장음표시 사용
221쪽
naeus Bibliotheeae Alexandrinae Prae sectus,armillis constitutis ad observanda Aequinoctia . Easdem laudes compleverat Ptolemaeus libris Magnae , Syntaxeos, Alexandrinae Scholae con- contraditis: quos deinde praelectos perplura Saecula ibidem novimus , una cum altera Colleetione, quam nomine
sius. Ut vero priscus ille Judaeorum Doctor de Legislator Moyses, qui Paschales ritus DEO mandante primus
instituit , eruditus suisse traditur in omni sapientia Aegyptiorum , priusquam divinitus adhiberetur ad Neomeniarum , di Paschatis, aliorumque Feliorum scribendas leges; ita etiam praecipui Patrea in Alexandrina Ecclesia nati, vel educati, ad Chiistiani
Paschatis mysteria aptis temporibus explicanda atque ordinanda caelitus dati, humana illa praesidia non neglexerunt , quae ab Astronomicis instituistionibus Scholae potissimum domesticae hauriri poterant. Certe Anatolius Patria Alexandrinus, ad Laodicentem Episcopatum in Asia Minori assumptus cui primam tribuunt applicationem Enneadecaeteridos Μethonicae ad usum Paschalem ita excelluit in Mathematieis , ut de illo scribat Eusebius AH. ME. lib. . cap. 32. pervenit se ad
summum apicem Arithmeticae, Geometriae , atque Astronomiae; ad haec,& Dialecticae , & Physicae, dc Rhetoricae supremum ad sal ligium perveni sese : eoque nomine rogatum ab Alexandrinis , ut Aristotelicae successionis Seholam ibidem institueret. Hiero nymus vero judicat, ejus ingenii magnitudinem , de Volumine quod super Pascha composuit, & ex decem libris de Ariumetieae L Uiurimisus, intelligi posse . Quot ante ipsum floruerint, quot etiam postea sequuti sint in ejusdem Patria Chi istiani Doctores,a Claudii Ptolemaei, ad Theonis , dc Pappiaetatem , dispositi serie propemodum
continenti, ostendunt praeclara illa U--cus. nomina Clementis, Origenis, Heractae , Dionusti, Theophili, Cyrilli iquorum plerique cum Theologicis , otiam Astronomica Studia junxerunt; rati fortasse eum Syneso,Astronomiam esse continentem quendam trajectum, ut ipse eleganter definit , ad reconditam Theologiam. Quare & eorumdem Cycli perpetui, & Paschales Epistolae ad aetatem nostram pervene runt . De Clemente Pantaeni audit re, juxta quandam veterem in Alexandria consuetudinem c ubi, a Marco Evangelista, semper Ecclesiastici fuere Doctores tradit Hieronymus, scriptum ab eo librum de Pasibu . Idem Hieronymus de Origene a Clementa erudito haec dictavit: illud de immo tali ejus ingenio non tacens , quod Dialecticam quoque , & Geometriam ,& Arithmeticam , di Musicam, de
Grammaticam, & Rhetoricam , Omniumque Philolophorum Secta. ita didicit ; ut it udiosos quoque Saecularium
Literarum sectatores haberet,& interpretaretur eis quotidie, concursusque ad eum miri fierent: quos ille proptereareeipiebat, ut sub occasione baecularis Literaturae in fide Custiari eos insti tueret. Heraclam, ex Origenis Schola , ad Thronum Alexandrinae Ecclesiae vocatum , admiratione tanta prosequutus eii Asricanus celeberrimus ille Temporum Scriptor γ, ut narret, se prosecium suisse Alexandriam . . Heractae sama di existimatione incit tum, quam in Philosophia , aliisqueo Graecorum Disciplinis maximam obtinebat . Dionysium , Theophilum , CPrillum Alexandrinos Antistites, P scalium Canonum , ut ita dicam , sequestres & conditores , ostendunt
eorum monumenta. Quae si deficerent , unus posset Synesius Cyrenensis , a Theophilo datus Episcopus Pt
222쪽
Iemaidi, aetatis , & Patriae suae gloriam asserere in Μathematicis, S in . Astronomicis praesertim exercitationibus , quae Paschali computo habendae sunt proximiores: cum & Hippare hi inventa theorematibus, ac problematibus a se perseeta demonstret in eo Libro, quem de AHrolabio conscripsit. Merito igitur Nieaenae Synodi providentia praeserebat in Paschalibus
eompulis Ecclesiam Alexandrinam , , quam Studiis Astronomicis florere praeceteris di excellere animadverterat. Poterant equidem plerique Patrum
Graecorum, ac Latinorum non immerito pertrastare Μathematicorum
quaestiones ; cum plurimi eorum prodirent e Schola Platonis , quam 1cili-eet ingredi nemo poterat inexpertus Geometriae, juxta legem illam Otipolin
stibulo a Platone praefixam . Inde
processerat Justinus Martyr ; ut tulede se testatur apud Eusebium et frequentaverant vero eandem plurimi e
Patribus, etiam Latini si quare & ejusdem Philosophi libros maxime commendarunt : uti Simplicianus , & Augustinus: vel Commentariis. illultra. verunt; sicuti Ambrosius: sive etiam
Latinitate donarunt ; quod praestitit
victorinus . Neque deerant in Occidente Astronomi satis periti, qui motuum Caelestium Canones probe tenerent, quan tum ea tempora serabant ; cum di Claudius Imperator Eelipsim Solis Edicto praediceret ; Domitianus Lunae positam ; Menelaus sub Trojano obscurationes Solares; sub Gordiano Censorinus aureum opusculum ederet de dieci Natalit ut copiam Astrologorum praeteream, qui, licet somnia venditarent, eoque nomine Urbe pellerentur ; attamen inerrantium Stellarum motus
ad datam diem colligere ex Astrono morum abacis plane didicerant. Licet, inquam , plerique Patrum Graecorum ac Latinorum non immerito possent de rebus Astronomicis judicare cum ubique tanta Μathematicorum copia surpeteret , ea tamen fuit apufi omnes
Aegyptiae Scholae praestantia & exilii-
matio in hoc genere Literarum,ut consultatione Sanctorum totius Orbis ad ejusmodi munus deligerentur Pontifices Alexandrini: quibus di Gentis an istiqua laus, & patriae Academiae D eiores , ipsique adeo Episcopi ibidemnati, vel educati, tantum de se specimen in rebus Astronomicis edidissent. Ut enim Ecclesia nihil non optimum dedicare nititur CHRisTo Do Mi No, ita colligit omne studium Divinarum, humanarumque rerum , . ubi arcana mysteria Veteris, ac Novi Paschalis, Caelo Terraque testibus , rite proponenda ac disponenda esse cognoscit. Quanam vero lege ordinanda esse duxerint Patriarchac Alexandrini, in Capite sequenti explicabimus, producemusque etiam Canones Latinorum; quum aetate Sanctorum Patrum non infelicitersuisse cultam Astrorum ac Temporum disciplinam etiam in Occidente antea
indicaverimus. CAPUT UNDECIMUM.
Computus Ecclesiasticus est certa regula temporis Civilis ita ordinandi juxta men1uram motuum Luni solariam , ut dies, menses, di anni, ad cultumDivinum exercendum legitima auctoritate designati, constitutis a Legislatore conditionibus apte relpondeant, si ex ejusdem regulae praei cripto ad calculos reducantur.
In utraque Ecclesia, nempe Judaea
223쪽
Christiana post eundem Terris datum, hujusmodi ars et regula temporis apte assignandi juxta praeceptum Legisl
toris quaesita est. Quaenam vero constructa regula, &eonstituta fuerit apud Hebraeos, a
Mosis di Israelis profectione , ad Imperium Macedonicum , dubitatur inter Austores. Plerique autumant, de Caelo spectasse Uiros huic muneri ad dictos,ut Novilunia tum primum nunciarent Synhedrio, cum a Solaribus radiis emergentem prospicerent Lunam in vespertina, quam vocant, phasi, e turribus, aut aliis editis locis: prout etiam hodieque praestant tum ipu,tum Multam edani. Uerum Josephus Scaliger de Mend. Temp. in Prole g. p. v I. eam phasim observari ait, non ad comis puti necessitatem , aut dissicultatemaupplendam indicunt enim Judaei etiam ex scripto Neomenias ) ; sed ad
novam Lunam sanctificandam. P .Harduinus in Libro de supremo CR RisTIPaschate pag. iσ. docet, Hebraeos Κaraitas hausis te observationem plia seos Lunaris non ab antiquis Patrihus, sed a Turcis , & Arabis , quos inter versantur . An igitur Aegyptiis rationibus , an Babylonicis Cyclis uterentur Hebraei ante Regnum Magni Alexandri, videtur incertum . Eusebius in
fine lib. r. DelesiaHieae Bissoriae praeter Philonem, Jol ephum, di Musaeum, de Methodo Paschalis Pelli apud Hebraeos designandi, ait, disertissime disputasse utrumque Aghathobulum , quos Praeceptores habuit Aristobulus
ille , inter Lxx. Interpretes a Synhedrio delectus, qui mitteretur ad Ptolemaeum Philadelphum . Post Aeram Magni Alexandri, di post anni Macedonici usum inductum in Syriam,usurpasse Judaeos Periodum Calippicam
annorum LXxvI , quae constat quatuor
Enneadecaeteridibus Methonicis, colligi videtur ex libris Μachabaeorum IubiChrotiologia contexitur juxta men ses , & annua Aerae Syromacedonum ede cujus usu, in plerisque Syriae Civitatibus celeberrimum edidit librum Eminentissimus Cardinalis Norisius , colligens e pluribus antiquis Nummis in ea Ditione percussis Aeras Urbium
praecipuarum . De illo autem anno Macedonico lucubrationem edidit eruditissimam Jaeobus Usserius Armachainnus: ubi etiam egit de Asianorum anno Solari, cum Graecorum Astronomorum parapegmate,ad Macedonici,&Juliani anni rationes accomodato. Pserveema indicavit Theon in commentariis ad Aratum pag.mihi σI. versua o. suisse tabulam gypso oblinitam , quae in Foro proponebatur Civibus, cum expansione anni Civilis , & Lunationum per dies singulos; non secusae deinde proposuit Romae Iulius Caesar, & qui ab eo proximus imperavi e
Augustus, suum Kalendarium marmo
reae Tabulae insculptum ; quod adservatur inter selectas antiquitates Palatii Farnesiani . Inlicantur a Franci sco Blanchino Patruo meo in Libro dax aleadario o Coelo Caesaris pag. σ3-
alia parapegmata proposita suis tibiculi,
ab Archimede , Samiis a Conone , ut e Virgilio Scaliger docuit. Hujusmo di Parapegmatibus, ac potissime Macedonico , proxime poli Alexandrum
Philippi filium , deinde etiam Iulianos cum a victoribus Romania imperante Aueusto univertis serme Provinciis proponeretur , Anni Civalis modum suisse ab Hebraeis accomodatum, minime dubium videri debet; cum apud ipsos celebris fuerit Aera Dbitharaarm. quae dicitur etiam Contructtium . De hae videndo Scaliger de emend. Temp.
xione cumJadaeorum computo, quem Magnum appellant
224쪽
L a Per eam vero aetatem , qua CHRI-
Buz MUM. fetus Douinus spectandum se Terris praebuit, cum Romani sub Augusto proprii Kalendarii methodum longe lateque vulgassent, di fortasse etiam clum Lunarem , quem Eusebius , Beda,&Antiquus Chronographus apud
Petavium, repertum memorant An nis xxx. circiter ante illum, quem CHRIITI Natalem numerat Uulgaris
Epocha; plaeuit fortasse & Hebraeis eodem utit quippe qui castigarus demonii ratur, si is fuerit Odiagrammus,
quem ex marmore Farncsiano laudatus
Praesul Franeiseus Blanchinus collegit: praesertim , eum Caesar Sosigenem Mathematicum in primis celebrem adhibuisset in Kalendarii sui ordinatione . Verum , sive is Cyclus non satis receptus fuerit, silve facilior methodus visa sit decemnoetonalis, di ex hac descendens Calippica , sive antiquioribus regulis uti maluerint Hebraei , colligi posse videtur ex S. Epiphanio ad Haeresim Li. num .acy. ut in
Notis ad eumdem locum collegit Pe-ravius, prioribus CHRisTI Saeculis usurpatum suisse ab Hebraeis Cyclum
annorum Lxxxiv. quantum nempe spatium temporis obtinuit Cyclus Latino. rum, a Christianis receptus , ac retentus ad Paschales usus , quarto praesertim , & quinto CHRisTi Saeculo, ut mox dicemus . Qua de re videndus Petavius in Notis ad eumdem locum ,& Caes. Norisius in duplici Dissertati ne Paschalium Cyclorum, quae su nectitur esusdem Epochis Syromaceo donicis, Ceterum Judaei observantes vitia ejusmodi Cyclorum , quos antea usurpaverant, circa annum CHRisTI 3 .
novitium suum Kalendarium . & clum induxerunt. aptatum spatio periodi Calippicae annorum 75. eumque duplici methodo colle serunt juxta diversam rationem Tekupharum duo eorumdem praeeipui Μagistri, nempe Rah hi Adda,& Rabbi Samuel. Cum nihil intersit nostri eorumdem EpOchas explanare, & cum superstitiosas observationes in aliquot Feriis hebd madae ab anni capite removendis induxerint, satius fuerit Auctores indicare, qui easdem exhibent. Dilucide id praestitit inter ceteros Sethus Calvisius ia Isagogeor ologica c. li., ubi agit de Kalenclariis Judaicis . P. Harduinus vindieat a superstiti
nis nota exclusionem Feriae Iv. a die
anni principe , juxta regulam a Rabbinis dieiam Badu, de qua loculenter pertraetat pag. 3s. & 1 equenti hus in opusculo de Iuprema CustisTi Pascham
Parisiis impreno anno Iσ93. Hactenus indicavi regulas ab Hebraeis alia mptas ad Paschatis Legalis celebrationem , tam ante , quam poli Aeram CR RisTs, juxta computum ipsis tributum ab Auetoribus antea laudatis : quorum omnium instar esse potest celeberrimus Dionysius Petavius . Quae autem regula servata sit in Ecclesia Catholi ea, ex quo huic Sacro initiata fuit Sanguine immaculati Agni
CHRi,Ti Do Mi Ni,uberrime ac nitidi Isime pertractarunt omnium serme aetatum Patres ae me tores, ab ipso Redemptionis Saeculo, ad nostrum . H rum potiores si quis amat cognoscere . adeat opus praeclarissimum nuper laudatum Petavit de Doctrina Temporum , maximo labore , & pari eruditione,
adornatum . Paschalis Historiae Breviarium quoddam inveniet in Appendiee huic operi adjecta postrema in parte Tomi Secundit ubi collegit Epi-holas praestantiores SS. Patrum, de Paschalibus Cyclis proxime a Nicaena Synodo pertraetantes . Praestiterit
etiam consulere P. Bucherii Commemtarium eruditissimum in Pasehalem Cyclum S.Idippolyti Martiris, de quo
infra loquemur . Verum universam
225쪽
serme doctrinamPaschal iumCyclorum& Regularum addiscere quisque potexit multo castigatius & compendiosius, si attente legerit duplicem Dissertationem Eminentissimi Cardinalis Ndrisii, aliam de Paschali Latinorum Cyclo ,
alteram de Ravennati, quas reperiet adjectas operi, ad aeternitatem nomini, sui, & ad Historiae adjumentum plane singulare typis mandato Florentiae anno I 68s., di Lipsiae iterum, ac Veronae cuso inter ejus opera omnia . - Prinici , & altero CugisTi Saeculo PaschalamComputum ab Hebraeorum consuetudine , ac Cyclis, quandoque etiam a Civilibus regulis sive Romanorum , sue Alexandrinorum , circa novilunia e Parapegmatibus addiscenda, deduxisse Christianos, plerique assirmant. Paulus de Middel burgo , optime de hisce literis meritus , Lunarem Caesaris Cyclum a se adinventum inservisse autumat huic ministerio , lasagantibus Pilato, & Stoesse ro , quibus utpote peritis Mathematicis , vir summus Petavius fidem praestitisse videtur lib. a. de GAI.Temp.
cap. 58. Uerum nec aureos numeros
Cyclo Caesaris , & Alexandrino Para- pegmati tunc inhaesisse, quales opinati 1unt Auctores praedicti, demonstravit Cardinalis Norisius in Dissert. de P schali Latinorum Θeis. Conatus est quoque Patruus meus FranciscusBlanchinus CyclumLunarem Caesaris expiseari in ejusdem Kalendarii marmorea tabulae Romanis ruderibus educta post editionem operis Pauli Forosempro-niensi Episcopi,cui proinde suspicari integrum fuit de methodo plane diversa, cum ejusmodi monamentum non inspexisset . Ostendit in Libro de Kalendario , o Coclo Caesaris , juxta illam methodum potuiti Novilunia satis apte designari adCiviles usus omnium Nationum , quae humano Imperio parebant . Quod vero pertinet ad usum Paschalem , ostendit pag. r 72. posse ex ri GT
illo contexi TabuIas latis accurate in- ΗisTORicus, dicantes Neomeniam Paschalem, non modo a Caesaris aetate , ad nostram ,
verum & ab ipso Μosis Saeculo, si ad ea Tempora per prolepsim retrahatur expansio anni Juliani . Nam Lunae praecessio, & Aequinoctiorum, quae
duo non admodum innotuerant aetate
Caesaris , a nostris vero Astronomis definita sun ε sati, exacte in methodo ab ipso producta ibi computantur . Cum hac aequatione , quam abhibuit, constat Caesaris aetate non fui iase usurpatum ejus Cyclum Lunarem . Propterea credi par est, ejus methodum laborasse aliquot vitiis aliorum Cyclorum, qui pridem a Graecis, &ab Alexandrinis reperti suerant a Μ tone , Calippo, Euloxo, & reliquis
nondum instructis tanta copia Caelestium Observationum, quanta requirebatur ad medios Luminarium motuAper plura Saecula diligentissime tata
Hinc abiere Christiani in diversa methodos designandi Novilunii Paschalis ,& quartaedecimae , pro libera. iacultate assumendi Cyclum , quem maluissent . Nam S. Dionysius P triarcha Alexandrinus, qui Gallienet imperante floruit , aeteride usus suit, teste Eusebio VII. Delesia fricae
lib. . cap. I s. Eamdem geminatam adhibuerat Hippolytus Μartyr, ut cernimus in ejus Canone Omnium antiquissimo , qui suerint a Christianis compositi , & ad nos pervenerint. Hunc in Vaticana Bibliotheca asservatum doetissimo quidem commentario illustravit P. Aegidius Bucherius; sed Patruo quoque meo reliquit ea spicilegia,quae post illius messem in Disseti tione de illo edita typisAloysii&Francisei de Comitibus impressorum Cameralium in. Iro3. Annus primus C
nonis Hippolytei resertur ad primum
226쪽
Imperatoris Deteri Alexandri, prout ibi diserte legitur , nempe ad annum CHRisTi aeta. S. Hieronymus in librori Seriptoribus Ecthyia Zicis cum Euseis hio lib. σ. EecI.lsin. cap. II. narrat, hunc Hippolytum , praeter Heccaedeis caetericum Cyclum , vulgasse etiam librum de Paschate, cujus titulum indieari adhue legimus cum ceteris Doctissimi ejus Patris operibus in lateriseulo ipsius hasis marmoreae , quae incisum antiquitus Cyclum asservat. An te Hippolytum solido serme Saeculo Romam concesserat insignis CHRisTι Martyr Polycarpus Smyrnaeorum Episcopus a Joanne Apostolo conlii tuistus , cujus fuerat auditor , Ecesesiam regente Aniceto Papa, ut quasdam de Palehate subortas Quaestiones comis poneret . Polycarpi Discipulus Irenaeus, qui Commodo imperante floruit, ad Victorem Papam plures dedit Epistolas super eontroversia Paschali. Ipse Victor Pontifex Romanus tertius decimus, super Quaeltione Paschae, di alia quaedam scripsit opuscula. Ante hune Melito Asianus Sardensis Epiisse opus de Paseha ediderat libros duox, testibus Hieronymo de Script . Ecet. &Eusebio lib. v. cap. 1 I; qui etiam asserunt, peculiarem Librum de eodem
argumento compositum a Clemente Alexandrino . Ceterum a Victore
Pontifice Romano consulti plerique Episcopi Orientales & Occidentales super Quaestione Paschali, complures
Synodos collegerunt. Caesariensi in Palaei ina praefuerunt Theophilus, &Narcissus Hierosolymitanus , suffra. gium conserentibus voce , & scriptis
Cassio Tyri, di Claudio Ptolemaidis Episcopis . Ponti Palmas , per Gallias Irenaeus, Corinthi Bacellitus; alii per
Osrhoenam praesederunt: praeter eam Synodum , quam Romae indictam Uittor Papa celebrari coram se jussit.
Omnium vero ex monumentis nonnulula literis consignata reeitans Eusebius eodem libro , cap.23. indicat permissum fuisse a Romanis Pontifieibus Aniis
ceto, Hygino, Telesphoro, &Xysto,
ut, salva unitatis pace, unusquisque in sua Paroeeia unitatis suae semitam sequeretur . Post horum autem Conciliorum concorde sustragium, placuit
Dominicam diem deputari solutioni jejunii & Resurreetionis Fello, juxta
Apostolicae consuetudinis initituta ubique Terrarum eoncelebrando. Hinc orta necessitas proponendi ni tidius regulas universales, unde posset unaquaeque Paroecia tria illa observare in Christiani Paschatis ordinatione , quae sunt, Vernum Aequinoctium , Dies Lunae xiv. absoluta, & Feria prima subsequens proxime , seu dies Dominica.
Eadem suasit Hippolyto Martyri
construere Cyclum Heccaedecactericum, Dionyuo Alexandrino Dei aeteriis cum, Anatolio Laodiceno Enneadeca. tericum , Latinis Periodum anno rum Lxxxi v , aliis vero diversas, prout mox explicabimus.
Omnium , & singulorum consilium fuit, tria illa complecti in Paschatis
designatione , quae Patrum consensa servari ab universis placuerat, ne paDomi*icam diem sive Feriam primam, quae sequeretur VII quartamdecimam diem aetatis Lunae, assequinoctio Verra proxime affulgentem . Verum & in hac regula decernenis da non eadem fuit Alexandrinorum , quae erat Latinorum sententia. In duisplici enim assumpto invicem dissidebant , nempe in terminis Mensis primi , di in exclusione diei quintaedecimae Lunaris a gaudio Festi Paschalis. Terminos ac limites mensis primi, i eumensis novorum, appellarunt dies illos anni Civilis, in quos Novilunia
cum inciderent, ea Luna ad mentem
Aequinoctii verni, seu ad mensem Ni-
227쪽
ECCLESIASTICAE QUADRIPARTITAE. CCXI
san pertinere judicabatur. Hos igitur limites Latini juxta Cyclum ann
tii , ad secundam Aprilis. E contra Alexandrini a die 8. Martii, ad s.Apri- Iis. Hinc Alexandrinis secus ac Latini censebant omnis lunatio Martii, cujus Novilunium praecederet diem 8, non erat Paschalis; Paschalis vero habebatur illa, quae ultra diem s. Aprilis
non excurreret suo Novilunio. Quare, cum triduo tardius Alexandrini Mensem novorum figerent, quam Latini;
in utroque extremo citimae, ac tardioris Neomeniae dissidere ab invicem utrosque necesse suit. Praeterea Lati ni , qui mature consignaverant exordium Mensis novorum , Pascha Dominicum celebrare detrectabant die lunario aetatis quintadecima, quam scilicet silentio di lacrymis transigendam potius censebant; quod scilicet
CugisTus Do Mi Nus , qui Luna XIV. Pascha celebrarat, Luna quintadecima in Crucem actus, non nisi sexta. decima, vel post sextamdecimam reo surrexisset. E contra Alexandrini asse rebant, mysterium Passionis inquartadecima se rite recolere, qua Judaei. olim praeceptum fuerat Agni figuram
passuro eodem vertente Festo Judae rum : ut subinde liberum foret ejus Anastasimon Pascha laetanter indicere ad diem Dominicam , quae poli eam Passionis sive Crucifixionis Σ--ψιῆStauros; mi Pasibatis quartam decimam
proxime sequeretur . Hinc eveniebat, ut etiamsi Tabulae Lunares Latinae,& Alexandrinae consentirent in alicujus Anni Novilunio Paschali, numerando ab eadem die Anni Civilis, quae dies incideret in Feriam primam;
discrepare attamen eosIunt per in te gram hebdomadam in Pasenae designatione ; cum xv. dies Lunae in Dominicam incidens, apud Alexandrinoa utilis haberetur Paseliali gaudio rec lendo, inutilis vero apud Latinos . Hi nimas. Controversam hujusmodi terminorum non diremit Canon Nicaenae SP nodi , cui tantummodo placuit statuere , ut Alexandrinus Antistes curam Pasthalis Compuli assumeret, ac Romano Pontifici mature indicaret; ut
iste quotannis possiet universis Ecclesiis
eamdem diem, concordi suffragio sele-etam edicere, ad Paschalia Felsa peragenda .
Alexandrini Praesules , Anatolii methodum sequuti, sui scilicet conis terranei , qui Laodicenus Episcopus in
Asia vixerat circa annum CHRISTI re, Eanearieaeteridas sive decem novenna
lem circulum Parapegmati Paschali indiderunt. Hujus certe Cycli in Eeclesiasticas Τabulas reserendi qui
olim a MetoneGraecis traditus fuerat Auctorem Anatolium narrat Eusebius lib. . eap. vhimo ), cujus praestantilia simum ingenium in Mathematicis Diseiplinis , di in libro de Pasibate ab
eodem composito laudat etiam B. Hieronymus . At Latinis potior visa est Periodus annorum 8 . sive ab Hebraeorum aequi diuturna peterent, de qua S. Epiphanius ad Haeresim M., sive novam suopte ingenio procudissent ad Feriarum Apocatastasim, sive instauratiotiem spatio brevillimo repetendam. Eamdem scripto illustravit omnium
doctisti me Cardinalis Norisius in laudata Dissertatione; cum is Omnium primus demonstraverit, eam ipsam esse, quam Anonymus Quarti Saeculi scriptor , in membranis vetustissimis Bibliothecae Vindobonensis Caesareae asservatus, extenderat juxta seriem Consulum Romanorum. Quarto pa riter CHRisTi Saeculo laterculum Paschalem laborioso computo edidit Alexandrinus Patriarcha Theophilus, Mais gno Theodosio adhortante, a primo ejus Consulatu, nempe ab anno CuRi
228쪽
L 1 aTl 38O. , ad centum proximos a seis in m i s. perductum . Verum B. Cyrillus ejusdem Theophili nepos & Successor , cum videret a Latinis expeti Cyclum restituentem hebdomadae Ferias, qualem diximus nuper laudatum ann rum 8 . , a quo ratio Enneadicaeteridum non servatur , alium ipse adinvenit, ex quinque decem novennalibus
Anatolii sive Τheophili collectum ,
nempe constantem annis xcv. in cujus absolutione Feriarum aporatastasis repeteretur , Lunationibus insuper restitutis . Ingenti laude susceptum probant,etiam in Occidente apud Latinos, tum plura veterum testimonia . , tum antiquissimus ae celeberrimus Lapis adhuc in Ravennate E
clesia astervatus, & eodem Cyclo CPrilli incisus , qui ansam praebuit Cardinati Norisio Dissertationis de illo in
publicam lucem edendae . Non adeo tamen exactus visus est. Occidentalibus Cyrilli Cyclus, quin saepe dubitarent, num Palchalibus regulis ubique responderet. Certe Uietorius Aquitanus anno CHRISTi As . vicennio scilicet post evulgatum Cyrilli Cyclum, cum animadvertisset emroneam actatem Lunae ab eodem prodi , magnum Cyclum annor. DXXX1I., quo dudum utebantur non pauciorientalium, ad Latinorum Canones nonnihil deflexum contexuit. Eodem vero usum fuisse Hilarum Papam, cui tunc Romanae Ecclesiae Archidiacono Vi-etorius opus nuncupaverat, ac pluri mas etiam Ecclesias Occidentis eumdem usurpasse, docet Cardinalis Norisius in memorataDissertatione- Coelo
Ramennati cap. 3. Exstare nunc etiam
ferunt in Ecclesia Petrocoriensi vetustum Lapidem , Victoriani Cycli charaeteres exhibentem, quem Gruterus vulgavit inter Antiquas Inscriptio
Quod attinet ad primum Auctorem
magnae hujus Periodi, annor. DXXxII. spatio recurrentis, tradit Syncellus, circa ipsam Cyrilli aetatem inventorem habitum fuisse quemdam Aegyptium Monachum nomine Anianum , quem floruisse asseverat Areadio imperante. Photius asser ir,Metrodoro nomen Auciori fuisse, qui Cyclum annorum s 32. ab anno Diocletiani primo auspicatus est . Perperam vero attributam indicat Cl .Card.Norisius p. i83. in fine capitis 3. Dionysio Abbati cognomento Exiguo aptationem Cycli Orientalium siveAegyptiorum Latinis regulis, quam Uictorio Aquitano de beri probavit; licet Viros praestantes ea ratio numerorum sesellerit, quam late prosequitur pag. I sis. Nam S. CPrilli Cyelus , qui coeperat anno ε 37. cum ad finem vergeret instante anno s3I, & succidaneus aliquis a L tinis desideraretur, qui Cyrillianum jamjam desiturum exciperet; opportune rogavit Petronius Episcopus Dion sium Abbatem , Graece ac Latine doetum , & ob sacros Synodorum Cano nes Latinitate donatos in Romana Ecclesia clarum , ut Cyclum Paschalem procuderet,ita diligenter&apte dispolitum , ut controvcrsiis Paschalibus magnum diem tandem imponeret. Obiequutus Episcopo adhortanti Dionysius, Cyclum quidem cdidit, non tamen illum,quem ei vulgo tribuunt,annorum s 32., imo alterum Cyrilliano
parem , nempe constantem annis sy .ut
in ejusdem Prologo ipse luculenter e pressit.Coepit autem annoCΗRIsTI sas, cum sex adhuc anni superessent ad exitum Cyrilliani, qui complebatur anno CHRisTI ς 3T. HLCarae Noris cap 3 .de
εTI 3 t. expleretur Cyrilli Periodus,& insequenti anno 13a. Dionysiana subrogaretur licet complures Eccleissae in Gallia, Hibernia, &Hispania adhuc Victorianae adhaererent , ab illo
229쪽
ECCLEsIASTICAE QUADRIPARTITAE . CCXIII
illo annorum numero, qui Aegyptiam Aniani Monaehi, seu Metrodori Pe riodum annorum s 32. apud Graecos in dies invaleseentem, & Uictorianam ipsam aequidiuturnam . N a pluribus Beelesiis in Occidente Observatam metie hatur , erroris occasio suborta est. Tribui etiam vulgo coepit Dionysio in Ventio periodi annorum s 3 a. , licet ipse Cyrillianam mensuram anno rum sue . in sua non excessisset. Ut ve ro Beda apud Latinos parem Vietorianae periodum induxit, & celeberrimam reddidit ex Epocha annorum Cis RasTi , iuxta numerationem suam,
quae vulgo recepta est, di initio Cyeli praefixa; visus est Oriens, & Occidens coneordi sententia de Paschali Cyelo deliberasse . Quare . cum Beda novum Cyclum ab anno CHRasTi s 3 a. per totidem consequentes produxisset ad Ios . hinc auspicati Posteri tertiam addiderunt pari annorum summa , adiss4 Vulgaris Epochae desituram: non secus ae Septimo Saeculo S. Isidorus Hispalensis , ad finem vergente Dionysianas s. annorum , post B. Cyrilli Aequidiuturnam Periodum, suam
produxerat lib.VI. Originum cap. II., expansam ab anno Aerae Custi seti Uulia garis set . ad par. Τertiae autem Periodi annorum s 31. ab eo, quem diximus Ioσs , ad I sys. procedentis,cum Gregorius XIII. animadverteret rationes nimium esse luxatas , atque in dies recedere longius ab utriusque Luminaris motibus post intervallum annorum mille, ex quo recepta ab Ecclesia suerat conquestis jam pridem ea de re ad Apostoli eam Sedem Episcopis doctissmis, in Concilio praesertim Generali Lateranensi sub Leone X. , de nova Paselialis Comput1 ratione in usum Christianae Reipublicae indu cenda seliciter cogitatum sui tr idque praestitum in gra=Διione veteris c-ώηιγii ab eodem Pontifice per Cyelum Epaeiarum , qui, aureis numeris Alexandrinorum impos erum amputatis , eorumdem in locum suffectus est. In tanta igitur Cyclorum diversitate , quae in Oriente , atque Cecidente usurpata fuit ad Paschalis Festi ratio nes Eeclesiae proponendas, singulis ser- me Saeculis ante Bedam peculiaris quidam Computus suit addiscendus . Post Bedae vero ordinationem ab anis no CustisTi s 3 α. per alios totidem adros . deductam cunde posterior Aetas tertium Cyelum aequidiuturnum perduxit ad annum asys. , regulae com puti petebantur ab Auctoribus supra
memoratis. Verum ab anno Is 8a. , quo Gregorius XIII. Opportune providit futuris aetatibus , inducta nova ratione X alendarii , novoque Epaetarum Cyclo per Aloysium Lilium adinvenisto, di nonnihil castigato per Viros pertinios ab eodem Gregorio selectos , utimur Canonibus, ab ipso met Pontifice editis una eum Bulla , & ratione , in libro Kalendarii perpetui; ubi etiam facilis atque ordinata methodus aperitur compuli recentioris, quam deinde P.Clavius Clementis VIII. jussu grandiori Volumine expansam evulgavit.
