ad prophetiam naturalem sint sena per redigenda illa , quae praedicuntur ex . astro iuni influxu humores in hominibus commouente; praesertim Melancholiam ; illa quoque quae ProseruΠ-tur in somnijs, vel ex somnijs, vel etiara repentinis quibusdam furoribus;

non ita certum est, nisi certo constet, supradicta tamquam causas naties posse agere in illos este ei S unde

472쪽

8 Animaduerso III. I heologica

non est ita facile admittenda illa doctrina, quam admittunt plures cum Arist. inprobum. Alberi. Magn. 3. de amm. traei. I. Iamblic. lib. de Misier.

Plut. lib. de oracul. alijsque Philosophis vetustioribus, quod scilicet ex

complexione,temperie, atque humorum dispositione ad facilius recipiendas casestium corporum impressam

nes possint aliqui, velut lymphatico instinctu acti diuinare futura, quemadmodum aiunt quidam Sybillis, &Baccantibus contigisse;licet enim aliquis alio sortius, ac firmius recipiat astrorum impressiones, propria spectata humorum complexione, ac dispositione, non proinde haec sola po test esse causa physica, & naturalis

eorum omnium, quae saepe praedicum tu silc cum deficiat ordo iste naturalis

inter causam,& essectum, qui pisdicitur, illa praedictio numquam erit di. ccnda Prophetia naturalis,quod satis experimento innotescit, praesertim in Melancholicis, in quibus frequentiores csse solent eiusmodi diuinationes

semper mala maiora augurantes,quaeramen non eueniunt; quo fit corum

vaticinia nullius roboris esse debere, si sola spectetur natura, quae tantum audere, nec assequi potest. Verum tamen cit, idque praesertim contingere solet, in furentibus, & melancholicis, inter multa, quae pronunciantur ab ipsis,saepe aliqua vera prPdici posse, quae tamen praedictiones neque naturales dici possunt, cum

non habeant causam naturalem determinatam, neque supernaturales,

cum no fiant ex Dei inspiratione; sederunt praedictiones quaedam casuales absque ratione, ac sundamento latae; non enim est mirum, quod quis aliquando collimet, si saepitis collimatione intendat in scopum; ad quod praedictionum genus reuocandum est illud,quod naturale vocat Baldeli. tonet.

a. lib. q. de supers. quod exercebant antiquitus homines illi Phanatici,qui

specus, & antra incoletes resposa d bant de futuris,& occultis; falsu enim est ex illis antris, & specubus emitti potuisse vapores seu exhalationes ali qua quae phanaticos, S fatidicos ho mines faceret naturaliter, licet in ipsis agitaretur praecipue melancholia, &atra bilis,ut vult Baldellus, cu eiusmodi humores naturales eo usq. no pertingat. Unde licet admittamus pluressuisse latas praedictiones de futuris a Phreneticis,furentibus,&melacholicis, quas praesertim refert Petrus Αγponesis in probi. Arist. has tamen adiamittimus potius tamquam sortuitas,& casuales, qua velut naturales, lieet ea humorum temperies in se, ac dispositio suerit naturalis. Non neganda est tamen aliqua facultas naturalis

sed pure coniecturalis ad praecognoscenda etiam quaedam sutura libera,& contingentia, cum ex praeteritis factis etiam sutura quoquo modo, scilicet, coniecturaliter tantum argui pos

sint ;& hinc habetur discrimen inter Prophetiam simpliciter, quae est st pernaturalis, & Prophetiam secundum quid quae est naturalis; haec enim non se extendit,nisi ad illa sutura, quq

habent causas determinatas in natura; illa vero indifferenter se habet ad omnes effectus futuros, sue sintnecessatij in suis causs, siue liberi.

473쪽

In malitiam Diuinationis. 9

ANIMADVERSIO II

THEOLOGICA

In malitiam Diuinationis.

XTRA Omnem dubitationem est apud Doctores,ac praesertim apud D.

cumque diuinationis genus, si fiat

cum expressa,sive cum tacita dς monis inuocatione esse ex natura sua intri sece malum,atque ex genere suo semper peccatsi mortale; dicuntur namque omnes eiusmodi diuinandi modi prohibiti quia mali ex se;cuius docti,

nae rationem petit Suareae I. de relig. bb. a.desuperstitione, potissimum a me, dis intrinsece malo, & prohibito, quo utitur diuinati est namque diuinatio studium prςsciendi sutura, seu cognoscendi occulta mediate daemonis ope& inuocatione,cum quo, cum sit iuratus Dei hostis, numquam licet socie, talem vel consortium inire; Atque ex hoc plures aliae malitiae dicuntur in diuinationem corriuare,scilicet malitia subiectionis voluntariae , quae fit diabolo, cuius disciplina quaeritur; malitia tacitae cuiusdam idololatriae saltem late acceptae, qua diabolo pN- statur obsequium, quod soli Deo debetur, licet in eo diuina excellentia non agnoscatur; malitia deniq. credulitatis,qua fides adhibetur diabolo, qui est pater mendacij. Ex grauitate autem criminis, & malitiae, quae repetitur in diuinatione, in qua interuenit daemon,bene arguunt valentia, Reginald. Sanchet,& Bonaci n. apud Τrul-lench. in De l. lib. I. cap. I o. non dari in hoc peccato paruitatem materiae excusantem a mortali; quaecumque enim daemonis inuocatio, si serib fiat, hoe est ex aduertentia rei, quae fit, seclusa ignorantia, malum grauissimum est, quo multiformiter laeditur Deus;

licet autem valde diffieile sit in eiusmodi diuinationibus ignorantia inuincibili detineri quemquam; si tamehoc esset; potens esset illa ignorantia a mortali excusare, sicut in reliquis criminibus. Ubi aduertendum, quod si in exercendis diuinationibus diuinatis intentio no sit superstitiosa, sed ij stantu diuinationibus utatur loci caula ad capiendum oblect1meatu, cotem pio domone cu artibus suis, in hoc casu no dicitur diuina; peccare mortaliter; hocq. ego affirmo, no quia ex hac parte possit imminui malitia diuinationis, ut volunt plures Doctores cum Sanch. loco cit. Deca. e. 3 8. asserentes in eo casu fieri tantum peccatum veniale contradicentes sibi metipsi g, cusupra docuerint nullam dari paruitatem materiae in diuinationibus modo explicato; sed quia sic utentes diuina tionibus, vere non diuinant, nec intendunt diuinare, sed potius diuinationem derident, ex quo videntur ab omni culpa excusari. Vt vero apertius cognoscatur de I IB vniuo

474쪽

io Animaduersio IV. Theologica

uniuscuiusq. diuinationis malitia, ratio quaedam malitiae generica in Unaq que diuinatione cogitanda est, atque ex hac ut scith satis aduertit Sanche Za. Decal. Gip. 3 8. particulares malitia

facile innotescent; est namque primo animaduertenda in diuinatione propositio rei,quae diuinatur cum medio, per quod diuinatur; secundo natura ,& modus ipsus diuinationis; tertio intentio ipsius diuinantis; si medium per quod diuinatur, ne q. sit causa rei, quae diuinatur, quomodo se habet, ex. gr. causa motus Caesi ad diuinandas Ecclypses; noque sit illius effectus, quomodo se habet fumus ad diuinacium ignem latentem, tunc diuinatio semper erit superilitiosa, atque ex sua natura seper mala, ac prohibita; namco ipso quod medium diuinandi non

habet naturalem,de necessariam connexionem cum re diuinata, conuincitur eam habere ex iustitutione,& placito alicuius causae intelligetis; & quia

certum est, quod eam non habet ex

institutione, & placito Deb salte uniuersaliter, & quoad omnes effectus

etiam liberos, & mere contingentes;

Siquidem Deus ipse in Scripturis sacris sepe prohibet diuinationes eiu modi, conuincitur, inquam, solum habere ex institutione daemonis,& hunc sese immiscere in tradenda notitia, NIn ponendo euentu rei diuinatae. Sic simcdium sit aptum dumtaxat fundare diuinationem coniecturale, Scincertam, & tamen qui illo utitur putet sed minare certo ex modo ipso,& ex natura talis diuinationis, semper illa diuinatio nisi a censenda erit , ac superistitiosa ; quemadmodum etiam erit superstitiosus illa diuinator, qui licet utatur medio cognito inani, inutili,

atque ridiculo, intendit tamen Vere&serio diuinare; secus si solum iocose, & relaxandi animi gratia . Ratio autem malitiose superstitionis in qua- cum q. diuinatione petenda est ex cultu, qui daemoni exhibetur, ac Deo detrahitur,ut sciantur, aut quirantur illicita ; qua de causa dicitur diuinatio habere malitia oppositam virtuti religionis, ut beni notat SuareE. I.der lil.bb. 2. cap. 8. cum cognitio certa re

rum per se occultaru sit propria Dei, atque illam a daemone petere, sit da moni tribuere, quod est propriu Dei,

ac quodammodo agnoscere in Da, mone excellentiam quamdam diuinutatis ex hac parte, ex qua a multis diuinatio vocatur tacita quaedam Idololatria . Verum tamen est, cum in diuinatione plures actus peccaminosi possint interuenire , non omnes illos continere malitiam opposita religi ni satis notum esse, si enim quis appeteret occulta scire quocumq. modo per consensum etiam deliberatum, in hoc actu esset quidem malitia peccaminosa, at non opposita virtuti rei, gionis , cum nullus illicitus cultus inaterueniret, neque fortassis talis illiciti cultus affectio; posset namque in illo actu esse quaedam illius detestatio e

plicita;& quod affirmatur de hoc actu potest de alijs etiam qui possut in diuinatione interuenire assimari; qui tamen formaliter non essent appellandi actus diuinationis, sed actus iualijscriminu speciebus; nam diuin, tio quatenus talis formaliter semper dicitur opposita re gioni, quatenus creaturis obsequium tribuit, quod esset soli Deo tribuendum. AN L

475쪽

In Prohibitionem Diuinationii ii

ANIMADVERSIO VTHEOLOGICA

In Prohibitionem Diuinationis.

1 , O C E T Caiet. ex D. Th. tur in rebus talum malis extrinsece, M

Q 1.1. q. 91.are. Σ. diuinatio- ex prohibitione , ex hoc fit quod sit

η-ne superstitiosam esse ex etiam diuersa prohibitionis rati Oiqua γ' illis malis , quae ideo pro- re quae extrinsece tantum prohibita hibetur,quia sunt intrinsech mala; ra- sunt, quandoq. non prohiberi, & nontionemque huius doctrinae petit ipse esse mala; secus vero quae intrinsece a medijs intrinsece malis, & illicitis , prohibentur ex interna, alq. immuta- quibus utuntur diuinatores ad scieda, bili malitia; quo etiam fit ut logὲ ma quae naturaliter sciri non pos Iunt, in- torsit malitia, grauid'. peccatum inter quae media idem Caiet. comme- rebus intrinse ee prohibitis, quam inmorat secretam quamdam virtutem extrinseca latuiti lege vetitis, ac pro- demoniacam, quae in illis omnibus Pterea etiam grauiuu delinquere eos, continetur,licet a pluribus ignoretur, qui contra praecepta negativa delio- vel saltem non animaduertatur; Vnde quum, quam qui contra positiva, cumeolligit eiusmodi superstitiose diuina- in negati uis duplicata quodammodotionis genus esse omni iure prohibitu, inueniatur prohibitio, quae non inue- tum iure naturae, tum iure diuino in nitur in positi uis; inidquid hic recla- viroq. testameto veteri, & novo, tum ment aliqui Doctores allarenter peretia ipso iure Ecclesiastico, quod pa- multiplicem imposita legem rem alitet ex sacris Conetlijs, Bullis Pontifi- quam vetantem non augeri malitiam cijs, & sacris etiam Canonibus, apud trangressionis, cum vni prohibitioni, Doctores, praesertim apud simanta de quaerem iam facit malam, nihil mali catho&.Institui.tit.de diuinat. cytisul.de addat altera adueniens prohibitio, nafredet. er is p persit. An vero una,& quaelibet prohibitio lata ab habente eadem sit ratio prohibitionis intri potestatem prohibedi suam peculiaresecae, & naturalis, ut ita dicam, & pro- malitiam inducit, cum non sit maior hibitionis extrinsecae, ilicet positiuae ratio cur una prohibiti inducat,& no&Ecclesiastici, non satis adhuc com- altera; haec sunt valde obseruada propertum est apud ipsos Doctores, qui quamcumque re vetita, atque in qua- Iicet in hoc consentiant quamcumq. cumq. materia legis, & prohibitionis. prohibitionem indicare malitia in re Si vero diuinatio etiam rerum oc- 1 prohibita, cum tamen in rebus intrin- cultaru , & suturarum fieret tantu me sece malis eiusmodi malitia non oria. dijs vanis non illicitis, ac per se mali tur a prohibitione, quemadmodu ori- ad quadam scietiae comparatione, vel B et ad Diuitig Cooste

476쪽

ir Animaduersio V. Theologica

ad aliquem alium honestum fine, nimitum ad obsistendum mso, quod occulte, seu ex causis occultis posset alicui imminere, tunc talis diuinatio nullo iure celanda est prohibita, cum neci ueat esse malaneq. ratione finis, neque ratione mediorum; hoc genus diuinationis nunquam superstitiosum habendum esset, licet, ut scith adue tit Caiet. supra, possiesse vanum. Cpa tertim in dignoscenda diuinationum malitia, vel prohibitione animadue tedum est ex eodem Caiet. & ex in

re E cap. II. eas esse diuinationes prohibitas, &superstitiosas, quae nec duuinat authoritati, nec naturali connecxioni essectuum cum suis causis, nec causaru cum suis effectibus cohaerent; atque ad huius rei ninitiam ampli . rem comparandam erit discurredum

suis locis per singula diuinationum gener.r, in quibus peculiares cuiuscunq. malitiar, Sc prohibitiones proferentur; dc haec in uniuersum hic tetigisse sat est.

i a. Duo io super circa prohibitionem

diuinationum animadaertenda sunt; primum non esse prohibitum praesagire sibi ex aliquo euentu malo, aliis quem alium euentum malum posteriorem, ita ut ex illo praesagio homo Lbi in posterum prudentius cauean P testsi quidem homo, ut docet CaIeri'. 9S. 2.2. Nex ipso Baldellus tim. a. Thia. Morat. lib. q. disput. 3. accipere unum euentum tanquam signum de . . terioris euentus, praesertim si crimini hus, ξε sceleribus sit onustus, vel irretitus, potest enim cogitare Deum scelerum punitorem velle per malu d terius illatas iniurias ulcisci, primumque malum suisse posterioris nucium,ti monitorem; quapropter homo iste non esset damnandus superstitionis, sed laudandus prudentiae, cum rati nabiliter praesagiat, ac sibi mala diutinet, dummodo tamen animum vanis timoribus ac certa omnimodE creduis litate impleat, non enim ut optiis in.

quit D. Aug. ld. 1. de Don christ. p test certo scire, quid agere velit Deus. Alterum est non esse prohibitum det- monum interrogare ad aliquem honestum finem, ut nobis aliquid praenunci et, quod vel nobis ipsis utile sit, vel alius; idque docet D. ThOm. a. a.

q. 9 1 . in resp. ad I. naim etiam 3 .Marc.

Euangelist. habet, quod Christus da, mone interrogauit de nomine, quod haberet;quod tamen eum duplici c ditione intelligendu est ex Reginatae lib. I T. m. I 67. nimirum, ut soIum in nomine Dei daemonem adiuremus se compellamus diuina virtute, ut vera dicat, & nos non decipiat; & praeterea ut solum id faciamus ex iusta causa scilicet vel utilitatis propriae, vel aliorum; ex quo tamen non sequitur aliquando posse esse licitum daemonem inuocare ad aquirendam occultorum cognitionem, ut optimξ concludit D.Th. loco cit.

477쪽

In Poenas Diuinationis. Is

THEOLOGICA

In Poenas Diuinationis.

N omni Iuritum diuino, tu humano legimus plures latas esse pgnas ad punienda diuinationum crimina, quae non modo ipsos diuinatores dicuntur assicere, sed etiam ipsos

eonsulentes ad suturorum, vel occultorum reuelationem; sic ex teste v teri Leuit. 1 o. statutum est, ut diuinatores pat na mortis punirentur, atque lapidibus obruerentud ut sanguis eo rum esset super illos; & etia ex D M. I s. tam diuinantes,quam alij,qui eos consulerent, dicuntur esse delendide numero viventium. Ex Iure quoque eiussi L. E si C. de Miles qui a tem diuinandi exercent, dicuntur esse subiiciendi tormentis, etiamsi sint indignitate constituti; &L. Nemo oodem Titulo dicuntur esse gladio puniendi, & L. Nullus C. eodem dicuntur esse concrς mandi. Deniqaeia Iute Canonico sepissim ξ ut testatur AZor. p. I. lib. s. cap. 26. q. 3. di euntur esse excomusicandi; eo.

rum diuiuatio inanifeste contineat, aut sapiat hae te sim, etiam de facto dicuntur excomunicati tamquam He- retici, saltem in foro externo, ut subdit ibidem Azoti qua aequam ia sorointerno, si vero mon sint haeretici, non sint de facto excomunicati, sed solum sint excomunicadi, ut etiam ex communi sententia probat Bonaci n. I. Decat. disp. I. q. F. ροηλ 3. contra Reginald. Fb. II. num. I 6 T. Quo a

tem modo sint specialiter de iacto e comunicati ex Bulla Vrbani VIII. qai sutura, vel occulta specialiter diuinant ex astris dicemus infra, quado agemus de hoc diuinationis modo In qua re est animaduertendum, I 6 .uod licet afferatur in cotrarium traitae doctrinae quaedam Constitutio Ioannis XXII. quae habetur in Directorio mulsit. p. a. q. q. 3. num. 8. S apud Tabiena Verbo Excomunicatio, in qux ipso facto excomunicantur omnes, cpii Daemonibus immolant, eosque adorant, qui fabricant, aut se brieari procurant imagines, annulos,

specula, phialas,vel aliam quamcunq. rem magicE ad Daemones ibi alliga-dos, ab illis petentes, & accipietes reis sposa, de auxilia postulantes; & etiam qui habuerint,vel tenuerint libellos, vel Scripturas quascunque de praefatis erroribus aliquid continentes &c. distria men costitutio saltem quoad

hanc paenam ex comunicationis latae sententiae non fuit Vsu recepta ,ut notat Suare E desuperstit. cap. I s. num. s.

de Sancti et 2. Duri. O . 38. num.

si . Quin dicitur expreise reuocata per Bullam Sixti V. in qua Diuinatores, & incantatores solum dicuntur esse puniendi ab Inquisitoribus; neque ulla paena ijs insertur de iacto;

478쪽

14 Animaduersio VI. Theologica

Quemadmodum etiam de Excomunicatione latae se nrentiae contra EOS,

qui habuerint libros de eiusmodi incantationibus expresse dicitur illa costitutio reuocata per Bullam Pij l U. ad Indicem lib. prohib. & quamuis in huiusmodi Bullis Sixti V. Pij lU. non fiat metio dictae Conii. Io. X, Il. adhuc tamen censeri potest esse per

illas reuocata, cum Princeps non cenia 'seatur ignorare Iura ad suum regimen spectantia, Sc ideo eo ipso, quod aliquid statuit contra illud Ius, censeatur illud reuocare, etiamsi de illo m tionem non faciat, quemadmodum dicitur in Legum abrogatione; Neque in hac re magni faciendus est Tata biena, qui dictam constitutionem ad

mittit, ut usu receptam, & per omnes illius casus ait incurri excommunicaiationem latae sententiae; cum in contrarium sint alij Doctores communiter apud Suare Z cap. I9. n. S. Atq. Eodem modo non multum videtur urgere ex iure communi cap. Si quis 26. q. I. ubi Arioli, & Incantatores excomunicatur, neque enim talis loqueo di modus semper importat latam sententiam, sed aliquando tantum praecipitur, Viseratur, quemadmodum bene notat

idem valet, atque excommunicetur, vel fiat excomunicatus, ut notat

Gloss. in Cap. Si quis ex Clericis, & in cap. Nullus iudicium , N in Cap. Si quis eor-; colligitur namque ex alijs textibus illum esse sic explicandum .

Ex quibus costat diuinatores quo- iscunque siue alligantes, siue inuocan

tes daemones ad vaticinia landenda non esse ipso facto excomunicatos, praecise qua diuinatores sunt, cumuon inueniatur in Iure communi lata ipso facto haec excomunicatio; ut tenent Azor. Lessius, Suar eZ, Sanchez,

Sousa, de alij plures, qui volunt hoc idem esse intelligendum etiam de Clericis utentibus sortibus diuinat rijs, quod & nos fusius suo loco tractabimus. Intelliguntur tamen ipso facto excommunicati, si cum diuinati nibus admisceatut error cotra fidem, sicque ssit excommunicati tamquam haeretici, non tamquam diuinatores; qua sola ratione Inquisitores possunt de diuinatoribus cognoscere eosque punire;censentur autem Vt plurimum haeretici diuinatores abutentes Sacramentis, alijique rebus sacris, & etiam Daemoni tribuentes, quod proprium est solius Dei; de qua re videndus est Simanc. in cath. Iustis de diuinat. Tit. 2 I. De eo vero quod refert Barbosais Collect. Sullaris V. Astrologia esse nimiru quamdam Urbani VIII. Co stitutionem quae incipit Inscrutabilis excomunicantem ipla facto omnes Astrologos Iudiciarios videndus est Tmllench. I. Decalog. Ab. 3. AN LDisitigeo by Cooste

479쪽

In credibilitatem Diuinationis. I FANIMADVERSIO VILTHEOLOGICA

In credibilitatem Diuinationis.

1 8 ONNULLAE sunt diui- deceptionis, quae vitabile damnumh-n tiones , quae dicuntur a inferre potest: Non peccaret tamen -Theologis ex sui natura hoc crimine, qui rem crederet etiam credibiles, eo quod ipsis a Daemone prolatam, dummodo res insit credibilitatis ratio fundata in rei illa haberet aliude credibilitatem, raveritate, quod res ita sit, aut saltem tione cuius praeeist: homo moueretur esse possit; cuius generis diximus este ad credendum,praecisa Dpmonis pro. diuinationes omnes, quae haberi ρος litione. sunt spectata naturae vi in ordine ad Animaduertedum tamen, quod si i 0 suos effectus, cum quibus aliquam Daemon virtute diuina cogeretur ad Connexionem retinet. At praeter di- aliquid reuelandum,ut sipe contingit uinationes eiusmodi in quibus nul- in ministris Ecclesiae, tunc illa reuelatam habet partem superstitio, aut viro tio etiamsi facta a Daemone,credibilis

tus daemoniaca,caeterae omnes dicun- euaderet,non ipsius reuelantis autho-

tur prorsus incredibiles, cum ab am ritate, sed Dei cogentis potestate; thore mendacissimo proficiscantur, Tunc enim censeretur Daemon vera& nullam cohaerentiam habeant cum proferre, cum non resis aliter agere, ratione,aut cum veritate;& licet stpe se imper ante virtute. diuina. Potest

saepius in diui nationibus eiusmodi su- tamen Daemon etiam in his casibus perstitiosis,aliquid quaeratura Dsmoe tot salsa admiscere veris, ut veritatemne, vel per inuocationem, vel per ρο- ipsam suspectam faciat, quod saepectum, vel per consultationem, quod obseruatum est.in arreptijs,&obses- ab ipso Daemone sciri potest , ve- sis, in quibus ab exorcistis interrog,

pote ipsius intelligentiam non exce- tus Daemon ex Dei authoritare multa dens, non propterea censendum est quidem vera protulit, multis tamen

illud fieri ex natura sua credibile , salsitatibus admixtis; in qua re valde cum eo ipso quod a Patre mendacij cauendum est, praesertim cum agitur proficiscatur suspecta fiat omnis rei de fide daemoni adhibenda in casibus credibilitas; quare censere aliquid grauioribus, qui possunt accidere, credibile,ut ore Daemonis prolatum, quam plures enim in hoc deceptos es- etiamsi aliunde possit esse credibile, se refert Martin. Detrio in disquiset. semper peccatum est, cum semper Magis. homo per illam falsam existimati, Reliquae etiam suturorum praedi- 2 onem se periculo exponat diabolicae ctiones, vel Occultorum reuelationes

480쪽

i5 Animaduersio VII. Theolo ica

non ita facile credibiles cesends sunt

licet serant ut a personis, quae Sanctissimae reputentur; quamuis enim pcrsanctos multa Deus reuelauerit , ac

possit reuelare, nisi tamen constet per probatissima signa de sanctitate eiusmodi reuelantium, suspectae reuelationes censendae sunt,cum in his sepe saepius Angelus tenebrarum transfiguret se in Angelum lucis; Idque animaduertit expresse etiam Simanc. in cath. Instit. Titia. a I. ubi agit de improbis reuelatoribus, qui Damionum ope, & illusione ventura praedicunt, afferens exemplum multis saeculis memorandum cuiusdam puellae Cordinbensis, quae a teneris unguiculis in Cγnobio arctissimo, ac religiosissimo inclusa tanta sanctitatis specie fulgebat,ut ab omnibus putaretur esse Saniactissima, quae multa in dies vera praedicebat, & multa passim signa faciebat, & continuis pene reuelationibus affluebat, eo usque, ut ciues Cordu- beses,viros alioqui sagaces, & cautos per triginta, & eo amplius annos mure suspenssis sui admiratione teneret; nec eos dumtaxat fefellit, sed omnessere Christiani orbis Principes e, dem simulatione decepit, donec tandem grauissimo morbo affecta , saeia monem illum, cuius execranda societ.ite Omnia illa peragebat, Omnipotentis Dei gratia reuelauit, ne populo Christiano diutius illuderet; ipsaque ab Inquisitoribus comprehensa, & ad sinum Ecclesiae restituta, in aliud Carnobium detrusa, vitam pi ac religiose transegit: In eiusmodi vero deceptorias reuelationes solent, ut plurimum incidere mulieres fatuae, vel improbaera ideo qui illas facile credibiles existimant, peccant crimine leuitatis, & imprudentiae, pluribus saepe malis per vana credulitatem cooperantes; quapropter optime docet Richard. de Sanct. Uict. suspectas habendas esse omnes suturorum, vel o cultorum reuelationes, quae vel testimonio Dei, vel Sacra Scriptura, vel ratione manifesta no probentur Pra sertim cum supernaturalia, vel CuLtissima reuelantur. Addo incredibiles esse putandas omnes illas reuel tiones, quae vel omnino inutiles sunt,

vel de rebus leuioribus seruntur, vel ad salutem animarum nullo modo spectare dicuntur.

SEARCH

MENU NAVIGATION