De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s.r.e. cardinalis episcopi Patavini libri tresfr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

DE VITA B. GREGORII

CAPUT I. De Gregorii in Deum fri , effusique tuendae ac propagandae sussio. NON ea tantum praecelluit fide Grego

rius , quam credentibus omnibus ad salutem inesse oportet, sed qua Episcopum Caeteris praestare decet, ut sit ipse credentium Pater, Mysteriorum Dei dispensator, & custos, sanae doctrinae propugnator, & vindex, ut rudes in ea instruere, atque eXhortari Valeat, confirmare nutanteS, Contradicentes arguere , infirmos in fide corroborare , seque ipsiam eo ad tutelam scuto valide praemunire, quo possit omnia tela n

quissimi ignea extinguere; Eph: 6. Quae nisi divino

lumine , ac spiritu fidei plenus sit , praestare vix poterit. Eo lumine collustratus Gregorius, quae a Puero imbiberat religionis nostrae m neria non solum corde credidit ad justitiam, atque ore coeansitu est ad salutem, sed ad eorum veritatem sanguine quoque suo asserendam animo,& studio semper flagrantissimo fuit. Eminebat in eo ardor praecipuus omnium mentibus inserendi ejusdem fidei lucem , ac disciplinam : eo Proin

terea Diuitiam by Corale

142쪽

EARBA DICI LIB. II. CAP. I. II

terea quidquid esse potest curae, industriae , ac Iahoris diligentissit me contulit, ut mysterioruna fidei, ac divinae legis ignorationem a commissbsibi grege omnino dispelleret. In id Parochorum zelum Vehementer accendit: Christianae catech sis Icholas instituit, & auxit ; ecclesiasticos, laicos que homines ad mendum, propugnandumque 1aIutare institutum continenter eXcitaVit: eorum cietates ereXit, optimisque legibus communivit. In domibus, in templis, in oppidis, & Pagis, in vicis, & plateis urgere Praeclarum OPUS, in e)usinodi cura ipse quoque versari, Pueri S , ad ultis , infimae quoque plebi christiana dogmata explicare ; in ipsa urbe Roma eandem disciplinam PrOVehere , ac propagare . Nam inam in siti tituli Ecclesia festis quibusque diebus catechizandis rudibus operam daret, eo eXemplo Per moti, atque eXCitati gravissimi Praesules , &Cardinales ipsi divino huic magisterio operam

dare coeperunt. 'NeC minus ardens tuendae , servandaeque

fidei, quam inserendae studium in eo fuit. In his quae ad illius integritatem pertinent delicati adeo erat judicii, ut nihil omnino dissimularet, ac ferret, quod illius puritatem labefactare vel minimum Posse videretur. Itaque in deligendis Semi

143쪽

Seminarii sui magistris id primum diligentissime

praecavebat, ne qua pravae do Strinae suspicione laborarent. Philosephiae prosessorem, egregium Ceteroquin virum, ac Probum, quod 1iispectae doctrinae Magistri auditorem suisse intellexis-1et, statim a Seminario abire jussit. Acrius e arsit in publicum alium Patavinae Academiae prose rem de animorum immortalitate haud omnino recte, Catholiceque disputantem ; gravi enim objurgatione palam acceptum , Castigatumque a Perversa, ac liberiore in posterum ph Io mandi ratione in rebus fide divina credem dis abduxit. Rursias Theologum alium minus Caute, castigateque de rebus divinis coram sedisserentem silere jusssit , indignum homine catholico ratus vel uno verbo ab orthodoxa I quendi forma recedere.

Quid ρ quod adversus se ipsum si aliqua

forte in rebus fidei dubitatione tentaretur, Pari Zelo, & ardore Commovebatur ρ Id narrat de

ipse Iacobus Jacobetius in Patavino Gymnasio publicus Ethicae Professer in opusculis politioris

literaturae ab eo editis Venetiis an. MDCCXXXVIII. Pag. I99., quod quia factum in selitudine, M sine arbitris, se ipso tamen praesente, fortasse, inquit, nulli narrabunt historici . Annis vitae postre-

144쪽

BARBA DICI LIB. II. CAP. I. II9postremis cum in Monte Crucio, curandae valetudinis causa, versaretur Gregorius, Augusto mense magnis caloribus paulo post prandium advenerunt Capuccini duo, qui recta Cardin lem adierunt. Pauca locutus, sudore madidos , ascensii collis fatigatos , anhelantesque dimisit ad corpus consectum siti , atque inedia refrigerandum , reficiendumque ; qui quum abirent, Gregorius ad Jacohettum , quo anagnosse utebatur, eXtemPlo conversus: Quid ais tu Θ inquit: Ardua sane eorum vita, dissicilis, plena laborem, ac molestiarum , at Pro sempiterna animi

salute suscepta . Adfuit illico inimicus Satan

astute tentans : Quid si erraremus, essentque inanes tot in vita labores P At momento eodem insidias, & machinamenta maligni disjecit. Co tinuo enim ore accensus, ac veluti subirascens

sibi: Falli, inquit, non possumus : sancta Fides nostra docet indubitata; fide magistra divina tutissimi sumus , fieri haud potest, ut decipia

mur , sunt praemia, siant Poenae eternae bene,

vel male in hac vita agentibus. Hic sapientis simus, ac piissimus Cardinalis de immortalitate animae , deque vita sempiterna adeo sithtiliter,& exquisite brevi tempore disputavit, ut totis voluminibus non Philosephi, non Theologi m lius I

145쪽

rao DE VITA B. GREGORII lius ; ita Diaboli insidiae bene in fide confirmato homini, ac vigilanti occasionem virtutis praeclare , di magno cum merito exercendae praebuerunt. Jam ne ulIa pravi dogmatis lues ovile situm amaret, atque pervaderet, incredibili vigilantia fuit. Cum e pollutis haeretica Iahe, suspeetisve locis in ejus Dioecesim ventitarent homineS, nihil sibi ad summam curam , ac diligentiam faciebat reliqui, ut ab grege Periculum arceretur. Ut eXcubarent, atque in eorum mores, &consuetudinem diligentissime inquirerent, Par chos admonebat, ne quid labis eX eorum commercio in populi fidem, religionemque manaret οῦ si quid detrimenti, periculive Rhesset, moneri 1e, ac certiorem fieri statim Volebat, quo praesenti malo opera, vel Cons ilio remedium asse ret . Pastoralis hujusce selicitudinis illustre sane

documentum edidit, Cum revocatam ex orco veterem Illuminatorum , & Beguardorum Haeresim Michael Molinosius Hispanus Presbyter Romae primum, late deinde per Italiam 1 idit, ac propagavit. Nondum Apostolicae Sessis judicio

damnatus fuerat execrabilis sectae instaurator turpissimus, nec dum ab Innocentio XI. Ecclesiae cimum eo .tempore moderante conisa sile-

146쪽

BARBA DICI LIB. II. CAP. I. Ia Irant , atque Proscripta falsa , & impia, quae

clanculum, ac Veluti Per cuniculos ubique spargebat deliramenta , cum Gregorius nascentis imcendii flammam acute prospiciens, ne in ovilis sui exitium erumperet, primas ejus scintillas statim extinxit. E manibus primum sacrariam virginum libros nonnullos eXcussit, in quibus divinae contemplationis, atque sublimioris orati nis specie pravi dogmatis semina incautis me tibus ingerebantur. Tum variis in Urbis Templis adversias novae Mystagogiae illusiones e suggestu magno doctrinae apparatu semel, it rumque dissemit, latens sub nova orandi methodo haereticae doctrinae Virus detexit , cavendumque Christiano populo quamquod maXime demulctavit. Ut vero ad omnes universae Dioec sis oves vox Pastoris Pertingeret, qua admonitae ab 'ocillis luporum sub ovina pelle latentium insidiis caverent, sub gravioris Censurae Poenis edixit, ne uspiam sive publicis , flve privatis in Iocis virorum , mulierumve Coetus cogere tur , in quibus Piarum, atque spiritualium exercitationum specie de nova orationis . methodo, de vita interiore , de animariam regendarum ratione colloquia haberentur ; interdixitque omnibus suae cirrae Commissi , ne. Suam mm .ejus modi

147쪽

Iaa DE VITA B. GREGORII modi coetuum hominibus, eorumve fautoribus Consilietudinem, ac secietatem inirent. His ille praesidiis , ac certis veluti antidotis deterrimam ab ovili suo pestem feliciter propulsavit, atque immunem Prorsus ab omni foeditate gregem servavit. Hebraeorum quoque Consuetudinem,& familiaritatem christiano populo periculosam, atque vitandam , eliminari CuraVit. Itaque ne Judaei Palatium Episcopale, vel Seminarii aedes adirent, neve sacrarum virginum limina attingerent : tum ne Christiani operam illis suam Iocarent , vel apud illoS cibum Caperent, eorumUe Medicis uterentur, diligentissime Cavit ; ac ne malae illius gentis superstitione aliqua gregis siti mores inficerentur, occasionem omnem Praecidendam existimavit Eodem Fidei mendae, ac propagandae Ze Io incitarus laboranti apud exteras gentes Religioni quaciamque posset ratione opitulari Vehementer optabat: Et si quidem licuisset, Infidelium partes adire non dubitasset, quo jacentibus in densa errorum caligine populis verae Fidei Iumen afferret. Auditus est aliquando dicere ; si Christianorum armis subigeretur Byzantium, se illius Civitatis Discopum, ac Patriarcham libem ter futurum, quo catholicam Fidem per orientis

148쪽

BARBA DICI LIB. II. CAP. I. 123tis Provincias propagandam inararet. Absens tamen corpore , atque EcCIesiae suae vinculo a

strictus iis quoque locis, ac gentibus Fidei adj

menta parabat. Cum Turcas inter atque catholicos Principes exardesceret hellum periculosis,ssimum , publicis stapplicationibus , ac precibus ad implorandam divinam opem indictis, multis ipse jejuniis, vigiliis , di orationibus sese iugiter eXercebat, ut Propitiato Numine, ac depres sa Infidelium potentia, late in eorum fines Christianorum imperium, atque religio Protender tur . Foederatos interea Reges, ac Ρrincipes m gna pecuniae Vi ultro adjuvabat , qua demum exhausta , supellerulem omnem sitam distraxit argenteam , ut nova ad sustentandam diuturni belli molem sithsidia conferret. Quo autem id net earum gentium conversioni pararentur min,

stri, orientialium idiomatum studium , atque Typographiam in Seminarium situm invexit, fore sperans, ut quibus linguis Christi Fides in oriem tem primum inducta fuerat , iisdem & restitui posset , & propagari . Libros adversus earum gentium erroreS , tum Catechisnos , quibus catholicorum doctrina agentes ibi Christiani, vel

recens ad sacra nostra Conversi imbuerentur ,

edi curavit. Tipaldi Meletii Graecorum Archi a Pisto.

149쪽

ra4 DE VITA B. GREGORII piscopi Venetiis commorantis, aliorumque OPera utebatur , ut Schismaticorum complures ad Catholicam unitatem revocarentur: Redeuntibus autem necessaria ad vidium omnia aere suo su

peditabat. Corcyrensis Ecclesiae Seminario CCC.

nummum argenteorum annuum Censum adsigna.

Verat Promovendae Schismaticorum conversioni.

Extorrem, ac profligum Armenorum Episcopum , aliosque Graecos Antistites hospitio apud se receptos diu retinuit, quo cum ipsis de Graecae ,

Latinaeque Ecclesiae unione rationem aliquam iniret. Hanc ille concordiam animo Continenter

volvebat , de ea cum doctissimis viris multum agebat, remque gravissimis difficultatibus imp ditam ita jam mente conceperat , ut nisi mors ejus consilia intercepisset , honum aliquem ex tum habitura esse videretur. Britannos , Hibernos, GalIosque adolescentes, qui patriam haberent haeretica Iue contaminatam, in Seminaria, & Collegia a se instituta ultro, libentissimeque admittebat, fore sperans, ut Cum ad suos reverterent, qua instituti essent, Catholicae Religionis doctrinam non tuerentur modo, sed etiam propagarent. Quare Cum lae to , faustoque nuntio accepisset restitutam in Amglia a Jacobo II. Catholicam Religionem, eonti

nuo Disit iroo by COOste

150쪽

BAR RADICI LIB. II. CAP. I. Iaynuo Anglos, Hibernosque Sacerdotes , quos Pa lavino Seminario exceperat, Pecunia, vestibus, omnique viatico instructos eo contendere iussit, quo utilem catholicae Fidei amplificandae operam navarent. Haereticos quoque, qui ejuratis erroribus in Ecclesiae sinum revertissent , tum eos, qui Religionis Causa patria, domoque pulsi fortinarum suarum jacturam libentius tui rant , quam Fidei deserendae periCulum , amantisesime CompleXus, aere sito alebat, ac sustentabat, ne inopiae causa a suscepta religione deficerent. Ad Misamedanos demum , obcaecatosque Iudaeos selicitudinis sitae curas porreXit, nec in

nem , & vacuam eorum Conversioni operam comtulit. Nam eorum non paucos monendo, hortam

do, docendo ad verae Fidei agnitionem per linxit ; Complures aliorum industria , ac laboreehristiana doctrina imbutos salutari lavacro In nu sua expiavit ; PIerosque vero tanquam a se genitos filios domi alendos suscepit, vel annuo ad victum proventu donavit . Filios, si quos haherent, christiana institutione liberaliter edin

candos curabat; Filiabus vero dotem constitu hat, qua Vel nuptui traderentur , vel in sacra' rum Virginum asceteriis collocarentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION