장음표시 사용
141쪽
ID. FREI SAEMII SUPPLEM. VI. Igitur sive hae motus iniuria, sive, rit Caesar dictita litit, ingenio Perfidus, et Menodoro Credens. inducias eas potius, quam Pacem habendam, dictitanti,
sive aegre serens, illis tantos esse exercitus; com Pn- Nare novas naves, deligere remiges. et ad exercitum ita Concionari coepit, ut, maiore amaralia sibi Uus eSSE.diceret. Inter haec et piratae ex insidiis infestabant mare clanculum , ut vix sentire levamen Populussam is posset, Vulgoque iactaretur. non esse quaesistam ea Pace laborum finem, sed tantummodo tribus dominis quartum accessisse. Sed correpti quidam piratae, to lique, auctorem Pompeium ediderunt ; atque indi-Cavit eam rem populo Caesar, et cum Pompeio Pert i teras questus est. Ille purgans se de Obiecto cri inine, vicissim, Achaiam sibi non restitui, et ab Antonio
vexari, exprobravit. Quum in eo res essent, magnum
maturando bello momentum Menodorus attulit , repentes ad Caesarem transgressus his Causis. VII. Potentiam hominis aegerrime putiebantur , quotquot remanserunt apud Pompeium nobiles; scd adolescentis aures solis Ithstvlis patere gnari, aliquos ex eo genere induxerunt, ut Menodorum veluti Patrono imperantem criminarentur: ariue illi, quod ultro sacere per invidiam Cupiverant, Cum aSSenSutantorum virorum et praemio facturos vati, occasionibus non desuerunt: sorte et alioquin suspicionem patroni Menas incurrerat, Heleno dimisso, liherto Caesaris . colloquioque deincops cum ipso Caesare habito. Idcirco missis quibusdam, Pompeius adesso ad rationes frumenti pecuniaeque administratae reddendas, iussit. Commodum e libertis Caesaris Philadelphus ad scumentum e Sardinia deportandum
142쪽
IN LOC. LIB. CXXVIII LIVIANI I 30 venerata cum hoc fidissimum amicorum MicyltonomMenodorus Romam misit, si receptus fidem obtinuisset, Sardiniam Corsicamque cum tribus legionibus sexaginta navibus, et multis amicis suis offerens. VIII. Et dubitavit aliquamdiu Caesar: sed ubi fidem ab eo datam Menas didicit, comprehensis, qui evocandi eum causu a Pompeio venerant, et intersectis. Classem et exercitum Caesari tradidit: neque dedidit reposcenti Pompeio Caesar, ab ipso violata foedera ,sugitivis recipiendis, triremibus aedificandis , retinendis in Italia praesidiis, arguens. Quin et magnis
honoribus assecit Monam , asseruitque in ingenuitatem, et annulis aureis ornatum in equestrem ordinem recepit; neque enim tum adhuc cuiquam inscrioris loci gestare annulum aureum licebat: coenae quoque suae adhibuit, quem honorem nulli nec antea, nec postea. libertino habuisse traditu P. His cognitis, Pompeius Menecratem, et ipsum libertum suum, ad inse- standam Italiae oram misit; a quo Vulturnum, et alia quaedam Campaniae loca, vastata sunt: idcirco Caesar, velut necessarium bellum suscepturus, tabu-Ivs Pompeiani foederis recepit, a Vestalibus, ex Africa Lepidum, ab Athenis Antonium ad communicanda consilia ciens. Sed Lepidus ad traiiciendum fuit
segnior. IX. Antonius vere primo cultum animumque imperatoris resumpserat, navesque deduci i usserat ad
Parthicum bellum. Eo celerius Brundisium venit. Sed ubi statum ad diem non adsuit Caesar , qui tum in Etruscis agens, Ravenna naves longas, ex Gallia copias cum apparatu Brundisium et Puteolos mittebat,
143쪽
I4O IO. FREIIXSHEMII SUPPLEM. utrinque invasurus Siciliam, si idem Antonio. videretur ; ille , sive magnitudine Caesari uni .apparatus commotus nam in societate potentiae collegarum opes aegris oculis adspiciuntur ). sive prodigio territus , in Graeciam rediit : quippe serae militem, circa
tabernaculum eius excubantem, devoraverant, Sola
cie quasi in hoc relicta, ut agnosci Posset; auge batque religionem , quod neque clamor auditus esset PereuntiS, neque Ceterorum vigilum quisquam quid-
X. Sed Brundisini quidam retulerunt. Sub orientem diem a se visum esse lupum , cursu Se prori Pientem ex tentoriis. Ipse, scriptis ad Caesarem literis, festinandum sibi ostendit ad Parthicum bellum; auctorque ei fuit non discedendi a foederibus. Menodoro quoque, cui belli causam imputabat sei vitutem minatus est, tanquam fugitivo suo, quod nimirum Pompeii Magni bona, in quibus et Menodorus tum suerat, empta a dictatore Caesare possideret. Destitutus ab Antonio Caesar, quamquam ideo hoc fieri existimabat, Mi suis unius opibus sustinere Pompeium cogeretur; intentiore cura bellum apparabat, mullis praesidiis per oram Italiae munitis, navibusque Romae et Ravennae sabricari iussis. Sed et ex Illurico magnum
exercitum evocavit. Menodorum, suae classis ducem ,
Calvisio Sabino legatum dedit, quem universae rei maritimae praefecerat. L. Cornificium L. F. deportare Tarentum partem Ravennatis apparatus iussit :hune adorta, tempestas , iactavit classem. Ceterum navis una tantum perfracta est, quae Praetoria Parata Caesari fuerat; eaque res in Omen tracta suturi.
144쪽
NI. Postquam omnia satis instructa Caesar existimavit, Populo romano per I iteras , exercitui coram belli causas exposuit , quod assensu plerorum quo contra fidem pactorum suscipi Pompeius testabatur; idque etiam Antonio Visum, qui propterea sociu Sesse impiorum armorum noluisset. Pompeium igitur
Caesar auctorem novarum iniuriarum esse demonStra-
it, piratarum et Menodori indicio; mentemque Antonii deprehendi ex eo posse, quod Achaiam Pompeio non redderet. Inde celeritate adhibita et ipse navigavit in Siciliam a Tarento. Calvisius cum L. Statilio Tauro, et Menodorus ab Etruria ; legiones terrestri itinere Rhegium petierunt. Pompeius Caesarianae classi Menecratem opposuit, infestum invisum quo Menodoro , sertunae et animorum similitudine. XII. Hie obviam factus hostibus Sub vesperam, coegit eos ex alto refugere in sinum , qui Supra Cumas est; ipse applicuit Aenariam. Luce reddita ,
Nursum adeptus secundum litus naviguntes Iunata
acie , quum aliud agere non posset, mugno impetu invectus ad terram compulit. At illi inde repugnabant, impari quidem certamine, quum eiectae in litus naves immobiles hae verent, neque vitandis hostibus. neque impetendis habiles. Ergo pro meliore Potn-peianis crat pugna, qui libero incursu futigabant
ad ver arios. sesSOS quo suos, submissis in corii in locum recentibias, Otiose recipiebant. Sed inter haec Menodorus et Menecrates, quum se sorte conspexissent invicem , omni alia re postposita , magno clamoruConcurrerunt. Neutra navis inde laeta abiit: Menodori praefractum rostrum est, Menecratis remi altero latere detersi: sed lain utrinque ferreae mauus inie-
145쪽
ctae , tam rostra, qtiam remos inutiIes esse erant; et tanquam pedestri Proelio viribus et manu certabatur.
XIII. Menodori navis erat aliquanto altior; ergo et commodius in adversam iniici pontes poterant, et missa inde tela maiore violentia incidebant. Forte sub idem tempus dux uterque vulnus accepit: Menodori brachium transfixum est, Menecratis semur. Sed veruium iacilius evelli potuit; hamata soliferrea hispanica Menecratem inutilem pugnae reddebat : negiamen illo desiit hortari suos, donec capta iam nave, ne perveniret in manus inimici, medios in fluctus se praecipitem dedit. Dum haec ad sinistrum cornu geruntur, Calvisius a dextro eodem Prosectus, naves quasdam Menecratis, abruptas a suis, Persequutus est. Interim Demochares ipse quoque Pompeianus libertus , Menecrati legatus additus, Calvisianas reliquas naves in nigam, nonnullas in saxa compulit, relictasque a classiariis incendit; donec revectus ex alto Calvisius et reduxit fugientes, et incendium
XIV. His rebus gestis, quum nox SuperveniSSEt, utrique suas in stationes redierunt, nec Victi, neque pro victoribus. Sicut enim de classe Caesaris Iongo plures amissae naves fuerant; ita Menecratis interitu satis pensatum id detrimenti videbatur. Certe Demo- Chares, eo casu turbatus, Simul ne transiret in Siciliam Caesar timens, quem a Tarento Rhegium isse audierat. sublatis uncoris abiit: et Calvisius reparata classe Ora in legens, paulatina insequutus est. Sed Caesar, a Rhegio cum magno militum et navium numero fretum ingressus, quum amicis Placeret,
146쪽
pugnari cum Pompeio, quadraginta tantum naves secum ad Messanam habente, non paruit . sestinationem temeritatemque Semper damnare Solitus et salis cito feri dictitatis , quae satissant bene; neque s cipiendum ProeEum esse, nisi quum miaiora Periculis commoda ProρOnerentur: nam Ob mediocria Pugnantes aureo hamo PisCari. . XV. Sed interim Demochares, MesSanam Te erSus, in locum Menecratis praefecturam classis accepit,
collegamque Apollophanem, qui itidem Pompeii liberius erat. Et Caesar, auditis, quae ad Cumas erant acta, per fretum navigabat, ut Calvisium coniungeret; iamque Stylida praetervectus Sc*llaeum flectebat , promontorium Italiae . quum a Messana Pompeius excurrens, aggrediendo proximas naves, insequendo progressas, universam classem attinuit: neque tamen ad praetoriam Ceterae se receperunt, non sinente Caesare, sive propter angustiam locorum.
sive secundum prius decretum vitante pugnam. At Demochares cum Apollopluin , hinis navibus aggressi singulas, tamen haud multum proficiebant; propugnantibus e contra legionariis, et magnitudine rostruturum, quae a minoribus vix tuto impetebantur. X d. Sed ubi Pompeiani , receptis sessis atque sauciis, subinde in pugnam reducebant integrOS Neque rostris tantiam sed etiam iaculis ignitis saeviebunt; urgeri Caesariani, pulsaque ad litus navigia, hostibus instantibus, inter se, aut ad saxa collidi, geminumque plane Cumano negotium esse. Ibi Caesar exscensione iacta, succurrebat periclitantibus, adnantes suscipiens , deducensque in editioia. Sed Cornificius ceterique duces, cohortati invicem, iniussu
147쪽
imperatoris , abruptis ancoralibus , in ultum evecti sunt, ut potius ausi aliquid perirent, quam hostibus se obterendos darent immobiles. Nec male cessit auda Cia , Praetoriamque Democharis Cornificius cepit, praesecto in aliam navem transiliente. Interim et nox appropinquabat, et cum Calvisio et Menodoro Caesaris alia classis : qua conspecta, Pompeiam discesserunt, isque casus servavit reliquas Caesaris naves , ne Prorsus Omnes abstraherentur ab hostibus , aut immisso igne deflagrarent. XVII. Ea nocte plerique, relictis navibus, in montes se receperunt, accensis ignibus fortunam significantes. Ipse Caesar inter rerum omnium egenos circumcursitans, durare iubebat, donec dies redderetur. Nec a navibus quidquam erat auxilii, qua iam tempestate iactari coeperant; et Calvisium adesse nesciebant. Pompeianis enim solis visus erat, qui longius a terra disiuncti, prospicere facilius in altum potuerant. In hoc articulo necessitatis bona quaedam fortuna Caesari tertiam decimam legionem adduxit quae , clade cognita , per aspreta contendit ad ignes: imperatoremque suum , ab Omnibus sumulis derelictum , et commilitones sessos atque famelicos rc-
XVIII. Tum vero circum quaque nuntios dimisit Caesar incolumitatis suac : et vicissim audito Calvisii adventu exhilaratus, quieti se dedit. Postera lux
miserabile spectaculum aperuit crematarum aut si a. clarum navium; fluitabantque paSSim armamenta. navibus etiam, quae supererant, Valde quaSsatis atque
Iabo Pantibus. Sed otium ab hostibus Calvisii prae-
148쪽
sentia praestabat, ut subduci reficique possent; quum subito exortus Auster vehementiori omnes dἰ scrimine involvit. Sed Pompeius intra portum Mamertinum deduxergi suas naves; at Caesarianae circa litus asperum et importuosum ingenti periculo iactabantur : neque resisti poterat, per abSentiam nauticae turbae, cuius pars maior in litus evaserat. Sabini tamen minus amicta classis est, Menae providentia; qui magno rei maritimae usu , longius in mare Provectus, ubi mitius intumescebant undae, iecit ancoras; remigioque contendens adverSuS Ventum, nestines intenti rumperentur, et Iecit, ut eodem semper loco tenere Se posset ; tantumdem spatii subinde remenSus remigio, quanto abreptus venti violentia
XIX. Sed et alii quidam, industriam huius imitati,
Pestem intentatam repulerunt. At reliqua multitudo Ventum, ut verno tempore cito positurum existimans, utrinque revincta ancoris navigia , ne colliderentur, contis propulsabant: minime diuturna ope, quum flatus impetuosior obstantia omnia disiiceret: navesque , disruptis ancoralibus, in litus impingebantur. Saevum deinde diem tristio e nox excepit, intendentefie Vento , et tenebris conspectum adimentibus: iampridem enim aurium usus perierat, nequidquam contento clamore petentibus opem, quorum Voces ventorum fluctuumque stridor, et repercusSu montium multiplicati fremitus obruebant. Etiam aestus his accesserat malis , et ex navibus utcumque SerVa tos, in terra quoque fluctus infesti consequebantur. Tandem appetente die remisit ventus, et sub solis ortum plane quievit, undis tamen adhuc diu saevien-
149쪽
libus; atrocior enim tempestas fuerat, quam vidisse
locorum istorum accolae unquam meminissent.
XX. Igitur Caesar, maiore hominum parte, et ClasSi Paene universa mulctatus, deposita .spe potiundae in praesens Siciliae, eadem adhuc nocte Vibonem Properavit, non sustinenS calamitatem intueri, cui remedium asserre non poterat; scriptisque ad amicos et duces literis, praesto esse iussit omnes. Interim quos secum habebat milites circum maritima Praesidia dimisit, ne Pompeius , victoria laetus alacrior. in Italiam irrumperet. Sed ille ne reliquias quidem cladis impedire conatus cst, quominus, ut Poterant, funibus colligantes navium rimas, Vibonem secundo vento defluerent; tantum abest, ut de continenti Cogitaret, suorum satis acer defensor, ad aliena invadenda segnis. Igitur Caesar, deficientibus ad Pompeium vicinis, Liparenses, ex insula Neapolim translatos, ibi degere ad finem belli coegit. Ipse, quia et
Pecunia opus erat et navibus, iisque multis et celeriter, neque populus, fame iterum urgente, bellum ut contra foedera Susceptum Obterens, Conserve quidquam volebat; Maecenatem in Graeciam misit, pertrahendi ad bellum Antonii causa. XXI. Ea spes si sesellisset, legiones onerariis traiicere, bellumque terra gerere, maiorum exemplo cogitabat. Erat Autonius in procinctu, Mi Parthis iret obviam: idcirco Maecenate cum bona Spe dimisso, o sacra olea Athenis coronam sibi sumpsit ; atque ex certo oraculo vasculum aqua e Clepsydra sonte impletum extulit secum. Sed iam totam best Ii molem P. Ventidii virtus et sortuna discusSevat. Is , CommiSSa
150쪽
aliis obsidione Aradi, quae conscientia admissorum Pertinacius repugnabat, adversus PaCoruin, Cum magnis copiis iterum irrumpentem in Syrium, contendit. Nondum ille transierat Euphratein; sed metuebat Ventidius, ne prius adventaret, quum ipse, quas in Cappadocia trans Taurum habebat, legiones contratiere posset. Idcirco non ignorans, ex iis , qui socii videbantur, quemdam Channaeum, Cyrrhesticae nationis regulum, Proditorem agene; cum illo intima sua
consilia Communicare simulans , campos maxime timere, dicebat; agebatque cum Proditore, induceret Parthos, ut ad Zeugma traiicerent exercitum , breuissimo itinere, et arctissimo Euρhratis alueo : tum enim se Omoriunitate collium fucile elusurum sagistariosequires.
XXII Quum haed ad Pacibos relata eSSent, omnia se Ventidii consilia tenere putantes, ut, qua minime vellet ille, transgrederentur. infra Zeugma Pontem struxerunt. Habebant et iter ad eum locum prolixius, et dilan flumen ibi propter latitudinem operosiusi ungitur, amplius quadraginta dios consumpti sunt. Ita entidius triduo antequam Pacorus adveniret, copiis receptis omnibus, in agro Cyrrhestico exspectavit hostemia At ille, contemnens Romanos pro imbellibus , quod transmittenti fluvium non occurrerant, castra Ventidii Obsidere ausus est. At Ventidius partem legionum intra vultum ordinatam habebat, quae Prius non procurreret, quam hostes quingentis non amplius passibus abessent. IIOC ubi factum est, Barbarisque et sagittarum usus ademptus . et fidu- Ciae Pomanae inopinata oblata iacies, celeriter debel-