장음표시 사용
41쪽
ex communi Ecclesiae disciplina a Festo Paschatis usque ad Pentecostem nullum Jejunium adhiberi ; & cum Mediolanen. Ecclesia veterem jejunandi morem Rogationum tempore retinuerit, illas post Festum Ascensi nis Domini solemniter indicit , ut in actis Concilii Provincialis, quod primum S. Carolus Mediolani celebravit, aperte continetur, Ut triduo Rogationum pos Ascensionem Domini, ex vereri Insituto in Mediolanensi Ecclesia,
6. Ea igitur de causa prisca Ecclesiae Instituta in memoriam adduximus , ut sanctissimis Majorum exemplis, qui Nos longe virtute, ac meritis superarunt, concitati, omnes curae nostrae commendati ad pietatem vehementius incenderentur. Siquis autem ex his, quae hactenus commemoravimus parum animo moveatur, sibi ante oculos proponat fune-sam luem , ac pestem, quae jampridem in armenta grassatur, ut meritas violato Numini poenas exsolvamus: cogitet etiam has supplicationes initio a S. Mamerto propositas suisse , ut crudelissimas seras, quae hominum cervicibus. ac sortunis imminebant, longe propulsaret; Deumque populi luctu , & precibus commotum Viennae Urbem , universamque Dioecesim a vastitate , ac ruina tunc eripuisse. Id S. Avitus in concione , quam superius memoravimus, &s. Gregorius Turonen. testatum nobis
reliquerunt. Quamobrem in libro, qui Sacerdotale inscribitur, illud posterorum memoria dignum resertur , In aliquibus Ecessis flent portari Dracones, ct Lupi super perticax ad denotandum, quare insituta fuerit hae Processio.
7. Cum Caeremoniale Episcoporum decernat, ut Sacra aliqua effigies per Urbem deseratur, Sacris Ritibus omnino consentaneum videtur id , quod in hac Civitate Rogationum tempore pridem usu receptum fuit. Etenim Beatae Virginis Imaginem a S. Luca depletam , qu. e saeculo XII. , Gherardo tum Bononiensium Episcopo , in hanc Urbem ab AEde Constantinopolitana S. Sophiae delata luit, & in Monte Guardiae collocata , a saeculo xv. cum Beatus Nicolaus Albergatus Bononiensem Ecclesiam administraret in trans serre consueverunt in Civitatem sodales a Morte nuncupati , cum proxime Rogationum dies celebrandi essent, eamdemque Sacram Imaginem solemni Populi supplicatione circumgestare . Haec Sigonius memorat in eleganti Commentario, quo Bononienses Episcopos
8. Igitur in hae Tabula Dei Parentis Efigies exhibetur, ob quam ,
ait S. Bernardus, omnia in genus hominum coelestia munera , Deo sic vo-Iente , copiose dimanant, 'iasic es vestinias ejus, qui totum nos habere Coluit per Mariam . Sanctus autem Petrus Damiani in ipsius cultum animos his magnopere verbis incendit : Dignum quippe es, ut, quae laudum praeconia meretur ab Angelis , olsequiis eriam frequentetur humanis, eique pos
42쪽
Optima sane spes est apud eam habere confugium, qse scilicet inter omnes Caelisis Curia Senatores impetrandi apud Deum primum obtinet locum . Tandem satis exploratum est maximis iape bene liciis cumulatos fuisse , qui ad sacram hanc B. Virginis Imaginem pie confugerunt, quae omnia Ascanius Persius satis accurate compili litur. 9. Quamquam annis M. Romae immorati non intersuimus , cum Roagationum tempore haec sacra Effigies circumferretur, tamen in mentem veniunt Populi concursus, & incredibilis laetitia , qua vultu . oculis,
ac toto corpore gestiebant universi. Itaque eamdem in omnium animis religionem sore confidimus, plurimumque commendamus, ut maximus
iis praesertim Templis honos tribuatur , in quibus sacra solemniter fient, ac B. Virginis Imago per id tempus asservabitur ; quae deinde sub quartam . & vigesimam diei horam omnino, uti mos et , debeant obserari . illud etiam decernimus, ut dato tormenti bellici signo Tintinnabula ex Turribus universa personent, cum sacra Tabula in Urbem deportatur. Io. Verum iis exiqrnis significationibus minime acquiescimus. Animus quippe omni labe rite expiatus , & Sac. Synaxi relictus unice potest B. Virginis tutelam . ac sdem apud Deum sibi comparare , ut ipsius opem nos miseri, & egeotes experiamur . Ipsa quidem Parens est amantissisna eorum, qui peccati vinculis ita adstringuntur , ut tamen ab illis dissolvi maxime cupiant & se a turpi servitute vindicare , uti S. Birgittae olim declaravit: Ego fhm Mater omnium peccatorum se voleqtium emendare. Idem admonet S. Gregorius VH. ' Pone mem uoluntati peccandi, erinvenies Mariam promptiorem Idatrem in tui dilemone . Quod etiam vir eximiae virtutis P. Segneri uberius comprobavit '': Qui se integre, ac siincere Virgini devoverit, ejus pariter virtutem , & exempla sibi imitanda proponit; ac pro maximo in Deum amore voluptatum illecebras falsaque rerum blandimenta sortiter contemnit . Si a nobis id sedulo perficiatur B. Virginis ope, ac praesidio detrimenta , & pericula , quae in nostra parantur capita , longe depulsa vicissim gratulabimur , Nosque aliquando de hoc terrestri carcere evocati novam, beatam agi Coelis vitae rationem auspicabimur.
43쪽
De jejunio quatuor temporum; qua de causa insitutumsit ab Ecclesia : quisnam
primus hoc jejunium indixerit; quo tempore id evenerit, er qua pietate sertari d beat: Item de Iubilat promulgatione , quod Sancti us Pontifex concessit; cur illud Fidelibus, ct qua ratione comparandum proposueris : Densu facultatis, qua per Pontificem tribuitur immutandi ista , absolvendi a censιris, ab externa haeres, o criminibus reservatis: Pontificum conssium , ex mens , dum facultates ejusmodi largiuntur . I J Emineri, latere arbitramur quarta, & sexta Feria , ac Sabbato post Pentecostem , videlicet diebus Φ. 6. 7. mensis Iunii, ser- vandum esse jejunium . a. Quod inter quatuor solemnia numeratur, quae statis anni temporibus celebrari plurimis de causis consueverunt. Primum quidem ne Iu daei , qui publice indicitum Iejunium quater in anno religiole servabant '.
Christianos temperantiae virtute superarent . Deinde , cum a veteri Ecclesiae disciplina recedendum fuerit, ob quam sacrae ordinationes mense Decembri tantum haberi solebant , ob idque alia tria tempora '. vere scilicet, ae Ilate, ac autumno ineuntibus, ad i Ilas peragendas constituta fuerint, omnino rationi consentaneum visum eth, ut Iejunium pariter adhiberetur, quemadmodum ex Sacris Literis deprehenditur , dum Barnabae, ac Sauli ordinationem commemorant: Tunc jejunantes , s Orqnte' , imponentesque eis manus dimiserunt illis. Tertio , ut pro frugibus Deo gratias persolvamus, cum iis praecipue temporibus vel terrae mandentur, vel maturescant , vel defeetae in horrea congerantur .
Denique , ut Ieiuniis , aliisque piis operibus nostra crimina sine ulla intermistione expiemus; quae omnia a Venerabili Dei famulo Cardinali Roberto Bellarmino susius , & luculentius explicantur '.
3. Sancto Callislo Pontifici , qui th itio tertii iaculi martyrii palmam est assecutus, laujusmodi institutio tribuitur; vel saltem, cum Ρ-junium ter in anno fieret veteri consuetudine , quartum ipse traditur a junxisse. In Pontificali Libro, cujus Auetor Anastasius Bibliothecarius nuncupatur, cum de rebus gestis S. Callisti agitur, haec memorantur:
Constituit Ibunium quater in anno feri, frumenti, Sini, er olei gratia secundum Prophetium . hi in vetustissimo ejusdem libri exemplari servato in celebri Bibliotheca Coibertina a quo nihil omnino dissentit alterum, quod in Reginae Suecorum Bibliotheca extabat . ita scriptum invenimus : Hie constituit Iejunium die Sabbati ter in anno feri, frumreti, vini, erilei gratia secundum Pr betam , quarti mensis, septimi, s decimi : Utrum-
44쪽
que testimonium in hane sententiam Isidorus Mercator conjunxit: Abunium quia ter in anno apud nos relebrare didicisi, contententius nunc per quatuor Tempora feri decernimus . Id autem Callisti decretali Epistola ad Bene- Settim Episcopum confirmari plane videtur. 4. Hanc porro Callisto minime tribuendam contendit Petrus Cou- stant . qui Romanorum Pontificum Epistolas collegit , ac Parisiis anno I a I. typis mandavit: Callisto inquit Udorus Mereator duas fi ο- fuit Epistolas , genuino parenti aIiquando cum reliquis ipsius 'tibus reddendas .
Cum tamen in dubium veritas hujusce monumenti revocetur, ichistoriae Ecclesiasticae princeps ipse Baronius '' anceps, incertusque rei fuisse videatur, cum satis modeste inquit: Nam ipse, si qua δε his scripsit: illud statuendum est salva semper libri Pontificalis, quem supra memoravimus fide in , quod, cum Iudaei quater in anno sejunio addicti essent ,
non ritu quodam , aut solemni caeremonia , quae Salvat,oris adventum indicaret'. sed virtutis potius, ac temperantiae causa. hinc Apostolica traditione hvius Iriunii consuetudo recenti Ecclesiae proposita ad nos usque dimanaverit . ut S. Leo Magnus quinti saeculi scriptor testaturς , c jus sententiam Cardinalis Baronius iis verbis complectitur Ipsa quidem quatuor anni temporum jejunia . qua in Ecclesia serυari fIent, ex Apostolica insiturione sum Use princip/um S. Leo abs ue ulla dabitatione confirmat. In hanc opinionem scripsit etiam Thomastinus, cum de jejunio satis copi se, atque erudite dissereret Cum deinde aliqua ex parte vetus disciplina immutata esset, Ac nonnullae Ecclesiae vernum Iriunium mense Martio, aestivum vero in hebdomada , quae post Festum Pentecostes sequitur, qu dam more celebrarent, Sanctus Gregorius VII. Quadragesimae initio primum Iejunium fieri, alterum vero in hebdomada Pentecostes perpetua lege constituit. Ita commemorat Micrologus scriptor S. Gregorio eoae ust; & Concilium pariter Claromontii habitum sub Urbano Secun. do decernit, ut, jejunium fecundum semper in hebdomada Pentereses celebr
tvr . Quae omnia praestantium Virorum Orderici Vitalis, is & Murato Tis auctoritatibus 'confirmantur. ι . Quamquam vero nefarius Dallaeus summopere contendat ab Ap
stolis traditum, indictumque minime sui sie Jejunium, cujus meminit Zacharias, cum ingratum Deo , invisumque ex sacris literis suisse liquido appareat Cum jejunaretis, di plangeretis in quinto, o septimo per hos septuaginta annor, numquidjejunium jejunastis mibi: Doetissimi tamen Viri Id evenisse jure asserunt, quod hujusmodi jejunium cum pietate , & religione minime conjungeretur. id etiam Zachariae ipsius testimonio deprehenditur . Et factum es verbum Domini ad Utariam dicens: Hae ait Do
45쪽
minus exercituum dicens: jtidicium verum judicate, er miserationes facite
rinisquisque eum fratre suo ; θ viduam. ct pupillum, ct advenam .s p
perem nolite calamniari, edi malum vir fratri stιο non cogitet in corde suo'.
Itaque impudentissimus sane eth, qui Jejunium suapte natura Deo minime acceptum fuisse divulgat, cum voluntatem ipse suam aperte significaverit: Hae dicit Dominus exercituum : jejunium quarti, ct jejunium quinti. or jejunium septimi, er jejunium decimi erit Domui Iuda in gaudium , ex latitiam, is in solemnitates praeclaras, veritatem tantum , ct pacem diligite. Egregios de Iejunio libros conscriptit Laurentius Cardinalis Coa eta , quibus Dallaei audacia perfringitur, ac mendacia refelluntur . 6. Quare illud ex Zacharia solum intelligitur, nullius meriti Jejunium fore , nisi pariter animus criminum maculis expurgetur, quod e lata clare pcrspicitur , ubi Judaeis querentibus nullum se ex Iejunio seu elum percepisse , iis verbis respondetur ': Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas mestra, ct omnes debitores ves os repetitis. Ecce ad Ities, ct contentiones jejunatis, edi percutitis yrino impie : Ἀοlite jejunare sicut usque ad hanc diem , ut aud atvr in excelso clamor vester. Denique populo suo Do ninus, ut pie, sancteque jejunent, palam denuntiat: Santiis ate jejunium , quod sic potissimum a S. Gregorio declaratur '. jejunium qui pe sanctificare es, adjunctis bonis usis . dignam Deo ab liuentiam carnis Utendere f. . Nos sane confidimus hac ratione, & sanctitate Jejunium, quod
proxima Pentecostes hebdomada indicetur , ab omnibus celcbrandum. Atque, ut universi, quorum salus nobis Commendata suit. vchementius
ad pietatem inflammentur . Iubilaeum , quod Ponti sex Maximus pro tota Italia , Insulisque ad)acentibus die aς. Februarii liberaliter indulsit . publicum facimus; & quo facilius hoc divinum munus, ac benescium assequantur omnes, Jejunium Feria ψ. 6. , & Sabbato in hebdomada Pentecostes omnino praecipimus, vel Feria 4. 6. , di Sabbato hebdomadae post Pentecostem , id est diebus II. 13. I 4. mensis Iunii; nempe si quis antea morbo .. vel alia gravi causa sorte impeditus salutarem abstinentiam
exercere non potuerit; aut fortassis pro criminum expiatione securius
obtinenda Jejunium , & alia sancta opera . de quibus paulo post sermo erit, renovare velit in proxima hebdomada juxta Constitutionem Bonii, cit VIII., quae incipit Antiquorum: De punitentiis, ae remi gionibus ubi haec leguntur : stan quisque tamen plus merebitur erc. 8. Summus Pontifex Clemens XII. his Apostolicis Literis pro Reipublieae incolumitate, his praesertim dissicillimis temporibus, Dei opem suppliciter exorat. Deinde singulos hortatur , ut quo possunt, maximo studio divinum praesidium implorent. Tandem vetustissimo Romanae Ecclesiae exemplo , &consuetudini constantissime inhaerens, cum caeterarum Parens sit, ac Magistra, coelestia munera summa liberalitate proponit,
46쪽
ponit , & omnium criminum remissionem , sicut magni Iubilaei tempore fieri consuevit, universis, qui saltem unum ex iis Templis, quae a Nobis infra designantur . semel inviserint . ibique pro Sanctae Ecclesiae ampliutudine , de pro removendis a Christiana Republica gravissimis incommodis. quae hoc tempore impendent, Deum enixe rogaverint; praeterea Iejunium servaverint Feriis q. 6. , ac Sabbato, ut supra ostendimus; &postquam animum peccati labe rite expurgaverint, die Dominico , vel alio quolibet in eadem hebdomada ad coelestem mensam accessserint sacra mysteria cum utilitate percepturi; postremo illos, qui in egestate versantur stipe aliqua pro suis opibus, & pietate levaverint; quae omnia in Apostolicis Literis, ut antea diximus, fusius continentur. ρ. In iisdem Ponti sex omnibus , cujuscumque sint ordinis, vel conditionis, clementer indulget, quemlibet sibi ex approbatis sacerdotem deligere, cui peccata rite confiteantur . Ipsi vero Sacerdoti maxima per id tempus facultas permittitur, ut scelera omnia remittere, & condonare valeat, licet E pucopis, vel Summi Pontificis avistoritati reservata , vel in Apollolicis Literis, quae Feria quinta Majoris Hebdomadae recitari solent . vel in aliis Sanctitatis suae, aut decessorum Pontificum decretis contineantur . Insuper , ut illos, qui censurae cujuscumque vinculis, sive a jure Ponti scio, vel Iudicum sententia damnati, adstringuntur, eadem potestate ditsolvere, ac liberare queat. Postreino vota , quae Deo nuncupata suerint , sanetis aliis operibus , ac salutari poena pro voluntate Sacerdotis imposita , Pontifex immutari permittit, cujus tamen privilegii participes minime sunt, qui se Castitatis, & Religionis voto semel
obli rinxerint . Io. Illos vero, qui canonico aliquo impedimento , seu palam cognito , sive occulto impliciti sint , qui inhabiles quacunque de causa, Ac incapaces existant, in pristinum statum nullo modo restitui posse declaravit; nec non qui Pontificis sententia, vel alterius Iudicis Ecclesiastici extra fidelium communionem ejecti, vel suis a muneribus suspensi , aut E clesiae aditu prohibiti fuerint, aut se excommunicatos, suspensos, inter dietosque esse Hio modo perceperint, aut palam iis poenis obnoxii declarati silerint, nisi praescripto , ut supra , tempore jure satisfecerint. II. En vobis integre enuntiavimus, quae in Apostolicis Literis exhibentur . Poenitentiam ergo agite : Facite ergo fructum digntim paenitentia , inquit S. Ioannes, cujus exemplo singulos magnopere hortamur, ne hoc opportunum tempus negligenter praetermittant, quo maximos ad aeter 'nam salutem fruetus Deo juvante comparabunt. II. Sed ne muneri nostro decise videamur, cum pro votis immutandis potestas a Pontifice facta sit. S. Caroli Borromaei sententiam in hac
re optimum duximus Sacerdotibus in memoriam revocare ': Si quis Sacerdos facultatem, ct altitoritatem acceperit eorum vota permutandi, qui peccata
47쪽
ca a confiteantur . in alia pietatis opera fIiιm convertat, qua vota superent,
Celsaltem eum ipsis adaequentur , Deoque magis grata videantur ; insuper sedulo perpendar expensas, labores , ct alia incommoda , qua perferre debuerint, ni conceptis Doris pIene satisfacerent. 13. Insuper cum alias in hac Civitate disputatum sit, an ob amplis, simam facultatem , de qua ante diximus, a censuris omnibus ,& criminibus . licet foeditate, ac magnitudine gravissimis , liberandi Fideles, qui ad pedes Sacerdotis abjecti peccata sua rite confiteantur, cum, inquam, persaepe disputatum sit, an illos etiam , qui haereseos jam palam cognitae labe contaminati sunt, poenitentiae medicamento possint expi ri ; & cum ad Nos pervenerit tanto in utramque partem studio discept tum , ut nonnulli se id saeturos, cum primum res, & Occasio postularet, libere affirmaverint; ideo hac noltra Constitutione declaramus s licet Theologi ', & Pontificiae Legis periti plurimum inter se opinionum
varietate dissentiant rem totam a Pontificum voluntate , atque arbitrio dependere.
I . Quare, cum ipsi Iubilaeum indicentes palam significaverint se
potestatem hujusmodi nemini permittere, ill ut consequatur necesse est . ut haereseos crimen , qu ad supra caetera gravi .smum . & peculiari nota dignum habetur. dimitti nullo m3do possit, nisi aliter perspicue, & singularibus verbis in Apollolicis literis explicet ar . itaque imprudenter , stulteque ageret, qui per id tempus fallis co n mentis ad ductus, hujusnodi facultate uteretur, quae Summi Pontificis decreto apertiis ne non traditur, sibique exitialem peccati maculam co i traheret , nec ullam anserret confitenti haeretico salutaris medicinae utilitarem, quod jam pridem a Clemente VIII. , Paulo V. ,& Urbano VlII. Maximis Pontificibus in eos sancitum fuit, qui nulla accepta iacultate a censuris, & criminibus Sedi Apostolicae reservatis ab luerent. Is . Plurima afferri possent de hac re Pontificum decreta , sed illud tantummodo, quod ab Alexandro VII. in Congregatione Sanetae Romanae Inquisitionis constitutum fuit, oculis subjiciemus: Sanctissimus Dominus 'ster Alexander Papa Septimus sub die a . Martii i6s6. inbarendo declarationibus alias a Praedecessoribus Disfactis ad removendam Omnem dubitandi occasionem , ct ne circa ia in poserum ullo tempore bestari contingat , cum crimen haeresis prae c.eteris gravissimi in speciali nota diguum sit, decrevit facti Da tem abs Ivendi ab hares in by ιbiliis , υ l aliis similibus concUs; Dbus non censes comprehensam , nisi expresses verbis conc/datur facultas absolvendi ab haresi . I 6. Neque sane haec Conititutio in Urbis Tabulariis latuit, sed in lutem edita fuit a Cardinali Albitio in eo libro, quem de iueon tantia in Fide erudite conscripsit, in quo pariter observandum proponitur veterem hujus rei controversam post illud Decretum penitus esse diremptam , neque in dubium amplius revocandam. Si quis vero Commentarium Cardinalis
48쪽
nalis Albitii non omnibus satis cognitum pro excusationis causa diceret; in manibus tamen omnium versantur Sanehi Caroli monita , quae simul cum Decretis ad consessionum Ministros pertinentibus conjunguntur, &Romae quater Innocentii XII. auctoritate impressa suerunt'. Communis eli sane omnibus Institutio.auctore Presbytero Congregationis, ut ajunt, Milssionis, pro Sacerdotibus . qui primum ad confestiones audiendas d signantur, quae Lucae. & Ticini typis excusa est . Nemo pariter ignorat , quae a Francisco Vanral Theologo Casanaten. & a Matthaeuccio tradita suerint . qui vir , dum Romae ageret, in plures Sacras Congregationes fuit cooptatus. Tandem nota maxime . & explorata sunt Cardinalis Petrae eximia Commentaria '. Hi sane scriptores omnes Alexandri VlI. Decretum commemorant, omnique disceptationi finem impositum esse unanimi suffragio conveniunt. Cum vero istius rei cognitio Mo. nachium . Dilingam , & Ingolltadium usque pervasisset, singuli inea Universitate Magistri sublatam penitus omnem disputationem , quae ante Decretum Alexandri Pontificis haberi consueverat, miro voluntatum consensu affirmarunt. Quae cum ita sint, minime suspicari possumus aliquem in nostra Dioecesi versari, qui cognita Summi Pontificis voluntate , atque Decreto , aliam sententiam ita tueatur , ut potestatem , quae a Pontifice non tribuitur, usurpari adhuc posse impudenter exictimet. IT. Finem facimus , sancta opera omnibus praescripta, & tempus quo potissimum ipsa exerceri oporteat, declarantes, ut hanc amplissimam criminum remissionem merito consequantur. .iI8. Ac primum haec Templa invisenda, prout singulis commode eve. nerit , potissimum designamus :Ecclesiam Metropolitanam S. Petro nuncupatam. . 3 Ecclesiam a Corpore Christi appellatam . ' . Ecclesiam Sanctae Mariae Pietatis Mendicantium.
Ecclesiam Ss. Jacobi, & Philippi ad Moniales conversas perib
9. I. Quoad Dioecesim , Parochialem Ecclesiam proponimus.
a O. a. Jejunium diebus A. 6. 7. , vel II. I 3. I . Observabitur .a I. 3. Caetera vero, scilicet peccata confiteri, Dominicum Corpus
sumere , Ecclesiam invisere, stipem praebere , a prima die usque ad I s. Iunii integre perficiantur . In Dioecesi, statim ac Parochi has nostras Literas acceperint . ac die Dominico Populo promulgaverint. sanct 1 opera , de quibus modo dictum et , quindecim dierum spatio singuli exequantur. aa. Qui io Mari, vel alio itinere longe a Patria detinentur . si omni- Tom. XI. C bus,
49쪽
bus, quae supra exposita sunt, post reditum pie satisfecerint, eamdem criminum indulgentiam asseqtlantur. 23. Pol remo si qui regulares cujuslibet conditionis Claustris perpetuo inclusi , sue alii quicumque iaculares, di Ecclesiastici in carceribus , aut servitute constituti , vel alia honesta causa impediti , minime explere possint, quae supra memoravimus, Sacerdos ad Consessiones audiendas approbatus, vel post hoc Decretum approbandus in proximum tempus ea prorogabit, si ita opportunum duxerit, vel etiam immutabit, & fingulis tribuet, quae magis convenire arbitrabitur.
De solemni pompa, qua Sacra Mysteria in supplicatisne Corstoris Christi . fmgulis per annum Dominicis diebus circumferuntur : De institutione , ac propagatione harum seu plicationum , qua aetate, quove loco celebrari primum coeperint : De cultu in ipsis exhibendo : Tandem prava consi erudines arguuntur ,er alia , qua non fine piorum hominum essensione in his supplicationibus committi solent. I. TUllis verbis satis explicare possumus maximam voluptatem . qua solemne Festum Corporis Christi in hac Urbe celebravi mus , di publicam ejus diei supplicationem prosecuti sumus . Singulari pariter cum gaudio accepimus reliquas supplicationes peractas esse, quae octo dierum spatio fieri consueverunt. Felli apparatus . ac
pompa, qua Sacra Mylteria per eos dies deserebantur , oculos, animumque in admirationem adduxerunt. a. Quae tamen omnia pro illius Sacramenti Inititutione merito excogitata sunt, in quo Sacramentorum omnium Auctor revera conrinetur .
Haec sacra celebritas Leodii primum initium nacta est, cum B. Juliana a Monte Cornelione visum admirabile coelitus immissum Roberto Episcopo declaravit, qui etiam in frequenti aliorum Praesulum , ac pr. estantium Sacerdotum Conventu illud severe ad examen revocavit. Deinde, licet Urbanus IV., qui ex Archidiaeono Leodiensi Pontifex Maximus renunciatus fuit, in Ecclesiam universam hunc Fellum diem initio non propagaverit , id tamen constituit novo portento excitatus . Nam cum Urbem veterem secessisset, ut Saracenos effugeret, qui totam Italiam a Manfredo Siciliae Tyranno acciti furenter invaserant, accidit ut Sacerdos Volsinii Sacrum faciens peracta jam consecratione de praesentia Dominici Corporis dubitaret, & statim Corporalis Palla Sanguine intincta coram Omnibus appareret, quam in Ecclesia Principe Urbis veteris religiose servatam non line pia animi commotione Nos ipsi suspeximus.
50쪽
Quare Urbanus ipse . ac post Clemens V. ', Martinus V., Euge nius IV. teste S. Antonino. ut Fideles ad hoc Festum summo studio , ae pietate celebrandum inflammarent, magna coelestium munerum copia eos liberaliter cumularunt. Tandem a Sac. Tridentino Concilio , velut annuus pro debellata haeresi triumphus, nobis proponitur '. Haec omnia , quae paulo ante diximus, Honuphrii Pan vinii, Ioannis Tritem ii , Sancti Antonini, Guglielmi Lindani auctoritate, ac testimoniis confirmata in medium adduximus. atque eadem Christianus L pus ' , Hen schenius' Capeavillius L Bartholomaeus Fiseus L Μartene ' , &Theophylus Raynaudus aperte commemorant. 4. Iure sane optimo, ac merito solemnes. publicique honores stat to tempore indicendi erant, quibus Sac. Mysteri a quotannis celebrare tur . Nam . licet Salvator ipsa instituerit, cum pestremam cum Discipulis suis Coenam habuit, quo die a Sacerdotibus quidem ejus beneficii m moria recolitur , totum tamen illud tempus ab Ecclesia impenditur , ut pro acerbissimis Christi Domini cruciatibus , & morte dolorem suum, luctumque testetur . Hinc Urbanus IV. Feriam quintam post Hebdomadam Pentecostes decrevit, in qua Fideles Divinam illam , atque amoris plenam Institutionem singulari honore prosequerentur. Insuper . cum Fideles hoc coelesti alimento in aeternam vitam totius anni cursu reficiantur . peculiares etiam honores deserendi erant, eo potissimum tempore,
quo Paraclitus super Apollolos immissus divino eos lumine perfudit, ut estissimam hujus Sacramenti dignitatem intelligerent . s. Ita scriptum reliquit S. Thomas ', cujus auetoritas cum ob san M. ratem. dc doctrinam valere plurimum debet, tum quia S. Urbano coaevus officium pro hae celebritate Pontificis jussu composuit. Id sane initio falsum commentum asseruit Pape brochius , donec Natalis Alexandri super hac re dissertatione adductus contrariam sententiam amplexus est . ut ipse palam iis verbis declaravit: Ecce citius , est plusquam sperarunt ultro praeso in eorti mdem sententiam totus transiens, o paratiιs similem satisfactionem quibussumque aliis dare , se it jam pluribus casibus dedi, quando pro iis vid
rim veritatem sare. Contra hanc mhil nec possum , necetolo'. At nullus prosecto disputationi locux litisset, si uterque ' Litteras Apostolicas Sixti IV. in mentem revocasset, quas una cum aliisPontificum Litteris ad Ordinem Dominicanum spectantibus sapientia simul, ac modestia praeditus Bre-mond ejusdem Familiae collegit, notisque eruditis p Iurimum exornavit .
a In clementis unica de Reli' , ae venerat. Sanctor. b Ra nasic anno Domini I 41μπum. ΣΟ. C Scis V . cap. 3. γ Canon. 6. tit. de Euebar R. d Dissert. de S. Processon. lib. II. Pag. 3 o. recentis edition. e Lib. . . ofioticis
