De ruinis gentium et regnorum aduersus impios politicos libri octo ... Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

eaduersus imp. posit. Lib. IV. an

Amporalium bonora felicitate tum prius aliquetritum denique omnes aetate Nabuchodonosori. Quocirca omittimus siquando Aegyptij seruierunt Aethiopibus,id enim saepius contigit,ut EDiodoro, Herodoto,atque Eusebio, quae nos aperuimus late signo de infelici posteritate alienorum lib. M. cap. I .& infra aperietur. Ad summam viginti septem gentes Aesyptiacae co-ruerunt a propria temporalium bonorum selicitate Regem stigeneris non habentes,& in aliorum iura translato

inquagesima gens igitur est Aethiopica, cui Regia sedes

erat in Meroe,e qua Vrbe, inquit Plinius, educebantur alias aris B malorum . ducenta quinquaginta millia. Gens autem traxit tantae selicitatis temporalis ruinam regnante Cambyse quingentis sere annis ante Christum natum. Nam Persis , deinde

Gricis,ac denique Romanis quidquid Aethiopiae suir excultius obediit prorsus,ac subiectum fuit.

Quinquagesima prima est gens Damascena.Quae cum fuisset a Davide & Salomone sub imperio missa, defecit ab obedientia quo tempore Salomo a sincera pietate descivit. atque exeo proprium sibi Regem constituit,sed altequot postea annis Theglat 3 'r sphalasar Assyriorum Rex euocatus ab Achaz Rege Iudeoru Da C mascum expugnauit , exussit, Regem Ra sim occidit, ciues' - aes i. renem transtulit, loco illorum Colonos Assyrios adduxit si ' ptingentis annis & amplius ante natum Christum, sed nequo gens Assyriorum diu stetit. Nam Babylonii, deinde adueniem tes incolis omnibus exterminatis Damascum funditus euerterunt aceruis lapidum duntaxat relictis,quod Amos, Isaias, Hieremias& Zacharias predixere. Instaurata est deinde ab alijs gentibus eum Graeci Alexandro Magno cuncta vincente regna

Quinquagesima secunda est Medorum gens, quae desciscens D ab Aistriis per aliquod tempus habuit proprium Regem,sed mPersaru potestatem transiit omnino regnantibus Cyroin Cabyse Persis,deinde paruit Graecis,mox Parthis, inde aliis multis. Quinquagesima tertia est Persica qnae tercentum prope a nis stetit,a Graecis deinde adducta est in potestatem, hos Pa thi expulerunt, Parthos,aliosque alii multi. Quinquagesima quarta est natio Macedonica in multas gemtes diuisa, ac per Aliam victam dispers ad interitumque a ducta a Parthis.Tigrane,Mithridate ac Romanis.

Hae sunt igitur gentes, quas Deus euertit, idcirco quod veret relit

302쪽

rae religionis cultoribus insessae sui ctent,ut ab illa sciamus pen. Adere omnem temporalium bonorum felicitatem. Nyptus , quae prima ct maxime a vero r ligionis cultu desciuit ,σ maxime illius cultores oppressit, omnium maxime Regibus exteri sanguinis paruice calamitatibus innumeris erillicta. Cap. XI.

Vid autem si ostendamus pro modo iniuriarum, quae fuerint illatae vel cultoribus verae religionis,vel ipsi religioni nationes essedi uinitus quoad temporalia bona punitasὶ Videamias, an id aliquo modo sit verum . C stat autem duas nationes maxime Haebreis aduersatas Aegyptiacam,& Cladaicam.Naprimae Rex Pharao iussit occidi onanes Haebreorum mares ad ipsos prorsus exainguendos. Secundς Nabuchodonoserus non modo Hierosolymam dirui t, sed Haebreos etiam transtulit in exteras regioues,abduxitque e patrio solo.Rursus in Chaldaea, &Babylonia cepit Idolorum cultus, in Aegypto capitauersio a populo Dei, ob quam prophanus reputabatur, neque ad eandem mensani recipiebatur, ut merito in Apocalypsi, & alibi in diuina Scriptura Babylon, & Aegyptus significet impioru col. luuiem. Et quamuis Babylonia, & Aegyptus fuerint fecundissimae regiones, di omni temporalium bonorum copia dissiliet

.les,Vtraque tamen plerumque seruiuit, ut videbimus, exteris Regibus, ita ut indigenae cum patria terra felicitatem maxime pararent alijs, sibi non haberent, donec,& ipsa tellus ad vastitatem maximam redacta, si comparetur antiquis temporibus ex magna parte miserrime nunc horre d& squallens vere vide tur deserta

Igitur ut ab Aegypto incipiamus. Iam diximus supra Ios phi tempore, aut non admodum multo post Aegyptiis imperasse, Osyrim qui, & Apis Graeci sanguinis hominem cui quaenam fuerit soboles nondum nobis est exploratum , sicuti qumque an ante ipsum Iuppi ter, aliusve ab illo ortum ducens regnauerit,ut multa quae nunc omittimus id suadere possent, sed aliis qua disserendo infra afferemus.

Secum

303쪽

Aduersus imp. posit. Lib. IV. P Συ

Secundo loco post expulses Hebraeos, cum vastata esset Aegyptus ob immissas diuinitus calamitates Busyris Lybicus eatu magna ex parte occupauit, ut est in chronico Eusebii Tertio cum regnaret inter Hebraeos Roboam,& inter Aegyptios Sinendis hos cum suo Rege stibi tributarios videtur fecisse Sesac. Eusebius enim aliam delineat huic ,& Regibus Aegypti successionem, nequis putet hunc e Regibus Aegypti natum

Quarto cum regnaret Asa Roboam i Nepos, ac Salomonis pronepos, Lara AEthiopum Rex cum decies centenis armatorum millibus AEgypto, ut videtur, occupata in Iudeam peruenit, quod habetur in libris Regum. Quinto Ezechia regnante in Iudaea Sabachus Aethiopum Rex eamdem caepit ut in chronico Eusebius narrat. i Sexto Sargon Assyriorum Rex paulo poli eamdem, Aethiopiamque simul occupauit,& multis modis aidixit, ac diripuit mi. ,..eaptiuos plurimos abducens.ut habetur apud Isaiam. Septimo Sebichus, Tharachus, cuius meminit Strabo, ac Merres Aethiopum Reges eamdem tenuerunt, quod in chroni eo Eusebius tradit. . Octauo cum regnaret in Heruialem Ioachim eamdem sub git Nabuchodonosorus: quod scribit Iosephus libro primo a Guersus Apionem Strabo lib. x s.& habetur apud Hieremiam. Postremo post mortem Cyri Cambyses eam vastitatibus, ac ruinis rc pleuit, quod Herodotus late reserta atque ex hoc Pe se Aegyptiis,quamuis breui tempore excusserint iugum,dominati sunt. usque ad Alexandrum Magnum,deinde Graeci,ac R mani post Graecos. Mox Saraceni, Arabes, Mamaluchi, Turcata Constat igitur ex his omnibus Aegyptum suisse prope semper in potestate alienigenarum, ita ut Indigenae seruierint eviteris, illorumque, si qua extitit,felicitas temporalis ad hos tota deuolueretur,ab his penderet. Enimuero cum Sacerdotes habitaret Heliopoli,atque incolae illius, coditoresque Arabici generis essent, ut supra ex Plinio reserebamus, atque hi,quod Dio dorus narrat, ac libro secundo explicauimus, leges Regibus. praescriberent, hinc fiet Aegyptios omnino subiectos exteris fuisse. Iam vero Graeci,Persae, Assyrii, Chaldaei, multas ac prx clarissimas Regum suorum genealogias producunt; AEgyptii vel nullas, vel breuissimi temporis afferre in medium poterui. Hoc autem facereiad temporalem gentium felicitatem nemo

ambigit. Amplius insanis obeliscorum, Pyramidum , Laby-

304쪽

rinthorum .moIiumue huiusmodi ambitiosarum constructionia Abus oppressos a Regibus Aegyptios fuisse, testis est Herodotus

libro secundo, Plinius,ac Diodorus. Quod autem mirandum sit, cum Sacerdotes Agyptii iactarentur ab antiquis veluti sapientes, ac docti,atque ob id ad eos philosophorum multi sint peregrinati,quorum nomina Diodorus singillatim recenset, nullus tamen prope eorum scriptor excepto Mercurio Trismegisto nomen ad nos suum tranimi sit, aut librum. Quin cum supersint Chaldaica, Syriaca, Persicata,

Arabica, Graeca,acLatina monumenta,& linguae adhuc floreat;

AEgyptiacae vix tenuia vestigia supersunt. Quid illud Z Num Brabat Egyptus olim, si Diodoro, Plinio, multi sique alii credimus vibium decem,& octo millia. Nunc neque sunt in illa decem Nodio Vrbes, ut apparet e Ioannis Leonis diligentissima discriptione. Cumque olim Thoebae acTanis essent amplissimae,

vix ubi fuerint hodie dignosci potest, ita ut quidam scriptor absurde prodiderit quondam Thebas,ac Tanim fuisse easdem.

cum tamen illae in extremis Aegypti oris AEthiopiam versus essent, haec ad Ostia Nili. Denique cum velit Heriodotus aetate sita Aegypti aerem salubrem fuisse; idem Ioannes Leo noxium nunc esse tradit. CAd summam nulla Regio magis excidit ab omni tempor Ilum bonorum selicitate, nulla magis nudata est illis,atque Aegyptusin quamuis afflueret omni prope bonoru copia priscis temporibus ea tamen alienigenis seruiebat: quorum multi eius casum melioribus doctrinis, ac sinceriori religione ,ut Aethiopici ab Abrahamo prognati sustentarunt. Atque haec est illa

Aegyptus;cuius indigenae omnium maxime auersati sunt Hri eos rectae religionis cultores,neque admittebant ad eandem mensam;cuius Reges impii contenderunt omnium maximo eos excindere, neque erubuerunt animalia rationis experti Dcaepeque & allia colere, atque,ut inquit ille vates, omnigenum

Deorum monstra, ut appareat scilicet a religione existere, Aeconseruari omnem temporalium bonorum felicitatem , sic enim futurum praenuntiarunt ob has causas Isaias,Hieremias,

echiel,& alii vates.

305쪽

Aduersus in p. polit. Lib. IV. ars

A Babylonis, qui post Atantior maxime infesti fuerunt verae reIigio nis cultoribus, post eosdem maximis sunt cladibus offlicti, σοppressi. Cap. XI I. Ecundo loco ponebatur a nobis Babylonia sic enim Babylonis regio vocatur) ob eas

quas attulimus causas. Quocirca plerumque & illa Regibus exteri sanguinis paruit, ut e subiectis apparebit. Primo autem luco temporibus ipsius Abrahami colligimus Regem Sennar, quae est

B Babylonia regio dicta a Babylone metropoli,paruisse Regi Ae-lan siue Persarum . Huic enim tributa pendebant Palestinae Reges,ac terrae illς,quae Mesopotamiam, Babyloniamque con. tingeban t, ita ut Babylonia media seret inter has terras & Persianira cumque defecissent a Rege Aetan, siue Persarum. tunc in exercitu Regis huius contendentis aduersus Palestinos milit

uit quasi minor,ac subiectus ipsi Rex Babyloniae siue Sennaar. Secundo cu Moyses ex Aegypto discessit admoduBabylonia no, multo post tenuit Belus,ac post eum filius ipsius Ceph rus,quod Iibro septimo scribit Herodotus. Hos autem fuisse Aethiopi- - ei generis supra e Plinio,& Cornelio Tacito reserebamus, Quamobrem Persae olim vocabantur Caephaeni, ut eodem libro

tradit Herodotus a Caepheo Rege Aethiopiae, atque Aethiope Beli Regis prole. Tertio temporibus Iephte Iudicis ante Dauidis Regnum

centum quadraginta annis plus minus Persiam, Mesopota. miamque tenebat Theaulnus , cuius silius Memnon Aethio pici,& ipse una cum patre generis erat, ut supra eriplicauimus. atque ad hos ibi sitan pertinet Adramalech Aethiops Senna.

cheribi uitauus sic enim quidam legunt ut scribit S. Theo.

D philus libro secundo ad Antolycum . Quarto temporibus Theglaiphalasar, & Salmanasar Regum Niniuticorum Babylonia stibiecta erat ipsis atque iccirco IDraelitas isti transtulerunt in Babyloniam, Babylonios vero in Samariam contigit hoc regnante Achaz EZechiae patre . Quinto post adductos in Babyloniam Iudaeos Darius Medus illa potitus est, quod habetur apud Danielem. sexto, neq; multo post,ei successit Cyrus Persa,successoresque illius usque ad Alexadru Magniu quod Iustinus, aliiq. narrant. Mm a Septimo

306쪽

ars me Ruinis Gentium, o RegM.

Septimo post Alexandrum Magnum Graecosque Parthi occuparunt eam: quod idem refert, atque Appianus in Syria- com Parthico, Arianus in Parthicis Octauo post Parthos Romani Babyloniae partem caeperunt, constitutusque est limes imperii Romani, ac Persici Euphrates, m in lybico docet Appianus , qui cine Euphrates mediam B mylonem intersecabat,quod Strabo post alios testatur libro de- .cimo festo asserens eam suo tempore eversam partim quidem a Persis,partim a Graecis. Nono post ipsos iterum Persae eam caeperunt, deinde Saraceni, Coraxant, Turcae, Tartari, Medi, Tartarique rursus, ac n

Sic igitur, ex quo Babyloniae regio nomen aliquod habere caepit pirrumque alienigenis paruit. Quin ipsi Babylonii trai

Stati sunt ex aliqua parte in Samariam, Dei que summi cultum recepere imperantibus Niniuiticis Regibus,ex quo tempore Babylon iterum caput attollere caepit. Nam cum Salamanasaro successisset Sennacheribus filius,atque huius exercitus fusus mirabiliter a Deo fuisset Eaechia regnante, atque ipse mox a iiiij soccisus, ex eo Rex Babyloniorum nominatur in diuina Scriptura,qui prius Rex Sennaar vocabatur. Erat autem tem- C- pore illo Rex Merodac Baladan filius Baladan Eabyloniorum ' Rex, qui ad Ezechiam munera misit. Cumque antea Babyloniorum Deus foret Sochoi nenoth, ut est in libris Regum, inde caepit esse Belus, Merodach,& Nabo,ut habetur apud Isaia& Die ID.c II. remiam. Atque a Nabo appellati sunt Reges pabylonioru Nabo θ 46. polassarus. de Nabonassarias de quibus est mentio saepe in Alma Hiere so gesto Ptolem ei,&Nabuchodonosorus cuius no modo Scriptura z49. diuinae,sed & trabo meminit. A Merodach autem dictus vide. tur Mardocempadus, quem nominat idem Ptolomaeus, & a cuius anno secundo usque ad Adriani decimum nonum vult I

lib. . c. . esse annos Aegyptiacos octingentos quinquaginta quattuor. videnturque Babylonis Reges nomina sua conflasse

non λhim ex hoc Idoli nomine, sed a nomine etiam Niniuita ru Regu,quod pleri . aut incipiebat aut desinebat in Asar, quassab Assur primo Nini, siue Ninives conditore deductum, ut The glathphalasar, Salam arrasar, Asaraddon. de quibus in s cris liabris. Atque ita ex Nabo,N Asar sit Nob assar. Nabopolassar.

Nabochodonassar sic enim vertunt aliqui. Ex altero eorum,Nabonitus, Niglist ar,labosardach. Δ Merodach autem Evilmero.

307쪽

A dach . qucrum meminere ditiini libri, Ptolemaeus,Alexander Polyhistor, Alphaeus, Iosephus, ac referente Eusebio, Berosus Chaldaeus,qui merito redarguit erroris, ac mendacii Graecos apud Iosephum libris contra Apionem , quod dicant a Semira naide cuiusdam Beli antiquissimi coniuge amplificatam Babylona, cum fuerit a Nabuchodonosoro, vel a Semiramide Nabuchodonoseri uxore, quae fuit ante ultimum Regem Nabonitum, siue Labini tum , ut perperam legitur apud Herodotum quinque aetatibus virorum, quod idem resert assignans aetati cuilibet virili annos viginti quinque paulominus. Atque a Na-B buchodonosoro scribit Berosus exitatum Beli templum . Igitur cum Babylon antea foret Vrbecula tenuis, ut neque nominaretur aetate Moysis, aut ante ipsum,regnante EZechiaccepit emergere , eamq; Nabuchodonosorus maxime extulis, ita ut se iactet apud Danielem capite quarto. Nonne haec est Babylon ciuitas magna, quam ego sdificaui in domum Regni conciditque ex quo Persae eam caeperunt , atque in Persia se

dem Regiam fixerunt. Alexander autem Magnus statuerat eam restaurare,ut inquit Strabo, morte autem praeuentus haud p

tuit. Nunc adeo diruta est, ut qui nouissime fuit in ijs locis. C atque illam describit, ita dicat; ex aspectu ruinae Vrbis antiquae Babylonis iudicari potest illam subuersam diuino consilio ob aliquod grande critiae n. Ex qito a Felugia usque ad nouam Ba

bylona cum terrae appareant bonae & secundς,non extat ulla a bor, aut herba viridis. Sed totus ille tractus est desertus, ac ne, rilis,desolatusque absque ullo pago,aut vico . a Babylone vero antiqua ad nouam, quae appellatur Bagadat, est iter diei: Sie ille refert pleraque Omnia latronum, leonumque plena , veidcirco necesse sit cum multa armatorum manu iter facere. At

D que ita quae vocatur hodie Babylon noua longe omnibus in re

bus est diuersa a veteri, ut neque retineat nomen illius, ac re gio quondam pulcherrima,& secundissima ad serilitatem, solitudinem, squalioremque magna ex parte sit redacta ac factus cap. so. st locus praedictioni,que legitur apud isaiam verbis huiusmodi loquentem ad Babylonios, confula est mater vestra nimis, &adaequata pulueri quae genui e vos ecce nouissima erit in gentibus, deserta,inuia, & arens. Ab ira domini non habitabitur .

tota in solitudinem, omnis qui transibit per Babylonem stupe. bit, Haec Isaias . Iam vero scimus Babylonicorum Regem Breuissimas esse

succes.

308쪽

successiones . eorumque genealogias . Nam quae proseruntur Aapud Eusebium sunt Niniuiticorum, qui in Sardanapalo desecerunt multo antequam Babylon a Medis,& Persis expugnaretur. Imperium porro Babilonycorum durauit ex quo non paruit Niniuiticis post mortem Sennacheribi annis ducentis plus minus,vsque ad Cyrum. E dictis igitnr constat Babylonem, Babyloniosque in omnia maximas nil serias prae cunctis mortalibus corruisse, quod adhuc magis e subiectis apparebit.

Quibus paenis impii pios oppresserunt . eisdem sunt illi a

mulio miserabilius a Deo punisi. Cap. XIII. Rimi mobilis est non modo generatim , sed etiam speciatim motum suo consentiente transmittere in orbes inseriores , & capitis eodem modo suis conuenientes qualita . tes in subiecta membra, Solisque est etiam suo simile lumen impartiri circumpositis stellis. Similiter & verae religionis obserua-- generatim,sed speciatim quoque, quando sui Cinter mortales instar mobilis, primi capitis,ac Solis,traducenteuenta suis similia in alias atq; alias gentes,ac,nequis dicat, tuito id euenire, in illas ipsas,a quibus maxime luctuosa,de tristia perpessi sunt. Et quidem vindictam talionis olim Deus in eos constituit. qui crimen aliquod admisissent aduersus alium,ut crimini scilicet pari eodem modo par poena responderetiac, siquis oculum nequiter alteri excussistet, ei similiter oculus excuteretur,atq; ita equali ratione mulctaretur : Sic etiam,cum verae religionis custodes fuerint ab impiis vexati, vel ut purgentur illi ab ali- Dquo scelere perpetrato, vel ut ad maxima tum bona temporalia,tum sempiterna perducantur, non sinit in terris Deus impios inultos. Verum punit,ac supplicio non dissimili miserabialiter punit. cuius nos etiam aliqua oracula maxime ad hanc rem facientia, attulimus. Nunc autem propositum nobis est,hanc reditu cidius,ac distinistius enucleare. Quocirca,e teporibus quae supra memoraui inus, selegimus quattuor dutaxat lcpora, quies accidit,ut atrocius exagitaretur Hebraei a Regibus,ac populis, di quae clariora historiarum monumenta habent, perpend

309쪽

Aduerses imp. polit. Lib. 17s

mus . propoliemusque ex aductio similitudines malorum , quae contigerint ex una parte Hebraeis , ex alia vero inimicis HO. braeorum. Ac primo inspiciamus de Regibus , ac populo Aegypti .

Constat igitur in primis, iussum suisse a Pharaone Aegypti

Rege,ut omnes Hebraeorum mares interficerentur. Atque e dem modo Deus omnes Aegyptiorum primogenitos occidit. Cur autem non omnes filios Aegyptiorum Deus interemit

Quod scilicet ab huiusmodi atrocitate Pharao destitit, atque aliud mandauit. - Αtque hoc est, quod coiistituit, ut i jdem mares,ubi fuissent' deprehensi, in undas proij cerentur. Atque itidem Deus fluctibus Rubri maris obruit Pharaonem cum toto exercitu suo, qui conflatus erat e sortissimis,ac nobilissimis quibusque.Sed, quando non prosecutus videtur Pharao huiusmodi edictum,ne que illud est effectus suos sortitum. nam sentetiam mutans praestare iudicauit, si permitteret Hebraeos crescere, ac filios edu-

care,ut ipsis uteretur ad opera,& moles construendas.

Iccirco, quemadmodumsunt oppressi Hebraei ab Aegyptiis in plurimis aedificandis, eodem modo sunt a suis Regibus inc credibilem in modum plerumque oppressi Aegyptii in Pyra. midibus innumeris vanissime attollendis, in obeliscis, in Labyrinthis,ae multis huiusmodi insanis constructionibus, quas nimis longum sane seret sigillatim recensere, ac facile foret ista

omnia colligere ex Herodoto, Plinio, Diodoro, Strabone. φnu sit attulisse,a duobusRegibus,Cheophre, &Chephrene,per annos centum, ac sex, pluS minus, ita sui se vexatos Aegyptiositit Α egyptii deinde ossa,ac cineres eorum eruerint ac disper. serint, & abominabile esset ipsorum nomina referre, vi Herodotus libro secundo narrat. Haec autem contenderunt Aegy- D ptii,quod viderent augeri Hebraeos atque ex eis alibi potentinsimos Reges imperare.ob id enim Rex timebat una cu suis e siliariis, ne sumerent arma aduersus ipsos Reges, atque indigenas, & imtariu sibi vindicarent. Ac Deus permisit,ut ex hoe tempore Aegyptus plerumque esset. sitque adhuc in alienigenarum potestate,Argivorum, Aethiopum, Assyriorum,Charudaeorum, Persarum,Macedonum, Romanorum,Saracenorum, Mamaluchorum, Turcarum, ut a nobis est explicatum.

Denique & haec ab Aegyptiis in Hebraeos est amictio pros a, ut hi reputarentur ab illis profani, Deoque e superis in.

uisi ob

310쪽

ryo De Ruinis Genlium N Raer.

nisi ob impietatem. & superstitionem. Deusque eodem modo Apermisit. ut omnium maxime Aegyptii re uera,& impii forent, atque existimarentur ab omnibus, Divinos namque honores, atque omnium supremos, attribuerunt abiectissimis animalibus, alliis ipsis, & cepis. Aegyptum atque Aegyptios Niniuitici Reges sequuntur. hi namque primi Hebraeos, qui Samariae Regibus obediebant, ici Mediam, & Assyria transtulerunt: & quamuis Salmanasar eos bene haberet, Sennacheribus non ita, ut e libro Thobiae constat. Neque multo post a Medis ita subuersa est Ninus a sundamentis , ut solum remanserit, opes cunctae asportatae: inc las vero oportuit alibi sedes suas collocare. Neque sane ciui- dias ulla memoratur, quae tantae magnitudinis, atque opulentiq,

tam breui funditus excisa fuerit, ut illius nihil remanserit. Diodorus id testatur Antiquarum rerum libri secundi Capit septimo. , Ac veluti Reges Israelis occiderunt Niniuitici Reges, sic nullus ex his, qui imperaret, superstes fuit.: Rursus,quemadmodum Sennacheribus corpora Hebraeorum vetuit sepeliri, ita Sardanapalus, qui ab illo genus duxisse memoratur , igni se se tradidit cum tota domo, & suis , ut neque sepeliri posset, licet aliquis voluisset. Amplius, quemadmodum Sennacheribus in Deum verum multas iniurias iactauit, eodem modo Deus permisit,ut maxima cum iniuria Dei sui falsi occideretur a silijs in templo istius Dei., Post Niniuitas i& Assyrios, sunt Babylon ij cum Rege suo.

Sicut autem Babyloni j illud in primis execrandum videntur adinis ille, Quod templum diruerunt,ac vasa sacra asportaruri& vicis lim Deus hoc rependit illis, ut templum Beli a Daniele, ac Persis euerteretur. ac de Daniele quidem constat, e capite vltimo vaticiniorum ipsius: de Persis. e Strabonis libro deci- υmOsexto, volentis a Xerxe dirutum,quod fuerat a Dario,& CPro, ut habemus e Daniele . Babylonii rursus Hierusalem magna ex parte everterunt, &. Babylona similiter post aliquot annos, ac non multos euerterunt Persae. ut idem scriptor eodem libro testatur. Quin videntur Persae usi magna in Babylonias crudelitate ac filios ipsoruna paruulos ad saxa allisisse, ita enim futurum praedicitur Psalmo centesimo trigesimosexto, de a Ieremia cri

SEARCH

MENU NAVIGATION