De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s.r.e. cardinalis episcopi Patavini libri tresfr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

sis DE VITA B. GREGORII ventus dumtaXat, ac inadragesimae tempore, sed alias saepe, quo opus esset, per Dioecesim ad sacras missiones obeundas mittebat. Eosdem per Civitatis plateas, & vias, ac per ipssis meretri cularum vicos divinae legis eXPlicare Praec pia,jacentesque animas in flagitiorem Coeno eva gelicae vocis tuba excitare, divini verbi viri te erigere, atque ad sanitatem revocare jubebat. Quibus tamen id minisserium delegaret quam diligentissime eXpendebat, ac ne reS Lamctissima violaretur, nemini eam committebat, qui sacrae doctrinae copia , virtutumque omnium praesidio, atque ornamentis instructus non esset. Singulos ad se arcessitos de munere bene gerendo graviter admonebat, earumque rerum C Pita, quae altius auditorum animis infigendae essent, ' indicabat, atque ut res non CuriosaS, aut

dissiciles, sed vulgares, ac planas ad populi in

genium consectarentur, atque explicarent, ma gnopere hortabatur . Ut ea demutn , quae Uer

hi Dei ministrum decent ob ocuIOS proposita haberent, edita jam pridem a Gabriele Cardinali Paleotis Antistite Bononiensi pro Dioece sis suae Concionatoribus ad sacrae praedicationis munus rite obeundum documenta, Semina rii sui typis edi, vulgarique CuraVit.

122쪽

BARBA DICI LIB. I. CAP. XV. y Jam vero cum a distantibus , ac longe positis ovibus Pastoris Vocem excipi, audirique non posse animadverteret , veterem illam ab Apostolis usque . derivatam rationem adhi .huit, ut Gregem universum per literas adi queretur , & scripto Pasceret , atque erudiret, quos Voce , & ore non posset . Pastorales itaque Epistolas pro rerum , ac temporum varie late ad Clerum, populumque dabat, quo locorum quoque intervallo disjuncti filii audirent disciplinam Patris. Sic peranni quodam Praedicationis , atque cohortationis genere , quae ad Communem omnium salutem pertinent, oves sitas edocebat, a vitiis revocabat ad honam frugem,

a di Iutis moribus ad pietatis ossicia traducebat, sanctissimis monitis, ac praeceptionibus ad christianae vitae sanctitatem incitabat. Exstant earum Epistolarum exempla Patavini Seminarii typis edita, atque uno volumine comprehemia , quae omnium oculis exposita , ac subjecta cum sint, praeconio , & commendatione nostra non egent; satis quippe sita se Praestantia , eruditione, atque utilitate commendanis simi enim regendae Ecclesiae , ac muneris Episcopalis rite obeundi praeclara documenta, in quibus abs latam, Perfectamque sacroruni Amistitis, atque N sa

123쪽

sa DE VITA B. GREGORII sanctissimi animarum Pastoris imaginem, hoc est se ipsima Barhadicus expressit, ceterisque ad imistandum reliquit.

De restituta , o aucta Sacrarum Virginum discipliua . V Irgines quoque sacras, illustrem Gregis sui

Portionem, Praecipuo , quo decet Episcopum, studio regendas sibi, Perficiendasque. Prinposuit. Non tam laboris , quam occuPationis, ac molestiae plena ea solet esse procuratio ; ad ceteras tamen muneris sui curas hanc sibi sedulo adjungens, in ea cum primis summa est v, gilantia & charitate versatus . Ah ipse Bergin mensis Episcopatus exordio 1blutam admodum

in subjectis sibi monasteriis disciplinam osse

dit , nec Paucas professionis suae immemores virgines ab instituto aberrantes inVenit. Eas as siduis cohortationibus, ac paternae charitatiS os ficiis sanitati reddere , atque ad veterem disci plinam revocare curavit; sed gravia, & multa, quae Vetustate roboratas consilietudines convellere volenti expectanda simi, incommodasti,

124쪽

BARBA DICI LIB. I. CAP. XVI. yysubiit, remque magnis dissicultatibus impeditam, in qua non leviter Iaborandum esset, perficie dam suscepit, obluctantibus hinc, quae in Iaxioris vitae instituto jam consenuerant, Monialibus, repugnantibuS inde, atque obsistentibus externis nonnullis, qui partium studio incitati, obfirmatis, dissislutisque Virginibus PIus aequo favebant. Extricavit tamen, ac vicit injectas dissicultates Cregorii industria, atque Constantia, idque Zelo ac prudentia demum est assequutus, Ut compres fa vivendi, conversendique licentia ad proprias cujusque leges, religiosaeque distiplinae formam Monasteria ad unum omnia redigeren- . Erat in Bergomensi Dioecesi vetus Rh r gula S. Benedicti virginum Monasterium pro lab Urbe inter nemora positum, ut ab hominiim frequentia disjunctunt, ita multis objectum in CommodiS , atque obnoxium periculis . Virginum

in eo agentium numerus adeo imminurus decreverat, ut divinis obeundis ossiciis, servandisque instituti legibus par omnino non esset. Egit it que omni ope, ac Contentione Gregorius apud Apostolicam Sedem, Venetumque Senatum , ut publico supprimeretur decreto : Tum eXiguum illarum virginum manipulum in Civitatem traduxit , atque in ejusdem ordinis Monasterio, do N a nec

125쪽

roo DFVΙΤAR GREGORI 1 nec iis novum Compararetur , meliori discipli na instituendas Collocavit.

Qui de suis tam erat 1blicitus, ad alienas

quoque paternae charitatis Curas extendit . F,

nitimam Dioecesi suae Mediolanensem Provinciam late vastabat Gallorum exercitus sith Francisco mensi Mutinensium Duce anno MDCLVIII, Gregorii vero Episcopatus secundo. Gravi, Pra sentique periculo eXterritae, quae Trevillii iam ctimoniales erant, fuga sibi consulendum put Tunt . Omnes igitur e Monasterio dilapsae in Bedi

Romensem agrum Commigrarunt incertae Pro

1iis quo loco consistere in flent . Id ubi renunciatum Gregorio suit, continuo lectas , nobilesque matronas ad eas submisiit, ut Profugas , Pa lantesque oviculas in Urbem deducerent. Deductas porro humanissime excepit, & aliam alio in Monasterio ad exitum usque c/lamitatis rei, nuit , ac sustentavit. Haec vigilantiae, ae selicitudinis fere prae ludia, qua ad Patavinam Sedem translatus in ea rum custodiam , ac disciplinam deinceps incubuit. Nam Monasteria quasi hortum quemdam conCIu sum fidei suae commissum reputans, non teri rem tantum sepem custodiendam, sed interiorem magis culturam omni studio exercendam sibi proposuit,

126쪽

BARBA DICI LIB. I. CAP. XVI. positit, nullam ratus posse adhiberi diligentiam satis magnam, ut quam Virgines illae, abdicatis terrenis omnibus rebus , dederant Christo , integram fidem praestarent . Itaque literis primum amantissimis ad vota Deo reddenda, institutique sui leges accurate implendas excitavit, tum Pa Ca eX multis , quae in Dioecesanis Praedecess,rum sitorum Synodis ad earum gubernationem, ac regimen Constituta fuerant, excerpsit, ac IN hello comprehensa Constitutionum sitariam titulo italico sermone vulgavit, ut in eo religiosae vi. tae , ac consuetudinis formam quasi in tabula e pressam haberent , ad quam se com nerent ,

atque conformarent.

Viros praeterea graves , probataeque Virtu iis , ac scientiae iis dirigendis praefecit, qui non latum confitentes audirent, sed christiana catechesi frequenter eXcolerent, vitae spiritualis praeceptis diligenter imbuerent, ad Sacramentorum usum, atque frequentiam, ad divina meditandi studium, ad paupertatiS, modestiae, silentii, ac λlitudinis

amorem, ceterarumque virtutum ossicia sedulo inducerent, atque inflammarent. Ut autem ea eA

parte, ex qua Diaboli insidiis maXime patet , virginalem tradici iam communiret, collocuti nes inam eXternis cujusvis sexus, sessis praesedium

127쪽

roa DA VITA B. GREGORII tim diebus, tum maxime sacro Adventus, & Quadragessimae tempore omnino interdixit. Recumrentibus vero bacchanalium seriis, quibus major est insaniendi , peccandique licentia , id stud Bat in primis, ne in sacrarum virginum aedes profani quidpiam sithreperet . Quare tunc dilis gentius occludi fores, custodiri rotas, & clathra jubebat, ne ullus ad colloquendum, ac ne Pro spiciendum quidem aditus iis pateret. Quin etiam

eo Potimimum tempore, ut Iacris impensius vacarent ossiciis, majoremque darent pii Commenta

tionibus operam, quo gravius offensum irritat Dque Deum propitiatum redderent, amantissimis verbis exhortari latebat. Musicos senos, & camtuS in earum templis prohibuit , ut ne inutili expensa , shmtuque Monasteria onerarentur , multoque magis ne Reminarum faciles, ac debis Itores animi mollis cantus illecebra deliniti alis

quid de contentione virtutis, deque amore re mitterent rerum divinarum. Festis diebus ne otio malorum fonte torpescerent, aut vanis ,

perniciosisque libris mentes corrumperent, quod erat a divinis ossiciis , aliisve occupationibus Vacuum tempus, sacrae lectioni impendi iubebat , legendosque asteticos libros aut designabat ipse, aut dono mittebat.

Mona

128쪽

BARBA DICI LIB. I. CAP. XVI. IosMonasteria adibat nunquam nisi gravem ob causam, malebatque uniVersas alloqui,quam singulas. In pastorali earum Visitatione , non modo P trem , sed veluti Matrem se cunetis amantissumam exhibebat. Singulas humanissime excipere , in

scultare patienter, cujusvis explorare necessiitates, querelaS eXPendere , Con lari moerenteS, dejedias erigere , Confirmare nutanteS, animare Pusillanimes , urgere remissas , Compescere imquietas , omnes denique ad nuXamm rerum Conis

temptum , ad aeternarum studium & spem, ad mutuae charitatis, & amoris Sponsi Iesu incrementum ardentibus charitate verbis inflammare. Religiosae in primis paupertatis , Vitaeque communis studium commendare selebat, utque meum, ac tuum religiosbrum coetuum Pestis, aisque pernicies ab iis penitus tollerentur , ac ne quidem in Monasterio ea nomina usurParentur, magna contentione suadebat ; quod cum saepis sime inculcaret, hoc interdum utebatur ProUer hio : Ollam magnam benedicit Deus, significans fore gratissimam Deo, eique Probari quam maxime in religiosis familiis rerum omnium comm munitatem. Nulla ab eis munera, ac ne bellam ria quidem accipiebat: pauculos tamen aliquan do frictus e domestico earum horto decerptos

129쪽

io4 DE VITA B. GREGORII urbanitatis causa non recusavit . Praecipua demum erat 1blicitudine ne quid ipsis deesset si1-ve ad temporalis vitae Libsidia , sive ad innocentiae, ac disciplinae custodiam, virtutisque prinfectum , ac quietis , & PaciS , mutuaeque con cordiae , di charitatis augmentum.

CAPUT XVII. De sacris ci liis , quibus interfuit eligendi

Pontificis causa. iCUm omnes eo spectarent Gregorii cogitationes , & curae, ut ad Ecclesiae suae commoda , atque incrementa se totum referret , at que componeret, nec oculos propterea tmquam ab ea dejiceret , gravius nihil ferre Poterat , quam si ab ea vel tantisper abesse cogeretur.

Ah ipssi Pontificatus exordio id perpetuo mmm animo ratumque habuit, ut in adsignata mhi statione non Iocatus 1bIum , sed veluti defi-Xus maneret ; intelligebat nimirum quanti ad salutem Gregis intersit Pastoris praesentia , cum non sine ovium detrimento , aut periculo possint alienae custodiae, fideique committi . Quare sese Ceptum residendi onus , atque consilium abj cit

130쪽

BARBA DICI LIB. I. CAP. XVII. roscit nunquam , vel intermisit , nisi quando aut Ecclesiae sitae utilitas, aut Christianae Reipublicae necessitas eum alio evocasset . Hanc porro necessitatem non femel attulit eligendi Romani Ρontificis causa, quod indictis Cardinalium C mitiis interesse omnino debebat. Quatuor ab obbtu Alexandri VII. superstite ipsis Gregorio, id

genuS Comitia celebrata 1unt, quibus ille adfiiit singulis magna semper integritatiS, ac Prudentiae Iaude , raro praeterea , ac singulari de sequam demisse sentientis animi atque humana d spicientis exemplo . Statuerat is apud se eX omnibus Cardinalium offciis , ut splendore maximum , ita rei gravitate , ac momento dissicillismum esse, & vero periculi plenum in supremo Ecclesiae moderatore eligendo suffragium ferre; tantum Propterea , tamque arduum negotium non oscitanter , ac temere , 1ed omni Cura, animique praeparatione suscipiendum, ac Peragen dum . Primum ergo nihil eorum Praetermiti hat , quae ad divinam sibi opem conciliandam valerent, ut quemadmodum olim Apostolis, ita sibi a caelesti luminum Patre ostenderetur quem Deus elegisset. Cum vero electioni daretur opera , id unum curabat, ut ab humanis rationibu' ac privatis affectibus vacuus non alio , quam O CO-

SEARCH

MENU NAVIGATION