장음표시 사용
31쪽
Et deos conflatiles non facies tibiipsi. Vides, quantopere nobis interdicat pictura& imagi-nu detineatione, vitandae idololatriae gratia,tu quia impossibile est exprimere vlla imagine Deu,quippe qui a dimensione quantitatis pro sus abhorret,incircunsicriptus quum sit & inurusibilis teste eadem scriptura:Non enim speciem
Dbu . . eius Vidistis. Quemadmodu & Paulus in medio G. 7si Ariopagi ala, Genus ergo quum simus Dei,
non debemus existimare auro, aut argento, aut
lapidi , sculpturae artis & cogitationis hominis diuinum illud esse simile. Sane Iudaeis, quod ad idololatriam toti propenderent,legis sanctione
interdicta sunt haec:nobis vero quorum interest: de diuinis disserere,quibus datum est, Vt vitato errore superstitionis,sy nceris animis cum Deo conuersemur nimirum agnita nobis & perspe ista veritate:) ipsique Deo soli latriam exhibemus,proinde quo perfectione diuinae cognitionis assequamur tanto cumulatiorem, Ut &suppressis iuuenilibus des,deriis occurramus in virum perfectum,nec iam simus sub paedagogo, accepta a Deo familiari habitudine discretionis,scientes quid sit quod imagine exprimitur, quide diuerso nulla circunscribi potest imagine. Ait enim: Non speciem eius vidistis. Papae, quanta excelluit sapientia legislator hic3 Quod inuisibile est, quanam exprimetur imagine3 Quod in parabile es.cui comparabituriQuo-
32쪽
nam penicillo pictoris describetur, quod totius quatitatis & molis siue magnitudinis expers est, nec ullo concluditur fine Z Quo pacto quod nulla recipit specie,dicetur quale sitΘQuo representabitur colore , quod incorporeu estZ Quid ergo nobis per hoc my stice significatur λ Perspicuum
utique est,quia quu videris suapte natura incomporeu tui gratia factu esse homine,tuc humanae formae exprimes effigiem. Quu is qui inuisibila erat, visibilis factus est assumptione carnis:tanc ipsius facti visibilis exprimes similitudine. Quuin corporeus,nec ulla effigie circu scriptus expers quoque & qualitatis & qualitatis. c magnitudine quavis superior propter praecellente praerog, titia suae ipsius naturae, is quu in forma Dei exibstens,assumpta serui forma,voluit sic cotrahi intra limites moderatae qualitatis & qualitatis, formaque sibi induit corporis,deinceps tu eam se mam inscribe tabellis,& transfer ad eius cotemplationem qui sustinuit fieri visibilis. In explicabilem huius demissione erga nos depinge, eius,
ex virgine generationem,in Iordane baptisatio nem,in monte Thabor tranfigurationem, pas siones ipsas impatibilitatis couciliatrices, mo tem,stii penda eius miracula,diuinae eius natura . radiantia signa quae operatione quidem carnis, diuina autem esticacia &achione perfecta sunt, salutiferam crucem,sie pulchrum, resurrectione,
ascensione ad caelos, denique omnia describito, b tum
33쪽
S. ΙO AN. DAMAS. LIB. I. APOLOGE.
tum sermone,tum coloribus pictoriis. Nihil vereare,ne timeas. Plane noui differentiam multi nuν Gene. modς adorationis. Adorauit aliquando Abrahasilios Haemor, quando in possessione sepulchri spelunca duplicem emit, viros utique adorauit plane impios & qui ne Deum quidem agnosce-Gene. 33. rent. Adorauit & Iacob uterinum fratrem Esau, G e. q7. Pharaonem insuper virum aegyptium. Atqui is super summitatem virgae procidit,non item ex , laibuit latria. Angelo Dei & Iesus Naue filius &Mani. io. Daniel prociderunt,no ctiam obtulerunt latria. Aliud enim est per latriam exhibita veneratio, aliud de est adoratio quae his offertur honoris gratia,qui praeetninent quapiam excellenti dignitate. Sed enim quia ferino coeptus mihi sit de imagine & adoratione, agedu coeptum sermo maginu nem decenti ordine distinguamus. Sane Imago assimilatio est habitu & figura exprimens sui.', prototypi,cum hoc quod ab eo non ibit distina
τυπον guitur. Imago enim no Omni ex parte, suo assi-- pi milatur archetypo. Imago Utique Viues, naturalis, perque omnia inuisibili Deo assimili, si iugest,totu in seipso circunferens patre,& per omnia eandem retinens ad ipsium conformitatem. τω ruriae Solo differt 'causato. Pater siquidem naturalis y'μ est causa, filius autem causatum. Non enim Pater a filio sed filius ex patre genitus est. Ex Patre enim s licet non sit eo posterior habet, ut sit quod est qui eum genuit,Pater. Sunt proinde dc in
34쪽
in Deo imagines rerumque ab ipso producendarum similitudines, hoc est, consilium ipsius
quod ante seculorum constitutionem ac semper conformiter se & eodem modo habet. Per omnia enim invertibile est numen, nec est in ipso ulla reru vicissitudo mutabilis,aut vicissitudinis obumbratio. Imagines eiu simodi ac similitudines sanctus ille Dionysius diuinorum eruditissimus vocat προ πημους praedestinationes praefinitiones, Deo bene iuuante quae de Deoi, simi,solerter admodum contemplatus.In Dei enim consilio praesignata erant omnia quae ab ipso sunt praesinita, & citra ulla demutationem quae erant futura,ante siuam quaeque generationem, perinde atque si quis exaedificare velit domum, imaginatur primum & vellit imagine in arcano mentis recessu reuoluit figuram & descriptionem futurae domus. Ad haec, Imagines rursiis sunt velut visibilia quaedam , res inuisibiles representantia quae& res minime figuratas corporali specie ac lagura informant, per animi conceptionem suboscuram de tenuem. Etenim diuina scriptura Deo & angelis adumbrationes formarum accommodat.Causam reddit & ed cet eximius ille' vir, Nam quod deceter figurae attributae sunt his quae expertia sint figurarum,& assignatae formae ijs quae nullam recipiunt formam, non modδ causam hanc esse quis dixerit, quia congrua proportio humani intellectus ni-
35쪽
S.IOAN. DAMAS. LIB. I. APOLOGE.
si intermedio quopiam interueniente se nequit extendere ad intellectualium contemplatione: sed illi opus est mystica institutione per ea quaesitae naturae familiaria sunt & congenera. Quia igitur scriptura diuina nostrae praescia capacitatis,undequaque nobis ea subminis rat ac parat, quibus noster intellectus fiat capacior seque excitet,figuras quasdam attribuens his quae per se simplicia sunt, nec ullam admittunt figurationem. Quidni per imagine aut formam siue ii,
bitum lasermata ea exprimat, secundum conuenientem cuique naturam. Et quidem desiderantur,non item videri possiunt,quod absint. Persensium enim, species & imaginatio quaeda eorum quae animo insident,concrescit & colligitur in alveolo cerebri, sicque transimittitur ad vim discretiuam reru, & in memoriae thesauro reconditur. Ait siquidem diuini loquus illae Gregorius,quia mens quum anxie laborat ac praeter modu occupatur,prorsus nequit corporalia ista trascendere. Sed enim inuisibilia Dei a creatura mundi,per ea quae facta fiunt, intellecta conspi-
tur.In creaturis enim videmus imagines quae obscure licet, nobis denuntiant diuinarum rerum representationes, veluti quando dicimus Lanistam trinitatem superiorem coditione om- dati M. nis creaturae exprimi assimilatione Solis, luminis,ac radij: aut fontis in scatebras aquarum prosilientis &se latissime effundentis fluenti aco stiorum
36쪽
ῬRO VENERAT. SANCTAR. IMAG. niorum e quibus in mare redundant pumina, seque effundunt: aut mutis,sermonis item,&sp, ritus nostri:aut rosae plantae quidem,ssoris & ex- ipso odoris suave fiagrantis. Imago rursus dicitur, quae sub tectorio aenigmatici sermonis &umbratili pietiara describit quiduis eorum quae euentura sunt,ueluti arca illa testamenti sancta Virginem & Dei para priuignabat, virga item Aaronica urna rursus. Et sicut ' serpens qui per
crucem morsum homini imprestum alerpente malitiae omnis principe & origine aboleuit. Quemadmodu etiam mare,aqua & nubes Spiritu sanctum in Christi baptismate aeparentem innuebant.Ad haec,Imago corum reprcsentatioquς facta sunt, siue per commemorationem rei alicuius stupendet & admirabilis. puta honoris, aut infami , virtutis aut malitiς, ad eorum sequuturam utilitatem quae quis videt & in imagine contemplatur, ut per nanc animaduersi nem mala quidem defugiamus irtutum autem opera ςmulemur & deam emus. Eiusmodi autei mago duplex est. Eius quς libris inscribitur petsermone .ut est, quod Deus tabulis insculpse legem,idemque iussit vitas virorum Dei amantium in literas transmitti ac prodi. & per sensibilem visionem, quemadmodum est quod urna,& virgam in arca reponi mandauit,ad perenne .
monimentum. Nec secus etiam nunc Virtutes
eoru qui antegressi sunt nos, delineatione im,
37쪽
s. IO AN. DAMAS C. LIB. I. APOLOGE.ginum depingimus. Aut igitur auferto imaginem omnem & legem sancito cum eo pugnantem qui eas describi iussit. Aut certe singulas
quasque excipito iuxta ratione ac modum cuique earum congruentem. Quum igitur abunde
dixerimus de modis quibus accipitur imago, reliquum est, ut nonnihil & disseramus de adora, eri rata tione. Adoratio submissionis & honoris est signil m. Adorationis modos plane nouimus esse ai. differentes. Omnium prima est Adoratio quam , --.. soli Dp suapte natura adorando exhibemus, per latriam. Proximo ordine sequitur, quam Offerimus amicis ac famulis Dei qui suapte natura
lius Naue & Daniel angelum adorarunt. Aut ea . qua: locis Deo consecratis debetur, Vt quum ait in David Adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius . Debetur & donariis Deo dicatis, ut omnis Israel procidebat tabernaculo, stantes in circui
tu templi quod est in Hierusalem & ad ipsium
omni ex parte respicientes usque in hodiernum diem adorant. His etiamnum exhibetur qui ac Mn. Deo designati sunt principes,ut Iacob fratri suo Esau tan quam Dei constitutione primogenito, Gree. . S. Pharaoni Dei creatione designato principi. . Gme. α- Quin & i psi Ioseph fratres eius prori derui. Noui equide quid adorationis sibi inuicem exhi- e.rs buerint, honoris gratia,ut Abraha filiis Hemor. Aut igitur omnem aufer speciem adorationis,
38쪽
PRO VENERAT. SANCTAR. IMAG. 8aut omnes admittito cu debita ratione ac modo. Percunctanti mihi responde, Deus ne unusZDeus certe,inquies ,Vti existimo,unus & qui sanxit lege. Quid igitur is lege sancit secu pugnati a3Non enim Cherubini illi spiritus alieni a creatura sunt. Quare ergo is imperat Cherubin ma- EG 11. nibus hominu insculptos inferri, ut obumbret
propitiatoriu8 Anno perspicuu euaditim post 1-bile esse, ut quis imagine depingat Dei,qui nullo circunscribi potest loco,nulla exprimi similitudine , quaequemuis tandem quasi Deum ipsum
repraeientela ut ne creatura pro Deo, cultu satriae adoreturZ Iubet autem,ut exsculpant similitudi β H7 nem Cherubin, quippe qui naturae sunt circunscriptς & Dei throno adsilietes deceter administrat.ὶ ut pro decoro ob libret propiciatori v. Co- ueniebat enim, ut imago ministrorum coelestiuimaginem facramentorum diuinorum obumbraret. Quid autem dicis arcam illam, Vrnam, propiciatorium non manibus esse astabre confecta3 non esse opera manuum hominum ΘNon, uti censes, ex ignominiosa &aspernabili materia exsculta sunt3 Quid autem tabernaculum illud omne3 Nonne imago erat8 Nonne umbra &exemplari Quapropter diuinus ille ait apost M. Llus,de sacerdotibus legis antiquae disserens, qui quidem deseruiunt exemplari & umbrae coelestium,quemadmodum responso diuino instructus Moyses, ut perficeret tabernaculum. Dicit s. enim
39쪽
enim:Vide ut facias omnia secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est . Atqui lex non utique erat imago, sed adumbratio imagi-io. nis. Siquidem Apostolus dicit : Vmbram enim habens lex futurorum bonorum,no ipsam imaginem rerum. Si igitur picturis imaginu intendicit lex,ipsa autem adumbratio quaedam est &praefiguratio imaginis, quid dicemus λ Si tabernaculum umbra,& figurae figura,qua tandem ratione lex iubet exprimi imagines 3 Atqui non ita se haec habent, non inquam, ita. Unicuique enim rei gerendae suus est articulus temporis. Olim quide Deus nulla prorsiis figurabatun ima gine,quippe incorporeus, nec ullius capax formae: nunc vero quum. visus sit in carne Deus &cum hominibus conuersatus, imaginem exprimo Dei, qua parte conspicuus Cu ac videtur. Non ipsam adoro materiam, ut Deum, sed in
teriae opifici venerabundus procido qui pro me factus est materia & in materia sustinuit habitare per eam materiam salutem meam operatus. Proinde a cultura eius materiae non desina,
perquam salus mea confecta est. Adoro autem eam,non ut Deum. Absit hoc. Quo enim pacto Deus sit quod siuam sortitum est originem ex noexistentibus. Quod si Dei corpus es: Deus, hoc utique propter unionem relatam ad personam
2 - Dei erbi quae gratia perunxit assumptum cor-ν με ' secura vicariam ullam permutationem, ma
40쪽
pRO VENERAT. SANCTAR. IMAG. v mnens quod suapte natura erat , nempe caro ani-nimata anima rationali ac mente praedita, quae M origine sortita est,non ite increata est. - Residuam materiam colo & reuereor, per quam par
rata mihi est salus, quippe qua adiminuit esὶ
cacia admirabili & gratia. An non materia erat lignum illud sanctae Crucis ter praedicadum se, lax,terque beatuZAn non materia erat mons Ille venerabilis ac sanctus,qui & Caluariae locus3Anno materia erat vitam adferens & vivificans p tra,sepulchrum sanctu, fons nostrae resurrectionisZAn non materia atramentum quo conscri-
plus est sanctissimus Euangelioru liber3An non ' ias ' 'materia mensa vitalis quae nobis subministrat panem vitaeZAn no materia aurum & argentu, quibus conficiuntur cruces , lances quas vulgus patenas vocat & calicesὶQuinetiam prae his omnibus,an no materia, Domini nostri corpus& sanguis 3 Aut horum omnium e medio tolle. venerabilem culturam & adorationem, aut locum cede ecclesiasti traditioni , nobiscum recipies adorationem imaginumDei&eius anti- corum qui sanctorum nomine celebrantur
quia diuini Spiritus gratia, quasi umbratili toctorio circunfunduntur. Nihil materiar i .d trahito. No enim indecora est aut aspernabilis... Nihil enim eorum qua a Deo facta sunt, inta me est. Manichaeoru enim stuperciliosam Minsi- dam intelligentia praesesert talis opinio. So sit ditan c hun