Pseudomantia veterum, et recentiorum explosa, siue De fide diuinationibus adhibenda tractatus absolutissimus ad abolendam falsae diuinationis superstitionem. Cum animaduersionibus philosophicis, astrologicis, et theologicis. Quibus accessere etiam di

발행: 1662년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

In Diuinat. ex Ρhysiogn. Astrologica. 8

enim omnia non pendent a sola codiporis constitutione, sed ab aliorum arbitrio, & saepe etiam a proprio, quod ut plurimum ignoramus, nescientes, ut plurimum nos ipsi, quid facturi sumus in tali, vel tali occasione; quod praesertim animaduertunt Morius lib. s. cap., Detrius i. q. Sancheae loco citato, Bal deli. lib. q. disp. s.&alij. Ea igitur tantum ex facultate Physiognomica naturali diuinari possunt, quae possunt prouenire ex

complexione ex temperamento cu

iuscunque, quae a peritis optime pintest agnosci ex figura, & partium corporis dispositione.

ANIMADVERSIO XLVIII.

THEOLOGICA

In Diuinationem ex Physiognomia Astrologica.

Astrologicam omni iure damnatam faciunt

locis citatis, assirmantes

esse ex omni parte sirperstitiosam; at non videtur mihi haec doctrina ab . distinctione admittenda, cum enim etiam per ipsos admissum sit corporis nostri temperiem, & complexionem astris subiacere, cum singulis partibus

corporis dicantur correspondere, ac praeesse certi Planetae, non erit absur. dum ex Physiognomia Astrologica aliquas coniectationes, & diuinationes accipere; praesertim in rebus adipium tantum corporis temperame tum pertinentibus. Si vero intelligant allatam doctrinam de actibus liberis, aut de alijs eiusmodi effectibus contingentibus,quae diximus ex astris mi nime posse diuinari,eam nos quoque admittimus vltro: Caeterema ex proportione, & comparatione partium humani corporis cum Planetis ipsis praesidentibus dicimus posse qugdam in ipsis humanis corporibus certo di. uinari, cum vere planetae, & corpora caelestia influant in haec corpora inseriora,quae ex receptis influxibus pocsunt taliter, & taliter assici, & etiam cum propensione ad tales, & tales est sectus iudicari absque ulla supe isti.

tione ue ea namque quae aliquam connexionem, aut subordinationem habent in natura, omni dicuntur superstitione vacare; Sic ex Saturnina quadam corporis dispositione , seu ex faturnino, vel liuido colore coniectare licebit hominem Saturn ijs quibusdaeffectibus esse subiectum, scilicet morositati, tristitiae, tarditati in agendo,& sic de caeteris; dicuntur enim quodammodo qualitates corporis, &qualitates Planetarum ita commisceri, ut prorsus idem sit corpus ipsum

552쪽

8 8 Animaduersio XLVIII. Theologica

consderare, ac planetam corpori praesidentem. 1 Aduertit tamen AZorius lib. s. cap. II unam inueniri Physiognomiam Astrologicam, quae tota commenticia est, & ipso iure Canonico iuguter damnata, & ea est, qua ita putam tur signis corporis signa caelestia r spondere, ut illis positis tum in caelo, tum in corpore necessario quidam sequantur euentus, laesa ipsus hominis libertate; ea namque quae ad hanc rem dicta sunt de Astrologia iudiciaria, possunt etiam hic adaptari de

Phyliognomia Astrologica, si ex hac

iudicia formentur de euentibus certo vel necessario suturis; Unde eadem ratione, qua admissa est diuinatio ex Astrologia naturali, quae scilicet agriculturae, medicinae nauigationi,& caeteris eiusmodi conducit, cum fieri possit ex constituto in ipsa natura Ordine , ita admittenda est diuinatio ex Physiognomia naturali, & c contra eo modo quo reprobata est diuinatio ex Astrologia iudiciaria tamquam omnino superstitiosa, eodem prorsus est reprobanda diuinatio ex Physiognomia astrologica, quae quodam genus Astrologiae iudiciariae dicitur.

553쪽

In Diuinat. ex Chirom. naturali. 8 9

ANIMADVERSIO XLIX

THEOLOGICA

In Diuinationem ex Chiromantia

naturali.

ICET nonnulli, inter quos

recensentur etia Petri Nauar. lib. 2. de rest. e. 2. apud SancheL 2. Decia. c. I 8. ne

gent absolute posse ex lineis manuum aliquid diuinari, neq. corporis teportem, neq. humorum constitutionem, reliqui tamen sere omnes Theologilatentur tum vetustiores, tu recent,

res non solum posse conijci exChir mantia, quae est pars Physiognomiae

naturalis naturale nostri corporis co

stitutione, & complexionem, sed etiaea omnia, qtas possunt ex tali constit tione prouenire, ac praesertim logitu dinem, & breuitatem vita. Adhaerent Theologi in hac re doctrinae, qua tradit Arist. ipse lib. I. his .anim. e. I F. Vbi afirmat lineas,& scissutas manuu esse indices vitae logioris, si singulae,aut binae ducatur per tota manum; breuio. ris verb,si non designent tota longitudine ipsius manus;huiu'. doctrinae ratione reddere videtur in Probl.sec. I o f. .. sec. 3 q. q. I o. quia nimiru; melior, & persectior arti culatio partiu in corpore aperte indicat, quod materia ex qua sunt formais illae partes, fit melius digesta, & quod virtus formativa melius potuerit illam sormationi d minari; atq. ex hac meliori Hrmati ne, quam supponit Arist. posse per IN neas, & scissuras manuum indicari, quemadmodum indicatur etia apud

Anatomistas m c lior cordis compositio per quamda persectiorem articitatione rimaru in parte ipsius cordis exteriore, optime docet meliorem in toto corpore teperiem posse diuinari atq. ex meliori temperie longiore vitam,& sic de reliquis. Quare secutam hanc doctrinam nihil valeret doctrina in oppositum Petri Nauarri, quod scilicet ex lineis manus no possis diuina

ri corporis temperamentum,neq.

plexio, neq. aliquid aliud sequens ex coplexione,cum eiusmodi lineae aeq. sint causa,neque effectus coplexionis; Sic enim haberemus lineas eiusmodi bene formatas esse effectus virtutis formatricis perfectae, quae benE -- teriam terminaret, digereret, atque articularet, quod no admittit Nauar Uerum tamen, quod no poteth ha se cile rationibus euinci lineas manus,& reliqua signa in corpore constit laeta effectus resultantes in ipsius corporis sormatione ab ipsa patura intento cu pleriq. doceant,ra omnia retatare per accidens, quod suadetur maxima taIium linearum diuersitate in corporibu &zzPe metis, quae t me sent eiusle costitutionis, arguutq. eadem pene vim larmativa; haecq. cunon Progignat tu omnibus eosdem omnino essectus,non potest dici causa

554쪽

so Animaduerso L. Theologica.

per se; athaec parum reserunt ad rem

nostram.

emadmodum igitur ex lineis, alijsq. signis Chiromanticis naturalibus potest optime de corporis teperamento diuinari, ita poterit diuinaride consequentibus ad temperamem tum, idq. absq. criminis nota; quapropter docet Sancti eZ cu Azotio,& alijs pluribus licitu esse diuinare ex lineis,& signis manuu etiam inclinationes, Spropesiones animi, indolem quoq. N ingentu, non tamen operationes luberas volutatis, aut alios effectus me

re sortuitos,& cotingentes; quidquid sit an ex inclinationibus possint salte probabiliter, si non cerib, actus liberi diuinari, ex eo quod homines in agedo ut plurimu sequatur inclinationes natu ,quod prs caeteris docet Baldel. lib. .disp. I o. licet sortasse probabiliussit eiusmodi actus liberos neq. probabiliter ex inclinationibus coniectari posse propter summa in homine ag

dilibertatem, quae pro libito potest

ab inclinatione naturae discordare.

ANIMADVERSIO UT HEOLOGICA

in Picii nationem ex Chiromantia Astrologica .

RAE TER Chiromantiam, culari,sexta Lunae, quae est in fine ma- seu diuinationem ex ma- nus,&deniq. triangulu,quod relinquinibus, quae iundamentum tur Mercurio in media manu, & unu aliquod habet in natura,de quodq. ex his Planetis colendui prae- ideo dicitur pars philosopbiae natura- significare unicuiq. suos essectus,id est, liq. ouaeda alia ab alijs admittitur, qua Marte audacia, robur,ignes,&cruces; sub alternant Astrologis; si quide aste- Iouem, Sacerdotia, honores, & magi, ut sena , S lineas in manibus positas stratus; saturnum,carceres,cruciatus, pedere a certis astris, & indicare spe- quartanas, metus, luctus, prosedas c cialiter, quid astra unicuiq. portedat; gitationes, paupertatem,&tristia; So-atq. hac de causa distinguunt in vola, lem honores maiores, potetiam, amused in palma manus quasi plures areo. citias Principum virorum; Veneremus, aut moticulos, eo'. suis limitibus uxorem, filios, voluptates, felicitates,

circumscriptos assignant singulos pla. &id gemas alia; Lunam defluuia, punetis sipgulis,id est, Marti parte illam, tuitae, suffocationes in aquis, naufraqucae est sub pollice, Ioui alteram, quae gia ; Mercurium ingenium, cloquenis est sub indice, Saturno tertia, quae est tiam, eruditionem,&similia, ut videre sub medio,quarta Soli, qui est sub an- est apud Cardanum lib. I s. de marist.

nulari, quinta Veneri,quq est sub aur, cap. 79. Contra Diuiti reo by Cooste

555쪽

In Diuinat. ex Chiroman. Astrologica. 9 r

iro Contra hanc facultatem, quatenus asseritur, posse diuinare actus liberos,&euentus sortuitos, ea omnia repetenda sunt, quae supra diximus contra diuinationem astrologicam eorun dem actuum, &eventuum; DEq. admittendum est lingulos Planetas dominari specialiter ὐngulis areolis, aut monticulis manus, si per illud dominium intelligatur etiam dominium quoddam in actus liberos humanos, cum quibus nullam habere possunt connexionem. inare huic superstitiosae diuinationi, quae ex pre sic damnata est in Bulla Sixti U. & in Indice librorum prohibitorum Regula s. &apud omnes Theologos morales, nullo modo fauere possunt loca Scripturae, in quibus poni videntur sortes cuiuscunq. in manibus eius; ea etenim docth exponit praeter Vallesium in s era Philosophia AZorius para. r. lib.9. eap. IS. de quibusdam rebus, & euem

tibus, qui pendent ab operationibus hominis, quae per manus intelligum tur. Addo ex doctrina FagundeZ bb.

I. in primum Decu. cap. 3 9. manuum lineamenta, & siguras non ad diuinationem a natura esse i nili t utas, sed ad

hominis pulchritudinem, & ad res rendam in filiis parentum similitudinem; cum experimento compertumst filios saepe eadem parentum lineas

habere, & tamen non eamdem in rebus habere fortunam, sed omnino diuersam. Denique quia manuum delineamenta in diuersis hominum ae a. tibus immutatur, & alijs externis causis saepe alteratur, & sic pro varia aetate varios euentus deberent praesignare, quod tamen ridiculum est; sic enim contraria piorsus eidem homini possent diu mari, manentibus tamen ijsdem a strorum in fluxibus illis lineis respondentibus. Bene igitur Doctores omnes hoc diuinationis genus tamquam omnino illicitum, & superstilatiosum condemnant, si a temperam

eo, vel complexione exeat.

556쪽

s 1 Animaduersio LI. Theologica

ANIMADVERSIO L ITHEOLOGICA

In Diuinationem ex Chiromantia

Zingarorum.

D E S T aliud Chiroman- eare, qui serio eos consulunt, & cem tiae genus, quod dicitur tam ijsdem adhibent fidem; solum ve-

omnino vetitum , estque ro venialiter eos, qui consulunt vates diuinandi genus a Zinga- eiusmodi ex mera curiositate, aut iociris introductum, quos saepe Doctores causa,vel animo ridendi, nisi sorte r nominant Tayptios; hi namque nul- tione scandali etiam in hoc casu mor- l .i arte, aut scientia imbuti per orbem taliter peccent propter circumstan- vastantes , ubique pro lubito diuina. tiam ,&conditionem personae consu-Don s superi titiosae pandunt oracula, lentis; id notant prae caeteris Nauar. co dumtaxat prognosticis suis colli- in Man. cap. I I. Sanche Z in Decaltabra.

mantes, ut pecuniam a credulis, acrin cap. 38. Fagundea an L. Decia. lib. μ' rum imperitis extorqueant; nullam cap. 3 9. N DCtrius lib. q. cap. 3. quaest. s.

interim callentes artem, aut peritiam ubi etiam multa disserit de origine habentes diuinationis, quam profi- Zingarorum, de qua nos in nostristentur; licet enim etiam ipsi velut pe- dissertationibus diximus. iitissimi Chiromantes manuum deli- Huc spectant illi omnes, qui non tarneationes,& figuras inspiciant, licet solum Tingaros,&AEgyptios interro- ex illis suturos euentus praenuncient gant de propria ipsorum sortuna, sed an scilicet quis religiosus suturus sit, etiam alios quoscunque suas diu in an pauper, an diues, an ducturua v - tiones ex lineis manuum deducentes. rem, an liberos suscepturus, & id ge- Qui enim rogant animo firmiter crenus alia, cum tamen haec omnia ab . dendi illorum dictis dicuntur mortalia ullo sundamento doctrinae, seu Chi- ter peccare, &superstitiose agere; se- romantics cognitionis enuncient, va- chs si ut diximus id tantum agerentres pure nugaces, ta deceptor ij cen- animo locandi aut ridendi. Ratio sendi sunt I Atque hac de causa do- vero peccati in hac re inde desumicent communiter Theologi , praescr- tur, sicut in reliquis superstitiosis diram Nauar. Lopez, SancheZ, Detrias, uinationibus, quod effectus, aut euen-Fao undeΣ, & Baldeli. in hac materia tus quaerant ex rebus ad illos minime omnino illicitum esse Tingaros con- proportionatis, neque ad illos a na-sulere, aut fidem illis ex manuum in- tura institutis . Additur Zingaros, despectione adhibere,&mortaliter pec- alios eiusmodi diuinatores temerei semper Disitired by Gorale

557쪽

In Diuina t. ex Chirona. Zingarorum. 9 3

semper agere, cum agant nulla sciem manibus cuiuscunque opera sua, quiatia,aur cognitione ducti;& Iicet etiam unusquisque suas manus intuendo artem callerent Astrologicam, cum agnoscit se esse natum ad omnes ar-

tamen etiam ex ipsa, ut toties dictum tes exercendas; siquidem manus soli est, non possint ea praesciri, quae spe- homini tributae sunt, non al js animactant ad nostram agendi Iibertatem , Iibus, quia solus homo inter caetera inde fit, quod non solum sine ratione animalia prudentissimum est, &po- operentur ed etiam contra ipsam ra. test quoquo modo praecognosceretionem,& ideo peccent. Neque ho- quid acturus sit ex sua agendi libertarum diuinatorum crimini suffragari te: aut nisi eo sensu intelligantur Scri- possunt quaedam Scripturae loca, in pturae, ut possit homo per Physticam, quibus habetur posuisse Deum agen- N naturalem Chiromantiam conijcedorum , di suturorum signa inmani- re propriam constitutionem,&combus hominum; nam eiusmodi loca va plexionem,& ex illa inclinationes, &rie explicantur a commentatoribus propensiones,&inde aduertere, quO- Sacrae Scripturae, nec ullus ea inter- modo possit se gerere in suis opera-pretatur de Chiromantica diuinatio- tionibus;quae omnia ison arguunt nonne, ut videre est apud Deltium q. s. suisse in manibus per lineas, & signa in hac materia, &apud Pinedum in constitutam suturorum diuinationem positione eap. 37. Iob, nisi velimus db maximE liberorum, & purE sonuit

cere cum Francisco Vallesio in Sacra rum.

Philosoph. cap. 3a. signasse Deum in Cooste

558쪽

4 Animaduerso LII. Τheologica

In Diuinationem ex Onychomantia.

NYCHO MANTIAM

appellant Theologi hiectam Carda no bb. s. de

Uariet. cap. 79. S cum

Azorio bb. 9. Insbi. Mor. cap. IS. diuunatione illam; quae habetur ex signis, aut ex maculiS, quς apparent in unguibus manus uehaec enim etiam ennum eiaratur inter artes , & facultates diu Lnatrices;& Cardanus ipse assit mat de se i pso, quod eorum, quae sibi essent euentura, semper in unguibus apparerent aliqua signa, idest nigra,& liui. da in medio digito, si euentus fuissent mali, alba vero,& candida, si euentus fuissent selices &prosperi;quin addit specialiter , quod eiusmodi signa apparebant in pollice, si suissent circa honores; in indice verb, si circa diuitias; si circa studia, & res maioris mO- menti, in annulari; si circa res minoris ponderis, in auriculari; haecque per

multos annos tum a Cardano, tum

etiam ab alijs per multos annos Obseruata esse, narrant plerique signis eiusmodi fidem suam deuouentes; quam etiam diuinandi rationem ex unguibus referunt in Planetas, quos singulos volunt dominari specialiter

singulis digitis, suosque effectus inunguibus praesertim praesignificare. I 2 6 At siue hoe etiam diuinandi genus reseratur in Planetas, siue in aIiquid aliud, dicimus omnino illicitum esse, ac superstitiosum; praesertim, si haec

diuinatio no solum extendatur ad res naturales, & necessarias, quales sunt valetudo prospera, vel aduersa, aptutudines, & propensiones ex complexione, quae secundum multos ex unguium figura, vel rotunda, vel acuta,

vel adunca dignosci possunt; sed etiasi extendatur ad euentus liberos, &mere fortuitos; at doctrina vi b ne notat Atorius loco citato satis ex dictis in alijs diuinationibus suaderi potest, cum sit in omnibus sere una, &eadem ratio, quod etiam demonstrat Deirius lib. q. di quis cap. 3. q. s. Et revera si bene expendatur natura Unguium,& finis, propter quem tributi sunt ab ipsa natura,clare costat, quod nihil liberum, nihil contingens, aut mere fortuitum ex illis diuinari potest ; nam ut docet Aristot. lib. q. de

partib. cap. IO. dati sunt ungues, ut operimenta ad tegendas, ac tuendas

digitorum extremitates; subditque ibi materiam, quae secedit in digitos ad sormandos ungues esse eiusdem rationis cum illa quae in habentibus cornua, inseruit ad cornua, &in habentibus dentibus, deseruit ad dentes, &sic de reliquis. Quia vero V gues Disili od by Corale

559쪽

In Diuinationem ex onychomantia. 9 s

gues non ali imde habent originem, aliud possumus diuinare, nisi colorem nisi excute extremorum digitorum, ipsius cutis, S hanc, vel illam dispoli- quam contegunt,& tuentur, inde est, quod etiam sequantur colorem cutis, S ungues ipsi simi albi, quando cutis est alba, nigra, quando est nigra; ut etiam contingit in pilis propter eamdem rationem, quod expresse habetur ex Arist. lib. 3. de his. Anim. civias. ω lib. de generati animal. cap. q. ω in Problem M. r r. q. 61. N patet adsensum in AEthiopibus, qui N pilos,&vngues habent nigros iuxta colo. rem cutis;& in nobis ipsis, qui prodiuersa iaspositione,quam patimur c loris,& frigoris, habemus ungues m do lividos,&nigriores,& quasi plumbeos, modo roseos, & claros,& benEviuidos; unde quemadmodum ex huiusmodi coloribus unguium,siue per manentibus, siue transeuntibus nihiltionem humoris tenuioris,vel crassioris, frigidioris, vel calidioris ita si contingunt in partibus unguium colores alij albi, vel nigri, non possumus aliud diuinare, quod in talibus partibus cutis sint tales, vel tales dispositione humorum, vel qualitatum scilicet singoris, & caloris. Quod si dicatur eius modi humores, ex qualitates ab astris& Planetis prouenire, adhuc dicimus nos, non posse per illos aliud diuina. ri, quam praedictos eflectus; nullo autem modo euentus liberos, vel merEfortuitos, qui non Pendent ab astris; de si Cardanus, aut alius quicunq-

aliquid eiusmodi diuinauit ex signis unguium, vel dicendus est id diuinas

se opera daemonis, vel id omnino casu contigisse.

560쪽

96 Animaduersio LIII. Τheologica

ANIMADVERSIO LIII1HEOLOGICA

In Diuinationem ex Pedomantia.

V ID QUID sit, an ex pedum dispositione, &qualitate possit aliquid coijci, ac diuinari, quemadmodum dicitur ex alijs partibus

humani corporis, pro certo tamen habendum cst apud omnes ex Pedo mantia, quae est diuinatio ex articus

digitorum in pedibus presertim inst ruta, aut ex alijs signis in iisdem, nihil

certo prssciri,aut diuinari posse, quod spectet ad euentus liberos, ac meresertuitos; ac propterea etiam hoc di uinandi genus esse omnino illicitum,ta superstitiosum, cum fines egrediatur ipsius naturae, quae ad summum potuit in pedibus locare ea, quae ad indicandas aliquas ipsius naturae proprietates suffcere possunt;qualia sunt indicia, quae sumuntur ex magnitudine, vel paruitate pedum, ex rectitudi

ne, aut cui uitate, ex coniunctione, aut

digitorii separatione, &ex alijs eiusmodi; unde Arist. in Phlisiognomieis cap. 9. docet pedes bene formatos,

magnos, bene articulatos, ac neru

sos virile corpus, virilemque animum denotare, eo quod virtus formativa suerit potens ad bene illos formados,& distinguendos per calorem,& inde arguitur etiam bona corporis temperies, &constitutio,& ctiam bona indoles, quemadmodum e contrario contraria quoque arguuntur, ut n tant pinres Physiognomi, qui praese tim ex paruis pedibus, strictis,& inamticulatis arguu ut mollitiem quadam, atque es minationem in animo. Smmunt vero Physiognomi apud Pomtam lib. 2. Phisognom. cap. 68.stq9eiusmodi diuinationes ex similitudine praesertim, quam habent homines in pedibus cum ipsis belluis,& animalibus, ex quibus etiam propensiones,& inclinationes colligunt,quos in hinminibus satagunt diuinare.

Multo magis illicitum est, ac su- Ι 2 6 perstitiosum lineamenta in pedibus

obseruare ad diuinandum,si ea obseruentur tantum in viris, vel pueris, vel mulieribus impollutis; quemadmodum enim docet AZOrius lib. s. Imsit. cap. I 6. csse Omni iure prohibita illam Onychomantiam, qua quis ex ungue pueri impolluti vaticinatur, ita prorsus prohibitum censendum est illud Pedomantiae genus, quod cum

eadem obseruatione exercetur ex pe

dibus; non enim aliquid facit ad praedicendos euentus ,quod illa signa sint cum pollutione hominis coniuncta, vel disiuncta, cum sit valde per accidens ad res, quae euenturae sunt, quod homo sit pollutus, vel impollutus.

Dissiliaco t

SEARCH

MENU NAVIGATION