Titi Livii

발행: 1826년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

151쪽

Iati terga verterunt, maxime glandium vioIento iactu

eminus territi.

XXIII. Ceterum, uti mos Parthis, in diversa intenderunt fugam, insequentibus Romanis. IdcircoΡacorus, castra Ventidii discessu Iegionum sine defensoribus

reperturum Sperans, eo impetum convertit. Enimvero Romanus, ceteris subito emissis legionibus, Consternatos et locis iniquis circumventos cecidit. Pacorus inter primos sortissime pugnans occubuit; reliquorum pauci pro corpore eius propugnantes , magna multitudo, quum pontem peterent, Occupati . totO-que inter Euphratem et Orontem sinu concisi sunt; nonnulli ad Antiochum Commagenes regem Persu- gerulat. Ventidius, quamquam tertio iam proelio victor, in Mediam Mesopotamiamque Parthos Compulerat, invidiae vitandae causa non amplius institit; sed ad perdomandos desectores arma circumferens, Pleraque ex itinere recepit, viso capite Pacori, quod circa civitates mittebat, ut, perisse regulum , intelligerent: namque Syri Pacorum, iustitiae ac clementia nomine , plus quam alium ullum regem diligentes , nequaquam deserturi, nisi mortuum, videbantur. XXIV. His receptis, in Commagenen ductus exercitus, Parthos, quos eo confugisse diximus, non tradente Antiocho: sed plus celebratae regis opes avaritiam Ventidii stimularant, ut Samosata obsidione

clauderet. Inde, quia nihil iam indigebat tot Iegionibus , duas cum equitibus mille, Machaera duce, ad Herodem misit, cum Antigono bellantem. Sed Machaera plus damni amicis , quam hostibus, inserendo , moVit Ilerodem , ut ad Antonium ProΡeraret, quem VeniSSe

152쪽

IN LOC. s.fB. IlI LIVIANI I 'Samosata compererat: quippe entidius osserenti mille talenta Commageno pacein dare non Erat auSuS, Prinhibente Antonio, qui iam haud longe semotus, Suum hoc videri opus volebat, nec per Ventidium omnia fieri. Sed obsessi, pace desperata , sortius repugnautes , eo tandem adegerunt obsessorem, ut, aeceptis talentis trecentis, et duobus admodum obsidibus non valde illustribus. acquiesceret: concesso VicisSim, ut ab Antiocho quidam Alexander, qui transfugerat ad Romanos, o Cideretur. Iam dimiserat Ventidium Antonius, tanquam ad triumphum , quem meruisset; ceterum felicitati eius haud obscure invidebat: neques Postmodum opera tam boni ducis usus est, quamquam ob eius gesta supplicationes sibi triumphumque Bomae decretum noverat.

XXV. Sed eadem ipsi quoque decreta Ventidio

orant: pensasse Crassianam cladem , Pacoro intersecto . videbatur ; addebatque momentum aliquod admirationi, quod eodem die res utraque gesta dicebatur. Igitur primus hic omnium hoc de Parthis decus retulit, et suo quidem aevo solus, exstincto prius Antonio, quam decretum si hi triumphum duceret. Ita P. Ventidius P. F. proconsule ex Tauro monte et Parthis triumphavit a. d. V. kal. deeembres, magna admiratione pristinam hominis sortunam cum praesente comparantium; quod qui, sicut Massurius tradidit, iterum, semel certe triumpho Pompeii Sir bonis ductus ipse suerat. nunc de serocissima gentesplendidissime triumpharet. I idem, quum postea satoconcederet, is quoque honor est habitus, ut publicolanere sepeliretur. Ceterum uti laetitiam summam

153쪽

Populo romano Pacori finis, ita patri Orodi luet mi

incredibilem attulerat. XXVI. Denique amenti similis, sine Cibo . sine voco, ut prorsus obmutuisse Videretur, complures dies exegit. Postea ubi loqui rursus incepit, nihil aliud, quam Pacorum, in ore habuit, quasi cum praesente sermones Conserens : hunc enim filiorum omnium haud dubio praestantissi inum iam successorem Suum declaraverat. Itaque luctu tandem remittente, nova exercuit hominem sollicitudo , quem ex triginta filiis saceret Pacori loco regem ; quum senilis animus a tot pollicibus, pro suo quaque filio nitente, diversas iri cogitationes distraheretur. Postremo Phraatem praetulit, suo totiusque domus malo : mox enim scelestissimus parricida patrem. quasi cunctantem mori, Da

tresque , primum Antiochi filia prog latos, quod

materno genere nobiliores erant, deinde ceteros omnes interfecit: suum quoque filium mox adiecit, iam adultum, ne quis superaret . qui Contra se ab ossensis optimatibus rex nominaretur.

XXVII. Inter haec Antonius Obiter constituta Syria, in Aegyptum properans . C. Sosium in Ventidii locum Suriac et Ciliciae praepositum , ΙIerodi restituere regnum et ulcisci Antigonum iussit. qui per absentiam Herodis, Iosephum, fratrem eius, cum quin quo cohortibus romanis inter cenat. Igitu P Sosius. praemissis duabus legioni hus , cum reliquo exercitu stab-Sequi statuit, quantum per anni tempus, iam enim vergebat aestas, Iiceret. Sed dum subigendis Aradiis, qui iam diu perpessi omnia, tamen desperatio non agis. quam viribus , resistebant, Sosius detinetur

154쪽

vicit, eoque timoris adegit hostes, ut recepturus caput gentis Hierosolyma videretur, nisi propter vehemens frigus in hiberna deduci exercitum oportuisset. Per idem tempus Antonius Athenas rediit auspicio suo, quam ductu , gestis rebus illustrior. Vnde vulgo existimabatur, commune hoc ei cum Caesare sutum esse, ut Per legatos , quam Per Se ipsum . esset uterque felicior.

XXVIII. Nam et Agrippa praeclare se gessit ubivis pro Caesare; et a C. Sosio atque L. Canidio Gallo Antonianis ducibus incliti regcs victi sunt. Iampri-inum M. Agrippa consulatu suo et Canidii, Galliam

rebelIantem compescuit, primusque a dictatore Caesare transiit Rhenum, sed et Aquitanos insigni proelio vicit. Idcirco Caesar OVOCalum, et triui ha Poiussum, classi fabricandae exercendisque remigibus

pracsecit. Sed Agrippa , vir prudentissimus, scientissimus parendi, minime con Venire putavit, ut Tmerente Caesare triumpharet, cuius beneficio tantus Etantulo factus esset: nam humili loco ortus, ut etiam

Vipsaniae gentis. tanquam obsciariSSimae , nomen ipse tolleret, M. Agrimam L. F. Ubique PraeserenS, ad maximos honores evectus amicitia Caesaris 'uerat. XXIX. Igitur praetermisso triumpho, toto conatu in mandatum sibi munus incumbens. naves per omnem Italiae oram aedificab t. Maximus enim fiebat apparatus ad tam vicinum et formidabile hellum in atra et amici Caesaris, et quaedam civitates ultro

Diri.

155쪽

promissas naves construebant. Sed quoniam plerumque litus Italiae importuosum erat, et stationes tantae classi non reperiebantur; Agrippa, Praeclarum opus Orsus, quomodo ex Lucrino Iacu portum saceret,

excogitavit. Quippe in agro Cumano, Iisenum inte et Puteolos, locus in lunae speciem Curvatus, Lucrinum Avernumque lacus habebat. Hoo Agrippa mir bili prorsus opero commisit mari, Ponti que Iulium appellavit, tum quidem recipiendis navibus aptissimum ; hodie paludem coenosam ac tenuem , EX quo subterraneus ignis, facta per montes eruptione, Vicina late cineribus altissimis opplevit. Nunc quidem Mons novus appellatur, anno factus Centesimo septimo, Priusquam haec scriberemus. Huius operis multi scriptores confusius, quam explicatius, fecerunt mentionem : ves ita se me habuit. XXX. Lucrinum lacum ab extertio mari dirimebat agger antiquus , octo stadiorum longitudine, neci Iatior, quam ut incedere per eum Currus ΡΟSSetia Vetus erat fabula , structum ab Hercule , Geryonis armenta per regiones illus agente. Hanc molem duabus angustis Assis , per quas intrare naves pOSSent,

scidit Agrippa; deinde fossis aliis ductis , Lucrinum. Avernumque coniunxit ; simul quo undique facilius ad portum iter esset, silvas circum densissimas, nihiΙ

reveritus antiquas locorum Caerimonias, exscidit Inde prosectum existimo rumorem , Simulacrum

antiquum , sive Calypsus illud suit, sive ipsius Averni, sudasse: neque negligenda res Visa, Pontificesque, licet nutura loci, calidis aquis reserti, miraculi fidem elevaret, locis iisdem piacularia sacra secerunt;

156쪽

IN I .c C. MB. CXXVIII LIVIANI maxime quia sub idem tempus tanta ibi facta tempestas fuerat,ut prodigii loco haberetur. Sed Agrippa,

Portu strenue esseCto, naves eo deductas Consternere, remigesque tota hieme exercere instituit : nam Caesar viginti milia servorum ad hos usus manu miserat.

XXXI. Iisdem consulibus et Iudaei subacti. Vero novo rex Herodes, castris ad Hierosolymam positis, tres aggeres excitari iusserat, eodem Ioco et exemplo, quo Pompeius olim ceperat urbem. Deinde ad nuptias eum Alexandri silia celebrandas Samariam prosectus, consummato matrimonio, cum ingentibus copiis in castra rediit. Venit mox eodem C. Sosius cum legionibus undecim, et sex equitum millibus, magnoque auxiliorum numero , ad Borealem oppidi murum opposito vallo. At Iudaei, gens Pertinax, et odii semel concepti retinens, nihil omittebant, quo nocere obsessori sus posset; nec audacia tantum , sed et patientia laboris formidabiles, cuniculis maxime molesti erant, unde subito exsilientes, necopinantibus damnum inserebant: et priusquam serme pars aliqua muri machinis impelli posset, interiorem novum opponebant.

XXXII. Hac contumacia in quintum uSque mensem

contra tantos exercitus locum tenuerunt, quum interim et fame premerentur, quod sorte septimanus iis annus erat, quo praetermitti solebat agri cultura. Sed fiducia templi alebantur, cui non de re divinum auxilium, et, si quis in huius defensione occubuisset, hunc vero prae ceteris felicem , deoque amicum ,

praedicabant. Nec nisi Per partes capi Hierosolyma

157쪽

potuit: quadragesimo dic viginti admodum delectorum

Herodis exteriorem murum transcenderunt; quos statim sequuti sunt romani quidam centuriones a Sosio. Sed adhuc resistebat interior muruS, nec Superari ante quintum decimum diem potuit. Tum Nero urbs inferior, cum vestibulo templi capta. Porticibus quibusdam circa delubrum inflammatis; cuius rei invidiam Herodes in Antigonum detorquebat.

XXXIII. Interim Iudaei, qui partim in templum

interius . partim ad Superiorem Drbem confugerant, legatis ad Sosium missis, sacrae rei saciundae otium Petierunt: eundem exoraverunt, et qui capti apud Romanos erant, ut interesse sacro sinerentur. Illo

sperans, haec esse signa deditionem agitantium, utrunque concessit. Sed ubi nihilo secius in rebellione Persistebant, die quadam Saturni facta vis est, ιern flumque pugnundo captum : nec urbs defendi diutius potuit. Magna Omnis aetatis sexusque caedes suit; Romanis propter obsidionis moram i Patis, Iudaeos accendente lactionum inter se crudelissimarum odio XXXIV. Antigonum, ad pedes se abiicientem, immisericorditer accepit Sosius , complosis manibus Antigonam nominans, vinctumque in custodiam dedit. Sic iterum a Romanis capta est Iudaeorum metuo lis , eodem die, quo septimo et Vicesimo anno anto exPugnata a Magno Pompeio fuerat. Herodi cura fuit prohibere alienigenarum turbam , arcana templi Et SaCrorum spectare contendentem. Idem vix impetravit a Sosio, praeda in urbis militi hus suis assctrento, ut a se acceptis pecuniis direptionem remitteret Inde Sosius , aurea Corona in templo dedicata, captivum Antigonum Antonio adducens, discessit, regno

g. 32. losepti. Antiq. et de B. Iucl.

158쪽

IN LoC. I IIJ. IXXVIII LIVIA II uis Iudaeorum Herodi tradito. Atquo ille minimo certam eius possessionem sibi spondens, quamdiu Antigonus Superesset, maximis muneribus expugnavit Antonium, ut interfici iuberet.

XXXV. Igitur Antiochiae deligatus ad palum, flagriSque Caesus, et securi Percussus est : quo supplicio neminem adhuc regum quisquam Romanus asse erat.

Cum hoc exstincta nobilissimae stirpis dignitas, penes quam si pra annos centum viginti sacerdotium et principatus Iudaeorum fuerat in Herodem, plebeiae gentis hominem , Idumaeisque parentibus ortum concessit. Sequenti anno, qui L. Gellium L. F. L. N. Publicolam . M. Cocceium Nervam consules praetulit, quietae res in Syria suerunt, absente Antonio, metuente Antonium Sosio , si magnis gerendis rebus obscurare gloriam imperatoris legatus videretur. XXXVI. Sed Parthi bellum ingens inter se moVerunt, ob Phraatis, novi regis, crudelitatem et vecordiam , qui post multa parricidia nemini iam parcer poterat, nobilissimo cuique itifestior , quo magis sibi ab hoc genere me luebat. Igitur multis quaquaversum diffugientibus, ad Antonium Monaeses venit. Erat vir illustris ac potens, et prioribus adversus Romanos bollis inagna virtutis fama. Quapropter Antonius, eum Themistocli, se magno regi comparans, tres ei donavit urbes, Larissam, Arethusam, IIierapolin, quam Qt Edessam, et Prius Bambycen. appellatam

supra scri PSimus.

XXXVII. Interim Roma multiplici prodigiorum

nuntiatione est exterrita. Quippe delphinas coneu risse invicem cruenta pugna circa Clupeam sereban-

159쪽

lur : Romae sanguinem inter pluviam lapsum caeIo , varie distulerunt volucres : Iudis Romanis, senatorum in Capitolio, sicuti mos erat, epulatus est nemo. Liviae quoque oblatum omen sicut ipsi laetum, ita civibus sormidabile habebatur : quippe circa tempus nuptiarum cum Augusto, in Veientanum suum eunti, Prae. te volans aquila gallinam albam, ramulum lauri cum baccis suis rostro tenentem , in gremium abiecerate eam quum ali Livia, serique ramum haruspicum monitu iussisset; tanta pullorum soboles provenit ut ea villa diu postea ad Gallinas vocaretur, quae Via

Flaminia iuxta nonum ab Vrbe lapidem fluvio Tiberi

in aedificata suerat. XXXVIII. Ramus etiam, quamquam ita crescera Iaurum Democritus et Theophrastus ambigant, talo lauretum Produxit, ut postea diutissime triumphis Caesarum ad coronas sussceret. Ea res potentiam Caesa Dianae domui stabilem videbatiar promitter o Percellebantur etiam homines crebra mutatione magistratuum, quum nonnulli eodem die inirent eiura pentque; nihil inde quaerentes amplius, quam honO- rem nominis, et spem adipiscendi provinciam . aQcetera non nisi magistratu .sunctis tribui solita. Contra erarit. qui magistratus Capessere Paupertate, aut alia causa vetabantur: nam et qui apud Pompeium erant, quasi merito arcebantur desponsis honoribus: et quidam , bonis amissis , sumptus tolerare no a

poterant.

XXXIX. Inter quos M. Oppius, propter pietatem in parentem gratus plebi, quum aedilitatem praeter mittere statuisset, stipe collata Seque et impensam

'. 3 . Plin. XV. 3o. - Sueton. in Galba ea'. I. I. 38. Tlieoplir. de Causis Plant. I, 3. - Plin. - Sueton.

160쪽

IN LOC. l. ln. CXXVIII LIVIANI

munerum exhibuit; quum etiam in theatrum ingressi quidam , histrionum specie cum Personis, Pecuniam

Contulerunt, animorum suorum Obsequentes iudicio,

Periculum, ne inimicis Triumvirorum savisse dicerentur, hac cautione vitantes. Nec hic stetit in O Pium populi amor; quin et mortuum paulo post in Campo Martio funeravit. Sed invidia nobilitatis ossa sepulti translata sunt alio , pontificibus monentibus ,

locum sacrum esse , neque contaminandum mortuo-Tum reliquiis ; quum tamen multos ibi sepeliri et Passi iam , et passuri essent. Eodem vere M. Antonius Athenis egressus, cum trecentis navibus, Brundisii non receptus , Tarentum appulit, promissum Caesari auxilium serens. . Sed Caesar exspectare, dum sua claSSis praesto esset, maluit; licet semel iterumque invitatus, ut apparatu Antonii, suffecturo ad id bellum, uteretur. Apparebat, aliquid subesse querelae ac suspicionum: idcirco octavia, quam comitata virum ex Graecia fuerat, exoravit eum out ad fratrem mitteretur. Alteram ea iam filiam apud Antonium pepererat, et tum etiam erat praegnans. Haec in itinere occurrens Caesari , primariis amicis eius adiunctis, Maecenate et Agrippa, multa precum humanitate contendit, ne semcterrimam Omnium matronam ex omnium felicissima redigi Paterentur. XLI. α Nunc enim, inquit, totus orbis me beatam is Praedicat, suspicitque duorum imperatorum , altera Pius sororem , alterius coniugem. Sin vero , quod dii ne sicinit prava consilia vos in bellum egerint, D uter vestrum sit futurus superior, in incerto erit:

SEARCH

MENU NAVIGATION