Titi Livii

발행: 1826년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

131쪽

lui cum Sexto fuerant, exceptis paucis, eo Puteolis

salutato , Romam navigarunt , in agnisque et Iactis hominum clamoribus accepti sunt. In his L. Arruntius fuit, et M. Iunius Silanus, et C. Sextius Saturninus , et M. Titius, omnos post a summis sub Caesare honoribus usi. Coniunctissitne sub id tempus Antonius et Caesar agebant, multuque constituebant et decernebant concorditec in rebus maximis : sed familiaris consuetudo, dum inter velaxationem animorum ludicris certaminibus transigunt tempus, Semper priores seronte Caesare, seri coepit Antonio iniucundior: sive enim aleam luderent, Sive Committerent gallos aut coturnices , inserior ille disco-debat.

XLIV. Igitur praebere aures cuidam a gyptio vati coepit, qui sive in Cleopatrad gratiam, sive persuasus

ita esset, monuit, genium eius Per se grandem ac magnyicum , a genio Caesaris, quoties una agerent, quodammodo in ordinem cogi. Et prosectus est in Graeciam , abducta Secum OctaVia, quae nuper filiolam ex Marcello pepererat; iterumque dimisit quaquaversum duces, Furnium quidem in Africam , ut Sestii quatuor legiones abduceret nondum enim occupatas a Lepido cognoverat ceteraque suo

arbitratu ordinavit Omnia: quippe senatusconsulto cautum erat, ut non acla tmium eius, Sed etiam agenda,

rata essent. Igitur simul cupiditati suae satisfaciens, simul odio . ut debiliorem Pompeio provinciam velinqueret . urbes Achulae usiligebat, inter alia Bacchum se appellans, atque ita se.appellari a ceteris iubens. Nam aedificato Coenaculo, quod coopertum virentiscondo Bacchi referret antrum, lympanis et nebridi-

132쪽

IN LOC. LIB. CXXVII Livi LNI I 29bus et reliquis adhibitis orgiorum instrumentis, cum amicis perpotavit; ministrantibus Italicis acromatibus, et universa ad Spectandum Concurrente Graecia. XLV. Idem aliquando in arcem adscendit Athenis, inter lumina tota urbe relucentia de tectis: et ex eo tempore praecepit, uti Per omnes ciuitates Moce praeconum nouus Bacchus acclamaretur. Sed et

statuis hoc subscribi nomen iussit, habituque et comitatu Bacchum simulans, ab Atheniensibus , qui ei cum coniugibus et liberis Occurrerant, ita salutatus est : adiecerunt , desPondere se et Mineroam suam; et accepit ille conditionem, sed mille talenta nomine dotis imperans: tum aliquis Graeculorum, et At matrem tuum Semelen, inquit, Iupiter duxitis indotatam. D Nec ideo minus exacta pecunia est ; irrisique ot elusi , qui stultitium Antonii non minore dementia deriserant. Inde verso lavore civitavis, multi propositi sunt libelli contumeliosi ;quidam et ipsi traditi: sed et statuae eius subscripta nomine Minervae et Octaviae divortii formula, res eum suas sibi habere iubentium. XLVI. Vnde ne tempus quidem ad pecunias cogendus Atheniensibus dare volenti Q. Dellius sestive dixit, re Et tamen scito, illos tibi annua bimais trima die debere o ; tanquam secundum leges romanas dos peteretur. Inter haec exercitum ita distribuit, ut partem in Epiro collocaret, quosdam in Parthinos . Illyricam gentem, alios in Dardaniam mitteret , locupletandi simul militis, exercendique causa. Haec, alia repente persona sumpta, palliatus et phaecasiatus agebat, remoto imperatorio sustu,

133쪽

cu in I, in is sorte amicis totidemque famulis, rhetorum aut philosophorum scholas obiens, coenitabatquocum Graeculis eorum more, et caerimoniis festisque suaviter intererat;Octavia quoque frequenter adhibita, cuius amore homo mulierosus vehementer eXaPSerat. Interim et nuntium accepit de victoria P. Ventidii, quem contra Parthos provinciis Orientis praeposuerat: nam is strenue Prosectus, Labienum securius

agentem occupavit; disssumque viribus quippe dimissis Parthis, tantummodo collectus ex Asia copias retinebat inde refugere in Syriam Coegit ; assequutusque cum expeditis circa Τaurum montem, procedere longius vetuit. XLVII. Eo loci complures per dies castris positis ambo quieverunt ν Labienus , ut Parthos acciret interea , Ventidius , ut graVem armaturam. Forte sub idem tempus utrique exspectatu auxilia venerunt: sed Ventidius , Parthicum equitatum timens, de Supe- Diovi hus locis non degrediebatur; Parthi, ni mero Deli, et successu victoriarum alacres, luce Prima, priusquam Cum Labieno coniungerentur, accedere nil tumulum, et, nemine contra exeunte. subire coepcrunt; quippe Ventidius Per simulationem metus situm militem continebat. Sed ubi mox iniquis locistineserunt hostes . eruptione Ventidianorum subita turbati, seque impedientes. dum . rusugientibus primis. Postremum agmen Urget adSCenSum, Inagna Parte copiarum amissa , conscivertant sugam : nec ad Labieni castra consistere ausi, Ciliciam petierunt. Ventidius ad vallum Labieni suos constituit.

134쪽

IN LUC. LIII. CXX vra Llvi Adit IXLVIII. Et Labienus ordines. tanquam dimicatu-Tus. instruxerat; sed suorum animos clade Barbarorum territos videns, hoC agebat, ut. re in noctem CX tracta , per tenebras se subduceret. Emanavit

consilium per transfugas, et, dispositis insidiis, Ventidius inagnam fugientium multitudinem occidit;

Ceteros omnes in Antonii nomen sacramento adegit, nullo iam usquam Labieno : is enim mutata veste

Profugerat; et interim quidem in Cilicia latuit, post a requisitus et deprehensus cst a Demetrio , quem superioris Caesaris libertum Antonius Cypro praesecerat. Interea Ventidius, recipienda ordinandaque Cilicia occupatus , Vpediu in Silonem cum equitatu ud portas Amani praemisit. quae Syriam a Cilicia angusto transitu dirimunt. Sed BarZaphernes Parthus, proelio commisso. Romanos in Summum discrimeti adduxerat; nisi Ventidius mira quadam felicitate pugnantibus supervenisset : Parthus enim, et improvisa re consternatus, et viribus iam impar. cum multis aliis interfectus est. XLIX. Sunt, qui Ventidium, copias exiguas habentem, insidias posuisse Bargapherni tradant, Cohortibus octodecim in occulta valle, et equitatu post militum terga collocato; huc illectum Barbarum simulata Romanorum fuga, circumventum. Vtro modo gesta res fuerit, id satis constat, altero hoc proelio caesos a Ventidio Parthos praecipui nominis ducem amisisse. IIoc certe interfecto, excesserunt Syria, Provinciamque Romanus, praeter Aradum, nemine iam reΡugnante, recepit, at Irae inde in Palaestitiam transgressus, prope Hierosolymitarum Urbem castra posuit. Sed Antigono pecuniam assatim dante, cum maxima copiarum parte digressus, ad tegendam dissimulationem cohortes aliquot reliquit, Siloni: prae-

135쪽

i 32 IO. FREIXSHEMII SVPPLEM. secto, quem et ipsum mox pecuniis aggressus Antigonus, Otium redemit, donec iterum succurrere Parthi

Possent.

L. Igitur neque propinquis Herodis , qui Massadae

obsidebantur, subventum; et Iosephus, urgente siti, cum viris ducentis sugam tentaturus in Arabiam suerat, nisi proximae noctis imbre resectus, completaeque aqua Cisternae forent. Sed Herodis adventu bellum acrius coeptum, quum missus ab Antonio Dellius, a Pomanis ducibus adiuvari regem iuberet. Ceterum Ventidius civitates, quae defecerant ad Parthos, recipiebat, magnam pecuniam mulctae nomine

singulis imperans : sed Malchus , Arabiae rex, Praeceteris ingentem Summam pependit. Tandem Silo, iunctis cum Herode copiis, Ioppen expugnanti adsuit; dein , soluta Massadae obsidione , II ierosolymam petentem sequutus est. Sed corruptus Antigoni pecunia. neque valde utilem operam praestitit et concitavit milites, ut ante tempus in hiberna deduci postularent. Sed Antonius, cognitis Ventidii rebus, epulum Atheniensibus publice praebuit, ludosque gymnicos secit, quibus ipse gymnasiarchae munus obiit; quumque de his Romain scripsisset, supplicationes eiras nomine decretae sunt, Cuius auspiciis ista Ventidius

LI. Sed et alius legatorum Antonii Pollio, qui missus in Parthinos suerat, Illyrios circa Epidaurum aliquot proeliis sudit. Sub idem tempus Cerretanos

tumultuantes obtinebant autem convalles Pyrenaeae silvae Cn. Domitius ex consulatu missus in Hispaniam coercuit. Ιi legatu in eius, exceptum insidiis, et a

136쪽

IN LOC. LIB. CXXVII LIVIANI militibus derelictum, vicerant. Ideo Domitius, priusquam in hostem duceret, sontes ad concionem dissimulanter vocatos reliquis copiis circumsudit; cognitaque Cau Sa, manipulum unum, penes quem ma Ximn

flagitii pars haerebat, decimavit: in centuriones etiam aliquam multos, et primi pili Vibullium animadvertit. Haec severitas ad victoriam prosuit, et, quum miles imperatorem magis, quam hostem metueret, Cerretani haud dissiculter debellati: ob eas res gestas et huic, et Pollioni decretus triumphus est. LII. Sed Domitius postea triumphavit; Pollio statim a. d. VIII kal. novembres ex Parthinis. Nec semel triumphasse contentus , silium sibi natum sub eadem tempora Saloninum vocavit, a maritimo Dalmatiae oppido, quod eodem bello ceperat. Idem Pollio, summuS eorum temporum orator, insignis historicus, studiorum patronus eximius, hi bliothecam Romae primus publicavit in atrio Libertatis, quod ex manubiis resecerat: imaginibus doctissimorum virorum ibi positis; in his Varronis, unius eorum, qui tum

adhuc viverent.

f. St. Strab. lib. III. p. is x. - Flor. IV, - Vell. II. 78. - Dio. f. sa. Horat. Carm. I l . r, et ibi Porphyr. - Fasti Capitol. - Serv. inriton Virg. Iv. - Flor. Iv. ia. - Plin. VII, 3o, et XXXV. a. - Lips. de Biblioth. cap. s. - Sueton. in Atag. cap.

138쪽

LIVIA NORVM

LIBER XC m

LIBRI CENTESIMI VICESIMl OCTAVI. Quum Sex. Rompeius rursus latrociniis mare infestum redderet, nec PaCom, quam neceperat, praestaret, Cae ar, necessario adversus eum bello suscepto, duobus navalibus proeliis dubio eventu pugnavit. P. Ventidius, legatus M. Antonii, Parthos in Syria proelio vicit, regemque eorum occidit. Iudaei quoque a legatis Antonii subacti sunt. Praeterea belli siculi apparatum contineti

T. Appio Claudio C. F. Pulchro, C. Norbano C. F.

Flacco consulibus, qui primi binis quaestoribus usi Sunt, multa Romae gravia ac terribilia inciderunt: nam et Plebs Propter saevitiam exactorum, cum iis eorumque militibus dimicavit, et sexaginta septem praetores numerati sunt, aliis subinde suffectis in aliorum locum: sed et puer quidam quaeStor Creatus, postridie togam virilem sumpsit; et senator , Pugnare inter gladiatorcs cupicns. Causam dedit edicto, quo senatores muneribus gladiatoriis dimicare , servi

139쪽

lictores fieri, mortui propius ab Urbe mille nongentos PaSSus cremari, vetabantur. Sibyllini deinde libri

sunt aditi, prodigiorum Caia SR. II. Nam et paulo ante hoc tempus e taberna meritoria trans Tiberim oleum scaturiens, Per totum

diem largissimo vivo fluxit: tum autem et cella Romuli sacrificio , quod sorte pontifices ibi faciebant, ursit; et simulacrum Virtutis, ante portam quandam positum, in faciem procubuit et quidam , furore Cybeles correpti, Matrem Deum irasci populo romano canebant; idque confirmarunt libris inspectis Quindecimviri

iusseruntque deportari Deam ad mare, atque Unda marina lustrari : traditurque res mira dictu, nisi quod horum semel cognita causa. nihil inde provenientium mirabile est, simulacrum longissime intrasse in mare. ViXque aliquando redisse ad litus. III. Maior exinde metus Romae suit, maiorque numinis aversi fides: neque mutarunt prius opinionem homines , quam Circum aedem eius, et in foro palmae quatuor enatae sunt. Tum et Liviam sibi matrimonio iunxit Caesar, Feronis Uxorem, et uterum serentem ex eo : quod quia ignominiosum iure romano erat, consuluit pontifices Caesar . an Con πιο , necdum edito Partu, rite nuberetur ρ Responsum est, Pro-yler tur sionem sanguinis grauidiarum nuptiis interdicit his uero, quoniam Sextum mensem gracida sit Liria, satis liquere , ex utro marito conceptus fetus sit: nihil

ergo retare, quin matrimonium coeat; quemadmodum nuper Octauia in manum Antonii conoenisset.

IV. Haec illi reperta sorte in maiorum institutis responderunt; ceterum non alia dictu vi, etiamsi alia

140쪽

roperissent. His nuptiis prior maritus auctor exstitit, quasi patris vicem nuptum dans uxorem modo suam; discubueruntque Caesar et Livia seorsim : et puerulus quidam nudus, quales tum habere nobiles matronae solebant in deliciis, ad Liviam conversus, ct Quid hicra a gis , inquit, domina 3 en maritus tuus isto locoo accubat is, digilo demonstrans Neronem. Postea Claudium Drusum Neronem enixa est Livia in penatibus Caesaris . qui remissum eum a se Patri Commentariis suis intulit. Neque diu supervixit pater Nero , liberorumque suorum tutorem Caesarem reliquit. Haec gesta largam praebuere materiam sermonibus, et inter alia vulgatus est versus, qui mox in prOVCP-bium abiit, felicibus esse pel trimestres liberos. V. Iisdem temporibus Mauritaniae regno Bogud Bocchi F. excidit, qui . persuasus a L. Antonio sub hellum Perusinum , Carinatem , a Caesare ulteriori Hispaniae praesectum , armis petiverat: nam delicientibus interea Tingitanis , quum et domi exclusus, et in Hispania Bocchi paterni hostis auxilio victus esset, exsul ad M. Antonium se recepit. A Caesare Boccho regnum , quod occupaverat, confirmatum est; Tingitanis civitas data. Νeque diu post male sarta inter Pompeium et Caesarem gratia rescissa est, haud luDie causas quaerente potius, quam orto ex oblatis

odit,. Sed Achaiam Pompeius aegre ferebat ab Antonio detineri praetextu pecuniae, quam sibi deberi a provincialibus ille contendebat; contra Pompeius illa quoque debita , simul cum provincia, laederis legibus sibi concessa interpretabatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION