De ruinis gentium et regnorum aduersus impios politicos libri octo ... Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Aduersus imp. polit. Lib. IV. L II

A moti, ac mouentis. Videamus,an ita sit: at tempora, de eueti . ta ex ordine recenseamus.

Primum tempus est igitur, ex quo contumeliose est habitus a filio Chamo summus Pontifex illorum temporum, parensque tunc viventium Noe,& mox contra ipsius voluntatem Chami proles Nemrodus,auctor, ac Dux extitit extollendae ambitiosae turris, & amplificandae Babylonis. Tunc enim late dinpers sunt ho mines, costisae ipsorum linguae,& plurimorum mentes alienatae a bonis artibus, ac disciplinis inciderunt in stuporem, & ignorantiam summam. B Secundum tempus est, cum iam Chaldaei colere idola coeperunt. ob quam causam Deus Abrahamum seuocauit e Chaldaea. Tita nesqne spreta iuris urandi religione, a Saturno dissenrientes impiam pollicitationem extorserunt, Abrahamusque sim cerat religionis patronus factus est extorris a suis, a patriosolo.

Tunc enim bellum mouerunt Orientis Reges quattuor aduersus alios quinque Palaestinae & mox Pentapolis infamis est exusta, atque ita, male habito verae pietatis cultore,ob exilium, &deinde eius nepote Lolli,clades illae contigerunt. Tertium. Cum iam mortales colere simulacra caperunt; C Graecique Heroibus, quos existimabant, parentare, aut etiam Ioco Deorum reputare; Aegyptii vero auersari omnino Hebraeos verae religionis custodes ; tunc adeo in deterius prolapsa sunt omnia,ut prς terita icmpora dicta sint aurea, sed, quae s cuta sunt, ob malitiam crescentem , miseriasque inualescen tes,argentea,& ferrea, flentioque, & obliuione, quae contigerunt, videntur inuoluta, ac sepulta. In hoc tamen tempus

incidere videntur , quae de terrae motu illo horribili narrat Pi to in Timaeo, ac bello a Rege Atlantidis in Graeciam commoto . Ac de Terr motu quidem sic ille, Aegyptium Sacerdotem D cum Solone loquentem inducens. Traditur enim vestra, inquit, Ciuitas restitisse olim innumerorum hostium copijs, que ex Atlantico mari prosectae,prope iam cunctam Europam, Asiaq; obsederant. Tunc enim fretum illud nauigabile, habens tria ore, di quasi vestibulo eius insulam, quas Herculis columnas. Cognominatis. Ferturque insula illa, Libya simul& Asia maior fuisse, per quam ad alias proximas insulas patebat adi tus, a, queex insulis ad omnem continentem c conspectu iacentem vero mari uicinam, sed intra os ipsum portus angusto sinu fuisse traditur. Pelagus illud verum mare, terra quoque illa vera Ii x erat

282쪽

erat continens.In hac Atlantide insula maxima, & admirabilis Apotentia extitit Regum,qui toti insulae illi,multisque alijs, &maximae terrae continentis parti, praeterea &his, quae penes nos sunt, dominabantur. Siquidem tertiae mundi parti, quae Libya dicitur, usque ad Aegyptum imperauerunt. Europae vero usque ad Tyrhenum mare . Horum vis omnis una collecta

nostram Aegyptiacam o solon, vestramque Atticam regionem,& quidquid intra columnas Herculis continebatur, inuasit. Tunc vestae ciuitatis virtus in omnes gentes enituit.Quae cum omnes magni nimitate, bellicisque artibus, antecelleret,

partim una aliis Graecis, partim sola,caeteris deserentibus,ex- B trema discrimina subiit, hostesque expugnauit,amicis seruata, vel reddita libertate. post haec, ingenti terrae motu magna dieiunius,& noctis illuuione factum est, ut terra dehisceret, vestros illos una omnes bellicosos homines absorberet, & Atlantis insula vasto gurgite megeretur. Quam ob causam innavigabile pelagus illud propter absorptae insulae limum, relictum fuit. Haec Plato. Quae necesse est contigerint post Saturni,& Iouis imperium: & e versibus etiam Sibyllinis scimns, nullum fuisse hellum, quod tam multas gentes , ac Reges complecteretur ante illud, quod Saturnus cum Titanibus,& mox Iuppiter cum CSaturno gessit. Deinde, post obitum Saturni,videntur maxima extitisse bella,in Latio potissimum: sicut ex Virgilio reserebamus illud carmen. Tum belli rabies, ita amor successit habendi. Amplius, post hoc in Italiam venere ex Hispania Sicani, ut Thucydides lib. 6. Dionysins primo,Plin. 3. cap. .& Ausones, siue ex Hispania, siue aliunde ante Deucalionis diluuium,quod extitit post huiusmodi terraemotum, ut insta aperiemus:atque idcirco post illud nihil de euentu huiusmodi mentio fit apud scriptores. Fauet his, quae diximus,quod, Iosepho Aegyptum D gubernante, metus suisse videtur a bellis. iccirco enim tempori conuenientia loquens ipse, uti sapientem decebat, atquec recentibus ocasionem captans, obiecit fratribus suis, quasi exploratores essent, qui venirent inspecturi, qua parte facμlius occupari armis Aegpti Regnum posset. Adiuuat has coli. iecturas, quod sterilitas illa annorum septem contigisse videtur e nimia siccitate, quando praesignificata est in somnio Pharaonis,e spicis uredine percusis;ac terra motus similiter eu

nire sole ut ob nimiam si citatetur.

283쪽

A Quartum tempus est, cum Iosephus Aegypto leges dedit.

ac tanta erat potestate,ut ad eum Pharao dixerit,Num inuem

re poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit λ Dine ergo ad Ioseph Quia ostendit tibi Deus omnia, quae locutus es, numquid sapientiorem, & consimilem tui inuenire potero Tu eris super domum meam, &ad tui oris imperium cunetiis populus obediet. Vno tamen Regni Solio te praecedam . Dixit que rursus Pharao ad Iosephum: Ecce, constituite super uniuersam terram Aegypti, tulitque anulum de manu sua,& dedit eum in manibus eius,vestiuitque eum Stola byssina,& collo

- torquem auream circumposuit, secitque eum ascendere super' currum suum secundum clamante praecone, ut omnes coram eo genuflecterent, &prepositum esse scirent uniuersae terrae

Aegypti. Dixitquoque Rex Aegypti ad Ioseph: Ego sum Pha

rao . absque tuo Imperio non mouebi quisquam manum, aut

pedem in omni terra Aegypti.Haec Pharao. Deinde coeperunt, inquit Diuina Scriptura , venire septem anni inopiae, quos praedixerat Ioseph, & in uniuerso orbe fames praeualuit i cuncta autem terra Aegypti panis erat, omnesque Prouinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent eseas, & malum inopiae - temperarent . Equibus habemus, post aerumnas, a Iosepho, V ac patre ipsius Iacobo exantiatas, ex quo venditus est ille a fratribus, & inseruitutem miserrimam abreptus in Aegyptum neque a cultu verae religionis destitit, quod eum reputarent

Aegypti iprofanum,&impium,& postquam simul infami calumnia criminis oppressus in carcere biennium suit, ac pater eius ipsum a bestiis dilaniatum credens, in acerbissimo luctu erat ,

eu tamen uterque sincerae pietatis inter omnes mortales essee studiosissimus, orbem totum calamitate maxima perculsum

non per alios fuisse subleuatum , quam consiliis, opera, meri tisque Iosephi, & Iacobi, quasi mundus tunc totus, omnisque D temporalium bonorum felicitas ab his duobus penderet, uti omnium rerum motus 1 primo mouente, lux Stellarum a Sole , ac sanitas cuiuslibet membri a capite existit. Quintum tempus estcum deiuncto Iosepho,ac Rege Aegyp- memorato, successitis, qui sibi proposuerat exscindere funditus Hebraicam gentem, iuberetque, ut omnes mares occiderentur,simul , ac nati forent,aut,nisi tunc intersecti essent iasumen proiicerentur. Reliqui porro Hebrei, in adificandis

molibus, di urbibus, atrocisiime sunt verati. Cum vero post obitu

284쪽

as L De Ruinis Gentium Regin

obitum Iosephi velint multi, atque in his Eusebius in Chro. nico, permansisse Hebreos in Aegypto centum quadraginta

quattuor annis,atque Aaron esset annorum octuaginta trium ,& Moyses octuaginta, cum locutus est Pharaoni de liberandis illis, atque educendis ex Aegypto, colligitur,lianc vexationem contigit se antequam complerentur annisexaginta quatuor post morte ira Iosephi. His namque exactis, ortus est Moyses, quo tempore iam maxime saeuiebat in Hebraeos Aegypti Rex, destititque ab enecandis infantibus post natum Moysen: Hebraei namque egressi innumeros eorum secum duxerunt, qui non fuerunt interempti, atque innumeri quoque erant,qui non attingebant aetatem Moy sis, varioque ab illa interuallo distabant sed nihilominus operibus nimiis affligebat Hebraeos. Atqui si quo unquam tempore ad interitum vocati sunt verat religionis custodes, hoc seculo fuit. A c, simul etiam, si quo totus orbis, atque humanum genus visa sunt ruere. Nam stimus, quot modis Aegyptus tota suerit diuinitus perculsa. nς-mo est,qui ignoret illius decem Plagas,primogenita omnia perem pia,exercitum Aegyptioru maximum cum Rege suo rubri maris fluctibus obrutum. Rursus istis iisdem temporibus, ut potat Eusebius in Chronico, fuit diluuium Deucalionis, cuius tanta clades extitit, ut creditum fuerit, periisse illo totum genus humanum, quo tempore Vmbri in Italia imperium lati stimum constituerunt, quod aquis plurimae gentes fuerint absorptae, ac siquae superfuerunt ad alissimos eorum montes confugere, atque in eorum potestate fuerunt Neque multo post

extitit incendium Phatontis,ut idem notat: quo conflagrasse Orbe totu paene existimarunt mortales. ac per eadem temporae Graecia aduenientes Pelasgi multas Vmbris ciuitates, castella ademerunt, multas Italis clades attulerunt quae nos sate persecuti sumus libri de antiquo ,&nouo Italiae Statu primi capite tertio, fusiusque explioabunt ur Deo iuuante in annalibus antiquitatum. Sub idem seculum Aegyptus, Danausque fratres Aethiopes occuparnnt Aegyptum, quam cum tot rylinis de latam reperiret ille, de suo nomine vocavito, .Dan usque in Graeciam prosectus,eiecto Stheleno, Argos expugnauit,aς dela Danaos populos itidem dixit. Quae narrant Eusebiu innico, Herodotus libro septimo, Apollonius in Argonauti libro secundo, Euripides,atque eiusinterpes Orestis glia tertiμ

285쪽

Aduersus imp. nlii Li IV. ass

A Aegypto vero occupandae auxilium videri posset e ulisset Aegypto Regi Hercules, cognomento, inquit Eusebiusinia. Chronico, Desinas, qui in Deorum numero a Phoenicibus est lia. bitus, Busyridemque Aegypti. Tyrannum post expulsos H bratos crudelissimum,qui e lybia prosectus omnia diritatis exessa atrocissime in omnes edebat occidit,de quo idem. Sic igitur hie est alius a Libyco,& Graeco,ut est apud eunde Iosephuque libro primo contra Apionem, Diodorum, & Ciceronem. Per haec eadem tempora,cum,regnante in Graecia Deucasione, Lycaon in Arcadia rerum potiretur, & Cecrops Athenis, quod B etiam Pausanias in Arcadicis libro octauo refert, Oenotrus, Lycaonis filius, e patria in Italiam,cum maxima suorum manu est fame cogente profectus, eamque adducens in potestatem, a se appellauit Oenotriam. Quid igitur, hoc tempore,quo sunt atrocissimis modis verae pietatis Obseruatores vexati, non est euersum λ Quid,non ruinam traxit λ Necesse est autem in Palaestina, ac finitimis locis, longe dirissima contigerint. Adonibezechenim Rex Chananaeorum,& Pherezeorum, fatetur, cunia

fuit a Iuda post Iosue mortem debellatus, septuaginta Reges. amputatis manuum, pedumque summis partibus, sub mensa C sua micas cadentes collegisse. Sicut aut Pharao iussit Hebrae rum mares occidi,aut in flumen proiici. Sic, pr ter Aegyptios innumeros mari obrutos,aliud institutum saeuissimum videtur in mores late inductum, ex quo ante Moysen natum coepta est in Hebraeos persecutio. Nam , cum Iacob in Aegypto commoratus est,nondum legimus , solitos Idolis homines immola. ri . Sed, postquam Moyses est egressus post annos minimum . octuaginta a coepta persecutione,multis in locis tantum scelus frequentabatur. quod constat e Levitici cap. I s. de xo. Bustrissimiliter e Libya, post expulsos Hebraeos, venienS,ac vicina . . D loca occupas, homines sacrificabat. hinc illud Latini vati si Aut illaudati nescit BuBridis aras. Georg. In Arcadia Lycaon,Deucalioni,Cecropique ςqualis, ut na rat Pausanias Ioui Lycaeo infantes ad altare mactauit, cu tame,

inquit idem,nihil vita priditum Cecrops sacrificandum dux rit Ioui supremo,sed liba tantum patria, vel, ut supra ex Eusebio reserebamus, bovem. Quamobrem probabile existimari potest, ex quo Lycaonis filius Oenotrus in Italiam nauigauit, ab illo hunc allatum more ut homines Saturno,ac mox etiam

286쪽

De timis Gentium, o Regm

Ioui sacriscarentur. Quid illud λ Sub haec tempora videntur Aregnum suum fundasse,ac sedem Laestrigones Formiis Sirenes prope Cumas in Italia, Cyclopes in Sicilia, a quibus homines

comedebantur, in belluas immutabantur, omni mentis usu prorsus exuti. Adeo cuncta ruinam ducunt,ubi religioni,ac religionis verae conseruatoribus bellum indicitur.

i Sextum tempus est, quo s pius Hebrei sunt in potestaten

alienigenarum redacti, atque ad tributa iis soluenda compulsi,d morte Iosue usque ad Sampsonem,quod est spatium annorum ducentorum octuaginta,quo sex prscipue temporibus Hebraei seruierunt exteris gentibus,nimirum Chusiam Regi Mesopota. πmiae, Aeglon Moabitarum, labin Chananaeorum , Madianitis, Ammonitis , Philistaeis, Ter autem dicuntur maxime ob Idol triae crimen afflictimam, tributum pendere, id tolerabile fulsit siet. Primum quidem, cum parebant Iabin , Regi Chananae irum:vehementerque oppressi ab hoc fuisse scribuntur annis viginti, quod accidit post Moysen defunctum centum quadraginta quattuor. Huic alia calamitas, paulo post, haud leuior, iuccessit, cum seruierunt Madianitis annotum septem spatio, ac suerunt ata oppressi, ut habitarent in antris, & speluncis. Hanc mox excepit alia,cum seruntur ab Ammonitis,ac Palaestinis vehementer,ac nimis afflicti,& oppressi annis decem octo. reliquae oppressiones habentur quasi leuiores a Diuina Scriptura. Post hanc igitur contigere bella in orbe,' &aerumnae,qnales antea nunquam,nisi superiores memoratis temporiabus . Graecia namque tota commota est aduersus Asiam,ad regni Troiani ruinam. Huic Oriens prope totus fauebat, illi Gnitimae insulae,ae gentes. sed euersio Troiae,ac Troiani imperii quamuis, decenni' bellum durauerit, leuior videri posset, nisi gentium migrationes, atque e patriis sedibus eiectiones innu- D merae accidissent .consecto bello Troiano, Diomedes in Iapygia gentes Dardorum, Monadorumque, cum duabus urbibus , Rpina,&Trica deleuit,&ab ipsius socero Dauno Apulia

Dauni, a Mcssapo Duce Messapia dicta: quae Plinius scrimis Idem Spinam cum suis accessit, Vrbem dis Hadriatim Mari

camque occiipauit. Beri euentum praeterea thitin intima Ita,

rito acripserit Latinus poeta:

287쪽

. I.

Aduersus imp. post . Lib. IV. υ

A Has autem terras, Italique banc litoris ora m, uge: cuncta malis habitantur moenia Graiis, Hic. Nuritii posum nut moenia Locri. VEt flentinos obsedit milite campos .L3ctius Idomeneus:hic illa ducis Melibri Parua Philoctetae subnixa Petilia muro. Alia vero ex parte Troianorum multi in Italiam concesserunt. Antenor namque, Ve netis adductis, Euganeos expulit, Patauiumque aedificauit. Aeneasin Latio consedit. Ac,nequid Italiae colonis lugubre his temporibus deesset, cum Pelasgi an . te annos septuaginta Tyrrhenis, atque Aboriginibus se se adiunxistent, atque in Etruria, Sabina, Vmbri Latioque multas oras tenerent, innumeris cladibus, ac vastitatibus attriti. sedes antiquas deseruerunt,atque in Graeciam profugere,ut resert Dionysius lib. r. qui recenset Vrbes ipsorum undecim sit, iter fas,Thucydides,& Plutarchus libro de claris mulieribus. Atque haec quidem contigerunt in Italia.. Iam vero,Graecis ipsis victoribus Asia direpta,& everse,non minores his clades obtigerunt. Nam Teucer a frate Telam ne haud receptus Cyprum petiit, partemque illius occupans Salamina aedilicauit, re mox ab Oreste est occisus. Philippus Ephyram. At Regum Rex Agamemnon, cum Regnum hereditarium recipere haud valeret, Creram inuasit,paulomst ab Aegisto est interfectus , quae narrat omnia Velleius Paterculus, initio historiarum. Vt merito inducatur Diomedes a Virgulio loquens:

Quicunque Iliacos ferro violauimus agros,i

Mitto ea quae muris bellando exhaulla sub aliis, Quos Simois premit ille viros infanda per orbem

Supplicia, s scelerum poenas expendimus omnes, Vel Priamo miseranda manusscit trine Mine Sidus Euboicae causes,vltorque Capbareus. Militia ex illa diuersum ad litus adacti, Atreides Trotei Menelaus adusque columnas Exulato inor vidit C clopas Vesses. Ita lRegna TVeoptolemi referam, versosque penate . . D cii iis Nomenei, Libycoue habitantes litore Locros Ipse MIcenaeus magnorum ductor Achivum l . I iconiugis infunda prima intra limina dexιra

ici a

288쪽

is τὸ Ruinis Gentium, st j.

Neque vero minora contigerunt aliis regionibias mala. Tu- :sebius vult in Chronico . Troiam dirutam, regnante in Aegy- μpto Thuori,vltimo decimae non e Dinastiae Rege. post quem volunt Dio lorus,& Herodotus, Rhemphim, Cheopem,Chephrenemque imperasse,&Rhemphim quidem cumuIandis duntaxat pecuniir intentiam. Cheopes vero, & Chephrenes Aegyptios oppresseruia , Pyramidibus extruendis defatigarunt, atque omni calamitatum genere onerarunt. Quocirca,inquit Herodotus, nominari illos Aegyptii vetuerunt, in scelestissimorum numerum retulere, ipsorum corpora,cinere sique exhumarunt,ac proiecerunt in ventos, & dissiparunt. In reliqua por- iro Asia quid contigerit, ignoramus,destituti testimonio Mario- nti scrip torum is Illud autem minus obscurum, regna Orsentalia temporibus his de subiecta fuisse Aethiopibus, ut supra reserebamus. Memnon namque Thithoni filius,opem tulisse dicitur Troianis, at que hos tributum Eluisse illis,uti Regibus supremis: quod habetur apud Diodorum. Illorum vero imperium non fuisse post haec tempora diuturnum,colligimus e multis. Verum nihil affirmamus, quod non sit instituti praesentis haec examinare.. Septimum tempus est,ut caetera mittamus, cum diruta est a Nabuchodonosoro Hierosolyma, Hebraeique abducti in Bab Ionicam regionem ex omni Iudaea. Nam leuiora sunt,quaecunque tristia contigerunt a Samsene usque ad hanc ruinam. Sed, quando hoc tempus est omnium maxime memorabide , & pli rima habet valde insigna, iccirco in sequens cap.reicietur. V Itimum sit itaque tempus Machabaeorumcuius tamen afflictio breuissima suit omnium,temporiisque exigui, licet a scriptoribus longa narratione gestorum diffusum,longa, inquam,si caetera Hebraeorum, de quibus agimus, euenta consideremus . Nam Mathathias annis duobus,Iudas tribus vixerunt. Atque i his viventibus, Hebraeorum clades illae extiterunt, de quibus ohabetur an libris Machabaeorum. Ac post haec tempora intra unius aetatis spatium, ut apparet in Chronico Elisebii,Fastisque Romanis,Charthago in Africa, Numantia in Hispania, Corinthus in Graecia, ebe in Aegypto,nobilissimae omnium ciuit res , a fundamentix dirutae. Inde Iegimus Romanos concisios hellis ciuilibus, & Italicis. Nam Sotiale illud, senestissimumque bellum est exortum, mox Sullanum, ac Marianum ciuiIO.

289쪽

Aduersis imp. pos I. Lib. IV. α

Α cisae. Secuta sunt bella Pompeii. Caelaris, triumuirorum . Cassiiquein Bruti,denique Octaviani, & Antoniit de quorum atrocitate diximus libris de antiquo,& nouo Italicae statu. Legimus praeterea,subuersa omnia prope totius orbis Regna,Regias stirpes,atque ad Romanos omnia redacta. Tunc Iuba, de iugurtha Reges in Africa sublati, Perseus in Macedonia, Genistius in Illyrico,Sςleucidae in Asia,Ptolemei in Aegypto, ipsum denique Persarum Regnum concidit,ac Parthi Scythica gens, in antiqua Persarun Regna irrumpens, nihil, non immutauit. Mithridates Ponti,ac Tigranes Armeniae Reges cum suis extin B cti, ita,ut in orbe quidem Romano,quod complectebatur quis quid excultum seret in terris, Ut in prooemio lybici resert Appianus,nullum sexet illustrius,ex antiquis Regnum post ipsum

Romanu' q*am Hebraeorum: quod quamuis Augusto imperante, post Actiacam victoriam, peruenerit ad Herodem,Iudararum plaςita sequentem, atque ex Abrahami stirpe, ab Esau d ducta,prognatum, sed qui non foret u genere Iacobi, aut ulla du decim tribuum,tamen adhuc remanebat penes septuaginta duorum consessum maximarum rerum legitima potestas.

qui consessus constabat e senatoribus duodecim tribuum,e quasi tibet deligebantur seni, sublatuique est trigcsimo Herodis a se nota Charistus deinde trigesimo secundo, aut tertio est ortus. vi in Chronico notat Eusebius. Ex his apparet, ubi contingit aliquid mali eultoribus fi cerae religionis, finisque est malo illi impositus intra eiusdem vel aetatis, vel Φculi spatium, matura multo,& acerbiora consequi in alios.iudicium namque summi Dei selet incipere ab ipsius domo,ut ait S. Petrus prospiciens suturam in christianos perse tionem, sed in hostes eorum diriora; quod explicaui mus signo de cladibus, & prodigiis. Vt appareat scit, D cet, religionem, cultoresque Illius esse in orbe

- tamquam primum mouens incRlO , aut solem inter stellas, vel caput inter membra, ac reliquis .mal esse postea in temporalibus ubi illi ma- Σ . I u

Recem

290쪽

Reeensentur maximi ealamitates, quibus opprosi sunt cuncti mortales, quo Jempore Iudaei fuerunt excisis Hierο-Dlγmis, in Ba lanica seruitute. Cap. IX . O N elucescit id tamen caecutientibus nobiis

nisi cum maximae clades , ac vastitates eueniunt. Ac, ne quis dicat non contingere obeas,quas attulimus,causas,quamuis id sepra libro i. explicauerimus, quaerimus, cir tam vaste,lateque pertinentes clades eiusde modi contingunt 3 curcon antea Z cur semper id euenit licet plerumque fatis esset . quod, fi daretur nobis uniuersitatem rerum perspicete, singuli umque euenta conferre , sine dubio intueremur, quam vere apta sint omnia, fieinter sese cohaerentia, ut a primis derivetur in subiecta, quis quid est mali, vel boni, ita tamen, ut semper veritas cum sitis Potentior emergat.Nunc ad illud veniamus,quod septimo loco a nobis erat supra explicandum.Sed antea nobilissimam lare miae, atque Ezechielis praedictionem referamus, qua palam ficcuersa a Nabuchodonosor o Hierosblyma. seriarem, ut genteuorbis totius,post annos septuaginta , qui remissioni, aut castigationi quasi terminus quidam dari solet, inciderent iri, maximas ruinas. Sic igitur ille Deum verba facientem inducii e Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super Regem Babylonis,& super gentem illain, dicit Dominus ini auriatatem, eorum, & super terram Chaldaeorum, de ponam illam in solitudines sempiternas,& adducam super terram illam omnia verba mea,qu ae locutus sum contra eam ,omne quod'seri' tum est in libro isto,quaecuque prophetasiit Ierelim duersus omnes gentes, quia seruierunt eis,cum esctent gentes multa ,&Reges magni, de reddam eis secundum opera eoru & seeundum fusta manum suarum : quia nec dicit Dominus exercituniri Deus Israel. Sume calicem umi furoris hurus demanu,& pr

pinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te,& bibent, & inebriabuntur, & insanient a facie gladij, quem ego mittam inter eos,& accepi calicem de manu Domini,& propia naui cunctis gentibus, ad quas misit me Dominus Hierusalem,&Ciuitatibus Iudae,& Regius eius,&principibus eius , ut darem eos in solitudinem in stuporem , & in sibilum , di im

SEARCH

MENU NAVIGATION