De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s.r.e. cardinalis episcopi Patavini libri tresfr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ao 6 DE VITA B. GREGORII optiniis studiis, ac severiore disciplina instituendum curabat; tamen eX eo ipQ genere, nonnisi probatissimum quemque animarum regimini Praeficiebat. Nulla apud etiam Persenarum acceptio: non faUore , non gratia , non humana ulla a ctoritate , aut ratione ab ea mente dimovebatur: Instituti retinentissimus sui , nec aliena admisit umquam ossicia, neque sita apud alium Epistopum interposuit, quo libera omnino in delige dis sacrorum ministris esset collatori potestas. Illud Bernardi monitum: is Pro quo rogaris, sit tibi suspectus is animo ejus infixum adeo haerebat, ut qui aliena commendatione ad sacerdotia adniteretur , hoc ipsis repulsam ab eo ferret , atque haberetur indignus. Quod ita vulgo compertum Omnibus erat, ut Cum Commendatitiis ad eum jam nemo adiret epistolis, quod eam rem sibi quisque impedimento fore magis, quam subsidio intelligebat, idque unum sibi reliquum esse statuebat, ut apud aequissimum meritorum aestimatorem , ac Iudicem aditum sibi ad ecclesiast, Ca munera vitae integritate , doctrina , ac Virtu

te muniret.

232쪽

BARBA DICI LIB. II. CAP. XIII. ao

CAPUT XIII.

De animi constantia , o fortitudine. I Ustitiae zelima, ceterasque Barbadici virtutes

ea sustentabat animi firmitas, atque constan tia , qua praeditum , animatumque esse oportet Episcopum , ut Ecclesiae leges custodiat , jura defendat, disciplinam promoveat, licentiam Coer Ceat , Clerum, Populumque in ossicio contineat. Εjus praesidio ita se ad labores assiduum , ad dura , & aspera fortem, ad pericula impavidum, ad injurias patientem, ad illecebras voluptatum invictum praestitit, ut ejus animum nec mollia, & blanda dissblverent, nec ulla adversa dejic rent . Ac Primum , quod est dissicillimum , a versus perturbationes animi, cupiditatesque omnes pravas summa vi diu est colluctatus , quo eas non sedaret modo, sed sithigeret, ac veluti injecto fraeno Coerceret. In tanta rerum gerendarum

varietate homo in diversa distractus, in id comtinenter vigilabat, ne ab iis veluti a domesticis hostibus ex insidiis caperetur. Quare natura Cum esset ad iracundiam Pronus, tam acri , ac diuturna Contentione cum ea pugnavit, ut non domuerit modo , atque subegerit , sed omnes ramdicum

233쪽

a58 DE VITA B. GREGORII dicum eius fibras convulserit , idque selum ex ea manserit , quod erat necessarium ad exercitationem Virtutis . Legem quoque membrorum legi mentis repugnantem, atque obsistentem j gi carnis afflictatione , vitaeque asperitate ita compressiit, ut non QIum a noxiis , sed a Co cessis quoque deIectationibus se se facile contineret . Corpus denique ita in servitutem redegerat, ut jam adversias spiritum rebellionem moliri non auderet, Parsque animi saperior inserioris motus a ratione abhorrentes in ossicio comtineret .

Internis defunctum pugnis exteriores Iudiis

eXceperunt I neque levia, nec Pauca fuere , quae virilem ejus animum exere rivit Certamina.

Dies prope nullus in utroque Episcopatu illu-Xit , qui non angoris ei aliquid, molestiae, a que acerbitatum attulerit. Ut primum ad disciplinam restituendam , Pravosmae mores ref mandos adgressus est, velut 4n altum, aestiuosiumque mare delatus , variis pulsari fluctibus coepit, Ventisque adversis jactari: Gravissimam in eum tempestatem excitarunt non Iaici modo,

sed sacri quoque ordinis homines, & qui Pastinris optimi Zelum, atque selicitudinem sustentare in primis , ac tueri debuissent. Obtrectati

234쪽

BARBA DICI LIB. ΙL CAP. XIII. aos nes, maledicta , calumniae , VeXationes adver 1iis illum non variae modo , sed graveS etiam, ac diuturnae fuerunt, sic ut illud Pauli ad se referre non dubitaret: Foris pugnae, intus timoreLa. Cor. 7. . s.

Quamquam a litibus , & controversis vir placidi ingenii vehementer abhorreret, infiminque sibi animo esset cum nullo de re sua judicio contendere 3 ad vindicanda tamen jamdiu pertur

bata Episcopalia jura, causam dicere, M sui j

riS argumenta Commonstrare coactus est. Si de privato dumtaxat, quod ad se Pertineret, nego

tio actum esset , causa cadere , ac de jure suo Voluntarie decedere maluisset, quam forensibus tricis implicari , atque animum a divinis rebus abstrahere: Sed cum perspiceret de auctoritate, ac iurisdictione agi , quae res ad successores quoque fisos pertineret , decrevit omnia Potius dispendia, atque incommoda obire , quam ΕC-clesiae , atque Episcopatus jura deserere . Ita tamen Cum acerrimis , obfirmatisque adversariis agendum putavit, ut omnem ineundae Concordiae viam quaereret , & ipse Primum osterret, si privato posset res officio componi: Verum re cusantibus illis, coercendos demum judicio, ac persequi ius suum vel invitus existimavit. Ca

235쪽

aro DE VITA B. GREGORII sae interea honitate, ac divina ope Confisius gravissimas vexationes forti animo, sedato, & tranquillo serebat; interque se, ac per naem, quam gerebat, distinguens, non ad Gregorium, sed ad Episcopum ea pertinere dicebat s Cumque tantis conflictaretur incommodis, nihil eorum

praetermittebat, quae ad ordinandam, Componendamque Ecclesiam silianI Pertinerent. In obeunda Cum primis , atque Iustranda Dioecesi, locisque adeundis magis abditis , vel inaccessis nullo viarum incommodo, nulla tempestatis, imbrium, torrentium, aestus , aut frigoris , inediae, ac laboriam vi deterritus umquam fuit , aut retardatus . Ubi de gregis salute , ac Pastorali Cura ageretur, non inmehatur molestias, Contemnebat dissicultates, pericula, ac detrimen ta nulla exhorrebat. Addebat hos animos firmiter concepta divinae opis fiducia, quam praesentissimam sibi in omni fere eventu sentietat; Huic uni propterea innivix, erecto, sertique animo ardua quaeque , ac dissicissimae adoriebatur ,

ac de optimo rerum exitu tunc melius sperabat, cum attenuata maxime spes humano judicio videretur. Ea Cogitatione , eoque praesidio inter duros rerum anfractus, inter quotidianas rnolestias , acerbitates, & curas mirifice recreatuS ad vim

236쪽

BARBA DICI LIB. II. CAP. XIII. ari vim animi proferendam, sustentandam acce Hebatur, eamdemque in prosperis, eamdem in adversis praeferebat oris tranquillitatem. Hanc animi. Celsitudinem miratus aliquando. Magnus Etruriae Dux Cosimus III. hominem rogavit, qui fieret, ut in Smmas conjectus an gustias, dum coeptis plerumque fuis gravissima objicerentur incommoda , atque impedimenta 3 non tamen animum desponderet, seseque dejiceret, sed ne commoveretur quidem p Cui Cardis natis , primum quaerere respondit se , an res ad incrementum divinae gloriae , publicamque utilitatem conduceret, riun omnia in id studia,

ac diligentiam conferre : Quod si ob injectas dissicultates ad exitum perduci non posse intelligeret, tum se indignum fateri, qui Deo hanc

gloriam afferret et Utcumque demum res Cedeinret , imperturbatam serUare mentem, animum

que ad alia pro Dei gloria capessenda Compseratum . Ita nimirum divinae voluntati se totum Commiserat , ut quo illa duceret , alacriter 1equeretur, nec aliud vellet ipse quam quod Deo

Iuberet.

. In repentinis Casibus , atque in ipQ vitae discrimine trepidantibus aliis RIus ipse timoris CXPera Videbatur , atque ad erigendos dejectos; D d a ani-

237쪽

ata DE VITA B. GREGORII animos plurimum voce , & exemplo valebat . Multis rem expertis, Ut malis ne Cederent, neve periculis eXanimarentur, satis filii eum habe re ducem, atque hortatorem , Cujus rei eXem

pla suis locis antea narravimus; Sed & peric Ia , & mortem ipsam ultro oppetere non dubitabat , si gregis salus id postularet . Invaserat finitimas Italiae Provincias epidemica lues , ac

Patavio impendebat ejusdem calamitatis pericin Ium . Id sedulo reputans amantissimus Pastor Caroli Boreomaei charitatem in omnem mali impendentis eventum aemulari constituit . Itaque adjuncto sibi delectorum Sacerdotum manipulo ita se comparavit, ut si civitatem morbus imvaderet , curae insisteret animorum , CO Omm-que gregis , eique juvando operam , ac vitam quoque suam impenderet. Amicis porro, ac fa miliaribus eum a proposito avocare nitentibus, inuri alias ob causas, tum quod ministrorum in

pia , ut jam Mediolanensis stati Carolo, tunc Patavina non laboraret Ecclesia , reponebat Gregorius, boni Pastoris non esse gravi in discrimine gregiS Curam , atque custodiam in alios transferre ' Propositum sibi ad imitandum divini PDssoris eXemplum, qui usque adeo oves suas dilexit , ut Pro earum salute mortem obire non

dum Diuitirso by Corale

238쪽

BARBA DICI LIB. II. CAP. XIII. a I3 dubitarit. Λvertit divina clementia, quod metuebatur , malum , sed quamquam Barbadico defuerit extremi periculi subeundi occasio, volumias certe non defuit.

De mitae asperitate , o castimonia. ΡAr constantiae, ac sortitudini temperantiae laus fuit, qua corpus in servitutem redigere studuit, ut extenuatis hostis externi vir, hus facilius interiorem subigeret , & domita, ac debellata caro jam nihil adversus spiritum

Coninapiscere auderet. Nemo Certe eorum, qui voluptati, & corpori serviunt, tanto illecebras Omnes consectatur studio , quanto eas defugi hat Gregorius, quantoque sensitum castigationes complectebatur ardore. Ad eam, quam saepe Commemoravimus, laborum tolerantiam, animi anxietates, & Curas asperrimam addidit quot, dianae vitae rationem, quam mitigata numquam

severitate ad mortem usilue retinuit. Cihi, repotus abstinentissiimus fuit 3 nam semel tantum reficiebatur in die in communi triclinio coenans cum domesticis suis. Sub meridiem prandent hus

239쪽

at DE VITA B. GREGORIIbus diliis, paucis eXsiccatae uvae acinis , tenuisque panis frustulo vires corporis instaurabat, seu verius naturae necesssitatem fallebat: hujus porro abstinentiae eam obtendere rationem , causamque solebat , ut liberiorem ad pomeris diana negotia mentem afferret, ac pastoralibus curis vacare posset impensitus. Quotidianus ad ejus victum 1umtus quindecim non excedebat asses e raro Carnes , viliores interdum Pisces , Olera identidem , ac legumina edebat . Dum iter

ageret, unum ei ovum Pro Coena erat I Pomo,

ac frustulo panis diei reliquum transigebat . Nullum paullo exquisitioris ferculi, aut condis menti genus umquam indixit , Communi cibo, eoque Vulgari Contentus. Nihil inter edendum Conquerebatur, etsi famulorum inscitia, vel ostsetantia male cocta, conditaque pulmenta aPPO Merentur , & vinum aliquando acescens Praebe retur. Cinerem PerIaepe, Clam omnibus, cibo

ingerebat , gustumque ex abstinentia jam fere

habebat obtusum.

Sacris Adventus, di Quadragesimae diebus, quamquam jam gravis aetate, ac laboribus fractus, rigidiore Corpus eXtenuehat jejunio, atque a piscibus quoque abstinebat. Pridie vero 1 norum Deiparae Virginis , aliorumque PerVN

giliis

240쪽

giliis Sanctorum sicco pane, dilutoque vino jejunium demniebat. Si quando mensae lautius instructae conviva adhibitus interesse cogereriir, ita se cohibebat, ut, quod de Nepotiano stribit Hieronymus Epis 3. se Et staperstitionem

,, sugeret, & Continentiam servaret ,; Nam Pane vix degustato, diuque versatis, ac tantummodo libatis dapibus, ne abstinentiam ceteri animadverterent , a mensa fere jejunus discedebat. Ne haustum quidem frigidae arentibus faucibus ComCedere extra mensam, Vel in magnis Caloribu&λlebat Somnus ei semper brevissimus fuit. Multas, priusquam cubitum iret , horas orationi dabat, ac Plerumque geni S ni S, quae consuetudo Prominentes , durosque callos poplitibus obduxerat . Diu ante lucem ad orandum stargebat, saepe etiam totas noctes vigiliis , & precibus extrahebat, in que fessis membris Rinnus oh-TePeret , vel scamno inndius, vel Capite in genua acclinato modicam quietem raptim carpebat.

Mira omnino inerat ei frigoris , aestusque patientia Tum Bergomi, tum Patavii degens 1uti caela utique frigidiore, silmina etiam hyeme saeviente, omnem hypocausti ustim sibi imterdixit, nec Chirothecas , aut villosas manicas ad

SEARCH

MENU NAVIGATION