Johannis Loccenii Syntagma politicum, in quo continentur epistolæ politicæ Sallustii et Ciceronis ..

발행: 1673년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

194 JoH. LOCCENIL COMMENTARIusonem animi: quibus virtutibus omni quidem homini, praecipud in munere publico&praefectura provinciae versanti opus est, ut in sequentibus verbis docet, & quidem egregiis rationibus, quae hic vitanda, quae facienda sunt. Cum exceptione laudari J cum excepti ne iracundia, ut paulo ins ait λ & quidem ex ore provincialium, ita Quintum laudantium: uintus eri vir egregius, nisi tam iracundus esset. Vide quoque Cic. lib. I. ep. a. ad Quintum fratrem. Sed cujus vita sine omni exceptione est Θ modo emendationi vitae stude

Levis esse animi atque infirmi videtuν.JCicero videtur hic respexisse ad illud Terentii in Hecyra: Pueri inter se quam pro levibus noxis iram gerunt. uapropter 2 quia enim qui eos gubernat animus infirmum gerunt. Ist vero a viro gravi alienus esse debet. Nihil tam deforme ess, quam ad summum

imperium etiam natura acerbitatem adjungere IHanc insignem sententiam in suam transtulit historiam Ammianus Marcellinus lib.XXIX. Nihil tam iniquum, ait, quam ad ardua imperii

supercilia etiam acerbitatem natura alungi. Similia his habet Seneca lib. I. de Clementia cap. U. & lib. I. de Ira cap. XVI. Epistola proprium, ut is ad quem scribitur de iis rebuι, quas ignorat, certior flat.J Idem Cicero

202쪽

1N 'Ep. CIC. AD QUINTUM FRATRSU. Ipstero Famil. ep. II. IV. & Lipsius Epistolic. Institui. cap. II. in fine.

Sed cum re alicujus improbitas perversitasque commoverit , sic te animo incitari, ut ab omnibuae tua desideretur humanitas. J Magistratum quidem & gubernatorem provinciae, civium provincialium delictis irasci oportet; ita tamen, ut animuS non exeat potestate sua, nec obliviscatur humanitatis. Huc etiam illud Juvenalis sit. III. facit: Expectata diu tandem provincia eum Rectorem accipiet, pone ira frena modumque. Si enim ira non frenetur, sed immodica sit, Acile in delictis puniendis etiam modum excedere potest. In quam rem noti sunt Horatii versus & aliorum authorum dicta. Confer etiam sup. ad secundae partis adhortationis primum caput de moderanda acerbitate in furpliciis notata. Quum autem Cicero sciret, fratrem ad acerbitatem animi & iracundiam esse procliviorem, hic iterare & diligentius ab ea dehortari illum voluit. Confer quoque L IL D. de osse. praef. & ad eam Notas Crotii in

Florum sparsione ad Jus Justinian.

Caveamin ne quod in nobis insigne vitium fuisse dicatur J Non solum malae famae &sermonis hominum, ut Cicero monet, sed etiam mali exempli praecavendi causa, cavebunt magistratus, & alii qui munus piab. gerunt, quantum possunt, ne quod in illis in-

N a signe

203쪽

JoΗ. LOCCENII COMMENTARIUS signe vitium sit. Ut enim macula in candida& splendida veste conspectior est , quam nigra & vili; ita vitium majoris,quam plebeiae, personae magis notatur, & exemplo nocentius est. Unde Agesilaus Rex Lacedaemoniorum recte judicabat, privatotum errata saepe

latere; vel, si manifesta sint, ab his minus' malum proficisci, sed principum & illustrium personarum vitia, praesertim insigniora, maioris momenti esse, & magna saepe mala subditis ob pravam imitationem ac propagationem dare. Hinc Cicero lib. III. de legibus:

Senatoriin ordo vitio vacato ue caeteris Jecimenso. In nos, aetate di cile e r mutare animum,s,si quid penitus insitum eῆ moribus, e stere IUt lana colorem, quo semel imbuta est, non facile mutat i, Sic insita moribus & adulta, in virili & senili aetate dissicile est exuere. Conser proverbium : Mnosam arborem transplan- rare difficile eri. Si hoc planὸ vitare non potes, quod ante

occupatur animus ab iracundi quamprovideremtio potuit, ne occuparetur; te ante compares,

quotidieque meditere, remendum esse inneundiaJIn his & sequentibus verbis docet author, quomodo ira a proclivibus ad eam cohibenda sit & refrenanda. Velut hostis non exspectatus securos citius opprimere, quam

praegaweri potest; nisi a vigilantibus &inli-

mite

204쪽

19 Ep. Cic. A D au tNT uM FRATREM. I97 mite provinciae ei occurratur; Sic ira, nisi in principio ei resistatur. Salutare est Senecae monitum lib. I. de ira cap. VIII. In primis

finibus hostis ide arcendus ect e nam cum intriu-vit oe portu se intulit, modum a captivis non accipit. .. Et lib. III. de Ira cap. XlI Pugnate cum ipse. Si iram vincere non potes, icta te incipit vincere. Cumque ea maxime animum moveat, tum

tibi viligentis me eo linguam continendam JAd iram compescendam facit etiam, continere linguam, quum ira in verborum maledictorumque amaritudinem magis effundatur, uti Seneca lib. I. de Ira cap. IV. docet. Idem cap. IV. de tranq. an. auidam non habent iram in potesate ejillos ad temeraria verba qualibet indignatio esse l. Quod per bis exiein iram, ut Cato in Distich. ait. Ut enim mare

placidum ventis, & hinc fluctibus attollitur & assurgit; ita animus iratus verbis M: quibus

exarmatus, facilius conquiescit. Imo mode-mri re animo π omtioni, cum sis invius, aut etiam tacere, re tenere in sua potestate motum animi-dolorem, e si non perfectae eLI Hpientiae,

tamen est non mediocris ingenii, ut d. loco addit Cicero. Exemplo sit Socrates , magni vir ingenii, qui Xantippem susurra , bile enfervescentem & fulminantem; iramque pro priam tacendo & patiendo maxime vincere potuit.

205쪽

ry8 JoΗ. LQCCENII COMMENTARIURIllud non solum ea gravitatis, sed nonnun quam etiam lentitudinis i omnino non irasci,

quibus & quando publici privative muneris causa rite decet, lentitudinis esse ait, ut vulgo dicitur. Ita Tullius lib IV. Tusc. Quaest. Virum videri negant, qui irasci nequeat, eamque, quam lenitatem nos dicimus, vitioso lentitudinis nomine appestant. Est nimirum ea, quam

ἀοlγη A, Graeci vocant. Vid. Gell. lib. I. Noct. Attic. c. ulti & Bucliner. in Epistolas Plinii pag. Zoo. 2Οm Si implacabiles iracundia sunt, summa est acerbitra, si exorabiles, summa levitas.J Implacabilem esse, est signum animi valde acerbi Ze vindictae cupidi. Contra placabilem esse, signum generosi animi habetur, secundum notos Poetae versus:

auo quisque ea major, magis en placabilis

ira s

Et faciles motus mens generosa capit.

Sed exorabilem esse iracundiam, author pro argumento levis animi habet: qui facile ad iram prosiliat, & facile exoretur ac placetur. Hoc est, quod Cicero etiam de Quinto fratre ad Atticum 1, 1 . scribit e Mollis 6- animuτα ad accipiendum re deponendam offensionem. Exorari tamen praestat, quam acerbum & implacabilem esse, ut ipse hic sentit. Suod N consuetudo π ratio es mea literare patientiorem lenioremque fecerunt. J Tria sunta

206쪽

IN EpIsT. CIC. AD QuINTuM FRATREM. I''sunt, quae vitia naturae si non prorsus tollere, tamen corrigere possunt, consuetudo, ratio recta informatio. Nero ad Senecam apud Tacitum XIV. Annal. Ratione, consilio, praceptis juventam meam forsi.

Ac jam hoc loco.J Tullius epistolam claudit obsecratione ad Quintum directa, de laudis materia undique colligenda, reprehensionis causa vitanda, & ultimo administrationis provinciae anno feliciter: finiendo. In omnium laude undique costigendis. J Tam Principis vel Senatus, quam civium laude, tam domi, quam foris. Plinius in Paneg. Utile e I re salutare praesidibus provinciarum, hanc haberesiduciam, paratum esse sanctitatis industriae sua maximum praemium, judicium Prinripis. Cui si accedat laus Bonoriura viro rum, qui ipsi in laude vixerunt, iucundus est laborum fructus, &non leve solatium.

Omnes boni eum faveant &c. omnes imis probi vel minima re adreprehendendum contenti.J Boni bonis ob aequalitatem virtutis favent; mali, quum bonos ob dissimilitudinem morum oderint, vel minima re ad reprehendendum eos contenti sunt. Quamvis autem, si boni nobis faveant, improborum ca- Iumniae spernendae sint uti Cicero in Oratore dicebat : Cum a Catone nostro laudabar, vel reprehendi me a cateris facile patiebar; nihil tamen eorum, quae ad munus nostrum

207쪽

goo Jo A. Lo CCENII COMMENTARIus pertinent, negligenter est agendum : ne, si ' quid in minutis neglectum sit, in caeteris quoque calumniandi an iam malevolis praebeat; ut M. Antonius Imp. prudenter monebat. auoniam ejusmodi theatrum erit totiuae Α-μ.J Ratio allegorice facile patet. Quae in pU-blico theatro aguntur, in omnium spectatorum oculis & auribus versantur; ita quael in celebri provincia, qualis Asiae erat. Idem est, quod superius dixit: sam tuam virtutem non latere in tenebris,sed in luce Asia, in oculis ciarissimae provincia, atque in auribus omnium gen. tium esse positam.

Naeum ita resonans, ut usque Romam Fgnificationes vocesque referantur J Continuat

allegoriam de actu publico in theatro, cui sonitu &ωocibus populi applaudi solet. Eadem allegoria usus est lib. II. Tusc. Quaest. Nos non de reliqua oe sterata gloria tam

laborare, quam de parta dimicare.J Sic noster lib. 2. Fam. ep. II. Videmur eam famam consecuti, ut non tam ac celsio quaerςnda, quam fortuna metuenda sit. uanquam istorum erit verim judicium, obtrectatione re malevolentia liberatum. J Posterorum erit incorruptius iudicium, obtre-εtationis N invidiae causis remotis. Seneca de benefic. y, 8. In laudem vetusorum invidia

on obstat. Sed detrectat praesentia livor,

208쪽

IN Ep. CIC. AD QuINTuM FRATREM. aesi ut Ovidius Trist. , Io. loqUitur. Sed ea tibi est communicanda mecum ,pro denda uehe=is nost=is J Gloria & fama , dedecus& infamia alicui quaesita ad totam pertinet familiam ; ad auctorem tamen praecipue. Confer Plautum Bacchid. 3 , I. Ut eurrentem incitasse videatur. J Currentem incitare, est adhortari sponte sua industrium: ut in eo magis confirmetur. Cic.

a. de Orat. Facilim es currentem ut unt, incitare, quam commovere languentem. Idem V. de Finib. Te hortamur omnes currentem: qui

dem, ut stero Confer Ovid. lib. V. Trist. eleg. ult.& Erasmi Adag. eurrantem incitare. Facies enim perpetuo quae fecisti. J Strenui laudem laude continuare student. Nisi enim laus nova oriatur, etiam vetus amittitur, ut Ρublius dicebat. Continuatur autem virtutis continuatione. Confer Cic. ad Attic. 2,ῖ. Cum jam tibi Asa, Aut uni cuique sua δε- muri nota esse debeat J Gubernatoribus provinciae tam ea nota & perspecta erit, quam sua domus: ut eo rectius eam administrent ;imo paterno civilique imperio regant. Tullius lib. V l. ad Atti c. ep. I. de se: Nunc domus

mehercule nulla tanto consilio tantaque disciplinagubernatur, aut tam modesas quam nos a tota provincia.

Cum ad te scribo, tecum loqui videor J Perliteras cum absente loquimur. Unde etiam

N s epistolae

209쪽

2or Iou. LocCEMli COMMENTARIus epistolae tales erunt, qualis est sermo noster cum praesente ; quae nihil habeant accersitum, nec fictum. Seneca ep. LXXV. inspiciatur.

Ut hic tertius annuου imperii rui tanquam tertiuae actin perfectissimus atque ornatis vi

fuisse videatur J Velut boni poetae & actores operam dant, ut omnes actus cum laude impleant, inprimis extremum ; ita viri in dignitate versantes, ut omnes ossicii partes be. Ne peragant; nec, ut ignavi, quum a fine laborum & actionum prope absunt, deficiant& torpescant. Salomon ea mente Ecclesiast. ν,8. Melior es sinis rei princiFio 6-. Ovid.metamorph. 6, 1. Operis victoria sinis. Omnibus iis rebus, quas dices ae facies, mernteresse J Si propinquorum aut aliorum virorum, qui in virtute vixerunt, exempla nobis ob oculos, quasi nostris actionibus interessent, ponamus, non parum nos ad imitationem ipsorum commovebunt,& a vitiis absterrebunt. Pulchre Seneca epist. XI.Aliquis vir bonin nobis eligendin est aesemperante ocu .los habendus d uis, tanquam ilio δectante, vivamus , omnia, tanquam isto vidente facia. min. Maena pars peccatorum tollitur, si pecca euris testis ad Rat. Aliquem habeat animin,

quem vereatur, cujus auctoritate etiam secre-

eum suum sanctius faciat. Elige eum , cujuό

sibi plaeuis re vita is oratio, er ipsius animum

ante

210쪽

IN EpIsT. CIC. AD QuINTuΜFRATREM. 2DI ante te ferenso vultin, isium semper tibi ostende vel cusodem vel exemplum. Plinius lib. VIII. ep. I8. Advita rationem exemplis erudimur.Sic Horatium erudiebat pater ejus, ut ipse testatur lib. I. Satyr. IV. Insuevispater optimus hoc me, Ut fugerem, exemplo vitiorum quas notando. Et mox: Sivejubebat Ut facerem quid: habes auctorem, quo facias

hoc a

Unum exjudicibin selectis objiciebat. Sive vetabat, an hoc inhonesium s inutile factumenesit,addubites: flagret rumore malo cum Hic atque illa. In primis ipsius Dei praesentia nos ad pie honesteque vivendum movebit: qui non solam nostras actiones videt & audit, sed ipsis quoque cogitationibus intervenit, ut arbiter

SEARCH

MENU NAVIGATION