Johannis Loccenii Syntagma politicum, in quo continentur epistolæ politicæ Sallustii et Ciceronis ..

발행: 1673년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

IOHANNIS LOC CENII

RESPU BLICA AP Ll M,

sive cistatio succincta regiminis Api cs im

perii civilis in qicantum utriinque naturare conditio admittit.

Auctorum de regimine Apum, tanquamReipub. imagine.

lib. ΠL. de re rustica cast. XVI. Hae ut hominum C iv IT AT Es: Quod hic est

lib. LV. Georgic. Admiranda tibi levium spectacula rerum, Magnanimosque DuC ES, totiusque ordine, gentis Mogas & studia & popuLos & pRALIA dicam.

PLINIUS

Naturalis His. lib. XI. cap. V. Inter omnia principatus Apillus, & iureptaecipua admiratio, REM P u B. habent, CONSILIA privatim ac DUCES gregatim,& quod maxime mirum sit, ,M OR ES habent.

212쪽

HIERONYMUS

Epist. V. adRusticum monachum IAPUΜ tabificare alvearia, ac REG I AM 'DISCIPLINAM in parvis disce corporibus.

JOHANNES S ARISBERIENSIS

Policr. lib. VI. cap. X Scripserunt de R E pua. etsi diverso modo Cicero & Plato; quum alter, qualis esse debeat, disseruit ; alter, qualis fuerit a maioribus instituta. &c. R E I p u B. omneS aucto res percurre, publicarum rerum pervolve historias, vITA crvILis tibi rectius & elegantius nusquam quam in A PI E u S Occurret essentque procul dubio beatae Civitates , si hanc sibi v I vuΝDa praescriberent

INDEX CAPITUM

Caput I. Hominem esse animal sociale. Docollectione civium inens urbes s cohabitatione. Eam facere ad acre commodius penuendum, ad qui a custodiendum ; ad eivilitatem, cultum ac Armamentum imperii. Cap. II. De situ, fructura s commoditata loci urbium, aedificiorum, platearu Piarum. uanto ea fit usui re ornamento urbi in. De me regia. De munditie urbium, Vinque utilia viri Cap.

213쪽

ros INDEX CAPI Tu M. Cap. IlI. De ordine imperandi s parendi. tauamsalutaris illa reFu . sit. Rex unicuε so. De modis constituendi regem aut magistratum. Cap. IV. De notis boni malique Regis. Simulatὸ bonum sed re se improbum, plus nocere reipub. quam aperte malum. Cap. V. De boni Regis ac magisnutin os scio per partes comparationis descripto. Cap. VI. De subditorum σ eivium incis, obedientiara amore erga Regem. Praefente Rege,

quasi cessare re quiescere inferiorespotesates. Decipium concordia, fide, re ejus fructu. Cap. VII. De distinctis clytam s sabditorum muniis; industraa, labore, otii fuga, re harum rerum utili te publica ac privata. aut sint ignavi reipub. fuci Ex occasione disequiritur, num utile sit, otiosos satim urbe expelii. αὐ- modo comprimendi sint. De studio adquirendi.

uod tamen eum modo erit: ne per id cura liberorum recte educandorum negligatur.

Cap. VIII. Non'molumprivatim,sed etiam publico ex parte adquirendum esse. De tributis civium. Ea pro facultatum re temporum anni modo subditis imponenda esse. Parcimonia privata oe frugalitate sublevari onera publica, s rem familiarem augeri. AErarium tuto loco habendum umCap. IX e exercitationibuι ae ludycris eivium in pace. Inanes, noxios, scurriles oe obsee-

nos ludos prohiberi , ad sudium honesistis s

morum

214쪽

INDEx CAPITUM. sto moνum homines exerceri, arque decoros, rempsivos ac modemtos esse ludos, Reipub. interesse. Cap. X. De belli externi causa, cupirine alisui. De modo gerendi niendi sessi. Cap. XI. De belis ac motu intestino, ejusque causis: plurium imperio, validiorum potentia, inaequalitate,paupertate vel divitiis nimiis. Cap. XII. De motuum intestinorum remediisse. Eos arte, consili suada, ad extremum ferro, si non aliter queant, a Rege reprimendos esse. Equi

plus possunt, vel a sese με sejungendos , vel, si

quietisint, tractabiles, ου Pirtutestra stent, levsiciis imperio onciliandos esse. Omnes in quiete is, quaνis bonsa ratione retineri satius e se. In nimia civium abuudantia, superfluos σreipub. graves in colonias emittendos 3 reliquos domi remanentes, si ditiores sint, a luxu sinsolentia, per leges sumtuari- , retinendos

PROOEMIu M. REgendi populos artem multi hactenus

passim & sedulo in vestigarunt,& omnis aevi respublicas, historiasque perlustrarunt: ut praeceptis & exemplis alios ad rectam imperii administrationem erudirent . Sed quotus quisque ingressus est Naturae

scholam p simplicissimam illam; quae Deum solum authorem habet: qui ordinem quendam

215쪽

dam ductus & obsequii etiam in non nullis animalibus hominum generi praefigurare,

praecipue tamen in Apibus , voluit. Proinde

mihi cogitatio suborta est ex quadam animi remissione meditandi aliquid det Reptib. pum, ad miraculum usque constituta; etiamsi cives ejus nulla praecepta , nullam artem didicerint, nisi quam magistra natura illis infudit. Unde Quintilianus: sa) Cum ingenia, inquit, nostra, qua nos sicilicet ambitiosi nostri

aestimatoresproxima divinis credimus, ad percipiendas disciplinas multo labore desudem,ntilia vis nisi artifex nasitur. Omnibus quidem brutis insunt suae naturae dotes, praecipUae tamen eminent in apibus- Quod Plinius dixit, rerum naturam nusquam magis, quam in mi- nimis totam esset; hoc in apibus recognoscere licet. Atque si tantum est in tam parvo animali, quod omnes serio contemplantes in admirationem trahit, quam infinitae maiestatis ac sapie aliae credis esse eum, qui hoc tam artificiose formavit λ Certe quidquid in

istis animalculis admiramur, tanto minus erit illis, quae admiramur ac veneramur in Creatore, quanto major meliorque est Creator omnibus rebus creatis. t Quamvis autem

de natura apium diversi auctorest accurate scripserint, & non pauci ab apibus imagines& similitudines duxerint, atque ex occasione ad statum civilem accommodarint; neminem

216쪽

PROOEMIUM. a.'

minem tamen adhuc vidi, qui regimen earum cum imperio civili per partes seorsum iaex professo, quoad eius fieri potest,componeret ac compararet. Quod e re fore mihi persuadebam: uta prima creatione Deum ordinem quendam ipsi implantasse naturae, vel hinc liquido pateret. Duam intuens hominquoties apes ex instinctione naturali facere recordatur, quae instar ordinis, & umbram quandam rationis, ac imporii imaginem referre videntur ;1oties ille, qui iudicio rationis a Deo praeditus est, ad ordinata, civilia& honesta paragenda magis excitetur. Nec pudebit nos ab exiguis animalibus discere ;quum Deus isthaec nobis tanquam simulacra

quaedam morum .& vitae civilis proposuer i.

Veluti Salomon formicas,& Christus ipse volucres sub coeta, tanquam imagineS & exempla vita arconomicae victineue 'nobis ob oculos posuerant. Christus etiam nos prudentiam serpentum, simplicitatem columbarum invita communi imitari jubet. Quum vero me cereis collationis & comparationis spatiis in cluserim, quatenus istaec modus regiminis apum ac materiae hujus mihi circumdabat ac figebat, eadem temere transilire nolui ; 'sed Praecipua huius argumenti membra succincte tractane, huic nostro instituto suffcere duxi. Reliqua,ad rempub. in universu pertinentia,

ex aliis hac prolixo tradentibus peti possunt.

o Caeterum

217쪽

aio Jo H. LOC CENII Caeterum satis praeviti videmur. Audiamus jam nostros non ex Academia, Lyceo , aut porticu ; sed ex alveari doctores : quorum respublica fuit, antequam ulla alia in terris esset; & tamen omnium rerum publicarum elegans quaedam adumbratio esse potest.

I OH ANNIS LOC CENII

RESPUBLICA

Cum Imperio civili comparata. CAPUT I. zIominem se animaIsciale. De coge ctione cinium intra urbes es cohabit asione. Eam facere ad sacra commodius peragendum , adquisita custodiendum, ad civilitatem , cultum, cffirmamentum imperii.

Pes natura siunt animalia socialia. Cicero I. ossic. Apium examina natura sunt congregabilia. Varro vi c) Apes non sunt solitaria natura. Sed nisi custos certam illis assignet sedem, in qua velut in domestica ossicina suum faciant opus, passim vagantur, aut in silvas aliove

dilabuntur, nec apte contineri possunt. Sed inciuis com

218쪽

Ut Maroloquitur. Hominem inprimis esse animal societati S appetens, non lotuin ex sententia. Aristotelis, d)sed etiam re ipsa liqueti Divino enim instinctu, naturae &sanae rationis ductu homines, ad succurrendum mutuae indigentiar, ad colenda humanitatis & justitiae, imperii & obsequii ossicia, & hoc modo ad societatem recte tuendam collectos esse, constat. Imo quum Deus dominia rerum lege sua distinxerit, etiam hominibus voluit esse suas ac proprias habitationes, separatas urbes, possessiones ac aedes, in quibus commodiuS convenire, veri Dei notitiam & cultum doceries exercere, mutuaque sibi ossicia praestare possent. Recte Poeta Utque alios alii de religione docerent, Contiguas pietas jussit habere domos. Tullius e : Ut apium examina non fingendorum favorum eausa congregantur ; sed quum congregabilia natura sint, singunt favos; sic ho

mines, ac multo etiam magis natura congregati

adhibent agendi congregandique solertiam. Idem

alibi: Formicae,apes, ciconia aliorum etiam causa quaedam faciunt; multo magis haec conjunctio est hominis. Itaque natura sumin apti a catus, concilia, civitates. Praeterquam, quod adquisita intra urbes & maenia quisque tuti US cu-

o i stodire .

219쪽

a a JoΗ. Lo CC pNI et stodire atque servare potest ; quod Tullius

etiam sua adsertione comprobat e insuatι- merentur. , res publica civitatesque consituta sunt,' si duce nazura congregabamur homines, tamen, δe eusodia rerum suarum, ursi

Man praesidia quaerebant. Quin ideo quoque homines intra maeniacoguntur: ne feroces ac indomiti, ut serae, passim palentur & ex rapto vivant ; Sed sacrorum, juris ac legum communione sociati,pro se quisque luas muneris partes melius obeant, facilius in ordinem redigantur, ac vitae humanae morumque cultui magis studeant. J Troiani & Aborigines, olim genus hominum agreste,ut refert Sallustius, sine legibus, sine impetio, liberum atque solutum; postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili ilingua, alius alio more viventes, incredibile memoratu est, quam facile coaluerint. Quondam Germani non passi inter seiunctas sedes, . f discreti ac diversi habitarunt, ut fons, ut campus, ut nemus placuit, maenibus cincta oppida, tanquam munimenta servitii aversantes ; atque inde horror & asperitas morum illis adhaesit. Sed ecce, quanto cultiores, ex quo bes exstruxerunt & inhabitarunt. Lycurgus cives suos ita adsuefecit, ut, licet urbes munitas non haberent, ipsos pro muro adversus host em esse volens; tamen neque vellent, neque possent seorsum vivere. sed vum insa

220쪽

REspuRLICA Apti M. tia ut scribit Plutarchus g , in caetu essent. Idem olim Vulcham Tartarorum rex in suis subditis tentavit, ut Aymornus in historia sua refert. . Illi enim in humilibus tuguriis degenteS, cum pecoro suo, & familia, ex uno loco in alium, meliora pascua quaerendi causae,d migrant. ' In non minima vero infelicitatis

suae parte ponunt, fixam habere sedem. Unde, quum offensi a liberis, grave malum illis imprecari volunt, optant, ut eodem in loco semper, velut Christiani , haereant reproprium faetorem hauriant. Interim fer ces, barbari, crudeles, rapinae & sanguinis avidi sunt. Ni fi quotquot orientalium Tartarorum Sin ense regnum inhabitant, ex quo eo potiti sunt, Sinensium quoque moribus paulatim adsuescunt. Sinenses enim, vel,Ut alii scribunt, Chinenses, in urbibus habitantes, civiles & comes, agri cultum, virtutis visapientiae studiosi esse feruntur. LapponeS hodie, licet in urbibus non degant, sed cum tuguriis suis, uiolim Scythar, & hodie Tartari, passim oberrent, propter campos longe porrectos, & rhenones suos late pascentes ἔtamen ordinantibus Regibus Suetiae &mnite Elis Lappones, qui eis subsunt , habent certos suos ac limitatos districtus ac praefecturas;

item oppida in finibus exstructa, ibique sacra&anniversarias nundinas, quo statis te Oribus conveniunt,& magis magiSque mansue

SEARCH

MENU NAVIGATION