Bucolica, Georgica, et Aeneis Publius Virgilius Maro

발행: 1814년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

191쪽

v. 453. LIBER III. 16i Quamvis increpitent socii, et vi cursus in altrim

Vela vocet, possiSque Sinus implere Secundos, Quin adeas vatem, Precibusque oracula poscas: Ipsa canat, Vocemque Volens atque ora reSol at.

Illa tibi Italiae populos, Venturaque bella, Et quo quemque modo fugiasque serasque laborem,

Expediet; cursusque dahit Venerata Secundos. Haec sunt quae nostra liceat te Voce moneri. Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Trojam. Quae postquam vates SIC Cre effatus amico est, Dona dehinc auro gravia, Sectoque elephanto, Imperat ad naves surri, stipatque carinis Ingens argentum, Dodonaeosque lebetas, Loricam consertam hamis auroque trilicem, Et conum insignis galeae, cristariue comis riteS, Arma Neoptolemi. Sunt et sua dona Parenti.

Addit equos, additque duces: Remigium snpplet; socios simul instruit armis. Interea classem velis aptare jubebat Anchises, fieret vento mora ne qua serenti. Quem Phoebi interpres mulso compellat honore: Conjugio, Anchisa, Veneris dignate superbo, Cura deum, his Pergameis erepte ruiniS, Ecce tihi Ainsoniae tellus; hanc arripe velis. sic tamen hanc pelago praeterlabare necesse est :Ausoniae pars illa procul quam pandit Apollo. Vade, ait, o felix nati pietate i Quid ultra

Provehor, et sando surgentes demoror austros pNec miniis Andromache, digressu maesta Supremo. Fert picturatas auri subten e Vestes, Et Ph giam Ascanio chlamγdem; nec cedit honori: Textilibusque onorat donis, ac talia satur: Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mear UmSi ut, puer, et longum Andromachae testentur amor m, Conjugis Hectoreae. Qipe dona e Xtrema tuo PUm ,

O mihi sola mei super AstIanactis imago:

192쪽

V. 489.

Sic oculos, sic ille manus, sic ora serebat; Et nunc aequali tecum pubesceret aeVO. Hos ego digrediens lacrymis affabar ohortis: Vivite felices, quibus est fortuna peraCta Iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur. Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum; Arva neque Ausoniae semper cedentia retro Quaerenda: effigiem Xanthi, Trojamque, Videtis, Quam vestrae fecere manus, melioribus, opto,

Auspiciis, et quae fuerit minus obvia Graiis. Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva

Intraro, gentique meae data moenia Oernam,

Cognatas urbes olim, populosque Propinquos, Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor,

Atque idem casus, unam faciemus utramque Trojam animis: maneat nostros ea cura nepoteS.

Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta,

Unde iter Italiam, cursusque brevissimus undis. Sol ruit interea, et montes umbrantur opaei. Sternimur optatae gremio telluris ad undam. Sortiti remos, p'ssimque in littore sicco Corpora curamus : fessos sopor irrigat artus. Necdum orbem medium nox horis acta subibat: Haud segnis strato surgit Palinurus, et omnes Explorat Ventos, atque auribus aera sapiat: Sidera cuncta notat tacito Iahentia coelo, Arcturum, pluviasque Hyadas, geminoSque Triones, Armatumque auro circumspicit Oriona. Postquam euncta videt eoelo constare Sereno, Dat clarum e puppi signum; nos castra moVemus, Tentamusque Viam; et Velorum pandimus alas. Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis, Quum procul obscuros colles humilemque videmus Italiam. Italiam primus conclamat Achates; Italiam laeto socii clamore salutant. Tum pater Anchises magnum cratera Corona

oste

193쪽

v. 525. LIBER III. Induit, implevitque mero, divosque Vocavit Stans celsa in puppi:

Di, maris et terrae tempestatumque Potentes, Ferte viam vento facilem, et spirate secundi. Crebrescunt Optatae aurae, portusque patescit Jam propior, templumque apparet in arce Muervae. Vela legunt socii, et proras ad littora torquent. Porius ab Euroo fluctu curiatus in arcum ;Objectae salsa spumant aspergine cautes:

Ipse latet: gemino demittunt brachia muro Turriti scopuli, refugitque ab littore templum. Quatuorhic, primum omen, equos in gramine vidi

Tondentes campum late, candore nivali. Et pater Anehises: Bellum, o terra hospita, portas: Bello armantur equi; hellum haec armenta minant Πris Sed tamen idem Mim curru succedere 'sueti Quadrupedes, et frena ciugo concordia ferre: Spes et pacis, ait. Tum numina sancta Precamur Palladis armisonae, quae prima aceepit ovantes ἔEt capua ante aras Phrygio velamur amictu: Praeceptisque Heleui, dederat quae maxima, rite Junoni Argivae jussos adoleatius honores. Haud mora, continuo, persectis ordine votis,

Cornua velatarum obvertimus antennarum;

Graiugenumque domos, suspeetaque linquimus arva. Hinc sinus Herculei, si vera est fama, Tarenti Cernitur. Attollit se diva Lacinia contra, Caulonisque arces, et navifragum SeFIaceum. Tum procul e suctu Trinacria cernitur Aetna :Et gemitum ingentem pelagi, pulsataque Saxa Audimus longe, si actasque ad littora voces ;Exsultantque vada, atque aestu misCentur arenae.

Et pater Anchises : Nimirum haec illa Charybdis :ΠOs Helenus scopulos, haec Saxa horrenda , Canebat. Eripite , o socii, pariterque insurgite remis.

Haud miniis ac jussi faciunt: primusque rudentem

194쪽

164 AENEIDOs

Contorsit laevas proram Palinurus ad undas; Laevam cuneta cohors remis Ventisque petivit. Tollimur in coelum curvato gurgite, et idem Subducta ad Μanes imos desidimus unda. Ter scopuli clamorem inter cava saxa ded/re, Ter spumam elisam et rorantia vidimus astra. Interea sessos Ventus cum sole reliquit; Ignarique viae, Cyclopum ali bimur oris. Portus ah accessu ventorum immotus, et ingens Ipse; sed horrificis juxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo, et candente favilla; Attollitque globos fiammarum, et sidera lambit: Interdum scopulos avulsaque Viscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub aura SCum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo. Fama est Enceladi semiustum fulmine corpus Urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam

Impositam ruptis flammam exspirare caminis; Et, sessum quoties incitet Iatus, intremere omnem Μurmure Trinacriam, et coelum subtexere fumo. Noctem illam tecti silvis immania monstra Perferimus; nec, quae sonitum det causa, Videmus: Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra

Siderea polus; Obscuro sed nubila Coelo; Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat. Postera iamque dies primo surgebat Eoo, Humentemque Aurora polo dimoverat umbram ;Quum sobito e silvis, macie eonsecta suPrema, Ignoti nova serma viri, miserandaque Cultu, Procedit, supplexque manus ad littora tendit. Respicimus: dira illuvies, immissaque harba, Consertum tegumen spinis; at cetera Graius, Ut quondam patriis ad Trojam missus in armis. Isque ubi Dardanios habitus et Troia vidit Arma Procul, paulum adspectu conterritus haesit.

195쪽

π. 597. LIBER III. 165

Continuitque gradum; mox Sese ad littora praeceps Cum fletu precibusque tulit: Per sidera testor, Per si peros, atque hoc coeli spirabile Iumen, Tollite me, Teucri; quaScumque abducite terras,

Hoc sat erit. Scio me Danais re claSSibus Unum,

Et bello Iliacos fateor petiisse Penates. Pro quo, si sceleris tanta est injuria nostri, Spargite me in fluctus, vastoque immergite Ponto. Si pereo, hominum manibus periisse juvabit. Dixerat; et, genua ample Xus, genibu Sque Volutans, Haerebat. Qui sit, fari, quo Sanguine cretuS , Hortamur; quae deinde agitet fortuna, fateri. Ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus,

Dat juveni; atque animum praesenti pignore firmat. Ille haec, deposita tandem formidine, fatur: Sum patria ex Ithaca, comes infelicis UIyxi, Nomen Achemenides, Trojam genitore Adamasto Paupere mansissetque utinam fortuna prosectus. Hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt,

Immemores socii vasto seclopis in antro DeS ruere. Domus sanie dapibusque cruentis Intus opaca, ingens: ipse arduus, altaque puIbat

Sidera: Di, talem terris avertite pestem l )Nec visu facilis, nec diciti a Rabilis ulli.

Visceribus miserorum et sanguine VescituΓ atro. Vidi egomet, duo de numero quum corPoru HOStro, Prensa manu magna, medio resilpinus in antro Frangeret ad saxum, Sameque exsperSa Uatarent

Limina; vidi, atro quum membra fluentia tabo Manderet, et tepidi tremerent sub dentibuS artus. Haud impune quidem; Dce talia passus UlyMS, Oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto. Nam simul expletus dapibus, vinoque Sepultus , Cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum

Immensus, saniem et D tans ac fruSta cruento

Per somnUm commixta mero; nosa, magna precati

196쪽

Numina, sortitique vices, una undique circum Fundimur, et telo Iumen terebramus acuto Ingens, quod torva solum stib fronte Iatebat,

Argolici cl3pei aut Phoebeae lampadis instar:

Et tandem laeti sociorum ulciscimur umbraS.

Sed sugite, o miseri, fugite, atque ab littore suriem

Rumpite.

Nam, qualis quantusque cavo PolFphemtiti in antinianigeras claudit Ρecudes, atque ubera PreSSat. Centum alii curva haec habitant ad littora vulgo Infandi Cyclopes, et altis montibus errant. Tertia jam lunae se cornua lumine Complent, Quum vitam in silvis, inter deserta serarum Lustra domosque, traho, vastosque ah rupe inelopas Prospicio, sonitumque pedum Vocemque tremiS o. Victum infelicem, baccas, lapidosaque corna , Dant rami, et vulsis pascunt raclicibus herbae. Omnia collustrans, hanc primum ad littora classem Conspexi venientem et huic me, quaecumque fuisset, Addixi: satis est gentem effugisse nefandam. Vos animam hanc potius quocumque absumite leto.

ix ea fatus erat, summo quum monte Videmus Ipsum inter pecudes vaesta se mole moUentem

Pastorem Polyphemum, et littora nota petentem :Μonstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen

ademptum. Trunca manu pinus regit et vestigia firmat. Lanigerae comitantur oves; ea sola voluptas, Solamenque mali.

Postquam altos tetigit fluctus, et ad aequora Venit, Luminis effossi fluidum lavit inde cruorem, Deutibus infrendens gemitu; graditurque per aequor Iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit. Nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto Supplice, sic merito; tacitique incidere funem: Verrimus et proni certantihus aequora remiS.

197쪽

Sensit, et ad sonitum vi cis vestigia torsit. Verum, ubi nulla datur dextra assectare potestas, Nec potis Ionios fluctus aequare sequendo, Clamorem immensum tollit, quo pontus et Omues Intremuere undae, penitusque exterrita tellus Italiae, curvisqrie immugiit Aetna cavernis. At genus e silvis Cyclopum et montibus altis Excitom ruit ad portus, et littora complent. Cernimus adstantes nequidquam lumine torvo Aetnaeos fratres, coelo capita alta serentes, Concilium horrendum: quales quum Vertice cesso Aeriae quercus aut coniserae cyparissi Constiterunt, silva alta Iovis, lucusve Dianae. Praecipites metus acer agit quocumque rudentes Excolere, et ventis intendere vela secuudis. Contradussa monent Heleni Serssam atque Chaobdim Inter , Utramque viam leti discrimine parvo, Ni teneant cursus: certum est dare lintea retro. Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori Missus adest: Vivo ProeterVehor Ostia saxo Pantagiae, Alegarosque sinus, Thapsumque iacentem. Talia monstrabat relegens errata retrorsum

Littora Achemenides, comes infelicis VI i. Sicanio praetenta sinu iacet insula contra HemmFrium undosum: nomen dixere priores Ortygiam. Alpheum fama e t huc Elidis amnem occultas egi e vias subtar mare; qui nunc Ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis. I ussi numina magna icci veneramur; et inde Exsupero praepinguo solum stagnantis Helori. Hinc altas cautes projectaque saxa Pachyni Radimus; et fatis numquam concessa moVeri Apparet Camarina procul, campique GeIoi, Immanisque GeIa, fluvii cognomine di ta. Arduus inde Acragas ostentat maxima longe Moenia, magnanimum quondam generator equorum.

198쪽

Teque datis linquo ventis, palmosa Selinus; Et vada dura lego saxis Lilybeia caecis. Hinc Drepani me portus et illaetabilis ora Accipit. Hic, pelagi tot temΡestatibus actus,

Heul genitorem, omnis curae easusque te amen, Amitto Anchisen: hic me, pater optime, fesSum Deseris, heui tantisdiequidquam erepte periclis Nec vates Helenus, quum multa horrenda moneret, Hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno. Hic Iahor extremus, longarum haec meta viarum. Hinc me digressum vestris deus appulit oris. Sic pater Aeneas, intentis omnibus, unus Fata renarrabat divrim, cursusque docebat.

Conticuit tandem, factoque hic sine quievit.

199쪽

LIBER QUARTUS.

ΑΥ regina, gravi iam dudum saucia Cura,

Vulnus alit Venis, et caeco carpitur igni. Μulta viri virtus animo, multusque Teeurint Gentis honos: haerent infixi pectore vultus, Verbaque; nec Placidam membris dat cura quietem. Postera Ρhoebea lustrabat Ia pade terras, Humentemque Aurora polo dimoverat umbram ;. Quum sic uuanimam alloquitur male sana sororem: Anna Soror, quae me suspensam insomnia terrenti Quis novus hio nostris successit sedibus hospes lQuem sese ore serensi quam forti Pectore, et armis ICredo equidem, nee Vana fides, genus esse deorum.

Degeneres animos timor arguit. Heul quibus ille Iactatus fatist quae bella exhausta canebat Si mihi non animo fixtim immotumqne sederet Ne cui me vinclo vellem sociare jugali, Postquam Primus amor deceptam morte fefellit; Si non pertaesum thalami taedaeque fuisset; Huic uni forsan potui succumbere cu*se. Auna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei Conjugis, et sparsos fraterna caede Penates, Solus hic inflexit sensus, animumque labantem T s

200쪽

Impulit. Agnosco veteris vestigia flammae. Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, Vel paeter omnipotens adigat me fulmine ad umbras, Pallentes umbras Erebi, noctemque profundam, Ante, Ρudor, quam te Violo, aut tua iura resolvo. Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores Abstulit: ille habeat secum, scrvetque SePulcro. Sic effata, sinum lacrymis implevit obortis. Anna refert: Ο Ιuce magis dileeta sorori, Solane Perpetua maerens carpere juventa pNec dulces natos, Veneris nec praemia noris p Id cinerem aut Μanes credis curare sepultos prito: aegram nulli quondam flexere mariti; Non Libyae, non ante Uro; despectus Iarbas, Ductoresque alii quos Africa terra triumphis Dives alit: placitone etiam pugnabis amori pNec venit in mentem quorum consederis arvis pHinc Gaetulae urbes, genus insupevabile hello, Et Numidae infreni cingunt, et inhospita Syrtis: Hinc deserta siti regio, lateque furentes Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam, Germanique minas pDis equidem auspicibus reor, et Iunone secunda, Huc cursum Iliacas Vento tenuisse carinas. Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae Sumere regna

Coniugio talii Teucrum comitantibus armis, Punica se quantis attollet gloria rebus lTu modo posce deos veniam; sacrisque litatis, Indulge hospitio, causasque innecte morandi; Dum pelago desaevit hiems, et aquosus Orion,

Quassataeque rates, dum non tractabile coelum. His dictis incensum animum inmmmavit amore,

Spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem. Principio delubra adeunt, pacemque Per RPRSExquirunt: mactant lectas de more bidentes

SEARCH

MENU NAVIGATION