장음표시 사용
171쪽
camto's, vel possessores,tanaeis sunt Auaritiae acuendae periculum in uso 1 curant rem nummariam, distimulatum in praesentia volo, ne agere saeuerilis videar.ti . Est & aliud longe grauismum incomm dum , ex eo Religiosorum cum Adolescelitibus f cularibus conuictu, etiamsi nihil de Religiosorum dignitate inde decederet per cuiusquam improus dentiam. certum quippe est , Religiosos iuniore qui iis muneribus solent addici, ex quotidiano cunilacularibus conuictu, mores seculares facilius com bibete, quam seculares cum eis degentes , hauriam moles religiosos. Et quia pro munere Praefecturae mam. eunt, excubare debent in mores adolescesse tum plerumque deprauatos , non rarb ex eonspectae dc auditu talium, refricatur in cis recordatio multorum , quae satius fuerat dedidicisse, de contriuisse aeterna 'bliuione. Affectus vero necdum recte subacti, luculenter se exerunt ad momenta singula ψ α in potuissent dcsuetudine alteri, &exolescere, quotidiano vis firmantur & conualescunt : quod prope attrectatur manibus circa quosdam affectus, uae praesertim ac superbiae, quae muneri Paedagog, eo ί quale re vera istud est, in plane concarnatae . dc conuisceratae semper fuerunt. Interim subducuntur . oculis primarii superioris, cuius visitantia atquτprudentia conse re plurimum potuisset continendis
in omni Religioso ossicio , dc promouendis ad pi tatem hypodidascalis hisce tenerioribus ; quos prininde mirum nun est, laedi velut in flore botros, ut Iob dixit,luxtas Gregorii interpretationem u.Μ
tal c.13. Abjunctio item a conuictu seniorum , de olenae Coraxegationis quam multitudo piorum
172쪽
is Iexemplorum semper assectatur ad omnem virtutem inflammans , facit ut de pristino calore remittant .
plurimum. Quo pertinet laxatio disciplinae, in cellis, id est domunculis, ii, quibus V.G. seni habitarent Monachi, pauciores enim senis ibi deger; vetuit Additio a. ad Capitularia Tit. 6.ὶ Experientia inquam docuit, ex paucietate Cellitarum consecutam elle disciplinae laxatione in Monachis,de qua expostulat Hugo de Follieto l. 2. De civis. Animae c.2. aliasque in Synodo Abbatum coacta Aquisgrani ad reformationem tit. cautum legimus,ut cellae illae, & quotquot domus habere duodecim Monachos non poterant; desererentur, ne disciplina Monastica in minore simul degentium Monacho
rum numero dissiparetur. Eam ob causam,S.Bernar
dus,episto.233. huiusmodi cellas in quibus pauci simul degebant Mon chi, nominat Synagogas Satanae, quia videbat in eis euerti disciplinam. Idem ergo in
hac re Valet, proportione seruata. Imo eo fortius hic urget istud incommodum,quod non modo pauci simul, sere iuniores, degunt Religiosi, sed etiam permistim cum adolescentibus secularibus. At in medio populi polluta labia habentis habitare,quamst damnosum , attigit Glossa Isaiae 6. & ex variis 1oannes Nidur l.2. De Ref. Relig. c. I T. yJeptima radix. Nam ut caetera mala deessent, ipsum solum commercium alienae inquietudinis , perturbatio est nostrae quietis. J Verba sunt Salviani l .a. ad Eccles. Iis. Haec est alia optima ratio aduersus huius. modi Religio rum conuictum ; obiter quidem tacta superius , nune autem roboranda & illustranda
ex sensu SS. Basilij & Anselmi insignium plane Religiosae vitae magistrorum. Basilius ergo ad q. 6. s
173쪽
i61 satum, diuin in hanc rem disterit, his pratter caete-' ra. Αd continendam in officio mentis agitationem, ne ad futiles videlicet ac minime necellarias cogitationes aberret, illud adiuuat, si quis seorsum acarteris communem vitam sectantibus vivat: quandoquidem promiscue vitam agere, cum iis qui securi persectain illam Domini praeceptorum obseruationem contemnunt, perniciosum esse, etiam Salomon ipse docet. Sic enim est apud ipsum, voli amicus ese homini iracundo, neque habitaueris cum viro furiose, ne strae discaου vias eiuου, ct sumas laqueos an reo tuo. Et item illud: Exite de medio istorum, ct f mramini; nimirum eodem pertinet. Quocirca ad illud euitandum, ne oculis auribusve instigationes ad peccatum admittamus, eique imprudentes allu esse, rnias, neve carum rerum,quas vel viderimus vel audierimus , impresia pestilentes capitalesque in animis nostris formae, ac veluti notae quaedam insideant: contraque ut animum in Officio suo attentum tenere pommus , principio quod ad habitationem attinet , separata ea a caeteris nobis quaerenda est. Ita enim & sulserioris temporis consuetudinem poterimus euincere, in qua alienam a Christi praeceptis vitam egerimus. non mediocri autem hoc eget contentione, ut consuetudinem suam aliquis per uincat. Consuetudo enim vetustate firmata , naturae vim solet nancisci, & contractas ex superioribus peccatis labes, oratione assidua, & pcrpetua Dei decretorum obseruatione abstergere poterimus. Eam autem in nullo liccbit euincere , si multa
hinc indi: habeamus, qllibus temerδ huc illucqua animus noster distrahatur ,' ω vitae huius negotiis
174쪽
Sancti Anselmi de hac re iudicium repraesent . turc. i 87. Similitud. ubi sic legitur : Sicut Bubo, dum in cauerna cum pullis suis est, laetatur , & suo modo bene sibi est ; dum vero inter coi uos & corniculas, seu alias aues est, incursatuF ac dilaniatur, de omnino sibi male est , utpote quem hic rostro percutit, ille alis in eum irruit, alter vero unguibus discindit;ita & mihi. Quando enim cum Monachis, meis scilicet filiis conuersari queo , mihi bene est,& grata haec singulasis vitae meae consolatio. Qua
do vero remotus ab illis inter seculares conuersor, hinc inde me variarum causaxum incursus dilacerant,& quae non amo, secularia n gotia vexant. MDIe itaque mihi est, quando sic sum , ac tremens per timesco animae mea: dispendium. J II 6. Has ali sque ob causas, amantes Religiosiuaccurationis moderatores, cum per circumstantias
licuit, huiusmodi domos conuictorum studiose a boleverunt , hasque habere onus graue s lucrum verar. quod putatur , maximum damnum ac noXam, Iut recte in simili dixit Isid. Pelus. l. . Epist. i 2. semper censuerunt. Nunquam sane res in disceptatio nem adducta est, quin paucis demptis , apud quos lucri bonus odor undecunque , pars longe m*ximai prouidendum omni studio existimauerit, ut illud religiosae vitae impedimentum excuteretur. Et quod in quibusdam actis anni i639. scriptum est,cum mota esset dubitatio,an domus quaedam Conuictorum,
prae penuria grauans non exonerans domum prim riam cui adiungebatur, abjicienda ellet, omnes Vna excepto, censuisse,retinendam non abjiciendam videri,per licentiam poeticam scriptum est,cum stram
175쪽
S. 8. Di fastigintim causa Pharmacopolarum
Hoc est aliud exemplum tertiae negotiationis;cuius per Religiosos exercitae decentiam & honestatem excutimus. Adductum pro ea est g. r. ratione 6. Exemplum Apollonii, qui dictus est ex negotiatoribus. Contra eam vero, sunt qui decretum quoddam Pontificium nuper editum allegent. Sed quod id decretum, trans Alpes haeserit, nec nobis de eo constet, aliter in hanc negotiationem agendum exit, seposito nouo illo iure nobis inexplorato.
1 7. Sane si alii non essent hoc tempore Religi si pharmacopolae,quam fuerit olim ille Apollonius, non eiIet ambigendum de honestate, imo sanctitate huius negotii et habentque in eo homine , Religiosi Pharmacopolae , luculentum exemplum Christianae perfectionis, quod piὸ aemulentur, & imitatione exprimant. Fateor Apollonium non fuisse Mon chum. Quippe qui bonorum suorum dominium liberum retinebat, ut patet ex coemptione pharmacorum, & aliorum ad releuandos aegros conuenientium, de suo facta. At cum libero rerum suarum dominio , ne seminum quidem Christi vicarium posse Religiosum statum conciliare, dixit Innoc. .c. Cum ad monasterium De statu Monacho. Dictus ergo est Apollonius seculo renunciasse, quia non sollicitus de augendo censu domestico,omnia quae hinbebat, effundebat in sanctos usus. Statuo itaque eum veluti exemplar Pharmacopolarum religiosorum, quia pharmacorum & dulciariorum emptio-nem, aut ex coempta materia confectionem, non
176쪽
referebat ad lucrum; nam gratis suppeditabat omnia, nec apparabat aliis quam Religiosis utriusque sexus, quos supra ter mille in loco deserto , & ab omnium Pharmacopolarum subsidiis procul posito , tolerare varias corporis aegritudines, nec raro
in vitae discrimen venire necesse futilet, nisi ipse ex charitate accurrisset opitulator, quod omni commendatione dignum fuit. Possunt quidem Religiosi aegri cum laude respuere usum pharmacorum , ut
factum esse a pri icis Monachis scribit S.Chrysostomus homil. i . in I. ad Timoth. seruatumque esse in quodam Montalium coenobio, habetur in Achis S.Euphraxiae c. 6. Idem narrat de S. Fulgentio vitae Autor c.so. &de S. Macrina sorore sua, Gregorius Nissenus orat. de ea, cum de sancto eius cadauere. Approbant eam praxim S. Macarius homil. 8. Dia- doch. l. De Perscch.spirit.cap. l. S.Bernardus Epist. 2 l. S. Ephrem.To. I.trach. De fide,ubi Voilius multa accuintilat. Hoc quamuis nunc absque alio examine placeat admittere, tamen certum est, Religiosos aegros, si necessitas ferat, posse laudabiliter uti pharmacis , ut optime disputat S. Basilius ad q. vltimam Lisi is explicatarum. Vnde qui ea aegris Religiosis
suppeditant, praesertim gratis, & ex mera charitate , ut faciebat Apollonius, omni commendatione sunt digni. Ii 8. Pharmacopolarum negotiatorum sub religiosa veste, quorum causam excutimus, alia fere est ratio. Fere dico, quia quatenus domesticis subsidio sunt, probandus est eorum labor, pr sertim si magna cum charitate obeatur, SI cum omni diligentia. Sic enim agi vult cum Religiosis aegrotis croditus August. serm.1. ad fratres in Eremo. Idemque
177쪽
Matth. 2. . Infirmm eram cte. Confirmat S. Benedictus Reg. c. 36. alias 4 . inde inserens , ante omnia& super omnia, habendam esse infirmorum Monachorum curam. Ad eum locum Turrecremata trach. 29. pulchre prosequitur, cur ante omnia subueniendum sit infirmis , & rationem praecipue petit, ex multo maiore miseria aegrorum , quim valentium , cum aliquo incommodo conflictantium. Ad
haec Religiosi infirmi ; minore facultate pollent ad opituladum sibi, ob abdicatam cu omnibus facultatius, sui ipsorum potestatem. Omnium sanctor Fundatorum summa semper fuit solicitudo hac in
parte, tum ad Charitatis exercitationem, & debitum paternae prouidentiae explendum , tum ad praecludendam paupertatis cladem, per proprietatem, quae hoc maxime ex sonte solet profluere, ut Cassanus notauit l. . c. . Insignia in hanc rem de S. Ignatio scribit Ribad. l. . cap. 8. Itaque infirmitas non modo est aegro officina virtutis , ut dixit S.Αmbrosius in Psalm. . . sed etiam iis qui subsidio, & opera adsunt aegrotantibus, cuiusmodi prς sertim sunt Pharmacopolae; qui si Charitatem,quantam per in stitutum litet, erga omnes debent expromere, maxime tamen erga domesticos fidei. Hunc que fuisse primum scopum eorum qui Pharmacopolas Religiosos intulerunt in coenobia, est extra dubium: Nam sic Religiosi aegri, facililis, Sc citra magnas impensas, habent ad inanum unde in ea necessitate subleuentur ; praesertita si Pharmacopola Religiosus magna Charitate fili tam Calamina, tamque laudabile s ibleu indorum seruorum Dei opus feratur,
178쪽
is quod Apollonium secille vidimus. Quoad ista igi
tur,par esse potest ratio Apolloni eorum de quibus nunc est sermo.
ii'. Quatenus tamen Religiosi Pharmacopolae, praeter primarium illum scopum , ex quo coenobiis illati sunt, effunduntur ad alia, eatenus dicebam, aliam esse eorum quam Apolloni j rationem. Nam& ad externos transferunt operam , & quibuscumque possunt eam impendunt, unde ingens vis Plia macorum est eis necessaria ; quorum consectio &apparatio animum in varia distrahit , non sine spiritualis prosectus , & sacrarum exercitationum ii terturbatione atque dispendio; nominatim, quia ut materia suppetat ad copiam illam pharmacorum,
adcunt emporia, etiam admodum remota, V .g. ad
Ieticas quinquaginta, cum expensis non modicis, quae auctiore pharmacorum pretio sunt postea refundendae. Per illas autem di lcursationes multa im
curri, cum in via, tum in hospitiis, a quibus tutius fuisset procul fieri, admonuit Gregorius Nyssonas, improbans Religiosorum peregrinationes Epist.De Peregrinat Hierosol. Hoc incommodum non urgebat Apollonium , qui secularis erat, nec nisi Relimgiosis dabat operam; δc quidem in desertis locis,ubi deerat ab aliis Pharmacopolis subsidium. E contrario, hodierni Pharmacopol e Religiosi, in populosis urbibus, quae seplasiis Zc pharmacopolis abundant & in quibus suppetunt operari j ad aegrorum quemcunque nutum paratissimi negotiationem hane suam obeunt. Extra omnem quoque necessitatem, non viros modo, sed etiam se minas curandas suscipiunt , a quibus multa sexui illi secundum consue- Ludinem euenientia, inquirere coguntur, nisi inu-
179쪽
I6griliter, vel etiam cum damno aegrarum,ponere Ope xam velint; quae inquirere Religiosum dedeceat,nec foeminae abique rubore,Religioso homini aperiant.
Contrectatio vero foemineorum corporum necessaria medicinam facientibus , siue ad explorandum pulsum, siue ad pertentandam viceris non satis maturi qualitatem, siue ad incidendam venam; nam& hoc quoque passim moliuntur, hi supra pharma- lceuticam, Verius quam pharmatiam,Chirurgiae se reperiti; quam consentanee ad canones Ecclesiasticos, incisone inter medicandum interdicentes Religio-ss, nunc non moror:) Omnis inquam huiusmodi contrectatio scemineorum corporum per Religiosos, quam sit illec obrosa & periculi plena, norunt qui inde flammam in subiecto fomite concepisse dicuntur. Continuo in volutabrum laetidissimum lapsantem calamum , dc malo prella quim expressa,
quae Vtinam contigerint nunquam. Multo minus
fas erit Pharmacopolae,de suo capite pleraque aegris mulieribus praescribenti, oculos auertere a facie mulieris , quod tamen Scriptura faciendum monet, tra necessitatem , in quam iste se inducit, tantum quia placet. In potius ad pronunciandum de ii terno corporis habita, satiandus erit oculus visit; cuius taettim S. Basilius l.De S.Virginit. initio, pronubum cise laetiis manuum scite dixit. Grauiss1- me item ab eo muliebris corporis contuitu, auocat Isid. Pelus. l. i. epist. 278.&rio. Haec qui vel perfunctorie perspexerit, ridebit nobiscum prouidentiam unius alicuius de gente Maribrum atque Phillorum, qui venenata omnia impune tractant. Is audita proborum & pte itatis instituti sitientissimorum expostulatione, de hac
180쪽
169hac Religiosi Pharmacopolae ad externos fetiam sceminas,) effusione; edixit, ut domesticus Pharmacopola, nullis deinceps externis subsidio esset, aut pharmaca venderet, nisi Monialibus, ctiamsi Parthenones intra urbem essent, multique suppeterent idonei Pharmacopolae seculares, qui eis medicari postent, & maxime vellent. Risimus plane hanc prouidentiam, quae omnibus antedictis,posteaque proferendis incommodis aeque scatet ; & cum Moni libus quas extra grauem necesstatem necessarium
maxime fuerat vitare, commerciorum potestaterrifacit. Sane praestantiss1mi rei asceticae Magistri, nullarum magis foeminarum alloquia Religioso deuitanda elle docuerunt, quam Montalium. Videsis praeter caeteros S.Macarium Epist. ad Monachos, S. Basilium in Constit. Monast. c. . Nilum in opere de octo vitiosis cogitationibus cap. De fornicatione , & rursus cap. De Superbia in fine opusculi,
Isaacum Presbyterum l.De mundi contemptu c. 6-Bern. s. 68. De modo bene vivendi. S. Bonaventuram De Instit. Novitior. p. I. c. 39. & Cautipratanum l. 2. Apum. c. o.n. 6. Caeterum Apollonius Moni libus aegris medicinam faciens , non tegit Pharmacopolas Religiosos , de quibus egimus , quia & secularis erat, ut dixi, in non Monachus; & ibi aegris
Monialibus aderat, ut deerant qui pollent illis medicinam facere, cum essent in sece illa remotissimo,& longe a quouis alio medicantium subsidio. Iai. Iam Apollonij, gratis pharmaca & operam suppeditantis, charitas non quaerens quae sua sunt,
hic non comparet. Nam quamuis aliquanto minoris Pharmacopolae de quibus agimus,interdum vendant , quam faciant Pharmacopolae seculares , ven-