장음표시 사용
221쪽
rρ6 DE VITA B. GREGORII se per tamen aliquid Conandum, emciendumque, o nam qui assidue Progrediatur , eum denique se iter conficere, atque absolvere; secus qui aliis quando Properet, aliquando subsistat. - UΙ. Dandum esse aliquid tempori , atque se cunctis in rebus Captandam Opportunitatem. Et temporis sane eam semper rationem habuit, ut ne particilla quidem diei ulla vacua sibi, atque otiosa dimueret . Certas Propterea j& statas horas actionibus singulis designaverat, sic ut omnibus rebus, siUe quae ad Dei cultum, sive quae ad functionem muneris, sive quae ad gubernationem animi, vel ad naturae necessit tes pertinent, spatia sua tribueret. Itaque fuit in rebus agendiS accuratus, Vigilans, & intentuS, ut quamVis jugiter cum Deo Versaretur , nihil tamen quod ipsius esset muneris vel Praeterbret , vel oscitanter faceret , sed ita partes omnes impleret, ut nullo umquam tempore , ne
ullis in rebus illius praesentia , diligentiaque
Ut vero suam, ita & domesticorunt, ac fa miliarium vitam optimis legibus instituerat, re
Iigiosaeque disciplinae formam in Episcopales
aedes induXerat, ut in gregem inde universum Promanarent eXempla, & documenta Virtutum. Nec
222쪽
BARBA DICI LIB. II. CAP. XI. 397
Nec minoris consilii, ac prudentiae fisit amplificato Clericorum Seminario , & excitatis a se nobilium epheborum Collegiis, eam constituere regiminis formam, qua magno Reipublicae, atque Ecclesiae bono ad omnimn scientiarum studia, ac verae Pietatis Cultum egregie instituere tur adolescentes ; quae inam alio in loco commemorata a nobis sint , necesse non est eadem hoc loco redintegrare , asi Persequi.
Ad Ecclesiae porro gubernationem quod attinet, negotia, & curas ita partiebatur, ac se-jimgebat, ut gravissimum pastorale onus varias tributum in Partes levius redderetur . Et rei quidem familiaris administrationem probis, id neisque hominibus commendavit ; spiritualis vero regiminis curas ita distinxit , ut graviores sibi , . atque praecipuas retineret, in reliquis vero eorum uteretur ministerio, quos in selicitudinis sitae partes adsciverat. In eorum autem delectu incredibilem prorsus diligentiam adhibuit, nec enim nisi viros pietate, literis, disciplina, rerumque usu probatissimos sibi adjunxit, quorum op ra, & consilio uteretur . Res fere omnes ad Ecclesiae regimen, utilitatemque spectantes in Congregationibus , ac coetibus ab ipsti institutis Proponebantur, reque in omnes Partes diligenter
223쪽
ter versata , quid potius, meliusque seret ad eIigendum statuebatur. Singulorum judicia, ac sus fragia diligenter excipiebat, & quamvis eo Polleret judicio, ut per se omnia eXPendere , ac d liberare posset , in sententia tamen sua haud pertinax erat, sed in alienam facile ibat contra id, quod menti primum sibi insedisset, si ex rationum momentis ea Viderenrur meliora , quae
ab aliis in medium afferebantur . Λnimo scilicet a praejudiciis, di perturbationibus vacuo ad consilitationem accedens, in id unum intendebat,
quod restam , quod e publica utilitate , quod
Deo gratitanum fore existimaret. In sententia dicenda libertatem amabat Cum aliorum , tum sitam, eratque in omni sermone, factoque apertus, & Candidus, nihil eorum fere dissimulans, quae sibi non probarentur. Lingua , muliS, Vultu, tota demum agendi ratione sincerae , ingenuaeque mentis indolem Praeferebat . In quo genere cum multa asserri possenteXempla , hoc unum Commemorabimus , quod dum Romae in Cardinalium Coetu de resema dis christianae Reipublicae moribus ageretur,ac quisque eam, quae sibi in mentem venisset, ejus rei conficiendae rationem in medium ameseret , ubi sententiam rogarus Gregorius fuit, se
224쪽
BARBA DICI LIB. II. CAP. XI. I99
natoria quadam libertate ita respondit: ,, Re - formet unusquisque nostrum se ipsum , tum is expedita, ac facilis erit ad aliorum reso
Hanc autem sinceritatis laudem cum stim-ma jungebat moderatione , ac prudentia, ut satis appareret , alteram detrimento non esse alteri , sed ornamento, atque praesidio . Sed quamquam veritatis cultor esset eXimius, in aperiendis tamen animi sui sensibus erat apprime Caintus , tantaque Verbis ejus Prudentia inerat , ac circininspectio , ut munquam nisi consillio , ac
meditate loqui videretur, nihil proferens quod
tempori , loco, ac Persi,nis accommodatum non esset , modum denique in omnibus tenens atque
' Suspiciosi non erat ingenii , nec tamen facile omnibus , neque Contra , nulli Credebat. Externa rerum hominumque specie , Vulgique rumoribus haud temere movebatur, sed su is singula momentis aestiiriabat, omni praejudicio remoto , ut non facile ei quispiam imponere posset. Quare cum Romae , Innocentio XI. Summo Pontifice, veterator ille, ac tortuosi ingenii MN chael de Molinos simulata modestiae, ac Pieta tis specie doctrinae, ac sanctitatis famam auc
225쪽
aoo DE VITA B. GREGORII paretur, ac plurimos stabdole, dolos que circumventos, erroribus involvisset sitis, fuciun fac re Barhadico non potuit. Cum enini in ejus fa miliaritatem , atque consiletudinem omni arte, di versetia se insinuare studeret, qua erat in dinalis in discernendis hominibus sagacitate, Iatentem sub ovina pelle insidiosum Iupum agnovit , seque adire tentantem constantissime repulit , nec ad colloquendum vel semel admisit. Quamdiu Romae versatus est , tantam de ejus prudentia opinionem ceperant Summi Pomtifices , Innocentius in primis XI. Nun XII., ut de gravissimis rebus ad eum referrent, ejusque consiliis in arduis, implicatisque negotiis plurimum fiderent, α niterentur . Nam quae discintienda ei proponebantur , momentiS, atque Tationibus aCCuratissime librabat suis , tum quide christianae Reipublicae usu fore sibi videretur , libere, ingenueque aPeriebat . Quare PrΟ-hatiminiae ejus fidei, integritatis, ac sapientiae , respon rumque a liberali , & candido animo proficiscentium maxima ab iis ratio habebatur . In dirimendis quoque privatis litibus , at que dissidiis dexteritate valuit, ac prudentia si gulari. Inerat illi ad persuadendum , emolliendamque duritiem quamlibet animorum vis mira,
226쪽
BARBA DICI LIB. II. CAP. XI. ao Iatque efficacitas , qua vel repugnantes necteret , & distractos conciliaret . Exstant in illius schedis, & adversariis nonnullorum syngraphae, qui longis, ac gravibus controversiis defessi, ejus arbitrio, ac iudicio rem totam Permiserunt. Eo enim sequestre , & arbitro, quascumque Concor diae leges facile recipiebant , dabant invicem manuS , nec amplius in posterum dissidebant . Fuit denique prudentiae ipsius non ultima Iam, quod Ecclesiae, ac dignitatis suae jurium asse tor, ac Propugnator assiduus sic ea defenderit, ut in Iaicorum Magistratuum ostensionem nubIam incurrerit 3 nec pacem modo , & Concordiam cum in te state seculari servaverit, sed gratiam quoque , & amicitiam inierit, ac retinuerit . Ea nimirum de Barbadici fide, integritate,& candore Reipublicae administrorum animis opinio insederat , ut nihil ab eo , nisi quod aequum, rectumque esset, postulari, aut fieri posse
arbitrarentur . Quare Cum hominis sapientiam, ac probitatem Plurimi facerent, non eam modo, quae sacrae potestati debetur, reUerentiam, verum etiam Praecipuam in eum benevolentiam omni ossiciorum genere testabantur.
227쪽
CAΡUT XII. De Iustitiae et G. O Vae ad christianae Institiae sive Privata ,
sive publica ossicia pertinent, Cumulate adeo Barhadicus praestitit , ut ea non mi Squam ceterarum Virtutum laude clarissimus fuerit . Ac ea quidem Parte , qua suum cuique tri
buendum justitia praecipit , debitum in primis
Deo Cum animi , vim Corporis cultum, ECCI
11ae legibus obedientiam, Superioribus obsequium, propinquis benevolentiam , domesticis curam,1hbditis vigilantiam, amicis fidem, inimicis gra tiam, miseris opem, sinceram denique omnibus dilectionem impendit . In Ecclesiae vero suae procuratione , quod spiritualia sibi cum primis administranda, atque curanda intelligeret, quae ad forensem justitiam pertinent, aliis delegarat. Aequitatis tamen studiossissimus id potissimum
curabat, ut ministros haberet non minus doctrinae, quam Probitatis laude commendatissimos, quorum in judiciis fides, & integritas omni sit spicione vacaret. Τum Saniti Caroli exemplo eX ternoS Plerumque homines, quorum opera in episcopali Curia uteretur, indigenis Praetulit,
228쪽
B ARBA DICI LIB. II. CAP. XII. aos
ne scilicet vel propinquorum , civium , amico rumve consiaetudine, familiaritate, & studio, vel Potentium gratia, metuque, a recto, justoque a ducerentur. Deinde ut ab omni quaestia, & avaritiae studio abstinerent, certa ipsis constituta mer cede, nihil vel minimiun quidem accipere eos dono permisit. Muneribus enim perverti judicia cum intelligeret, illud Psalmi XXV. Io. usurpare selehat: In quorum manibus iniquitates sunt, dextera' eorum repleta ea muneribus. Id quoque memorare Consueverat, quod de se ipQ amrmabat Carolus
Borromaeus: si Si munusculum a quopiam acce-- pisset, propensiorem in ipsum sentire sibi videriis voluntatis inclinationem se. Quyre inani intemeratas a muneribus manus semper ipse servasset,
ab iis quoque alienos voluit justitiae adiasinistros,uam familiares , ac domesticos omnes Ros. Si quem eorum accepisse quidquam ab ullo deprehendisset, graviter objurgatum in se dimittebat. Restitui aliquando donatoribus jussit ultro ab ipsis Conlata, multamque ab eo gratiam inibatis, qui oblatum sibi donum Continuo rejecisset. Qua disciplina id est consecutus , ut jam nemo illius nianistros, familiaresve tentare donis a deret , Ramque Propterea, Curiae , familiaeque
existimationem, & famam Constanter tuere r.
229쪽
Quo autem judicia non integerrima selum, sed expedita essent , Curiae administros identidem convocabat , ut Causarum , negotiorumve
seriem sibi diligenter referrent . Si. quid negligenter, aut remisse actum intelligeret , 1blicite Providebat, eorumque operam , atque 1blertiam quasi admotis stimulis concitabat . Pauperum causas ad se vel maXime pertinere ratuS , suo potissimum expendebat judicio , ac Patrocinio tuebatur . Onmibus diei horis, ac pene momentis facilem patere illis ad se aditum voluit, ac nulla taedii significatione eorum querelaS, atque rationeS, quibuS niterentur , audiebat, ac si minus re , amantissimiS saltem verbis recreatos, erectosque dimittebat. Delictorum poenas, si judicio reS ageretUr, ne jura dis luerentur , ac disciplina enervaretur, non omnino remittendaS putabat, sed dum illas decerneret, vim magis asserre lenitati suae, quam alienae Contumaciae videbatur. A multandis pecunia sontibus plerumque abstinebat ; at si quando id fieri omnino Oporteret, eam iPse
multam aut templis , aut pauperibus attribu hat . Qua erat lenitate, & Clementia, mitioribus, ac fere salutaribus poenis graviores temperare,& commutare latebat . Et sacerdotes quidem,
230쪽
BARBA DICI LIB. II. CAP. XII. aos praesertim, qui animarum Curae praeessent, non
aperta animadversione, sed spiritali, privatoque in Seminarii aedes ad certos dies secessu, ne quid de eorum crimine Populo si1holeret, punire , at que emendare malebat . Aliquando ab ea , in qua deliquerant , ad aliam transferebat Ecclesiam , quo sublata peccandi occasione, nec imminuta eorum fama, atque eXistimatione, resipiscerent, atque ad honam mentem reverterentiar.
Ita fiebat, ut justitiae zelum cum lenitate temperans , neque in delictis Conniveret, neque ad vivum vulnera resecaret , quo prudenti rem dio , atque temPeramento tamquam Peritissimus animarum medicuS Complures in gravia prolapses flagitia ad sanitatem, & disciplinae cultum
Iam vero in ea justitiae parte, quam distributivam appellant , vix quidquam incumbere Episcopo gravius existimabat , quam Ecclesiae
beneficiorum dispensationem, ac ministrorum in stitutionem . Tanti in primis Parochorum delectum faciebat, quanti commissam sibi a Deo Ecclesiam, animarumque Pretium de manu sita a Pastorum Principe exquirendum . Itaque etsi neminem , nisi idoneum, integrisque ornatum moribus in Clerum admitteret, quem Praeterea ise
