De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s.r.e. cardinalis episcopi Patavini libri tresfr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

r36 DE VITA B. GREGORII lactilem omnem sacram indigentihus compar hat Ecclesiis, profuseque sappeditabat quae non earum dumtaxat necessitati, sed elegantiae quinque , ac splendori congruere Viderentur.

CAPUT III.

De Spe , ae fiducia in Deum. FIdei nostrae robur ac firmamentum divina

Spes , quam scur amboram habemus animae rutam ac firmam, Hur: 6. r9. altas adeo in Bar hassico radices egerat, ut nec arduis CommoVeri, nec periculis concuti, nec ullis dejici posse videremr adversiis. Divinae Potentiae, honitati, ac fidelitati innixus, & fretus aeternum incom

mutabile bonum, quod praeparavit Deus diligentibuS se, per adoptionis gratiam, di Christi merita , sibi quoque uti filio obventurum absque haesitatione sperabat. Ergo in id unum cogitationes omneS referens, ac desideria, artassimam Evangelicae perfectionis semitam, Cin arumque plenam, atque lalicitudinum Ρastoralis muneris viam ingressus, alacriter decucurrit in Iahoribus, ac vigiliis, in castitate , & fide , in patientia, di longanimitate , expectans beatam spem, α adventum gloriae Magni Dei. Hunc unum haeredis

162쪽

BARBA DICI LIB. II. CAP. III. I 3 reditatis suae partem cum elegisset, Cetera omnia ut detrimentum iacit, ut vanitates habuit,& inianias falsas . Prae caelestibus, aeternisque rebus fluxa Omnia, ac terrena nihili pendenS, a prima adolescentia Christo , M Ecclesiae mamcipatus , suae dumtaxat aliorumque curandae si

Iuti se totum dedidit : Ecclesiasticas dignitates nonnissi invitus admisit: Eam ipsam, quae sis

prema in terris habetur, ultro sibi occurrentem, ac fere delatam nec appetiit unquam, nec amavit, sed aversatus est potius, atque ut grave onus, timenduntque Periculum defiagere ac prinpulsare curavit. Divitiarum sensu ne assiciebatur quidem, sed quantaecumque sibi e paterna domo affluerent, vel ecclesiasticis censibus o Venirent , eas in pauperum sinum largissime effudit . Ejus horrea frumento , pretiosa sipe, Iectili domus, pecuniis arca semper eXhausta, saepe etiam obaerata: dispersa omnia, atque egemtibus contributa, ut nihil jam reliquum fieret, quod aut aliis erogari, aut in domesticos usus impendi posset ; a largitionibus tamen non temperabat , atque a rei familiaris Praesecto aerarii inopiam conquerente non semel admonitus, ut profusiae liberalitati modum Poneret, Deus,

bat, Deus providebis . S Hac

163쪽

138 DE VITA B. GREGORII Hac una in Dei providentia, bonitateque fiducia roboratus, eam dispersit in pauperes auri Vim , quam ViX quispiam credere possiit , aut vero unde illi suppeteret, assequi cogitando valeat . Praesidia in Deo omnia ad alios quoscumque casiis constituebat; ita tamen ut humanae diligentiae nihil omitteret. In arduis, implica tisque negotiis, in diuturnis adversus dignitatis, Ecclesiaeque sitae jura concitatis litibus , in gravissimis Pastoralis muneris curis, spe semper sta-hili innixus, a Deo se illud consequuturum, quod esset ipsius gloriae consentaneum , sibi vero,

aliisque salutare, mirifice recreabatur. Ea firmatum anchora, & quasi scuto Proteetum, quae cumque inciderent dissicultates, pericula occurrerent, adeo eum non deterrebant, neque a me

Plo retardabant , ut agentis selertiam , ac st dium acuerent magis, atque incitarent. Quod si Propositae , constitutaeque rei ita adversarentur, ut vinci omnino, ac superari non possent, magnum erat ejus aequabilitatis ad omnes casus

firmamentum divina voluntas, in qua humiliter religioseque conquiescebat. Erat ipsius hoc dictum : In rebus gerendis Conatus omniS ΠΟ

se ster eXercendus , perinde ac si nihil in divina D OPe positum sit: tum omnia Deo Permittenda,

164쪽

se perinde ac si nihil actum a nobis fuisset A. De Seminario magnifice augendo cum deliberare coepisset, fuere qui ingentes, ac regios fere sumptus ad id perficiendum necessarios' objic rent, quibus Gregorius: is Ego, , incipiam, ,, & Deus Perficiet se. Interrogatus aliaS, Puta ret ne diu post se permansera tot ab ipssi praeclare , sancteque instituta p,, De multis , respou se dis , haud equidem spero; haec est enim re- rum humanariam Conditio : sed agendum quod se in nobis est, futura vero divinae provide

,, tiae Committenda .

Iam ubi de divina gloria, de sacrorum

cultu, de Ecclesiae juribuS tuendiS, PromoVe disque ageretur, ubi Gregis universi, vel unius animae salus in discrimen adduceretur, erectQ, fortique animo, ac divino magiS, quam humano consilio fretus, contraria quaeque, aliorumque judicio tam ardua, ut fieri vix posse putarentur , adire, atque in coepto Constanter Pergere non dubitabat. Nihil enim sibi tribuens, ac nihil perfugii reponens in homine, auxilium, &fortitudinem ab eo uno praestolabatur, qui non deserit, neque confundit sperantes in se . Pr,mum itaque accuratis precibus propitiato Deo, ita certo sibi ejus numen assuturum sperabat, S a ut

165쪽

r o DE VITA B. GREGORII ut temere aliquando agere videri potuerit, nisi manifeste divina eum sustentasset Protectio. Dioecesim aliquando sitam obeunti accidit, ut ingenti aquarum alluvie eXundantibus agris, viis omnibus interclusis, tutus ad propositumsihi lociun aditus jam nullus pateret. Dissicultate , ac periculo absterriti itineris comites, familiaresque non ultra progrediendum censebant, ac porro suadebant. At ille honae spei plenos esse, metumque omnem abjicere jussit: tum invocata alternis precibus Deiparae Virginis ope, 1ese vado commisit, & quo contendebat, non sine conspicuo Dei protegentis auxilio incolumis Prorsus evasit. Hanc ipsam erecti in Deum animi fiduciam iis ingerebat, quos vel rebus adversis pretas, vel futurorum Cogitatione , metuque solicitos, anxiosque videret. Aeternae in primis felicitatis recordatione se ipsum, aliosque dejectos animo, dissidentesque erigebat, ac jucundissima immo talis praemii expectatione ad breves hujus vitae calamitates aequo animo perserendas excitabat. De perenni Beatorum felicitate lihentissime loquebatur, & quae repugnant sensibus, ea ipse mavissima cogitatione, alacri Pro loque ansemo complectebatur, cum in prosperiS, tum in

166쪽

3ΑR3 ADICI LIB. II. CAP. III. x Iadversis seniper aequabilis, eamdemque praes rens mentis , & oris tranquillitatem. Caelum serena nocte interdum suspiciens, stellarumque speciem fulgoremque contemplans, eo abreptus,

quo flagrabat, caelestis Ρatriae desiderio in eas aliquando voces erumpebat: - Ο quam pulchriuSquod intus latet sit Alias vero: A O Deum Vere se magnum i O Sapientiam infinitam 1 qualis eritis parata nobis domus, si atrium tam pulchrum,, ZCum tamen christianae spei comes sit timor ille castus, quo vel innocentes, & sanctis, simi homines divinam justitiam, potestatemque

verentes, ne a Deo separentur, timere solent, eo

quoque corresetus Gregorius de sita interdum salute non modo selicitus , sed etiam anxius videbatur . Episcopalis ministerii gravitatem , &quae illud circumstant pericula serio reputans, ac de Grege universo rationem sibi Deo reddemdam sedulo cogitans', supremi judicii metu vin menter commovebatur ; de divina quidem hon late non dubitans, sed de sita infirmitate dissidens. Quare alternantibus in ejus animo modo in unam, modo in alteram partem cogitationibus, sui plane incertus, di ancem Quid erit clamabat persaepe, quid eris P Iis autem, qui e cura, atque a letate abducere hominem conabantur , ac ne quid

sibi

167쪽

-a DE V ΙΤΑ B. GREGORII is1hi a morte metueret , ingerebant vitae innocem tissime actae recordationem , recteque ab ipsis factorum conscientiam: is Mortem , reponebat, nonis formidarem, nisi fuissem Episcopus,, . Cum e gravi morbo aliquando convaluisset, eumque ossicii,& gratulationis causa adiisset Ρ. Johannes Hieronymus Testorius Cassinensis Μonachus, ac pintilicus Patavii sacrae Scripturae Interpres, in ipsiscuhi Ii, & salutationis aditur se Timuimus, inquitis Cardinalis, ac Valde timuimus, Pater mio. Cui T storius: ,, Fuerit ergo ille S. Hilarionis timoris.Tim Gregorius se graviter colligens, ac siispiranti sis milis Contremuit, inquis, Hilarion, nec eratis Episcopus se : multo majorem significans timem di causam sibi fuisse, quoq non de suis tant Π, sed de aliorum etiam , qui sibi crediti fuissent, factis rationem esset redditurus. In eXtremo quoque vitae agone constitutus, iisdem conflictatus angoribus , memorabile edidit divina judicia mementis exemplum , ne mali audeant de divina

sibi henignitate blandiri, cum optimi, sanctissismique homines tremendi Iudicii severitatem se

mident. Nam tremebundus, ac trahens ex imo

corde suspiria , illud ingeminabat: si Quid erit Z

Quid erit ,,8 Μox vero tanquam sectaritatis luce divinitus sibi immissa, ac certissimae saIutis nuntio exhi-

168쪽

BARBA DICI LIB. II. CAP. III. I 43 exhilaratus ita metum omnem eXculsit , ut in aeternae haereditatis fiduciam animo erectus magna serenitate, atque eXultatione exclamaret identidem: In te, Domine speravi: non confundar

in aeternum.

CAPUT IV.

De Charitate in Deum .

CVm nulla magis animarum Pastorem in rinmet Virtus, atque Perficiat , quam divina Charitas, ut hanc propterea unam Pastorum Primceps , oves iuas Petro commendans, ab eo eXqui sierit ; quantum ea Barbadicus praestiterit Pa Io uberius enarrandum est . Ac siti quidem in Deum amoris tot eXhibuit argumenta, quot Vimiae ejus fuere Partes, actiones, & munera, quae assidua quaedam eXercitatio charitatis videri , atque aestimari possunt . Cum a puero didicis. set in Deum honorum omnium auctorem, ac mnem reserri omnia oportere , supremi hujus mnis consideratio ita ejus animum , mentemque servaserat, ut quidquid ageret, cogitaret, diceretve, Deum semper spectaret, ac Persaepe in eaS V es erumperet , quas sthedis quoque inscriptas habebat: is Ad hunc finem, Gregori, ad se hoc

169쪽

144 DE VITA B. GREGORIIo hoc unum Creat eS , Ut Deum ames, ut Deo se servias ,,. Haec aliis quoque, praesertim ecclesiasticis viris subjicere, atque inculcare solehat. Eo contendebant vota ejuS omnia, atque ita spectabant consilia, Curae, ac labores, ut nefas esse es ceret quidquam aliud praeter Deum quaerere, aut Praeter ejus gloriae incrementum optare . NihiIPropterea in humanis erat , cujus vel desiderio tangeretur, Vel possessione gauderet, vel affice retur jactura . Ne tuam quidem, quae Consequi virtutem solet, mentis delectatio, aut eaS, quas viri sandii ex intima cum Deo conjunctione pedicipere interdum solent, caelestes 1uavitates , ac spirituales delicias amabat, Vel eXPetebat, V riἐuS nempe , ne de puro , quem uni Deo de-hebat, amore, praeter ipsiam res alia Partem ubiam decerperet sibi, atque usurparet. De divinis perfectionibus ut cogitabat idemtidem, ita mira quadam sitavitate coIIoquebamr. Deum in Creatis omnibus rebus Praesentem intuebatur, ac nihil tam leve , & exiguum illius se aspectui objiciebat, quin continuo in eo ipsis Dei Majestatem, Sapientiam, Bonitatem, aut EI,

quod divinitatis attributum contemPlaretur, v de amoris in Deum argumenta depromeret. Pra Cimo tamen amoris sensu commovebatur, dumeta

170쪽

BARBA DICI LIB. II. CAP. IV. 14sessu sim in se consideraret frequenter, ac secum ipse reputaret divini Numinis largitatem. Dic hat in terris reperiri neminem, qui de assiduis, amplissimisque in se collatis beneficiis saepiusquam ipse praetermissae gratiarum actionis cubPam incurreret, & negligentius id Deo ossicium Praestaret. Verba ejus omnia hunc amorem spirabant, quo ad divinam honitatem cognosce clam, diligendamque inflammare omnes voluis set . Nemo fere cum eo agebat, quem ille non aliquo charitatis stimulo percitum, atque Commmotum abs se dimitteret ; quod tum maxime contingebat, cum ad Impulum, aut Clerum pro pastorali munere verba faceret ; Nam ab eo, quo intus aestuabat, charitatis igne tot erumpebant quasi scintillae , quot verba , quibus audie tium animos suavissima., ac mirabili vi in Dei

amorem rapiebat . a teneris assuescerent

pueri ad divini amoris actus jugiter eliciendos,

eorum ipse formulam conscripserat, quam incam techessi a Parochis, & Magistris acceptam meminriae commendarent, ut quum adolevissent, eam diuturna consuetudine tritam facilius in cor alte insererent , atque identidem eX animo evr

merent .

SEARCH

MENU NAVIGATION