SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Benedicti 14. Pont. Opt. Max. olim Prosperi card. De Lambertinis ... Institutionum ecclesiasticarum. 11

발행: 1750년

분량: 886페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

761쪽

73 8 PROSPERI CARD. LAMBERTINI

causa Parochi Sancti Mamantis,quam jam nominavimus, die Iς. Mad an-- no ira 3. suit propositum dubium videlicet An Constaternitas oceamne di D-rum Exercitiorum quasnarepsit per Ecclesiam pro Animabus Purgatoria; quatenus trinative, cui cedere debeant dicta eleemosyna Sancta Congregatio ita decrevit: . Oadpri nain partem Urmativi de licentia ordinarii : ct eleemοθnas esse erogandas in si ragium Animarum purga lium : Cum iterum disceptaretur: An Missa cum praedictis eleemq)nis celebrari d/beant in Ecclesia Gnfraternitatis , veI potius in Ecclesia Parochiali Θ Statutum ita fuit: Urma ive quoad primam partem ; negative quoad secundam. Cardinalis etiam Palaeotus , qui Sodalitium Sanctissimi Sacramenti erexit in Ecclesia Parochi ait, decernit ' duas claves ad custodiendam eleemosynarum caps Iam, quarum unam Parochus , alteram Societatis ejusdem administer retineret. His consentanae sunt leges, quae consectae fuerunt. & a nobis etiam confirmatae, ut in hac civitate totaque Dioecesi idem Sodalitium

recte, ac prudenter administretur . In quibusdam Parochiis leges easdem Sodalitates quoque reliquae sequuntur. Quapropter magno studio retineri volumus hoc institutum , ubi semel invectum fuerit. 3 a. Sed illud advertendum est, quod Sodalibus Ecclesiae Parochiali addictis, sive intra limites Parochiae degentibus, indicitur a Synodo Cardinalis Columnae : Ossciales sinquit in eligantur quotannis coram Vicario Foraneo , seu Parocho , alioqi in ipsa electio sit irrita . θ ntilia ex decreto Ongregationis Episcoporum . Praeteriti quidem recentibus electis rationem reddi-ttium , sitaque adminis tionis reddant coram Vicario Foraneo, seu proprio Parocho , fite alio deputando , ut earumdem rationum supputatio vitide flat. Idem statuit Cardinalis Boncompagnus β: Innoventur quotannis ossiciales coram Parocho, aut Vicario Foraneo , ct neglecto, ct non υοeato rerum altero , in cissam . ct irritam declaramus elictionem: Peracto scrutinio, ex rite facta electione . rationes reddant, qui octo functi sunt , ct de administatis redditibus sani supputationes . Insuper, cum de controversia inter Parochum Sancti Mamantis , & Sodalitium Virginis Libertatis disceptaretur , illud etiam postulatum fuit; An Parochus inυitari debeat . ut prodeat Congregationibus faciendis tam in imbrisulationibus , o extractione Priorum , ct O ia-isum , quam in redditione rationum 3 Et Sacra Congregatio respondit: Ur-

I 33. Haec documenta magni ponderis habenda sunt, Ac Parochis magnopere suffragantur: ea nobis pariter mens est; ut illa nunquam violentur. Si quis autem ipsa neglexerit , & jam longum temporis spatium effluxerit, ita ut Sodalitium aliquod libertatem , & a Parocho immunitatem sibi vindicasse contendat; si Parochos inter, ac Sodalitia compositiones. etiam obsignatae suerint, quae post diuturnum tempus summa fide serventur ; si demum ob exiguam pecuniae mercedem quotannis

762쪽

annis Bletendam aliquis Parin hus suis juribus cesserit, ut compertum habemus , certisque documentis confirmatum , si haec ita sint , quid dice dum , agendumque videbitur 3 Prosecto dicemus id neque vitio nostro. neque Decessorum nostrorum , sed Parochis ipsis esse tribuendum, vel inter vivos adhuc agentibus , aut jam mortali hac vita perfunctis. Illud quoque latemur paratos nos esse in pristina jura restituere Parochos civitatis . aut Dioecesis, si inanem , atque irritam consuetudinem, compos itionem , conventionem a nobis declarari contendant .

tim data, de illo, qui ad Ordines diebus profesis promουeri desiderat , Mceptis φο lotica Sedu litteris , quibus permittitur ei extra tempora initiari tae de eo , qui Ordines minores , s Subdiaconatum uno eodemque die susciperaeontendit. Nidlitis ponderis esse rationes ab iis , qui similia exposulant, ad- . ductas . Utrum inter Festos referendi sint d/es , quibus duplex inscium prascribitur , quamvis populus a servili opere minime sese absineat. Vmbustiameae his diebus juxta Ap solica Sedissententiam Ordines tribui debean p Veii tum omnino esse, ordines minores, ct Subdiaconatum eodem die accipere,s quibus indictis poenis . Uamvis assirmare testimonio tuo possis nos haud ullo labore, retardari, ne ordines conseramus, quoties opus fuerit, autia aliquis id postulaverit, tamen compertum habemus nonnullos inveniri , qui de nobis querantur. Id aperte conjicimus ex multorum petitionibus , qui contendunt assequi minores Ordines die profesto , sed quo duplex Oscium praescribitur; vel qui susceptis

Sedis Apostolicae litteris, ut ordinentur extra tempora, magno studio deposcunt majores Ordines diebus non quidem festis, sed quibus ritus duplex pioponitur . His addi potest, quod nuper Praefectus Regularis a nobis postulavit, ut Regularem Prosessiam ad primam Tonsuram , ordines minores. & etiam Subdiaconatum assumeremus, ob eam causam, quod Nonasterium in egestate versetur , & plurium Missarum stipendiis necessario indigeat. Id sane novum , & inusitatum nobis accidit: tum quia non censemus stipend i um suturum Missae , quo Monasterium sublevari debet. asserendum esse inter legitimas causas, ut Ordines tanta celeritate conserantur; tum quia omnis civitas querimoniis personat, hiud reperii i stipendia pro Missis adventitiis, &Templorum Sacraria carere consuetis ob lationibus, ut suffragia pro defunctis instituantur. Porro id necessita. tem secludit, ut sacerdotum numerus augeatur, qui rem divinam conficiant, & hac ratione Monasterio opitulentur . Quod si novos Sacerdotes necessarios assirment, qui perpetuis Missarum oneribus satisfaciant , A a a a a a id Dissiliam by Cooste

763쪽

7 o PROSPERI CARD. LAMBERTINI

id salsas omnino querimonias ostendit, nempe in civitate perraro conti gere . ut stipendia pro sacris adventitiis offerantur , di Regulares ob hanc causam in summam rerum inopiam adduci.

a. Sed rem propositam aggrediamur, & nos omni molestia , ac sollicitudine uno verbo liberemus. Si quis igitur a te postulabit ad minores Ordines admitti, sive ad majores ob privilegium Apostolicum extra tempora non sestis diebus, sed quibus ossicium ritus dupli pis celebratur, ipsis respondebis nulla ratione nos adduci posse , ut id concedamus. Eodem response illos dimittes, qui uno solum die primam Tonsuram , minores Ordines, ac Subdiaconatum exposcant. Etenim, cum a nobis aliquid agendum est, haud sequi volumus dubias opiniones, sed tutas, & ex Sacris Congregationibus desumptas, quae antelerendae sunt privatis Au loribus qui scribentes, sibi tantum satisfacere curant, neque de Ecclesiae disciplina cogitant , quam Sedes Apostolica tanquam magistra , sola debet m derari . . Non ignoramus ex illis verbis Rubricae Romani Pontificalis ': Minores vero Ordines possunt dari fingulis Dιminicis , ct fesivis diebus duplicia. bus ubicumque, mane tamen , plures censuisse inter festos dies duplices referri eos posse , quibus ossicium duplex indicitur , etiamsi populus servilibus operibus non abstineat. Nam ipsi pariter in Rubricis Breviarii , ac Missatis Fes ιm duplex appellantur . Attamen nos minime latet, ejuLmodi sententiam a gravissimis viris improbari , quos Diana recenset, eosque reliquis contrarium asserentibus anteponi debere. Nam ut certum

haberetur ordines minores conserendos esse solis diebus sestis de praec Pto , quibus opera servilia populo interdicuntur. in examine, & correctione Romani Pontificalis jussu Urbani vii l. superadditum suit' conferri posse singulis Dominicis, ac diebus testis ex precepto. Quamvis autem tit. de ordinibus minoribus eadem correctio non adjiciatur , cujus loco

sussicitur posse conferri minores Ordines Dominicis, ac seliis diebus duplicibus, tamen id contigit ob hanc causam, quod sussicere visum fuit superiori titulo exposuisse, quid dierum festorum nomine deberet intelligi . . - Ηare omnia delibavimus ex Cardinali de Luca , qui tunc temporis vitam agebat, ic Sedis Apostolicae sensus apprime noverat: ama tamens inquit j oblinati erant in priori opinione defendenda , quam saltem in praxi probabilem , er tutam putabant, ideo jussu f ticis recordationis Urbani VIII. innova recognitione , ct correctione Pontificulis Romani in tit. de ordinibus conferendιι , expresse additum fuit, Ordines sminores conferri posse omnibur Domini- eis , diebus fesivis ex praecepto , ut nemo amplius posset praetendere , ibi etiam eomprehendi dies , qui in Treviario appellantur Foia . Nee Olsat, quod posea in titulo de Ordinibtis Minoribus non repetatur eadem correctio , sed solum dua

tur νa de ordinibus eonferendis . b Diana in edit.eoerdinata tom.2. ract. s. resoL98.

764쪽

tur , posse dari ordines ira res diebus Dominicis, o diebus festois duplicibus ; judicarunt enim , satisfiιisse in titulo praecedenti indicare, quid intelligι de beat nomine diei Ativa, ad tollendam omnem praetensam aquivoca ionem . s. Sed jam verba facienda sunt de illis, qui ut Ordines accipiant extra tempora , speciales a Pontifice litteras obtinuerunt, cujus causa pol tu Iant alsumi ad Ordines non festa die , sed qua ritus duplicis ossicium recitatur . Porro haec sunt verba litterarum Apostolicarum': Et subinde ad sacros Subdiaconatus , Diaconatus, ct Tmesbteratus Ordines tribus Domi- , nicis , seu alus fesivis diebus continuis , vel interpolatis , etiam extra tempora a Dresaluta promoveri possit. Nunc autem in privilegiis hujusmodi post decretum Innocentii Xl I. res ita immutata est : Item, nunquam concedenda pro festivis Lebus continuis , sed semper pro inter latis aliquo temporis spatio arbitris Episcopi definiendo Tum priori, tum recenti sermula supersunt ea verba . festivis dιebus . Hinc veterem controversiam in medium proserunt aliqui, iisdem verbis polse contineri diei etiam profestos , quibus ossicium ritus duplicis praecipitur . At vero si pro certo statuatur a Sede Apollolica pro conserendis Ordinibus haud existimari dies sessos, quiritum duplicem praeserunt , sed illos tantum, quibus populus jubetur servilibus operibus abstinere , atque id pro certo statuatur . omnis dissicultas de medio tollitur . dc illud necessario consequitur, majores Ordines ob Apostolicae Sed is privilegia conferri nequaquam licere, nisi iis diebus, qui reipsa inter testos enumerantur . 6. Quod si haec manifesta ratio illis minime satisfaciat, qui tibi molestiam , ac nobis inserunt, eorum oculis subjicies decretum Sacrae Conis gregationis Concilii, quod ex actis nos ipsi desumpsimus, cum Secretarii munere fungeremur.

BRIX IEN. ORDINATIONIS.

UT altercatio. qua inter Matisros Caremoniarum sape orta fisit, ex hujus Sacra Congregationis oracido dirimatur , Episcopui sipplicat declarari .

An diebus Festis duplicibus, non tamen de praecepto , possnt Ordines Sacri eo erri habentibus Brevi dispensationis Apostolica super intersitiir, ves extra

tempora pSacra ere. die Ianuarii 168ρ. respondit negative, sed tantum diebus Hylis de pracepto. T. Ad illos postremo deveniamus, qui uno die minores Ordines . &Subdiaconatum expostulant.. Decretalis cap. a. re, qui furtive ordinem suscipit; declarat Ordines solum minores exercendos a Clerico , qui illos cum Subdiaconatu simul attigit . Sin autem Subdiaconatus Ordinem

765쪽

ν 2 PROSPERI CARD. LAMBERTINI

exercere velit, jubetur in aliquo Regularium ordine vota solemnia nuncupare. Hinc plures asserunt, Clericum hac ratione ordinatum se si en- soni obnoxium esse '; & quamvis ordinanti nulla poena irrogetur, tamen Canonum Interpretes id accidisse perpendunt, eo quod Clericus imprudenti , & ignaro rei Episcopo se obtulerit, ut Subdiaconatu initiaretur . Hinc satentur ipsi Interpretes, Episcopum futurum fuisse saltem a conserendis ordinibus suspensum, si fraude cognita, eumdem Clericum ad Subdiaconatum admisisset . 8. Alii quoque Clericum ab omni suspensione liberum, & immunem futurum testantur, si , Episcopo consentiente , minores Ordines . & Su, diaconatum simul accepisset. Quippe animadvertunt eumdem Clericum, reluctante Episcopo , sui IIe illis Ordinibus initiatum . Quamvis enim nequeat Episcopus duos ex majoribus ordinibus uno die conferre, tamen minores Ordines, di Subdiaconatum simul eodem die conferre potest, si

justa, ac legitima causa intervenerit .

q. Iterum a Scriptoribus inquiritur an minores Ordines , & Subdiaconatum ob veterem loci consuetudinem conferre liceat. Id plures assi mant ', alii vero inficiantur . 1 o. Sed causa hujus consuetudinis omissa, quae in hanc dioecesim non

pervasit, libere respondemus , lege Velitum esse, ne minores ordines . ac Subdiaconatus eodem die conserantur . Magno revera studio proposita,

fuit in Saera Congregatione Concilii eausa Σουen. Ordinationis die a9. Januarii anno Iro . di soluta eodem die T. Maji ; Clericus uno die minoribus ordinibus, & Subdiaconatu simul initiatus fuerat, neque se ob

hanc causam iuspensum arbitrabatur, eo quod nullam fraudem adhibui iasit. Episcopus etiam nulla se dignum poena censebat, quia non duos m jores Ordines, sed minores tantum, ac Subdiaconatum contulerat. Itaque

petitum fuit: An, or quomodo danda esset absolutio p Sacra Congregatio hoc responsum edidit: - ad Ordinatum da iam esse absolutionem praυia salutari poenitentia , arbitris Epimpi viciηioris; θ quoad ordinantem , ad mentem. Mens autem per literas ipsi explicata tuit, quibus graviter, ac vehementer arguebatur, quod ipsius culpa Patratum a Clerico scelus superaret ob hanc rationem , quia minore. Ordines , ac subdiaconatum consulto semel uno die contulisset. Debita poena tunc liberatus suit, ea tamen conditione , ut in posterum ab hoc gravi facinore abstineret. II. Cum in eadem Sacra Congregatione Secretarii munus sustinereis

mus a Bonaeisa de suspensis articulari diis.y. qu R. I. punct. . . I. num. a. vers. Fuerosus ipiat, O, sub num. s. Thesaurus ae pinnis Eerisae para. a.in verbo ordo

766쪽

muς, Calaritanus Archiepiscopus exposuit plurimos in Sardinia conjugatos Clericos versari, qui viles artes exercebant , & gravia delicta committebant. In sardinia morem inductum jampridem fuisse , ut uno die minois res Ordines cum subdiaconatu traderentur; hac ratione pravas consuetudines , & crimina penitus aboleri posse . Nam sinquit Clerici saero Ordine Subdiaconatus in itini , neque de uxore ducenda, neque de vilibus artibus exercendis amplius cogitab unt . ex quibus corruptelae omnes dia manare solebant. Quapropter sacrae Congregationis sententiam eum scebat. Ia. Tum nos utile futurum putavimus , si typis ederemus Dissert tionem adjiciendam pagellae .in qua de more indicantur causae in sic. Congregatione propositae. Itaque congessimus illorum opiniones , qui de conferendis uno die minoribus ordinibus, ac subdiaconatu , di qui de consuetudine hujus rei gerendae verba faciunt; eosque magis probavimus, qui haec minime licere fatentur . Quare disciplinae rationem ab Archiepiscopo Calaritano indicatam , neque consentaneam , neque tutam osten.

dimus: sed adhibenda esse remedia pro cohibendis Clericis conjugatis, quae a Tridentina Synodo praescribuntur . Ac a Constitutione Innocentii XIII. , quae incipit; Apostolici ramiserii: & post Romanum Concilium impressa habetur. I 3. Hanc dissertationem obtulimus sacrae Congregationi. Causa vero die a I. Februarii anno IIa 8. his verbis exposita fuit.

CALARITAN A.

T N Diores Calaritana , ct aIiis Regni Sardinia Episcopalibus, magnus es numerus Clericorum eonjugatorum, oe ex his plerique aut facinora committunt, aut viles artes exercent non tam in dedecus ordinis Oericalis, quam in perturbationem jurisdictionis Ecelabasica, ut eorum immunitatem tueatur.

Plerique ex Episcopis Regni Sardinia usum alias habuerunt eonferendi una eademque die Ordines Minores . G Subdiaconatum eisdem personis. Cumque Calai rtauus Arct episcopus putet. methodum hane futuram esse aptam ad evellendos expositos abusus , ex quo videlicet si satim ac eodemque contextu , quo Ordinandι Primam Tonsuram , est Minores recipiunt, recipiari etiam Subdiacona ram , non amplius Ordinatis modus supererit r σι nundi habitum Lucalem , Ose convertendi ad exercendas artes Gerieati charisere indignas , supplicarpra faculta e conserendi Prima n Tonsuram, Minores Ordines, est Subdiaconatum isdem personis una die, hoe es in quatuor temporibus , in Sabbatho Sitientes , ct in Sabbatho Sancto. Secretarius ad calcem Abi nonnulla adnotavini quocirca onus erit EE. m.

decernere . a

Primo, an si indulgendum petitioni in easu p ct quatenus negative .

767쪽

Sacra Congregatio his omnibus in hunc modum respondit: Ad ρα num ne atrie . Ad secvndum Archiepiscopus utatur Iuris remediis . ροβσnan. tersalutis in capite 6. Sessone a 3. de Reformati, ct aliis indicatis in Consit tione I 6. impressaps Synodum Rimanum. De bis temonendum duximus.

Congeriιηtu . ae subjiciuntur OeuIis Canonicorum Belisis tum Metropolita. nis . tum Colligiatis urbis, ac dioecesis inservientium quacumque sancita fuerunt a Sacris Canonibus . a Tridentino cineilio , a Sacra cingregatione ejisdem Concilii intarprete dest vitio , quod prasare debent choro ad quem convenire tenentur) ipsi Canonici, s Mansionarii Ca hedratibus , o Collegia tis addicti. PUtremo admonentur observare diligenter ejusmodi decreta , qua ipserum quoque Constitutionibus optime congruunt. I. πN hac civitate praeter Capitulum Metropolitanae . duo pariter ini Collegiatis Ecclesiis constituta, & alia tria capitula in tribus Col-- legia iis dioecesis recensentur : plura fuisse olim numero Capitula certo constat. Quippe nos ipsi vidimus decreta Card. Gibrielis Palaeoti. quibus Canonici Collegiatae S. Agathae nuncupatae ad propriam sedem redire jubebantur ; quod tamen minime accidit; nam i idem Canonicatus rationem simplicium Beneficiorum semper retinuerunt. Hujus Patriae Annales alias Collegiatas commemorant, quae nequaquam supersunt, eoquod Canonicatus ad simplicia Beneficia redacti fuerunt, uti de Collegiata s. Agathae dictum est, nisi sorte Canonicatus ipsi diuturnitate temporis penitus conciderint. C pitulum Metropolitanae . & Collegiatas , quae tum in civitate, tum in dioecesi supersunt, jampridem invisimus; de caeteris autem Ca- Pitulis, quae interierunt, nullam prorsus curam suscepimus , eoquod supervacaneum id studium putavimus. Accedit etiam, quod hujusmodi Collegiatae rurales plerumque fuerint, ac in dioecesi positae. Quare, Cum longissimum temporis spatium effluxerit, ex quo Canonici sedes illas dimiserunt. ει eum de exiguis proventibus res agatur, quem adna dum comprobant tenui inina Beneficia simplicia. quibus illi Canonicatus commutati sunt, ideo locum esse censuimus Pontificio decreto , quod etiam consilio Sacrae Congregationis ' editum suit, illudque Fagnanus

Commemorat: Sanressistis Dominus , etiam ex sententia Congregationis Concilii, declaravit, immemorabilem consuetudinem non excusare a residentia

in Ecclesiis CathedraIibus, er tali latis insignibus . In Collegiatis aurem non insignibus posse excusare, dum tamen mi rurales, prorsus desitura, ct in quibus

768쪽

quibus nunquam antea supra hominum memori/m solitum 6set residere , aut e adeo tenuis reddιtus essent, ut canonicos olιunis non habentes unde vivant, alire non possent. 3. Cum Metropolitanam aliasque Collegiatas civitatis , ac Dioecesis perlustravimus, diligenter in vel ligare non Omisimus, an fierent accurate omnia, quae pertinent ad divinum cultum . & plura statuimus, quae ad ipsum conservandum, vel augendum necessaria existimavimus. Aevero, qui sacras visitationes penitus non ignorat, facili negotio cognoscet magnam ex illis dimanare utilitatem externis aedibus templorum, quae oculis Episcopi subjiciuntur; magnum quoque disciplinae, ac mortis bus emolumentum afferri, si Episcopus certo lumine deprehendat . quae necessaria sunt; contra vero , si tenebrae ipsius oculis consulto offundantur ; aut si ambigua, incertaque responsa reddantur, cum rerum examen instituitur. Quamobrem Episcopus peracta visitatione novum examen indicere, & perscrutari debet, cum praesertim diutius in eodem loco eum morari non oporteat,ne fastidium,aut etiam incommodum caeteris inseratur. Equidem nos affirmare haud possimus, in errorem adduetos suisse, cum Metropolitanam, & Collegiatas examinavimus ; fatemur tamen muneri nostro non parum defuisse , tum nostram sortasse ob negligentiam , tum quia celeritate eXpediendi negotii urgebamur . Qua propter nobis satisfacere volentes perpauca uulsa Canonicis facienda promulgamus. 4. Arduum. ac longum opus sesciperemus, si de Canoni eis extrachor um sermo statueretur: nam repetenda essent, quaecumque a sacris Canonibus de moribus, & honestate Clericorum sancita suerunt. Nam ex Canonicis sumi debet exemplum, quod universo Ciero proponatur ;& Clerici omnes ante oculos sibi ponant necesse est vitae rationem , quam Canonici sequuntur. Hinc Patres Concilii, Αquenois anno I s8ς. celebrati, haec thripta reliquerunt: de vita, ct h=nesare Clericorum ab hae Sinodosamta sunt, ea omnia quam diligentιssime a Canonicis observari sub iisdem , ac etiam gravioribus poenis decernimus, cum deceat, illos ea morum integritate ornatos esse, ut nomen suum tueri θ retinere psigint, ae prae aliis Oericis Canonici , seu Regulares ex Observato Ecclesasica disciplina perfectius regula nominari mereantur , a quibus caeterossu tum ct amorem , ae tanquam regulam GItus Di υini non pigeat accipere. s. Vallissimo huic pelago nos committere alienum putamus . ideoque sermonem nostrum ad ea solum redigemus , quae in choro Canonicis praescribuntur; & primo quidem indicabimus, quae a jure communi de .cernuntur ; deinde ea, quae fieri solent, ac debent a Canonicis Metropolitanae , qui choro addicti sunt, & a reliquis Canonicis , qui Collegiatis in civitate , vel dioecesi positis adscribuntur : nihil sane temere , a nobis excogitatum in medium proseremus . uti facere semper consuevimus. Porro satemur, non multum laboris in libris evolvendis insumpsi Ise; nam

769쪽

satis experientia compertum habemus , in rebus ejusmodi doceri a Scriptoribus ea , quae magis ipsis placuerint. Perpaucis sane o .n illis, plerique pro suis sententiis confirmandis decreta Sacrarum Congregationum afferunt , quae nunquam condita suerunt, aut quae contrarium probant, aut quae peculiaribus ration ibus ,& causis innituntur, ita ut generalem legem minime possint constituere: nos singularem curam impendimus, ut vera Sacrae Congregationis decreta perscrutaremur , quae traderent

rationem ossicii in choro persolvendi: ea prosecto nos ipsi perspeximus,& non mediocri, sed utili labore descripsimus; ac , ne in )ubium revocari ab ullo possient, librum Actorum. & paginam quoque nominamus, ut liceat cuique sibi satisfacere : nam si quis librum Actorum, & paginam Secretario Sacrae Congregationis indicabit, statim ab ipso exemplar decreti gratis accipiet, quod certam . firmamque habeat aucto

ritatem .

6. Si quis a nobis expostulet, cur sacrae Congregationis decreta scriptorum opinionibus anteferamus, causa praesto eIt. Primo Scriptores de quaestionibus verba faciunt. illas autem Sacra Congregatio dissolvit. Secundo, cum interpretanda Tridentina synodus plerumque sit, Summi Pontifices Sacram Congregationem ejusdem Synodi solam interpretem statuerunt. Tertio, impudentissimus esset, qui contenderet, majoris ponderis habendum esse privatum hominem , qui suae tantum mentis tu

mine ducitur, quam sententia praeclarissimi coetus. quem amplissimi Cardinales, Ecclesiasticae disciplinae , & sacrorum Canonum peritissimi constituunt. Quarto, quia privati Scriptores nullam indicere legem possunt, quae sane auctoritas a Summis Pontificibus eidem Congregationi tribuitur, ut Ecclesiae disciplinam per universum orbem amplificet. Id constat ex 74 Costitutione Sixti V. , quam commemoramus ζ Habeat itidem Congregatio auctoritatemprommmdi r/formationem Clari, in Populi nedum in Urbe, ct Statu Ecclesiasteo temporali, sed etiam in v niverse Chrisiano Orbe in his, qna pertinent ad divinum cultum propagandum, devotionem excitandam , ct mores Chrisiani populi ad prascriptum ejusdem Concilii componendos . Quinto, si controversa sorte excitatur ob ea, quae sanciuntur , non quidem ad privatos Scriptores, sed ad ipsam Congregationem pro vocatio interponitur.

De onere recitandi preces in choro, quod jus commune Canonicis praescribit.

7. hJEmo ignorat Divinum ossicium a Clericis saecularibus , qui sacris Ordinibus initiati sunt, singulis diebus esse recitandum ; idemque indici Clericis Beneficio praeditis quamvis ad sacros ordi

770쪽

nes nondum ascenderint. Quid autem ossicii Divini nomine intelligatur satis percipitur ex cap. Presbter , De Celebratione Missarum, ubi haec ii hentur . Si Matutini sid Laudes etiam complectitur) Prima, Tertia , S xta , 2 'na, Vespera , est Completarii tempore ηυira servitutis scia persi vamiιs. Canonici idem facere jubentur hoc solum interposito discrimine. quod alii Clerici quocumque in loco persolvere Divinum ossicium possunt; Canonici vero, ut caeteri omnes. qui addicti sunt Ecclesiae Cathedrali, aut aliis Collegiatis, ad chorum convenire, &in suis Ecclesiis

idem ossicium recitare omnino debent. Equidem Gn. xli. disinia. 92. apertissime decernitur, Sacerdotem , Diaconum , aliosque Clericos alicui Ecclesiae adscriptos, si in civitate versantur , aut quocumque loco,

ubi ipsa Ecclesia posta est, ea lege teneri, ut quotidie Divinum ossicium in illa celebrent; si quis autem haec jussa facere neglexerit, & monitus

ab Episcopo, non paruerit , deponendus judicatu r . Porro dubitandum non est , quin haec lex Cathedrales , & Collegiatas Ecclesias comprehendat, uti colligitur ex Clementina prima de celebratione Missurum . ubi haec traduntur: In Cathedralibus , aut talis glutis Ecclesis. 8. In controversia , qua disceptatur , num jure Divino, an Ecclesiastico ossicium recitari debeat, opinionem veritati magis consentaneam

probamus , quod nempe . ex jure Ecclesiastico illud dimanaverit . quem admodum Suarea suse demonstrat ': His solum adjungimus ossicium parvum B. Virginis juxta Rubricas in choro recitandum esse illis diebus . quibus seriale ossicium , vel ritus simplicis praescribitur, non tamen in pervigilio Natalis Domini. neque inferiis Majoris He madae. neque Sabbato , si officium S. Mariae in Sabbato contingat. Addimus etiam Desunctorum Osficium esse in choro persolvendum singulis secundis seriis Adventus Domini, & Quadragesimae , nisi tunc officium novem lectionum preponatur . aut seriae Majoris Hebdomadae celebrentur . Insuper idem ossicium Defunctorum prima die cujuscumque mensis indicitur, nisi ossicium novem lectionum id impediat; tunc enim in aliam diem minime impeditam illud transfertur. Postremo adjicimus juxta rubricas ea Ddem tempore Quadragesimae PisImos Graduales seri a quarta , Poenitentiales autem seria sexta recitandos esse , quoties ossicium de seria Quadragesimae contigerit . . Haec de recitandis precibus Rubricae constituunt: Quaestio suit olim . an Defunctorum ossicium etiam extra chorum omitti possit.

S. Thomas censuit illud omnino praecipi Canonicis , & Clericis Beneficio praeditis, qui addicti sunt choro ejus Ecclesiae, ubi semel in hebdomada hujusmodi ossicium fieri consuevit, etiamsi illo die minime ad

chorum conveniant. S. Antoninus' doce t ab universs , qui ad Choru'

tenentur, nullo habito discrimine. Ossicium Defunctorum etiam extra

SEARCH

MENU NAVIGATION