Lucæ Tozzi Opera omnia Lucæ Tozzi ... In reliquos Hippocratis aphorismos commentaria pars tertia. Ubi universæ medicinæ ... quam dilucide explicantur

발행: 1747년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

Liber Quintus.

lam nervos, ct nervorum liquorem depravat, unde postmodum convulsio, aut singulistus. Vitium autem lannuini illabum acorem plerumque refert, qualis an aqua lygia : at vero ab acidis iacile nervi proritantur, reeonvelluntur, atque eo magis, magisque, quo per haemorrhagiam ei latior fit languinis motus , & ac dum laborans impetuosius su-rit , & quoquoversum irruit. Non est autem necesse , ut junctim convulsio, di singultus

moderatam sanguinis evacuationem c

sequantur; led satis est, si altet utcr contimgat etenim pro majori, vel minori hujus, vel alterius partis affectione, modo una, imodo alaera convellitur; atqui convulso ventri. Olo contingens, singultum parit: Quin apud . plerosque controverti solet, num singultus ad ventriculum, an vero ad septum transversum potius referri debeat, ob fibrarum comm nem utralisque texturam: quam rem si ventriculi revera affectio fit, dissicultatem om. Rem elidet, ut propterea convulsio, quae musculorum aegritudo est, ad ventriculum refero Tl non pollit per singultum , cum ventriculus mutatiosa pars non sit. verum etsi ventricu tus proprie ad musculos non reseratur, fibris amen Carneis est intertextus, quemadmodum

plerisque Anatomicis est animadversum. Sed quamvis ad sanguinis acritatem , convulsionem, ac singultum ex immodica

sanguinis evacuatione provenientem Fetu.

terimus , subest nihilominus alia causa , ob quam nervorum principium ab istiusmodi

evacuatione coamciatur e quippe ubi languis plurimus profusus est , nervoram liquor fatiscit , & rorida illa substantia , tua eorumdem fibrae irrorantur in statuino, ex non suggesta materia a sanguinis glutine dependente , facillime conto quentur 3 α eo magis quo partes sangui. nis aeriores redditae sint, ut dictum . '

Eae nimia purgatione , est via o , απ sim guttvr superveniens, malum .

Hoc alio Aphorismo Hippocrates ge

neraliori sententia, quod de evacuationibus ab uno , vel alio medicamenti genere promotis retulerat, ex quacumque evaeaatione immoderata edo et, ut propterea videatur praecedentium Aphorismorum ravitio , ct causarum inserentium convulsionem epilogus , & torollarium . Quoties enim ex nimia purgatione convulsio, aut singultus accidit, temper arguitur in erna aliqua caula nervos, ct nervorum priati piam afficiens.

ita ut, quae nimiam evacuationem PTOm v

rit, eadem convulsonem , & singultum aD serat . di sive evacuatio sponte naturae suta orta sit, sive a cathartico vehementi sit excitata. Quoniam vero dixit ex nimia purgatione , indicare videtur non quamcumque evacuationem, ex quibusvis ductibus cor πω ris habitam, sed tantummodo per alvum.& intestina 3 etenim usus est voce graeca, κα μου quae proprie alvi dejectionem sigm-l cat. Attamen visum aliquando est ex mictu sanguineo a canthariditas excitat , in tus convulsi vos prodiisse. Verum facilius. frequentiusque contingunt convulsiones exsuperpurgatione, quam ex alia quacumque evacuatione 3 imo singultus, qui ad ventriculum pertinet, nonnisi ab immodi ea ev cuatione per alvum oriri potest, ob communem nervorum , & membranarum textu

ram . Sed & non raro sanguis ipse ex hyper eat harsi funditor, re eliquaturo unde post. modum, praeter virium iacturam , fit quindam acritas in omnibus humoribus a languia ne procedentibus , quae convulsionis causa. est, ut antea dictum. At vero xx cunctis partibas corporis magis afficitur xentriculus , di cerebrum 3 ventriculus quidem ab

acri cathartico, ejusque immoderata evacuatione : Cerebrum vero ob peculiarem sui imbecillitatem , & succi nervicei ex haustionem , unde postmodum singultus ex

uno, convulsio en altero oriatur.

APHORISMUS V.

Si ebrius quispiam repente stbmutuerit, comvulsus moritur , nisi febre corripiatur raut ubi ad boram pervenerit , qua su

viamur erapvis, vocem recuperet.

INter caeteras causas convulsionem inse

re Valentes , recenset speciatim hoc loco Hippocrates ebrietatem , per quam cer brum , & nervi proκime affecti soporantur, cum omnibus notum sit exinde cerebrum vacillare, & corpus universum in sensu , motuque animali vehementer offendi. Quamvis autem ebrios hic memorat, non tamen explicat, unde ebrietas ipsa contingat , nam licet plerumque ex immodico usa vini illa oriatur, passim tamen eamdem seri experimur ab asiis liquoribus in sermentationem adacths, quemadmodum de cerevisia latis notum est , itemque de succis fructuum, praesertim Dactylorum, Fragorum , Pomm rum facile fermentescentiun . Aliquando

etiam

22쪽

Aphorismus V.

etiam observatum, ab immodico usu lactis, potissimum acescentis , inductum suisIe i dem 3 quin & non aliunde sit , cur pueri retes faelle in somnum delabantur., Qua mobrem crediderim, Hippocratem conlulto tacuita liquoris potionem , sed indefinite ebrietatem undecumque provenientem , re serre voluisse , modo talis sit, ut aphoniam, ac deinde convulsionem pariat Sed ne dum ex assia mptis liquoribus , verum etiam explerisDe vaporibus, halitibus , bene , vel male olentibus, ebriorum ad instar, somnum induci possie compertum et ι sic plerique m morantur ex moscho, ambra croco ι alii ex peto, carbonibus I alii aqua ardente . similique spiritu soporat r. Idipium ex cellis .vinariis , ex mephitibus u sodinis , crypta Angu jana prope Puteolas , alitique . ut cunctis notum, observatur. Quare quaecumque possunt nimia , ac subita evaporatione cereinvrum gravare , aut excursiones spirituum ,

& roridae ceresti substant in irrigationem in- ercipere, poterunt quoque soporem, & a-phoniam inserre. At quamvis haec ita sint, specialius videtur hic intelligendos Hippocrates de ebrietate ab epotis liquoribus inducta, potissimum autem a vino, eoque me rato , cujus usu bibaces Graeci saepes ius nedum ebrii , is etiam convulsi supremum diem obire cons verant ι unde deductum videtur verbum illud graecari, is perr-- rari, hoc est Graecorum more bibere. Cum igitur ex ejusmodi ebrietate repentina con . tingit a phonia , edocer Hippocrates suturam paulo post convulsionem, ut proinde ebrius aphcmus, non a poplecticus, sed convulsus moriatur.

At qua de eaula eonvulsio ebrietatem suta sequatur , si illa a phoniam attulerit , non est levis momenti dissicultas , ex quamvis

eteres omnes interpretes cum Galeno ad vim vini, conditionemque retulerint, quippe illud cerebro insensum dic tur, non tamen bene evinci pote st , quamobrem sopinrem , & aphoniam inserat, attenta praese lim vim natura , quae calida a Galeno, Caeterisque ponitur . Quo sortasse respiciens idem Galenus a. De eos morborum , ut hane dissicultatem tot veret, scripsit, vinum m derate rumptum naturalem calorem au- re posse , immoderatius vero potatum, igulos morbos excitare . Et 3. de Temperam

D subdit, non semper illud calefacere sed ubi pIus fuerit epotum , quam eVinc

possit a calore naturali, frigidos morbos g puta a popIeaiam secarum, convu di tetanum

his satisfacit dissicultati propositae ν nam si

moderate sumptum calefacit, certe a krtio ri magis calefaciet immodice potatum. Sunt visura. qui solo eiusdem odore inebrientur vlusit dc alii, qui ex epasdem usu immodera to vigilene, febricitent, ac delirent, ut m .pterea non perpetuo verum sit vinum rem. gerare , atque adeo soporem inferre. Sed etsi vinum immoderatius epotum sopores afferat, maleficio vaporum cerebrum Occupantium. c gravantium , cur est, quod convulsionem etiam a Grae, & motus eonvulsivos , qu non sine acritate . dx vellicatione continingunt 1 quia dc plerique per ebrietatem fiunt phreneticis similes se ac delirantes, quousque vinum edormierine , quemadmodum testatur de suis popularibus Hollerius hic o

Probabilius eapropter dicendum, vinum,ic aeterosque liquores ad caput facile effumantes , fermentatione indebita in ventriculo

promota, acorem talem, ac tantum contra

here sulphureo narcoticum, ut halitus, a vapores illuc pertingentes, non solum C rebrum , ejusque roridam substantiam in sarciant , di obtundant, verum etiam figant, hebetent, ae Rupefaciant, unde Primum aphonia ι siquidem recte Seneca , DU.83. vinum opto , elleboro, & veneno comparat, quod nimirum mortiferum, v. 'lam lomniferumque sit . Et Lucretius libr. 3. Pl. lib. de Natura rerum . 's . . Cum vini vis penetravit

Aeris , is in venas distegit diditur a

Consequitur gravitas membrorum, prinpediuntur Crura vaciluvii, tardescis Lingua , madet meas ,

Nant oculi , clamor , fingultus , iurgiae istunt . Et quoniam per ejusmodi aeorem fibrae

nervorum UelIicantur, dc compunguntur ,

propterea fit, ut post aphoniam convulsio iubsequatur, qua nervi ad vim principium retrahuntur , idque speciatim facta transpositione in nervos, de musculos labiectos, potissimum cervicis, ex spinae, vel etiam labiorum , mandibuIarum , ut in spasmo Cynico. Testatur autem Cicero eos , qui reIi quis potionibus inebriandi vim habentiabus repIentur . in omnem partem , ex in dextram, ex in sinistram , & pronos , dc lupinos eadere, qui vero sunt vino inebri ti , retrorsum solum, atque supinos decumis bere : nervis scilicet per cerebellum praeci- me ad cervicem, ec spinam pertinentibur

venuntamen neque t affectis. Accidit itaque .phonis, seu vocis

23쪽

α Liber Quintus.

privatio, quoniam nervi potissimum vocais es assiciuntur , qui per guttur , ec sauces . aliasque partes circumjacentes diffunduntur, unde etiam lingua in suis musculis, di ne vis offenditur. Et quamvis aphonia proxime accedat ad amplex iam , non tamen Omnino cum illa confundi debet; etenim per apoplex iam respiratio graviter laeditur; at vero per aphoniam illaeta illa remanet, os sensis dumtaxat musculis, & nervis vocalibus . Sed & amplexia desinere solet in paralysim ι aphonia vero potius in convulsionem . Adnotat autem Hippocrates intex. repentinam obmutescentiam , siquidem ista omnino morbosa est , & convulsionis Prodroma : nam si forta me sensim ebrius obmutesceret per soporem , qui ex ebrieta. te plerumque contingit , certe in convulsionem non desineret : at vero cum Teis pente Obmutescit, convulsus moritur : significatur etenim vitium tale ex ebrietate

cerebro, cerebrique meditullio fuisse illatum, ut spiritus animales , dc roridam ner. vorum substantiam violenter admodum si-gat , atque coarctet , ut propterea fibrae nervorum pol modum contrahantur , dcconvulsione satiscant ab acore eorumdem vaporum : quippe partes vini aeriores in nervorum substantiam repunt , dc t torquendo fibras convellunt. Acescere autem in his vinum ostendunt ructus , dc vomitus plerumque ab ebrietate evenientes, ex

acore vero nervorum , memhrauarumque

fibris inducto caput vacillat, trepidant artus, oculi rubent, dc coarctantur , pupilla constringitur , lingua contrahitur , dc titubat . Sed & spiritus ipse e vino elicitus ope destillationis, accidas in se continet partieulas, quibus corrugandi , atque

roborandi vi pollet; unde vulneratis par-pibus admotus nedum sanguinem sistit, sed& fibras discissas conglutinat, suppurationem prohibet, ac tandem vulnera ad cerram tutamque cicatricem perducit. Hanc autem lethalem ex ebrietate convulsionem sola febris praevertere potest, quippe per eam facillime, atque citissime dissolvitur, quidquid in nervis, ac musculis

magulatione concretum est. Hinc idem Hippocrates pluries etiam advertit, tum in A. phorismis, tum in Coacis praenotionibus , convulsionem superveniente febre desinere, ut ' nos alias adnotavimus . Debet autem kbris superveniens non omnino levis esse, sed aliquam praesesesre magnitudinem, qua possit compactam in nervis materiam acore

vitioiam dissolvere, imo etiam per iudor ,

ut urinam expellere. Verum non dixit Ἀγpocrates omnino per febrem eonvulliam ex ebrietate convalescere, sed dumtaxat non ex convulsione perire t fieri enim potest , ut adhuc per febrem intereat nulla adhuc convulsione detentus: siquidem si febris talis sit, quae causam convellendi deprimat, neque vitium aliud in caeteris humoribus pra lupponat , proculdubio & convulsionem tollet, dc ebrium in pristinum salutis. statum revocabit. Si vero febris superveniens ex malo sortasse corporis apparatu alios humo res inficiat, di alia insuper pariat symptomata, etsi convulsionem auferat. , poterit ex a Ilo capite mortem inferre, cum acidi,

vitiosique succi convulsionem asserentes , ira alias partes delati, bene possint febrem marali moris excitare . Itaque conseret febris su perveniens convulsioni, sed nihilominus p terit ex alio capite nocere . Et quidem plurimum verendum, si febris, quae supervenerit , intra triduum , vel quatriduum ausomnum non contulerit, nec intra idem tempus deserit, quemadmodum idem Hippocrates admonuit in Coacis praenotionibus.

Adjecit Hippocrates in Aphorismo , posse convulsionem ex ebrietate inductam amo veri ex spontanea ebrietatis solutione, unde inouit: aut ubi ad boram pervenerit, qua ervulae semuntur , vocem recurret . Qua m rem etsi febris nulla superveniat, si tamen per id temporis, quo crapulae lol vi solent, loquela restituatur, convulsus ex ebrietate convalescet. Hine notare est , convulsionem non statim lupervenire a phoniae ea ebrietate , sed post aliquot horas, aut etiam dies integros : nam tunc assectio in nervis,& cerebro firmiter haerens designatur, quam nuIlatenus potuerit Natura vincere , & de, bellare. Quantum autem temporis videatur

posse exigi ad ebrietatis solutionem , dubium esse potest hoe loco. Et quamvis Galenus

tu commen . pro vini conditione , & codiporum affectorum habitudine, aliquos dicat postridie, alios sequenti die , stlios etiam tertio ex ebrietate resipuisse ν id tamen foditasse verum in vino potentiori , crassior que , quod istasse sua tempessate erat in

usu φ at vero ex usu adhuc immoderato no stratium vinorum, numquam non ante uinnum diem era puta soluta visa est, larte quia noli ratia vina , non tam erassiora sunt , neque tam difficilis distautionis : luamquam non his assileta eorpora gravius ubinde assiciantur , quemadmodum expinrimur in Teutonicis, caeterisque Septentri

natibus . Conduciae in hoc idem varia cor in

24쪽

tis textura: nam pueri , foeminae , debile

eaput habentes, α quicumque sunt texturae mollioris , rariorisque , iacillime ebrietatem incurrunt, etiam ex usu vini levioris, cum contra , texturam nacti duriorem, exercitati , assueti, merum etsi biberint , disfieilius inebrientur. Qua autem ratione his succurrendum sit, ne in convulsionem incidant, de ex ebrietate liberari vocem recuperent, scite quidem edocet Hippocrates, a. de morb. ubi hanc eamdem sententiam repetens , sic inquit :si quis ex ebrietate vore privetur , flatim sane ipsum febris eorripiat, sanar sit 3s vero non eorripuerit, He tertia moriIur.

si itaque in Ae affectum inrideris , multa

νet , bae ais sopore pressius iaeet , postridie

sanus exurget ἰ si vero surgens bilem vomuerit , insanit, os moritur, maxime is quimoua diebus , si non dormierit . Huic grturbaee facere oportet , musta calida lavato , donee ad se redeat: deinde copioso oleo uti. tum mollibus in stragulis repone, ac contere eum silentis, o, tu tenebris , plurimum enim ex balneo dormit, is, fi dormim it sanus evadet. Postquam autem redierit, primis irrbus , aut quatuor diebus miliam te se, aut ptisanae Iureum sorbeat, is, vinum mellis speciem referens bibat. Deinde eois utatur mollissimis , ae paucit primum. Et iterum lib. 3. subdit. His vatidas flem nutationes excitare convenit , et erem bilem ducentem, O, ipsum validum iniis .re. Ivodffensum aeger reeeperit , Gauae sue um in multa aqua ealiis dato, quo quam eitissime νevomat. Postea attenuato , aeibo abstineto, usque ad septem dies . D trabendus es , is, a linua Duuit , ε --uam eo rebendere possit. Uerum nos pluries vidimus sedatas eiusmodi ebrietates iteratis lotionibus pudendorum ex aqua gelida: mirum enim, quam istae partes cum cer bro consentiant, dc madorem , frigefactio. nemque eidem communicent. Sunt dc alii, qui a sumo tabaei id ipsum assequuntur, dc alii sternutationem moventibus . Sed praestaret vomitum incitare statim, ac imminaeilae vinum tuerit epotum , dc antequam temulentia sit confirmata a Quod , dc ab

Λthenaeo memoratum inveni , lib. II. cap. κ. in 1is. Caeterum ebrietatem praecavere referuntur altium , de amygdalae amarae ,

si antea sumantur. Et quidem de alio ex-i

tat auctorita4 Hippocratis q. de ratione vi ctus in acutis, dum inquit: optimum es t ε

rurus es , futurur etrius. De amygdalis vero amaris praeter graves alios Auctores , testatur Plutarchus , M. θυο eorum, quos. o. ubi Medicum memorat in comitatu Druli Tiberii Caesaris filii, qui eum quinque , vel sex amygdalas amaras ante compotationem edisset, omnes bibendo superabat: sed deprehensa fraude , prohib tus ne id faceret , facillime a vino devictus suit. Unde autem id fiat , curiose a plerisque quaeritur . Novi di ego alium , aut seipsum ab ebrietate frigidae aquae ha u paulo ante comessationes praemuniebar de quidem seliciis mo successu . Apud Athenaeum , m. I. cap. 3o. Brassica , ejusque vsemina commendantur , quod praecomella Κer. L s. potatores ebrios fieri non patiantur, quin, . oc in qua vinea nascuntur brassicae, vinum progigni debilius dicitur . Μulta alia ad ebrietatem arcendam recenset Lacutus Lusitanus, M. 3. Prax. admir. observ. I 23.Μer icurialis variar. Ita. Bb. q. cap. 6. Ioannes

Langius , Epistol. his. I. Epist. 3o, prae

ter alios. Pro coronide tandem advertere non pigebit , cautos , attentosque oportere esse

Medi eos in ebriis internoscendis , Ac iudi handis , ne illos cum amplecticis conlanis 'dant, ec uti amplecticos tractent, magna cum salutis aegrorum detrimento , dc nota sine sui ipsorum honoris infamia . Memi ni ebrium quemdam ab ignaro quodam Μedieo , qui illum a popleti cum existimave rat, adeo perperam tractatum frictionibus, cucurbitulis, vesicantibus , imo ad verticem capitis ignito sero cauteriatum , ut postquam experrectus se tam afflictum , tortumque vidisset , Μedicum ipsum, nisi fugam arripuisset, veluti sui tortorem, ac hos em peremisset. Id ipsum non ita pridem mihi retulit dignis sinuis quidam Praelatus evenisse Romae cuidam suo famulo, dc nonnisi magno cum Medici deri tu . Equidem amplectici praeter toporem, respirationem habent graviter laesam , pulsum inaequa. lem , pallentem vultum, vel plus julio rubentem , dc tumidum: Ebrii vero lomnum suavem dormiunt , in cunctis bene se habent e dc si convelluntur, ab ipsis motibus nonnumquam excitati, statim exolvuntur, dc valento

25쪽

is Liber Quintus.

, At in hoc Aphorismo Hippocrates s exemplum Tetani, ut inde terminum

convulsionis in interitum desinentis conjiciamus. Resertur quippe Trianas ad convulsionem, velut species ad genus , siquidem Tetanus est nervorum tensio aequaliter in toto corpore facta, per quam illud rigidiam , di immobile remanet , cum partes anteriores aeque, ac posteriores contrahantor ἔ unde Galenus in rem. inquit, illum esse affectum compositum ex Empros holono , idest tensione ad anteriora , de opisthotOno, idest tensione ad posteriora. Cum ergo contingit aliquem Tetano corripi, id est aequalem pati ad anteriora , &posteriora contractionem, facile est, ut intra terminum acutissimorum morborum . qui est quartus dies, intereat. Arguitur enim exaequali ι. dc vehementi nexuorum per Partes antepiores, dc posteriores excurrentium assectione, plurimum gravari naturam , & mul. am, potentemque eme cauiam , quae potuerit cunctos utriusque partis nervos afficere , unde Post modum omnes fere operationes , dc potissimum vitales Offendantur . Si vero terminus quatuor dierum transigatur , quia sensim morbosam causam cedere indicio est, ac pedetentim concoctione dis.

solutam sensibiliter, aut inlata sita litet expurgari 3 proinde si hunc terminum egrotantes

evaserint, nullo negotio revalescent.

Verum animadversione dignum est, non dixisse Hippocratem quarto die Teiano asse-cios interire, sed infra hoc tempus posse periclitari ; unde & prima , & secunda , dc tertia. d te etiam obire poterunt: quamquam , dc plerosque novi etiam ad septimum perii sese, qui nimirum viribus, Ac aetate praepO. tentes , violentiam morbi diutius. sustinere

potuerunt iaverisimile autem est ex majori, vel minori vitiosi humoris aciditate, ejuscemodi varietatem Tetano affectis evenire: ubi enim aciditas pontica nervos affecerit,dc praeter contorsionem , ac rigiditatem is stuporem attule it, certe mors citius accidet,. atque inevitabiliter: ubi vero potius corpulantia, quam acore summo nervi suerint divexati , non solam in longius tempus Teianus protrahetur , verum etiami paulatim remittetur , dcia lalutem desinet ἀ M .

Etsi insuper Hippocrates dieat post quar

tum diem Tetano correptos sanos fieri, nota tamen credendum est statim de absque ullo auxiliis medico illos sanaricum nervi , dc musculi, affecti non subito 4n pristinum salutis statam remitti possimi , absque eo , quod fili mores perissos diffusi sensim disso vantur , dc evanescant. Quare exponendus Aphorismus est, ut licet post quartum diem Tetano correpti mortem evadant, post longius tempus, tamen in pristinam salutem mstituantur . Sedi dc neque perpetuo verum est, quod post quartum diem mortis periculum effugiant, cum aliquando observatum sit, etiam in septimo, atque etiam post septimum illos esse periclitatos. Forte autem, tempore Hippocratis citius sanabantur, sive ob lalubriorem incolatus constitutionem ,

sive ob fortiores corporum temperatura I, si veetiam ob temperatiorem victus rationem .

Quo denique pacto isti iuvari possint, ut

saltem post quartum diem mortem effugiant, dc in Ialutem revocentur, inquisitione diagnum ia Et quoniam musculorum , dc ne i vorum affectus dependentes ab humoribus, vel sudore copioso, vel abundantiori urina solvi consueverunt ι proinde opportunum erit, utroque hoc praesidiorum genere in illis uti. . Verumtamen vitanda erunr ea , qyae acriorem conditionem nacta sunt, dc Nolanti altati praedita, ne scilicet ex his nervi , dc musculi proritentur. &conMulsione impe sius assiciantur. Conserunt ea propter, quae molliter Iaxando, blande admodum hum res alliciant, & educant. , unde decocta ,. leu potiones quidem humefacientes, ex medicamentis tamen dimolventibus, oc robo rantibus paratae, proficuae erunt itemque sudores proliciamur ex balneis vaporosis , .' quibus de porr cutis leniter laxentur', dc. humores in musculis , & nervis impacti molliantur, ut sine noxa fluitent. In eum, dem usum saepius contulere unctiones ex oleis, ec lini mentis emollientibus simul, de roborantibus : quod sane perpetuo obsese vandum in omnibus affectionabus nerv

rum .

Muibuscumque morbi comitiales sunt ante

pabertatem , minationem accipiunt,

bustumque autem vigesimo quinto , ferr

eommoriuntur ..

Ira , iuvenes morbo comitiali coram rosis

26쪽

Aphorismus VIL

P cis, mutatIone maxime aetatum 'liberari ι λε pro juvenibus , iuniores exposuimus ι'

hunc eamdem sententiam clarius explicans, inquit, ante pubertatem mutationem illos aeripere , poli Vigesimamquintum annum vero, lare temper commori solere.

Comitialis morbus idem est , ae Milepsia, quasi supra captio, quoniam Epineptici veluti a superis, seu divinitus capti, dic sulmine icti videntur, vel quod supernis par. tibus , id est cerebro afficiantur ι cumque publiee, de in comitiis Plerumque corripe. rentur, perterritis adstantibus, iisque mox etiam abscedentibus, comitia finiebantur :Comitialis morbus appellatus est . Hine

Quintus Serenus cecinit.

.EI subiti species morbi, cui nomen ab

suas suri nobis suffragia iusta recusat.

saepe etenim memoria urs languore ea.

Coneilium populi Labeo Barrenda dare- i

Is ergo si ante pubertatem accidat, mutationem , oc quandoque etiam sanationem Deile sortietur; ineunte nimirum aetate juvenili . Est autem pubertas aetas illa, quae a decimoquarto ad vigesimum primum , vel vigesimum quintum-- extenditur,

re quamquam pleri sque visum sit a decimo

octavo anno ad vigesimum quintum , non puberes, sed adolescentes esse appellandos , attamen pubertas hie , oe adolescentia simul una confunduntur. Itaque si contingat pu. heres intra Me tempus, &ame vigesimum- quintum annum corripi morbo Comitiali in aetatem vegetiorem, puta Iauenilem progressi, mutationem in melius subibunt. Sed qua de causa id accidat, non bene conis venit inter Interpretes. Malor aurem illo. Tum pars cum Galeno existimat id illis bene succetaere, quia Pueritia, oc pubertas propter humiditatem , & cruditates, in ea aetate laciles, obnoxia est .Epilepsiae, ut pro pterea Puerilis morbus sit etiam appellatusι facta autem mutatione in juventutem, hinmida illa temperies in liccam , magisque calidam trasmutatur, indeque fieri, ut mutationem in melius subeat. Uerum crediderim id potius evenim ex solidiori , consistentioriisque fibrarum nervearum textura , quippe quae , per platam mutaticinem , magis, magisque contirmantur ι ec exoluta illa acri sanam is sero sitate, non tam facile deinceps tri pruritantur, nec abiunde vitium in re. Iiquis humuibus inductum, adeo contumax,

Δ pertinax erat , ut per ejusmodi aetatis mutationem nullatenus in sino , ac tandem labini possit I verumtamen neque diaxit Hippocrates revera pin pubertatem ripite pilam sanari, sed in melius solum ata ire r fieri enim potest, ut epileptici insultus adhuc post pubertatem repetant, nuntat tamen adeo insensa , ut violenter avi huc extorqueant , dc convellant , quinimo oc rarius , dc per longiora in te valla molet ent , quemadmodum pluries a nobis est observatum. Iure ergo scriptum est , tum hic , tum apboν. 4 I. Secuui . mutationem solum accipere . Sed dc alia quando contingit mutationem hanc epit plicos subiisse in aliam aegritndinem alia

quanto degenerem . Novl quemdam , qui

cum epilepticus in pubertate suisset , post

vigesimumquintum annum , non m pilus

epilepsia , sed palpitatione , dc cordis o

pressione laboravit, citra sensibilem mea. tis laesionem : sed dc plerique status mutatione, uti puellae ab erumpentibus menstruis, aut inito connubio , prompte admodum

convaluere .

Advertere tamen est , quod ejusmodi mutationes in melius, iacilius contingent larva ta simul exacta victus ratione ι unde si foristasse puber epilepticus errata in victus genere perpetim committeret, proculdubio etiam post vigesimumquintum annum eumdem C mitialem morbum esset perpessurus. Hi aequi mutationem in melius etiam sub spereeuperandae fa Iutis sunt opperituri, exactam victus rationem larvent, oportet, fic cum illa salubrioris quoque aeris incolatum , quemad modum ex cit. Ab As. secundi colligere est. Quoniam vero post vigesimumquirinum annum epilepticos interire scribit Hippocrates, dubitari proinde potest, num de illis intelligat, qui in pubertate epilepsiam conistraxerunt, an vero, qui post vigetiimumquintum annum epilepticos fieri contigerit, ac propterea his recuperandae salutis spes omnis absit 4 Et ad primum, putaverim eos intelliis gi interituros, vel saltem cum epilepsia commorituros , qui licet ad senium perducti . post vigesimum quintum annum in epilepsiam inciderint 3 secus vero , qui eat pubertate affecti beneficium mutationis post vigesimumquintum annum non sunt sortiti retenim hi plerumque consenescunt, &2nsim, ac pedetentim mutatione aliarum aeta tum in melius semper abeunt 3 qui vero post vigesimumquintum annum morbum comitialem incurrunt, duplici ex capite v, dentur dissicester convalituri, uno quidem, quia in juventute corripiuntur , unde is

27쪽

ndis , Liber Quintus

eausam proeuldubio praepotentem arguit ,

tui aetas juvenilis obsistere non potuit: altero, quod nullam in melius mutationem sint in caeteris liaccedentibus aetatibus spe. raturi, quippe per has semper in pejus ruunt, satiscente natura per sanguinem , Caeterol-que liquores, qui semper, semperque hebetiores , aeidioresque evadunt: Quamquam, si sortasse eκ male ante acta vita morbus eomitialis acciderit, possit usu medicamentorum , & salubriori regimine instituto , in meliorem etiam statum ille revocari. Umrum Hippocrates de ea epilepsia videtur hic locutus, quae ab his , quae sponte per aetates homini accidunt , provenire solet, nulla propemodum externa caulaser specta. Sed an revera simul una illa a necti commoriantur 3 ulterius ex textu addubitare licet . Uerum cum Hippocrates scripserit it los , fere commoti, idest simul una consendiscere, dc ad interitum perduci , propterea robabilius est dicere, non omnino , dc in talibiliter ad mortem , usque patientes comitari , sed ut plurimum solum. Quo pacto non semel vidimus etiam in aetate consistenti, &in prima senectute , epilepsiam desiisse, superstite adhuc patientis vita. At vero non inde deducendum est, eos qui ultra vigesimum- quintum annum sunt hoc morbo correpti, esele in senio commorituros, nam ineunte viri inlitate , plerumque visi sunt periisse, commutata praesertim Epilepsia in Apoplex iam . Quare verbum illud commori, non debet reis ferri ad aetatem senilem patientis, quasi vero ad ultimam aetatem morbus ipse protrahatur , ct tandem desinente vita , desinat 3 sed debet reserti ad ipsum morbum comitia. lem, qui cum non amplius patientem deserat , eo illum deducit , ut tandem interficiat, adeoque simul cum ejusdem interitu desinat, ut propterea videatur quodammodo dici posse

commori morbum cum interitu aegrotantis.

Quibus denique praesidiis ejuscemodi aegri.

tudini, tam ante, quam post pubertatem , occurrendum sit, late a nobis enarratum in

parte mirinae practi ea.

APHORISMUS VIII.

Ivisumque morbo laterali laborantes , inquatuordeeim diebus non repurgantur, i ad suppurationem vertuntur.

DE pleuritidis progressu , dc eventu

agit, hoc Αpnorismo Hippocrates , iliamque intra quatuordecim dies non repurgatam , in suppurationem tendere docet.

Verum ad exactam Aphorismi intelligenistiam, oportebit plura primum examinare. Et primo, cum de pleuriticis agat, qui intra quatuordecim dies non repurgantur . in dubium verti potest, an computus i st tum dierum fieri debeat ab initiante , Eccruda pleuritide , an vero a pleuritide ad

maturationem , declinationemque perdu.cta . Pro cujus dissicultatis solutione meminisse decet , pleurit idem esse speciem inflammationis factam a sanguine alicubi iavasis sanguiferis pleurae , vel etiam pulmonis qua parte praesertim pulmo sup riori pectori alligatur haerente . Noa

enim videtur hic Hippocrates de pleuritia de , quam spuriam vocant , sermonem secisse, quippe cum is subdat , ad suppurationem verti, dc nonnisi , quae exquisita dicitur, utpote a sanguine iacta, in suppurationem verti possit , proculdubio , quae exquisita est, videtur hic specialiter ad n lata . Cum ergo inflammatio a sanguine facta egeri nequeat, priusquam maturitati subjecta fuerit, id quod circa statum accidit, proinde probabilius videtur dicendum

de pleuritieis sermonem habuisse, qui jam

ad declinationem morbi pervenere quamobrem computus dierum quatuordecim repurgationis, a fine status, vel ab initio declinationis desumendus est: atque adeo illi pleuritici in suppurationem deducentur , qui post statum maturationem pleuritidis per dies quatuordecim in posterum non repurgabuntur . Et quidem inflammatione jam edomita , & concocta ejusdem materia , illam dirumpi necesse est , dc paulatim per sputum expurgario cum vero contingit ejusmodi expurgationem intercipi , aut impediri , sorte ex imbecillitate naturae, expellere nequeuntis per tussim , vel ob multitudinem peccantis humoris , vel ob crassitiem ejusdem, vel ob viarum an gustiam , vel ob loci distantiam , vel ob thoracis, aut pulmonis impotentiam, vel ob aliam similem causam , profecto detenta materia suppurabitur, indeque commutabitur pleuritis in empyema , unde etsi prior morbus desinat , novus , ct quidem pejor superveniet; id quod ab Hippocrate, tum hic , tum clarius infra manifestissime declaratur . Itaque cum pleuritis ad declinationem perducta, dc sanguis illam iaciens, jam fuerit maturatione subactus, si per succedentes quatuordecim dies non fuerit integre repurgatus , ac per anacathar sim excretus, certe commutabitur in pus, ct morbus in empyema degenerabit.

28쪽

Aphorismus IX. as

Dubitari praeterea potest, cur Hippocrates terminum ejuscemodi repurgationis dies quatuordecim constituerit, cum caeteroqui Anaxion pleuriticus relatus ab eodem 3.epiae nonnisi a die , qua coepit expuere, nempe a decimaseptima , usque ad trigesimamquartam , qua judicatus est, suerit repurgatus. Et dicendum quatuordecim dierum terminum suisse hic ab Hippocrate

constitutum , quia ex eodem tibr. 2. Aphor. rex. 23. Omnes acuti moibi in quatuordecim diebus iudicantur, facto tamen initio a die, qua revera acuti evaserunt et hinc non abs re

in hoe Aphorismo dixit, in qxatuordecim

diebus non re Vantur. Anaxion vero pleuriticus memoratus in Epidem iis, coepit decima septima die pauca dumtaxat expuere,

di deinceps abundantius I quin imo nisi sudore suisset judicatus , proculdubio in

longius tempus aegrotasset . Quare suppuratione facta a strato abundantiori . vere intra quatuordecim dies fuit te purgatus,

ae postremo etiam sudore judicatus ι Atqui si hunc terminum transegisset , in aliam plane aegritudinem lapius esset. Ulterius dubitari potest , num revera depleuriti de mens Hippocratis sit exponenda:

nam in vulgara latina versione scribitur: quicumque morbo laterali , morbus autem lateralis latiori significatione aliam pectoris aegritalinem reserre potest . Verum diiseendum in Graeco Codice scribi pleuriti. eos, qui proprie pleuriti de , seu membranae succingentis collas instam matione correpti sunt, in quam sane expositionem re-

Iiqui omnes Interpretes conveniunt. Neque enim , si de morbo laterali, qui costis , & musculis interco latibus externis accidit , sermo saret, posset inde anaca tharsis , dc repurgatio per sputum expectari, quae hic ab Hippocrate memoratur Imodo sputum, di an a catharsis sperari potest dumtaxat in morbis pectoris , partes

internas, non externas afficientibus.

Adnotat etiam & recte Hrurnius materiam debere esse expectora bilem, nam si

fortasse prae sui crassitie , dc viscositate,

non facile eone ueretur, ex longius tempus exquireret ad subeundam maturati=nem , profecto tempus hoc loco assignatum ab Hippocrate dierum quatuordecim sum-eiens non esset peragendae repurgationi. Verumtamen cum de pleuriti de loquatur Hippocrates, & haec plerumque cum praesertim exquisita est , a sanguime concreto fiat , facile suppurabili, idcirco non ab Lmet ra ione terminus dierum quatuordecim est adjectus, quo plane spatio verisimile est , posse materiam iam concoctam expurgari r humor autem crassus, & vinicosus nonnisi in pleuritide spuria observa ri solet , qui longius tempus expostulat. Denique ut eiusmodi incommodo sui rae suppurationis , & imminentis empyematis occurramus , juvabit toto hoc spatio dierum quatuordecim , ea adhibere mediis

camenta , quae ana cathar sim promoveant,& facilitent , cujusmodi sunt, quae ex hyssopo , hyperico, hedera terrestri, tussit agine, de similibus parantur , aquae, Urupi, extracta , tincturae. Confert etiam in idem balsamuna Peruvianum , sperma ceti, elixi r proprietatis Hel montii, balsamum sulphuris, praesertim terebinthinatum , & his similia. Si haec repurgatio sortasse deficiat, consueverunt practi ei in opem diu retica sufficere, quoniam non raro expertum , materiam

in pectore collectam, aut in pulmonibus haerentem , fuisse per vias urinarias eductam tquamvis hoc non tam facile sit, nec durubene constet apud Anatomicos , per quos

ductus eo serri possit. De qua re alibi.

Tabes fiunt praecipue aetatibvr a deeim octavo usque ad trigesimum quintum.

OUoniam a pleuritisse suppurata, ne

deinceps susticienter repurgata em pycina fit, cui postmodum Tabes adjungitur , idcirco reserens Hippocrates damna ex non repurgata in pleuriticis materia , subdit in hoc aphorismo, Tabem , seu grae ce Phthisim, exoriri, eamque potissimum a decimo octavo anno ad trigesimumquintum. Et quidem quotiescumque materia , quae pleurit idem faciebat , ad suppurationem perdocta est , nec deinde intra spatium quatuordecim dierum repurgetur, in thoracis cavo conigitur, dc mox tum pravo hali- tu, tum corpulentia pulmonem , m deque circumgyrantem sanguinem inscit. Quoniam vero ab insecto pulmone , imo etiam a praesentia puris exulcerato , simulque una vitiato sanguine , accitit labris, quae haecticae naturae est , proinde fit, ut tabes oriatur , seu universalis corpori consumtio . Cum enim sanguis Pure imsectus salinam acritatem nanci katur , indeque plus justo dissolvatur , Ac glutine

privetur, quo scilicet partes cunctae core ris nutriuntur, fit propterea , ut sensim illae macrescant: quippe pus sanguini communicatum , tam potenter illum vitiat, ut partibus

29쪽

3ci Liber Quintus.

tibus accedens, loco nutrimenti, acre ve

nenum evadat.

Sed cur scriptum sit in hoc aphorismo id

potissimum evenire a decim octavo ad trige simumquintum annum ρ Neque solum in casu pleuritidis non repurgatae, sed etiamsi

ex quacumque alia causa tabes Oriatur, ut propterea videatur indistri natim locutus Hippocrate ς de facili huius aetatis cocitabescentia ad trigesimunaquintum annum usque,Tcliquis aetatil, is exceptis . Iino ut ex graeca voce Plithisis deducitur, i pectatim videtur voluisse designate illam speciem tabis, quae ex ulcerato, vel aliter affecto pulm ne contingit . Fue us in comment. hujus apbor. rationem deducit ex Galeno, qui in comment. 2R. lib. 3. exponens aegritudines

iuvenilis aetatis ibidem ab Hippocrate enarratas ubi prae caeteris sputa languinis, &rabes reseruntur non ad aetatis rationem, sed ex accidenti adolescentiae , dc juventuti tabem evenire interpretatur, quia adOIelaentes , dc juvenes plerumque laliunt , currunt, clamant , digladiantur , belligerant, Venationem, aliudve genus laboris, vel exercitii immodici exercent. At causae illae, ut alibi quoque a nobis est dictum , communes esse possunt reliquis aetatibus . Sed Ac neque Hippocrates eorum, quae e Xaclidenti eveniunt , hic habuit in animo meminisse, sed dumtaxat, quae ratione ε tatis contingunt, etenim limitavit tempus a decim clavo ad trigesimum quintum :quod sane non fecisset, si id ex accidenti

tantum evenire putasset . Crediderim ea propter ego id potissimum ea aetate contingere , quia sanguis tunc etiam in sua conlii tutione permutatur : cum enita in

praecedenti aetate puerili pars ejuldem glutinosa , de auctifica praevaluerit . sensim post modum incipit pars vivifica virtute prae cellere dc acrior, tenujorque fieri, quae prinpterea Orgasmum in arteriis, dc venis efficit, ut iacile oscilla vasorum aperire queat;

hinc sanguinis sputa , dc partium spiritalium erosiones accidunt, potis limum vero pulmonis sua natura laxioris. Sed dc propter ipsius acritatem , nutricationes non tam bene fiunt , quemadmodum in aetate praecedenti I unde etiam sit , quamobrem per aetatem juvenilem contingant facilius febres ardentes , vulgo ex bile fieri putatae, sive potius ex languine acriori, summopere ad sermentescendum idoneo. At vero neque dixit Hippocrates tantummodo in hac aetate tabem accidere , sed praecipue solum 3 nam possunt quoque tabes in aliis aetatibus evenire, Ac 'non solum ex pra

narrata causa, verum etiam aliis innumeris.

potissimum ex distillatione serina , cκ tum

vehementi, ex pleuritide silppurata , ex angina , aliisque , quae sane sunt praeienti aphorismo comprehensa ex ejusmodi aetatis ad lescentis, oc iuvenilis constitutione . Non tamen hinc negaverim specialius tabem n tam voluisse, quae ex pleuritide suppurata, nec deinde repurgata procedit, de qua praecedenti aphorismo mentio facta est, ut antea pariter animadversum.

APHORISMUS. v

suicumque ab Auina liberantur, iis.ad ρου monem vertitur, is, in septem diebus pereunt I Sι vero bos effugerint, suppurantur

Non saei se quis huic aphorissieae sen

tentiae assentietur, si superficie tenus solum , dc ut verba textus sonant, illam accipiat I etenim qui fieri potest, ut ab angina liberatus incidat in pulmoniam , dc deindem empyema ι si ab angina liberati, penitus

lanati dicendi lunt: si ergo omnino sanati, pr culdubio nequibuut ex praecedenti morbo in alium delabi,qui caulam, dc originem a priori mutuetur. Uerum huic dissicultati facile fiet latis attenta Hippocratis elocutione, is siquidem dixit: qui ab angiua liberantur , id est vim, violentiamque illius effugiunt, ob quam periculum sui cationis incurrilsent, eo quod musculi lar gis inflammati intercipiunt amris ingressum , egressumque, remanente interea causa materiali inflammationis. Hinc genuinus H.ppocratis sensus erir, quod illi , qui ex angina videntur liberati, sed citra inflammationi I maturationem , aut resoluti

nem. dc sine ulla manifesta materiae expuringatione, cum humor ille inflammationem sa- ciens alio transferatur,dc in pulmonem promptissime decumbat, sequitur , ut ex una aegri tudine, nempe ex angina , incidant in peri- pneumoniam, seu pulmonis inflammationem:.iunt enim partes istae,perquam inter se contiguae,& tum per musculos, asperam arteriam circumtegentes, tum etiam per arterias,alioseque inconspicuos ductus mutuo consentientes, unde prompte admodum humor inflammationem in gutture faciens , sponte sua potest in pulmonem decumbere ; quamobrem ex illius translatione desinit inflammatio in musculis gutturis, dc conleqtienter desinit angina , sed supervenit pulmonis inflammatio , ac peripneumonia . Apposite igitur

Heurnius aphorismuna hillac ita lehit r sui

30쪽

quidem non temper ex angina contingit peripneumonia 3 sed si sortasse, qui anginosi

erant, videantur ab angina evadere citra

suppurationem , & purulenti humores evacuationem, cum non possint tam repente ,

ct salubriter ab illa sanari, nisi humor, qui

instam mationem iaciebat , alio transferatur : bene proinde scriptum est, in peri- pneumoniam illos delabi. Ex transitu au. tem isto, etsi patientes ab angina , seu ab inflammatione gutturis, & saucium liberenis tur , non tamen vitae periculum emigiunt, quippe peripneumonici iacti intra septem dies, adhuc periclitabuntur : etenim non minoris acuti ei, oc malitiae est peripncumOnia , quam sit angina, cum ob maximam respirandi difficultatem , febrem acutam, ac continuam , contracta in laxa pulmonis substantia inflammatione, facillime aegrintantes mortem incurrant. Id quod clarius

expressit Celsus Iib. 2. eapit. 7. si angina subito Mita es, in pulvonem ad malum tran. fit, idque saepe intra septimum diem cecidit.

Statuitur autem ab Hippocrate istius exitii terminus septima dies, non quod proprie ad septimum diem peripneumonia pro trahi debeat , udi interitum afferat , sed quod intra hoc temporis spatium mors contingere possit; unde non dixit septimo

die pereunt, sed in se etem diebus , sive ut clarius explicat Fuchlius Cel lum in hac

parte secutus, intra septem dies, cum dc ante septimum, quarto scilicet, quinto , aut sexto die, peripneumonia interimere possit. Sed quamvis facillime interire possintcgrotantes ex humore in pulmonem translato , tum ratione ipsius partis affectae respirationi destinatae, tum etiam ratione sebris adjunctae acutillimae , non tamen omnino

necesse est , ut subinde pereant , quasi quod inevitabiliter simi ex peripneumonia interituri 3 unde merito subjunxit Hippocrates: Fι vero bos effugerint, suppurantur ;idest , si spatium septem dierum transi liant, quia humor in pulmonem delapsus mitioris naturae significatur, iacileque subigibilis, dc ex altero capite natura praepotens denotatur, quae potuit tanti morbi impetum . de violentiam sustinere , profecto delapsus humor in suppurationem in posterum vertetur , atque Meo prior morbus commutabitur in alium, atque ex peripneumonia fiet empyemar sanguis enim ibidem

haerescens, & qui inflammationem excitavit Lut superius etiam notatum est mat ritati subjectus venetur in pus. Quare sem

per ac inflammatio in sui augmento necem non attulerit, sed ad statum perducta, naturae concoquenti subjicitur, desinet proculdubio in suppurationem; quemadmodum in externis inflammationibus passim experimur . Est tamen verum, quod aliquando non vera inflammatione, sed potius erysipelale affecto pulmcne , sortasse quia sanguis tenuior est , inlinlibiliter , vel sensibiliter per s udorem peripneumonia terminari potest: quamquam raro fiat, ut ab elysipelate pulmonis aegrotantes evadant, cum plerumque phrenetici moriantur , ut pluries expertum in praxi, quod etiam ab emdem Hippocrate memoratur a. de morbis. Quoniam vero scriptum est ab eodem 6.aphorasmorum 37. Angina eorrepto, si tumor fiat in resu bonum , foras enim morbus deduineιtar s seri potest, ut exinde evitetur periopneumonia , adeoque mors, vel suppuratio, quia sci licet humor anginam faciens non ad pulmonem, sed ad partes exteriores colli deducitur: At nec semper id conseret, nisi lotum cum per tran spositionem humoris ad partes colli exteriores , interiores affectae liberantur ι nam si fortasse contingat, quod tumor in collo appareat, nec subinde mus culi gutturis affecti exonerentur, certe majus vitae periculum imminebit, quoniam exint ramissio humoris ad partes colli externas non sequitur criticam naturae de politici. nem, sed potius arguit multitudinem peccantis humoris, qui cum non totus possit in partibus internis gutturis absumi , o cupat ulterius partes externas , dc vitae periculum non minuit, sed adauget.

sui tabe messantur, si sputum , quod eae-

tussunt, grave olet iniecium carbonibus , i , capιυι a capite defluunt, lethah .

CVm superioribus aphorismis de quivi

busdam inflammationibus tum guti ris , tum pectoris, dc pulmonis in suppurationem versis egerit , nunc eventus indicia ad prognosim pertinentia tradit, atque generaliter inquit : tabidos in intersetum desinere , quoties sputum , quod ex

tussiunt injectum carbonibus male olet, dccapilli a capite defluunt. Debent autem ista duo simul in empyiciscopulari, ut interitum portendant, quand quidem aliquando observatum est, ex sputo purulento, oc male olente adhuc plerosque convaluisse. are junctim illa retulit H i p crates,ut certius prognosticu inde deducatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION