Hipparchus, de religioso negotiatore, disceptatio mediastinum inter ac Timotheum quæ negotiatio a religioso statu abhorreat. Lucubratio Renati a Valle magistri in theologia

발행: 1642년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류:

61쪽

soueret , ut haberet quomodb eos exsugeret , quod Paulo Samosateno exprobratum est a patribus Concilij Antiocheni apud Eusebium l. 7. histor. c. 16.Tamen proprie , lucrum turpe a lucro iniusto est secernendum, ut benὸ notauit Abul. in c. 1 . Matth.

q. 223. & 12 . existimans lucrum illud dici iniustum, quo laeditur ius alienum; V.G. quia res Vendi lux vltra iustum pretium: illud vero lucrum dici turpe, quod quamuis non pugnet cum Iustitia, quia caret

immoderatione, tamen caret honestater non qubdpropterea sit malum in se & absolute, ita ut respectuxuiuscunque fit inhonestum , sed quod ex se sit quid indifferens, & vacuum honestatis ac laudis,

Haec tamen turpis lucri interpretatio non placer, quia tale lucrum, iuxta Abulensem,non est malum,

sed est indifferens; quorsum ergo dicitur turpeZNon enim quod pulchritudine & deformitate atque caret, dici potest deserme ac turpe , praecise quia non est pulchrum. Quare dicendum est, idcirco lucrum aliquod denominari turpe respectu certi cuiusdam

status, aut certae personae, quia est ei dissentaneum: etiamsi in alio aliquo a cuius statu non abhorreat, minime dicatur turpe; & ex bono fine captatum, possit iustum &honestum esse.Tale ergo est respectu personarum sacrarum, lucrum quod ex negotiati me paratur; cum negotiatio lucri causa initur, ut faciunt vulgares negotiatores. Id quippe lucrum, res pectu sacrarum personarum, dicitur lucrum turpe, quia quamuis supponatur non esse lucrum in1 stum, tamen dedecet nobilem statum Clericorum& Religiosorum; sicut etiam passim saltem in plerisque oris, censetur dedecere statum nobilium, qua de re inferias plura. 38. Se-

62쪽

Secundum Scripturas, urgenda sunt Pontificum & Conciliorum oracula,non modo quibus Religiosos a negotiatione arcent,sed etiam quibus interdicunt Clericis ea occupatione. Nam ut notauit Diuus Thomas 2.2. q.I87. art.2. quoad hoc, eadem vel etiam potior ratio est Religiosorum , etiamsi Laicorum, quam Clericorum , cum omnes eidem

.crae militi* sint adscripti; & Religiosorum scopus

mulab magis eos auertae a strepitu negotiationi , quam seculares Clericos. 39. Inter Pontifices addarere inprimis possimus S. Sylvestrum,de quo in hunc modum Metaphrastes.

I Curam gessit boni in Ecclesia ordinis; & cum inuenisset Clericos mundanis & secularibus vacantes administrationibus , intentosque mercaturis , emptionibulque Sc venditionibus , ille primus legem tulit, ut qui sacrati eracat ab iis abstinerent,vacarent autem precibus , dictitans id quod dictum fuerat 1 vase electionis , Hemo militans, implicatur negotiis qua ad victum pertinent, ut Duci placeat exercitus. Et quod dixit David, vacate ct cognoscite. J Gelasius I. Epist. 9. quae est ad Episcopos Lucaniae c.I7. Descriptus in Concilio Aqui ran. sub Ludo. c. 9 .&e. consequens dist. 88. sic dixit i Ad nos missa relatio, nuntiauit plurimos Clericorum negotiationibus inhonestis & lucris turpibus imminere, nullo pudore cernentes Euangelicam lectionem, qua ipse Dominus negotiatores e templo verberatos flagellis steritur expulisse, nec Apostoli verba recolantes, quibus ait Nemo militans Deo, implicat se negotiis secularabis. Psalmistam quoque David surda dissi

mulantes aure, cantantem: quoniam non cognoui ne

gotιatrones, sntroibo in potentias Domini Proinde ii

63쪽

iusmodi, aut ab indignis post haec quaestibus noue-' rint abstinendum , & ab omni cuiuslibet negotiationis ingenio vel cupiditate cellandu aut in quocunque gradu sint positi, mox a Clericalibus ossiciis abstinere cogantur: quoniam Domus Dei, domus orationis & esse debet, & dici, ne ossicina negotiationis, & spelunca potius sit latronum. J Quas Gelasius inhonestas negotiationes, & turpia lucra, ae indignos quastud nominat, perperam quis de negotiationibus ex obiecto suo illicitis accipiat: has quippe negotiationes non esset nccesse verbis Psaltis & Apostoli, & allato facto Christi negotiatores

expellentis coarguere , quandoquidem ex obiecto

sordent. Id ipsum ergo intelligit Gclasius per inhonestas negotiationes & quaestus indignos, quod Α-postolus per turpe lucrum , cum negat Episcopum debere esse turpis lucri cupidum; id est quod parc-tur ex opere Episcopum dedecento: cuius odi sane est negotiatio respectu Clericorum &Religioso rum, de mente Gelasij. Ex Pontificibus, satis. Pergo ad Concilia. o. Concilium Chalcedonense e. 3. interdicit Clericis 3c Monachis, ne se negotiis secularibus

immisceant i, quod ad mercaturam & negotiationem pertinere , notat Glossa ad distinct. 88. initio. Appendix ad Concilium Oecumcnicum Latera-nense s. sub Alexandro III. celebratum parte 27.C. S. ex rescripto eiusdem Alexandri III. ad Londoniensem Antistitem, sic habet. Secundum instituta

Praedecessorum nostrorum , sub interminatione Anathematis prohibemus , ne Monachi vel Clerici causa lucri negotientur. Et ne Monachi a Clericis

vel 1 Laicis firmas habeant. J Id est, ne sub annuo

censia

64쪽

eensu praedia rusticana, vel scidinas, aut salinas, aliqvidve similiter frugi serum conducant. Ea quippe redemptio rei frugiferae GHlis hodieque Arma

dicitur. Vnde semier pro mancipe Vel redemtore. Meminit Religiosorum redemtorum Theodorus Studita Catech.9. ut videas, Concilium non verberasse aerem, cum redemtores Monachos este vetuit. Concilium Coloniense tertium , celebratum sub Hermanno postea lapso p. r. c. Ir. emo militans Deo, implicat se negotii. secivaribus, ut ei placeat cui se probauit. Quam multa prouidentia olim vetitum est, ne Clerici vel Monacsi, mercatores, taceamus f ceneratores sint lucri causa. J Respicit decretum Lateranente, proxime adductum. Concilium Treuerense anno is q. sub Ioanne

Archiepiscopo, tit. De Religiosis sub finem fStatui

mus , imo antiquorum Patrum Canones renouando mandamus, quod nullus Monachorum, pro lucro terreno de monasterio suo exire , nefandissimo ausu, aut secularibus negotiis sese immiscere praesumat. Itaque Religiosos a curtibus Monasteriorum suorum, ad Monasteria reuocari, & Curtes per fideles Laicos seu praebendarios administrari, iubemus. I i. Suffragantur Ss. Patres, quorum paucos appendere operaepretium videtur. S. Dionysius c.6. Eules, Hierar. ait multa quae secularibus permittuntur , vetari Religiosis seu Monachis, quae iuxta Georgium Pachimerem in Paraphrasi sunt s

fari, ct in aliis esse, Ob cytis Latem ustn condemnatur. Hilarius Diaconus Autor qq. Veteris ac Noui

65쪽

generaliter omnibus non liceat: est item quod aliis licet: & aliis non licet: & est quod aliquanao i cet, & aliquando non licet: fornicari omnibus non licet: negotiari vero aliquando licet, aliquando non licet: Antequam enim Ecclesiasticus quis sit, licet ei negotiari: facto iam, non licet. JS. Ambrosus 2.oi .c.M. in me informans Sacer dotem , id est Antistitem, admonet eum, Impensas misericordiae conuenientes frequentare , quantum oporteat, largiri peregrinis non superflua, sed competentia: non redundantia sed congrua humanitati ; ne sumptis pauperum alienam quaerat sibi gratiam, nec restrictiorem erga Clericos, aut indulgentiorem se praebeat. Alterum enim inhumanum, alterum prodigum : si aut sumptus desit necessitatisorum quos a sordidis negotiationis aucupiis retrabere debeas , aut voluptati superfluat. J Vult Antistitem parce in externos effiindere bona ecclesiastica: nc Clerici, quorum prima illi habenda suerat cura, in sordid3 negotiationiε aucupia, quibus r trahendi per Antistitem essent, adjicere animum adigantur. Idem i.3. De Virgin. ad illud Fer vicos ct Platem multa habet in nequitias fori r rum venalium & negotiationis; quo ipso id genus occupationis, a Clericis & personis quibusvis lacris

Ionge ablegat. 2. S.Chrysostomus hom.1o. ex variis in Matth. sic loquitur de negotiatoribus fΙustorum operationi laborum ex emptione & vcnditione iniquitatem immiscent,& Hiramenta frequenter, eu peciuriam n ut, atquc mendacia Auaritiae conjungunt: sola curant

66쪽

stant secularia , & terrae permanent affixi, & modblucrentur , omnia faciunt : ut autem pauperibus communicent, nullam gerunt curam, sua semper volentes augere. Quis referat super his conuitia, contumelias, foenora, usuras, contractus multae falsitatis plenos, turpia commercia Z J Vide an huius. modi opus Clerico aut Religioso concederet S. Chrysostomus. Autor imperfecti operis in Matthahom.3ου. ζ'christin de templo eiecit negotiatores, signia ficans, quia homo mercator vix aut nunquam potest Deo placere ; & ideb nullus Christianus debet esse mercator : aut si voluerit esse, projiciatur de Ecclesia Dei, dicente Propheta , Quia non cognoui negotiationes, introibo in potentiaι Domini. Quemadmodum enim qui ambulat inter duos inimicos, ambobus placere volens & se condemnare, sine maliloquio non potest esse: necesse est enim ut & isti m te loquatur de illo , & isti male loquatur de isto: sic qui emit & vendit , sine mendacio & periurio

esse non potest. Necesse est anim ut negotiatoribus hic iuret, quia non tantum Valet res quantum comparat eam ; & ille iuret quia plus valet res quam vendit.Sed nec est stabilis i ubstantia eorum. Talium enim substantia , aut ipsis viventibus peritura est, aut a malis haeredibus dissipanda est, aut ad extra, neos & inimicos haereditas eorum ventura est. Non potest ad bonum proficere, quod congregatur de malo. Quemadmod4m si triticum,aut aliquam bla di speciem cernas in cribro , dum huc illucque ia- stas eam , grana omnia paulatim deorsum cadunt,& in fine in cribro nihil remanet, nisi stercus solum. Sic & substantia negotiatorum, dum vadunt& veniunt inter emptionem dc venditionem,minu,

67쪽

tur, & in nouissimo nihil illis remanet, niti solumpcccatum. J. S .Epiphanius haer. vltima , describens mores E elesse Catholicae, sic habet de Negotiatoribus. N gotiatores Ecclesia) non recipit, sed inferiores omnibus ducit. Non hin sensus , Ecclesiam interdiccre omnibus Christianis negotiatione, sed quod eam tantum concedat contemptibilibus qui sunt in ea, ut Apostolus de Iudicibus dixit. Cum ergo Ecclesia stici teneant in Ecclesia primum locum , liquet ex mente S.Epiphanij, eos a negotiatione aiceri. s. S. Hieronymus Epist. ad Nepotianum , Clericum negotiatorem tanquam pestem quandam fu-siendum decernit. Idem Epist. ad Rusticum de M liachi instit. f Vidi ego quosdam, qui postquam renunciauere seculo , vestimentis duntaxat, & vocis professione non rebus, nihil de pristina conuersi tione mutarunt: res familiaris magis aucta, quimimminuta. J Et mox DPlerique artibus & ncgotia tionibus pristinis carere non possiani , mutati uenominibus instit torum, eadem exercent comme cia , non victum & vestitum , quod Apostolus praecipit, scd maiora quam seculi homines emolumenta sectantes. Et prius quidem ab sedilibus, quos αγοραιους Graeci appellant, vendentium coercebatur rabies, nec crat impune peccatum. Nunc autem sub religionis titulo exercentur iniusta compendia : Echonor nominis Christiani fraudem magis facit, quam patitur : quodque pudet dicere, sed necesse est , ut latrem sic ad nostrum crubescamus dedecus, publice extendentes manus, pannis aurum tegimuS,& contra omnium opinionem plenis sacculis morimur oblites, qui quasi pauperes Viximus .J

68쪽

s. Augumnus in Pal. o. ad illud, quoniam non eognoui negotiationes. Ideo sinquit tota die laudem

tuam, quoniam non cognoui negotiationes. Quae sunt istae negotiationes Z Audiant negotiatores Mducant vitam, dc si fuerunt non sint, non cognoscant quod fuerunt, obliviscantur : postremo non approbent, non laudent, improbent, damnent,mutentur, si peccatum est negotiatio. Hinc eniin aui ditate nescio qua acquirendi, o negotiator, quando damnum palliis fueris, blasphemas, & non erit in te quod dictum est, tota die laudem tuam. Qua do au' tem pro pretiis rerum quas vendis, non solum me tiris , verum etiam salsum iuras , quomodo in ore

tuo tota die laus Deiὸ vel quando, si Christianus es, etiam ex ore tuo blasphematur nomen Dei, ut dicatur, Ecce quales sunt Christiani Z Ergo si propterea iste tota die Dei laudem dicit, quia non cognouic negotiationes, corrigant se Christiani, non nego tientur. J Quamuis autem postea S.Augustinus approbat iudicium eius qui opponit haec este vitia negotiatoris non negotiationis , ideoque non negat Christianum secularem posse licite dare operam nC-gotiationi , tamen ex tanta multipliciter peccandi facilitate, quae indiuidua comes est negotiationis, perspicuum est , quam S. Augustinus a uersus esseta negotiatione Clericis & Religiosis concedenda.

Qua ratione huc quoque trahi potest Salvianus sub finem libri tertii de Prouid. cum ait, Quid a iud est

cunctorum negoantium vita , quam fraus atque

. S. Gregorius Religiosorum, &quarumvis sacrarum personarum effusionem ad seculi negotia, atque adeo maxime ad negotiationem, quia in i-

69쪽

plorat , aduocatis etiam in eam rem Hieremiae lachrymis. Et imitatus Apostolum , transfigurans in se haec omnia, ut informis aptilis mederetur, ait; I Dei caulam relinquimus ad terrena negotia Vacse imus, locum sanctitatis accepimus , & terrenis achi

btas implicamur. Impletum est in nobis prosectb quod scriptum est ; ct erit sicut populus, sic Sacerdos.

Sacerdos enim non distat a populo, quando nullo merito vitae siue, vulgi tranicendit actionem. Imploremtas Hieremiae lachrymas, consideret mortem nostram & deplorans dicat; Quomodo obscuratum est aurum , mutat m est color optimus, differs funa lapides sanctuari' in eapite omnium platearum Aurum quippe obscuratum est: quia Sacerdotum Vita quo dam per gloriam virtutum clara, nunc per actiones infimas ostenditur reproba. Color optimus est in

latus : Quia ille sanctitatis habitus, per terrena Mabiecta opera ad ignominiam despectionis venit. Lapides vero Sanctuarii intrinsecta habebantur,n sumebantur in summi Sacerdotis corpore, nisi cum ancta sanctorum ingrediens in secreto sui conditoris apparebat. Nos ergo fratres charissimi, nox

sumus sapides Sanctuarii, qui apparere semper debemus in secreto Dei, quos nunquam necesse est foris conspici, id est nunquam in extraneis operibus

videri. Sed dispersi sunt lapides Sanctuaru in capite Duinium platearum: quia hi qui per vitam religi iam, & orationem semper intus ese debuerant, purvitam reprobam foris vacant: Ecce iam pene nulla est seculi actio, quam non Sacerdotes administrent, dum ergo in sancto habitu constituti, exteriora simiquae exhibent, quasi Sanctuarij lapides foris iacent;

70쪽

quia enim Graeca voce, Platea, a latitudine vocatur; sanctuarii lapides in Plateis sunt, cum Religioς quique lata mundi itinera sectantur. Non solum in Plateis, sed & in capite Platearum dispersi sunt, quia & per de fiderium huius mundi opera peragut,& tamen de Religioso habitu culmen honoris quaerunt : In capite ergo Platearum dispersi sunt, quia 3c iacent per ministerium operis, & honorari volunt de imagine Sanctitatis. J Sic S Pontifex hom I .in Evang. Et expressi dum locum Philippus Abbas l.de dignit. Clerico.c. I . aduocans ipse quoque, Ieremiae luctum ad deplorandam dispersionem Religiosorum in latitudinem secularium action i, n-ὶ ue negotiationum.

s. Petrus Blesensis Epist. i . in Clericum negotiatorem validissime conclamat: Adscribo partem. t si tuae prosi ssionis ordinem, & gratiam diuinae

Vocationis attcnderes, te potius lectione, quam ne sotiatione, artibus quam mercibus occupares. P

riculosum siquidem est in Laico, sed perniciosium

in Clerico, negotiationibus augere peculium,atque rerum ambitiosa venalitate seipsum Diabolo ven1lem exponere; Clericus qui leuiore comparat premtio , ut vendat caritis, filius est auaritiae, idololat alpecuniae, seruus mammonae,& venundatus sub peccato. Cum enim species usurae sit, minus proximo dare, & plus ab eo accipere, non video Clericum ab usurarum crimine & a nomine criminoso immunem , qui sibi cum alieno dispendio lucrum quaerit sane foenerator, dum proximum manifeste spoliat, fare deterior est & praedone,dans pro frumento Vinum, & pro vino equum. Et sic sub colore permutationis, aux dilationii obtentu, recipio incremen,

SEARCH

MENU NAVIGATION