De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s.r.e. cardinalis episcopi Patavini libri tresfr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Is6 DE UITA B. GREGORII Quotidianae rerum divinarum Comment tionis Seminarii sui alumnis auctor ipse , institutorque suit. Ad eam facile exercendam Certas Praeceptiones tradiderat, eique vacantibus non semel aderat, & quem inde fructum quisque cepisset sedulo interrogabat. Ad eam Cum omnes vehementer hortaretur, tum maxime verbi Dei ministros, quorum eloquentiam sine jugi orati ne inanem verborum strepitum esse affirmabat. Crucifixo magis quam libris studendum dicebat, idque suo demonstrabat exemplo ; nec enim ab humanae artis praesidiis, sed a divinae sapientiae fonte ea Promere , atque haurire solebat, quae suis in concionibus, privatisve colloquiis in auditorum mentes, & Corda aeternarum rerum documenta ingerebat.

De animarum Glutis , ae pasorali selieitudine. CVm in omni vitae parte , & actione Carinli Boreomaei vestigia presserit Barbadicus,

ac divinas omnes ejusdem virtutes assequi imitatione contenderit, non alia tamen propius ad eum accessit, quam pastorali solicitudine, ac zelo

182쪽

A RE ADICI LIR IL CAP. VI. Iς animarum , qua Potissimum laude gloriosus ab Ecclesia Carolus praedicatur . QVani quidem λ- Iicitudinem omnibus, qui ceteris praestat , sed Episcopo in primis commendat Apostolus, Rom.

cap. 1a. Qui praeest sinquit ) in solisitudine ; cum

ex ipsa veluti ex fonte omnia fere, quae ad Pa norale munus pertinent, ossicia deriventur. Nemque enim tantarum momenta rerum, quibus mdeS , religio, pietas, disciplina , Ecclesiae regimen, animarumque salus Continetur, sine magna Ρastoris selicitudine perfici possimi, ac siissentari, cum ea sit veluti spiritus, quo exterioreS vigent actiones, atque animantur. Iam quan tum GregoriuS ea virtute praestiterit, quam vigil, ac 2Iers in grege tuendo fuerit, quam ΠRUUS, atque 1blicitus in Ovibus ad aeternam salutem deducendis, explicari Paucis non potest , cum singula vitae ipsius momenta selicitudinis hujus exemplis, ac documentis consignata sint. Episcopale munus animarum negotium appet Iare Consue Verat , quarum custodiam gravissimum sibi, ac sermidandum onus existimabat, cum pro singulis Vadem se apud Deum, spo foremque Constitutum esse intelligeret. In ea igiatur 1emper cogitatione defixus, nihil aliud spectabat, quam earum salutem, ad quam ita se,

183쪽

1sR DE VITA B. GREGORII suaque omnia Conserebat, ut commodi, quietis, ac vitae ipsius suae negligens Prorsus, ac fere immemor novas quotidie vestigaret juvandi gregis rationes. Ejus rei causa selicitudinem suam vix ullis terminis circumscribebat, ubique Ecclesiae sitae locorum aliquid agebat, vel moliebatur, semper intentus omnibus quasi singulis, a que ita singulis, quasi universis Uhi de rebus ad gregis salinem pertinentihus ageretur , diei,

noctisque momenta omnia idonea esse voluit, at que OPPortuna. Stans, ambulans, sanuS, aegro tanS , Prandens quoque , aut Coenans Ecclesiaensnistros, animarumque curatores indefessi1s a diebat : Ut autem sigillatim OVes Cognosceret,&, quod est boni Pastoris , nominatim quoque

uocare Posset, earum Censiam a quovis Parocho accurate descriptum ob mulos habere Vesuit, ut

ea quasi compendiaria ratione gregem aspiceret, atque Iastraret uniUersum. Singulorum Proptereae more& itae Cognit , eXploratosque hahehat, ut in eorum quemque eXtempla , ac tuto, si veIIet , animadvertere posset. Flagitiose in primis uiuentium nomina , & ea , in quibus maxime haerebant , Vitia , graVesque consuetudines in Commentarium Coniecta servabat: Tum vel ip sad se arcessitos Paterna Charitate arguebat, ob

184쪽

secrabat, obtestabatur, ne divina abuterentur diutius longanimitate , ac Patientia, sed tandem reverterentur ad cor : vel datis ad Parochos literis eorum Zelum urgebat, & operam, ut omni qua possent ope , & industria eos ad sanitatem

revocare niterentur.

Ne ulla aegrotantibus in vitae discrimine positis ad bene moriendum subsidia deessent,

de hac re Parochos continenter monebat . In urbe Vero singulorum, qui eo in periculo Versarentur, ad se nomina, & statum deferri prae-zePerat , neque ut rogaretur expectabat , sed ad omnes visendos, juvandosque ne vocatuS quidem ultro accurrebat. Familiaribus, ac domesticis suis edixerat , ut si cujuspiam e vita migraturi necessitas posceret , interdiu , noctuque impormno quoviS tempore ipsum monerent, ne ulla juvandi animas occassio sibi elaberemr. Vinletudinaria , ac no comia, Pauperum tuguria , tabernas, & Casas ut ut rdibus, situque horridas frequens obibat, tam incenta erga abjectoS, ac depositos studio, ut nec horae importunitas, nec morboriam Contagio , nec odorum foeditas h minem deterrerent, Vel impedirent , quominus omnia morituris praestaret christianae charitatis officia , atque adjumenta salutis . Et Pauperes

185쪽

16o DE VITA B. GREGORII quidem non praesentia sublevare dumtaxat mainstituerat, sed eorum etiam inopiam medicamentis , cibariis, eleemosynaque juvabat, & ti jam proximos sacramentorum subsidio , Ω ctissimis monitis ; constitutisque ad vitae exitum precibus Commimiebat. Intempesta quadam nocte nuntiatur, haud

procul ab Episcopali palatio jacere hominem

jamjam moriturum 1cIopi glande transsessum . Commotus Cardinalis viri insortunio , sed magis animae Periculo, metuensque, ne sacramentorum , & Sacerdotis ope destiturus miser occumbat , extemplo sine servis, sine lacibus d mo excedit, ad jacentem advolat , Praebet a reS Confitenti, ac hene Comparatum spiritum ad aeternitatem transmittit . Rursus dum in suo apud Threstum Collegio versaretur, rogatUS ut proxime moriturum in Estensi oppido, quod i de millia passuum tria fere abest, pastorali pra sentia, ac benedictione recrearet, cum nulli ad obeundam viam suppeterent equi , Vergeretque aestivus sel ad meridiem, Cregorius pedes iter confecit , aegrotantem adiit, nec ante reliquit, quam Postremum morientis spiritum excepisset. Eodem juvandi animas madio prostitutas foeminaS , ac Voluptarum coeno misere infixas e ser-

186쪽

BARBA DICI LIB. II. CAP. VI. I 6 re rdido corporis quaestu ad honestam, & p

dicam vitam traducendas curavit. Earum vero complures sanitati restitutas, ne peccandi Consuetudine, aut egestatis obtentu ad ingenium redirent , domicilio ad id constituto excipiebat, no nullas matrimonio iungebat, omnes demum aere sito liberaliter sustentabat. Adolescentulis pueblis a profanis amoribus, ac liberiore cum viris agendi licentia revoCandis operam non minorem

impendit ; Nam quo pravam , & periculi plenam consuetudinem aboleret penituS, atque comvelleret , monitis, & Cohortationibus, nam edictis , ac pastoralibus literis egit : Par hos , ConcionatoreS, atque apostolicos Viros, Pare tes denique ipssis in selicitudinis suae partes V Catos Continenter urgebat , ut conjunctis simul studiis , id mali genus prohiberent omnino. atque eXturbarent. Virgines, quae divitum paterent insidiis, quod minus tuto, ac diligenter in

paterna domo Custodirentur , e Parentum , aut ProPinquorum manibus abductas nobili alicui adjungebat matronae , ejusque Curae , ac Vigi tantiae committebat, donec in matrimonium co locarentur . OrphanaS vero, atque obscuro I eo natas puellas, quae corporiS, animique Paterent incommodis , itidem matronae cuipiam X mu-

187쪽

16a DE VITA B. GREGORII muliebribus instituendas disciplinis, atque aere suo alendaS Commendabat. Longum esset hoc loco singula persequi, quae animarum salutis studiosissimus Pastor huic rei procurandae excogitabat shbsidia, atque ad-jumenta parabat ; atque eodem quo ipse flagrabat juvandarum studio animarum inflammare universos vehementer optabat. Hortabatur itaque, rogabat, jubebat, ut in eo salutari os ficio se quisque fidelem , navumque ministrum Praeberet, nec Episcopi solum, sta Dei ipsius adjutorem praestaret et omnes vero praeibat exemplo, incitabat vigilantia , ac labore , ut nullum desidiae , ac negligentiae locum relim queret ; Nam si quando necessitas postularet, Episcopum agebat , & Parochum , catechesim, &concionem obibat , Institutoris , atque administri partes implere non dubitabat . Mirabantur plerique tot rebuS , atque laborihus unum vel cogitandis misicere . Is vero Cum tot, ac tanta per se ipse perficeret , nihil a se aetuim putabat , dum quidpiam aliud pro gregiS , anima rumque salute adhuc agendum mperesse existimaret ἔ ut vere illud Caroli Borromaei dictum expleverit: si Episcopi vitam sitam esse debere , in agendo D . HanC

188쪽

BARB ADICI LIB. II. CAP. VI. Hanc porro stlicitudinis plenam, atque I horis vitae rationem ab Episcopatus exordio siis.

ceptam ad mortem usque constanter retinuit .

Cumque supremiS Vitae annis extenuatis jam viribus rogaretiu a suis, ut a laboribus sibi tem- Peraret , onerumque sirorum partem in alios

transferret, illud ejusdem S. Caroli reponebat: si Episcopum decet pro Ecclesia laborantem in se ri se . Malle se sibi deesse , quam Ecclesiae :Nullam saae vel valetudinis , vel senectutis rationem habendam esse, cum de animarum saltse te ageretur ; Distusa nimirum, & ardens in ejus corde divina charitas studium illud sevehat, quo ad durissima quaeque, atque asperrima Progregis salute non perferenda QIum , sed ultro

obeunda pastoralem animum ConfirmaVerat . Hinc susceptos ejus causa labores ne sentire quidem videbatur, immo Vero tantam ex ipsis voluptatem capiebat, ut ad novos subeundos at crius incendi, ac roborari Videretur.

189쪽

DE VITA B. GREGORII

CAPUT VII.

De profuse ire pauperes liberalitate . OV mqtiam Episcopi in egenos benefice

tia ad justitiairi pertinere magis videri Possiit, qtiam ad Charitatem, cum Ecclesiae bonorum dispensator, non dominus, id largiendo pauperibus tribuat, quod ipsbrum est; ea tamen , quae sibi, suisque commodis detrahere non du-hitat , ut alienis rationibus serviat , ac necessitatibus constuat , rarae admodum, heroicaeque charitatis argumentum est. Ac ea quidem hen faciendi disciplina ita Barbadicus excelluit , ut in eo charitatis genere pareS habuerit Paucos, superiorem fortasse neminem. Miseros omnes ita gerebat in oculis, ut se ipse, cariores hab re videretur . QuaS enim ad per nam, aC dignit tem mendam opeS, & facestates acceperat, ad ill rum magis sit idium, quam ad proprium usum, &commodum reserre selehat. Rerum quoque, ac ne

cessitatum Rarum dispendio sublevandorum in Pum OPPortunitatem nullam praeteribat: a),, Quasi omnium Pater vivebat omnibus, deerat nemini, expansb omnibus gremio pietatis. De

190쪽

BARBA DICI LIB. II. CAP. VII. 16sse quaciamque tribulatione Clamaretur ad eum, is Propriam rePutabat ,, .

Quo satiaret pauperum famem rei domesticae Curatori ediXerat, ut certis quaque hebdomada diebus mendicis omnibus ad Episcopales aedes confluentibus panem tribueret, nemini vero quocumque loco, vel tempore stipem roganti negaret . Egenas familias , quas mendicare vetabat pudor, apud se descriptas habebat, quihus occultis opitularetur subsidiis , init pec niam , Cui Cibaria, Cui vestes, Cui omnia ad v, tam . Vitaeque dignitatem tuendam necessaria clam sithmittendo. Nonnullis a censu, quo prius

fuerant , & statu dejectis ita suppetias ferebat, ut ne ipsi quidem administri cognoscerent, lasegitionum suarum idem ime minister , dc testis Denunciari sibi a Parochis jusserat pauperes

quotquot sub eorum cura degehant: Tum se ab iisdem Parochis frequenter adiri volebat lihero omnino pro illis stabsidia rogaturis , quae lasegiora plerumque quam postulassent ab eo accipiebant. Excusabat aliquando ex ipsis unus suam, ut vocabat, importunitatem rogandi, quem h nigne Cardinalis coe lex : se Non est, inquit, is Fili , quod Verearis ἱ Gratus , non molestus is est anilii, qui pro Pauperibus rogat. Rcc

is de

SEARCH

MENU NAVIGATION