De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s.r.e. cardinalis episcopi Patavini libri tresfr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

t γε DE VITA B. GREGORII praeterire omnino fratrem videretur, Episcopa Iem ei annulum amoris, ac benevolentiae suae

pignus legato reliquit. Consanguineis sitis dum viveret dicere Consueverat et o Multa vobis r is linquam moriens , propterea quod nihil Omniis no relinquam se: Nam quae Ecclesiae hona sitnt si in propinquos deriventur quantocos dilabuntur , atque in nihilum aberint, rem quoque domi hene Partam absumere sesent, ac veluti flamma vorax in flaminia redigere. Ex Dei tamen benignitate multo plura orare jubebat, quam quae ab ipsis expectare , vel consequi potuissent: Et vero promis rum fidem rei eventus probavit. Nam Barhadica Gens jampridem divino favore insignis, atque clarissima, eo extincto Cum Privatis opibus si quae alia , tum summis in Republica honoribus floruit , ut vix ulli secunda habeatur. Λ Gregorii obitu Λntonius ejus frater Aedium S. Marci Procurator , quod secun dum Ducem amplissimum est in Republica m nus , institutus pro meritis fuit: Johannes Franciscus ejusdem filius semel , atque iterum ad Christianissimum Regem Ludovicum XIV. designatus orator, florenti adhuc aetate magnus ut vocant, in continenti ditione Sapiens electus, hinnoribus , quos in Republica 1 immos jam oblis

202쪽

BARBA DICI LIB. II. CAP. VLII. I TNUerat, repente posthabitis, in Ecclesiae militiam transiit, ac brevi post tempore Veronensem Ecclesiam ab Innocentio XII. gubernandam accepit, mox a Clemente XI. ad Brixiensem translatus,& paulo post S. R. E. Cardinatium Gllegio a junctus, ab Innocentio demum XIII. Patavin rum Episcopus designatus patrui sui Gregorii in

ea Sede succestar vestigia pressit , eamdemque Ecclesiam sanctissime administravit . Gregorius vero alter fratris filius Senatoria, ac Equestri dignitate auctus , atque conspicuus magnis in R epublica muneribus naviter, ac feliciter gestis clarissimus vixit. Sed de propinquis satis. Quam vero familiarium , ac domesticorum curam gereret, qua eos selicitudine, & charit

te Complecteretur , PauciS eXsequemur . Fambliam suam, quod alio loco indicauimus, ita o dinaverat, atque instituerat, ut religiosbrum hinminum coetus, probitatis, modestiae, Contine tiae , Pietatis, omniumque virtutum schola vis deremr . Mensa , lactio , & oratio commanis

omnibus , designata singulis officia , distincta

actionibus tempora , constitutae vestiendi , I quendi , agendique leges, prae situs universae familiae morum inspector , ac rerum spiritu Iium institutor. In munus quique suum intenti, Z atque

203쪽

178 . DE VITA B. GREGORII atque in sanctissimi Cardinalis mores tamquam in speculo intinentes, eosque in se tranSferre R

dentes , erant veluti filii sub patris disciplina

mutua charitate Concordes: Cardinalis autem in

illis regendis, tractandisque patrum adversiis Glios amorem imitabatur. Ne quid eis ad victum, ceterasque necessitates deesset, diligenter intrahat, neque Perselutis dumtaxat in tempore stipendiis, sed praemiis quoque Pro cujusque m ritis, ac laboribus benevolentiam, ac liberalit tem iis suam probabat. Quin & ip rum, quos habebant, assinium, Propinquorumque commodiS, aut necessitatibus aliquando prospiciebat . Copiam mi faciebat omnibus comitate mira , infimis quoque famulis ad fili alloquium non admi Gsis modo , sed interdum vocatis ; cum iis ita agebat, ut fere se parem illis praeberet . Singulorum ingenia, ut fert hominum natura, suis aspersa vitiis, sine quibus nascitur nemo, aequi Lsime ferebat , leviora dissimulabat , benigneque excusabat , dicere solitus , ne se ipsum quidem facile in omnibus placere sibi , ac satisfacere posse , multo autem dissicilius esse ad alienum

arbitrium , voluntatemque viventes nihil offendere , nusquam incurrere, ac labi. In reprehendendis eorum erratiS exaggerata numquam, Vel

acer

204쪽

BARBA DICI LIB. II. CAP. VIII. I y acerba oratione , sed lenissimis utebatur verbis;& si quid ipsis praecipiendum esset , ejus jussa

vix a precibus disserebant . Eorum obsequiis adeo Parce utebatur , ut vix admitteret , nisi quae ritus, aut ossicii causa recusari non possentiquare non servire illi, sed filiorum instar amam tissimo patri obsequi , ac gerere morem Videbantur . Praecipua tamen morbo aliquo implicitis, adique jacentibus benevolentiae, & charitatis sitae argumenta Praestabat. Suorum neminem in P hlica No comia aegritudinis causa amandare, ac domo sita efferri nisi mortuos voluit. De ipsorum, tamquam de propria salute, veheme ter selicitus, medicos , custodes , ac famulos , medicamenta, remque omnem , OPeramque ad curam necessaria liberaliter impendebat . Fr quens eos adibat, & si quando lustrandae Dioecesis causa abesse Contingeret, eos visendi im- Patiens eXCurrebat in urbem, assidebat lectulo, verbisque suavissimis recreabat. Curabat autem in primis , ut anteactae vitae maculas Poenitentiae sacramento accurate detergerent , seque ad vim morbi, doloresque omnes fortiter , Comnanterque perserendos Christi , Sanctorumque eXemplis Propositis compararent. Ubi vero post Z a adhi-

205쪽

x8o DE VITA B. GREGORII adhibita humanae artis remedia morbo tandem interiissent, nec reliquissent unde efferrentur, curabat ipse eorum funera , animasque Ecclesiae suffragiis Ievabat. Relictam ab iis familiam in fidem, atque tutelam recipiebat Raam : Filios vel arte aliqua, vel literis aere suo instituendos tradebat: Filias conlata dote viris collocabat, Viduas uxoreS aiebat , ut hae maritum , filii patrem vix se anIisisse sentirent , ac levior ea videretur jactura , quam beneficentissimi Cardinalis liberalitas multo Cum foenore compensabat.

De Charitate , ac Beneficentia tu arier arios

quoque , ac sibi infenses . AD suorum dilectionis metas non haesit

Barhadici charitas, sed altius, longiusque progressa in omne proximorum genuS se quam

latissime estudii, & quae difficillima, ac flamma est christianae disciplinae perfectio , inimicos

quoque , sibique infensos homines amore, ac honeficentia complexa est singulari. Multos ille, dum pro munere Pastorali gregis mores com ponere , disciplinam restituere, jura sita tueri adgrederetur, nactus est adversarios, qui non mindo Episcopo obsisterent , ac repugnarent , sed

206쪽

pΑRBA DICI LIB. II. CAP. IX. I 8 I

famae quoque , Vitaeque ipsius insidias, exitiumque molirentur. Qua in re , ut in aliis , Caroli Borromaei vivam se imaginem praestitit , cum pares ob causas paribus fere sit conflictatus minlestiis , Iacessitus injuriis, Controversiis VeliatuS, atque ad necem ipsam quaesitus . Mitto quae Bergomi, dum Cleri, populique reformationem urgeret, in ipsimi conflata sunt odia, jactata co victa , institutae Criminationes, ab iis nimirum, qui , ut aegri insanientes medicinam, ac medicum odisse solent, sanctissimi Pastoris zelum avers hantur , & iniquo ferebant animo inveteratas oppugnari corruptelaS , ac novam induci in rum , uitaeque rationem , ac disciplinam . Hoc

scilicet optimis , sanctisque Episcopis usiavenire selet , ut dum Pastorum Principis Jesu Christi

exemplo vitiis, & pravis moribus hellum indicunt , multorum invidiam subeant , variisque aerumnis , obtrectationibus , atque injuriis cum

ipsis excipiantur ; Non enim es discipulus super

Magistrum Lucae c. 6. P . o. nec es semus majoν Domino suo . Job. cap. 13. V. ΣΟ. Ad Patavinam Sedem translatus gravem su iit adversus Episcopalia jura controversiam . De sua in visitando Canonicorum Caseitulo se

testate apud laicum Magistratum , qui ejus rei

207쪽

18a DE VITA B. GREGORII cognitionem ad se pertinere arbitraretur, actione postulatus rationem omnem reserre coactus

est , ut Perturbationes , quae publice excitari possent , quoquo modo impediret. Causae suae aequitate , bonitateque Confisus omnia potius i

Commoda Perpeti, ac ferre , quam de jure suo decedere constituerat , quod sine dignitatis , &sacramenti Episcopalis injuria fieri abs se non

posse intelligebat . Concordiam tamen aliquam cum suis adversiariis non modo non refugiebat, sed vehementer optabat, & vero ejus ineundae viam onurem quaerebat . Ιis autem in sententia firmatis, atque omnia Pejorem in Partem trahentibus , Patientiae , modestiae , ac gravitatis suae locum Cardinalis tenebat, nulla umquam indignatione commotus. Quotidianis interea ad Deum Precibus, omnique ossiciorum genere ad meliora eos Consilia perducere, sibique averPS animos conciliare nitebatur ; At ii durius Obsistentes , a novis machinationibus , technis, at que molestiis inserendis sibi non temperabant.

Peractis QIemni quodam die in Cathedrali Templo Ρontificalibus , cum ad EpiscopaleS aedes

Cardinalis deduceretur, en Rhito apparitorem, qui Veneti Magistratus decreto eidem denum ciat, Canonicorum visitationem sibi omnino in

208쪽

BARBA DICI LIB. II. CAP. IX. I 83terdictam. Rei in lentia, atque indignitate Commoveri omnes, ac fremere, illatamque sanctissimo Antistiti injuriam detestari . At is gravissimo ac publico cum dignitatis suae contemtueum in modum acceptus , tamen ne subirasci quis dem , aut verbo Conqueri offensiae acerbitatem. Re postea ad Senatum delata, dies Canonicis dicta , iique cum apparitore in crimen voCati justa pro delicto poena multati fiant . At mitis simus Pastor veniae pro reis apud Judices imterpellator , ne qua in re plecterentur, multis precibus impetravit. Excitatae litis antesignanus, dimidiorumque fax praecipua erat Paululius Canonicus Episcopalis Curiae jampridem Vicarius a Barhadico constitutus , qui pro ratione a Capitulo accepta gravius Ceteris Cardinalem eXercuerat. ΛCCidit , ut inter candidatos, quos Venetorum Re G publica Romano Pontifici proponere ConsireVit, quo ex ipsis unum in sacrae Auditorum Rotae collegium adsciscat, Paulutius quoque describeretur . Pro summa qua erat Gregorius apud Clementem X. Prudentiae , ac probitatis existimatione , sententiam rogatus est a Pontifice Maximo, ecquem illorum ceteris ad id muneris gerendum aptiorem , dignioremque arbitraretur. IS

209쪽

184 DE VITA B. GREGORII Is autem Ρaululium Ceteris praehabendum videri sibi rescripsit . Datis praeterea literis ad Fabium Cardinalem Chisium multis hominem ore natum laudibus omni ossiciorum genere commendavit , quae salutaria in primis Paulutio fuere ; Tantum enim Barhadici judicis Pontifex detulit, ut candidatis aliis eumdem praetulerit magna omnium admiratione , Chisii Cardinalis cima Primis , qui Praeteritarum rerum Probe gnarus, Praeclarum vindictae genus estuse praedicavit , facilem, eXpeditamque viam esse dicens ad comparandam Barbadici gratiam, si quis hinmini adversatus in ejus Offenssionem incurreret. Sed inim permulta alia in eius vita in1rrant

admirabilis hujus charitatis exempla, singula Per sequi , m memorare Iongum , ac dissicile est . Unum addam, quo afferri non potest illustrius,

ac plane nescio, an alias umquam Carolum Bor- romaeum, Cujus erat Gregorius aemulator eXbmius , atque Perpetum, Iuc lentius eXpremerit.

Nobilis vir, cujus nomen ob familiae claritatem silentio involvimus, indigne adeo, acer he , ac servilem in modum uxorem habebat suam , ut tanta hac asperitate defatigata , metuensque sibi a saevitie mariti pejora, Cardinalem adierit consilium , & opem imploratura. Abstra

210쪽

BARBA DICI LIB. II. CAP. IX. I 8sΑhstraxit statim Gregorius ah inhumani mariti latere miseram , ejusque saevitiae ereptam tutum in locum traduxit. Haec odii Causa, ac furoris, quo percitus nefarius ille horrendum cepit de perdendo Cardinati consilium . Scelus omnium teterrimum machinanti nec animus . P

trandi defuit, nec loci , ac temporis OPPOrtu nitas. Occasionem nactus . dum Cardinalis in rheda sedens ab Estensi oppido ad Thressenseveheretur collegium, ex insidiis subito aggreG1us breviorem siclopum in eum Iaxavit. Λt sacrum illud caput Deo servare volente, in irritum cessit parricidae ictus; nam emissae, jac lataeque plumbeae glandes tranfinis curru Gr

gorium ne leviter quidem attigerunt. Repem tino Cassi exterriti primum, tum sceleris atrocitate vehementer commoti Cardinalis comites, ac familiares, sacrilegi aggretaris nomen deserendum , persequendumque judicio tantum crimen statuerunt. Λt Cardinalis in ea omnium Perturbatione immotus , ac Plane tranquilluS , ne verbo quidem , aut signo concitati aliquo iracundiae motu animi, ad ulciscendum parato&Coercuit, horrendumque facinus non modo in

judicium adduci , sed in uulgus esterri, enunciarique prohibuit. R a NohN

SEARCH

MENU NAVIGATION