De quarto Tibulli libro ...

발행: 1882년

분량: 100페이지

출처: archive.org

분류: 시학

31쪽

latinum vertit , graeca quoque lingua idyllia ad exemplum Virgilii composuit et ideo inter amat

rios poetas annumeratus est ' Videtur etiam commentarios de bello civili scripsisse', necnon de verbis et litteris libellos'. Non mirum igitur ut doctissimus ille vir circa se quasi coetum frequentem poetarum et litteratorum virorum egerit, quibus faveret et quos confirmaret et proveheret; eo magis quod illa litterarum tutela civili cuidam disciplinae et agendi rationi congruebat. Iamdudum enim apud Romanos optimatibus mos erat non solum litteris lavere sed etiam in his versari'. oui principem in republica locum Augusti tempore obtinebant, non solum doctioribus viris

32쪽

familiariter utebantur, sed etiam inter eos annumerabantur. Augustus ipse et in prosa et in versu scriptitabat acta componebat et ab eo scriptae si terae vulgatae et diu circumlatae fuerunt Maecenas, qui doctiores ut ad Caesarem adduceret benigne accipiebat, in oratione ei in versu eminebat putido quodam dicendi genere nec quidquam ei antiquius erat quam ut maxima cura carmina componeret Agrippa, rusticitati propior quam deliciis, o u magnificam tamen a et maximo civium dignam de tabulis omnibus signisque publicandis, orationem edebat Multi quoque proceres erant, extra reipublicae gubernatores, Caesari non obnoxii, quin imo repugnantes, qui litteratorum amicitiam assectarent. Inter eos maxime Pollio eminebat, qui disertissimus

orator, postquam elo luentia, pacata v fuerat, publicas recitatione instituit, quae, magno favore exceptae, in vulgarem consuetudinem paulatim venerunt vultis in aedibus privatis disposita sunt auditoria, subselliis in modum theatri instrucia, in quae dominus amicos ad audienda sui ipsius vel aliorum opera per libellos accebat Aprili vel augusto mense mul lus fere dies erat quo non recitaret aliquis ' n Cum libri magno constarent, poetae praesertim laudis Stu

33쪽

diosissimi, his lectionibus utebantur ut carmina ed rent, et qui auditorium habebat simul frequentem

poetarum coetum circa semet ipsum stipare poterat'. Inter Messala familiares annumerabantur, praeter Tibullum Pedius Publicola, Messalae frater, rem Macer Veronensis, Virgilii amicus'. qui ad imitationem Nicandri poemata componebat', C. Valgius Rufus, consularis et florali amicus , a eruditione speciatus', o qui non solum elegos et epigrammata, sed etiam Cres per epistolam quaesitas hscribebat et Apollodori Pergamensis de rhetorica opus in latinum vertebat Cujus poetica facultas in coetu plurimi fiebat, testes hi Tibulli versus in panegyrico Messalae, non sine nimio illo favore quo in laude poetae et amici uti solent:

Est tibi qui possit magnis se accingere rebus

Valgius, aeterno propior non alter Romero'. i. De recitationi, apud Romanos vid D. Nisard Elude mi las poetes latina de Ia decadense, tace, edit terti', t. II, p. 32o, sqq. et G. Boissier, Oppositioneto se Cesars, p. 85, Sqq.2. Serv. Ad Virs. Ec 3. Cf. Te set Geschichis, 223, 6, translat gall. t. IL, p. i. i. Porphyrio, adior Od. II, s. 5. Plin. , ae iv. XXV, 2.6. A. Geli. XII, 3, i. . f. Teuthi, Geschichte, Sit, translat. gali., t. II, p. 6s- o, et vid. Ilorat. Od. II, s et Sat. I, io, 82.8. IV, i s-igo.

34쪽

- 22 Annumerabantur etiam cuni auctor illius poematii

quod iris inscribitur quodque falso Virgilio in operibus attribuitur . tum P. Ovidius Naso, tum Lygdamus ille, de quo supra diximus, multi sine dubio alii quorum nomina propter ingenii et operum

tenuitatem ad nos non pervenerunt.

IIoc in coetu Tibullus solito romanorum poetarum Augusti temporibus more carmina edidit, scilicet prius amicis in intimo et arctiore concilio, post infrequentiore auditorio recitavit, collecta denique librariis tradidit ut proponerentur. Poeta ipse prinium tantummodo operum librum, ut diximus, edidit, et, post ejus mortem, quidam coetu, Messala fautore, ut Baasius suspicatur', carmina adhuc inedita collegit et publicavit. Certum quidem editoris nomen assere non possumus vico sua . anhelius Lygdamum ipsum illud editoris munus suscepisse conjicit'. ouidquid est, non multa cura rem editor perfecit neque carminis cujusque fidem recognovit Multa sine dubio quae Tibulli non erant, inier quae, si forte IIankelii conjecturam accipiamus, versus a semet ipso conditos, et quos proprio nomine edere vel non audebat vel nolebat, -

35쪽

Tibullo tribuit. Nec mirunt tali modo rem sese habuisse, nam apud recentiores, sicut apud antiquos, nonnulli libri exstant simili ratione conflati ouorum exemplum tantum proferam Catulecto illa, qui

bus Virgilii nomen, etsi multa Virgilio plane abjudi

canda, inscribitur' ouae mea sententia Tibullo tribuenda viderentur, quae non dixi ouod ad quartum librum attinet, tres in eo partes distinxi, scilicet: ' Messalae panegyrieus; 2 Carmina de Sulpiciae et Cerinthi amoribus, quorum pars a Sulpicia ipsa, pars a Tibullo com posita; 3 3 Carmina de quadam amica, quae Glycera sine

dubio fuit.

Tres illas partes ex ordine recognoScam.

s. Similiter apud nos actum est, praesertim recentiore saeculo. Fuerunt his temporibus ecetus et circuli, quibus intererant vel docti vel nobiles vel cultiores viri saepius sub nomine unius e coetu aut sub ficto quodam titulo poemata, historiae, et: in publicum edebantur, quibus multi manum adhibuerant. Proferre sat erit lepidissimam illam societatem dictam Societe si Bouι-- anc, cui praeerat celeberrima mima, caerum ouinavit, 3 et quae proferebat In strenne de Iudainι-Iean, te Remei de cer 88irura, etc. ouin imo sub nomine unius e coetu, ede comi de Caylus, medita Sunt permulta carmina et opuscula, Ira Euuere hodines de M. Ieremi de Cubius Parisiis, i 8 , 2 vol in-8j, quorum minima pars supposito auctori tribuenda est.

37쪽

CAPUT II

Carmen cui Messalis panegyricus titulus est, versibus hexametris scriptum est; nec aliud hujus generis in omnibus Tibulli operibus invenitur reliqua omnia elegi sunt. Multum abest ut perfectum se praebeat; peccat maxime et claudicat in eo ars partes dispo

nendi ei explicandi jejunum simul et redundans,

i. Inter varia opera, quae supra p. 2-i memoravi, maxime mihi usui fuerunt in hoc capite scribendo, Teusset, Studimund chara t. p. 352-355, et F. Ranhel, De panestyrico in Messalam libulliano dissertatio Ilaec praesertim, argumentis referta arctissime et aptissime inter se junctis, pressa quadam et dialectica disserendi ratione insignis, quaestionis summam ad ultimum contrahere mihi videtur Ranhelium minutius redarguere et totam ejus disputationem retexere R. Rartungius conatus est in dissertatione De panubrico ad ungviam pseudotibulliano, sed illud ineeptum secus processit Rariundi argumenta altius petita et fusius explicita anheli opinionem confirmant nedum labefaciant.

38쪽

26 magis artificium quam poeticam indolem testatur, ac rude praesertim et plane imperitum. Legenti videre videtur juvenem quemdam, vix e rhetorum officina egremum, Vires experientem nec imbecillitatis suae

conscium.

Quare igitur multi inter doctos illud Tibullo, velut

tanto viro plane indignum, abjudicaverunt tironisque cujusdam poeiae opus esse contenderunt. Sunt etiam qui censeant illud carmen ab ignoto quodam post rioris aetatis poeta ingenii exercendi causa conscrip

tum.

Antequam eorum opiniones inspiciamus, pauca de ipso poemate dicenda sunt. In quo res la Sunt distributae s-s T. Laudes Messalae canere aggreSSUS poeta, primum ingenii tenuitatem excusat Sed voluisse sat erit dii mortalium munera non dedignati sunt; sic quoque Messalae parvus labor gratus erit. 8-2T Alier quae seu in caelo sive in terris mirabiliter accidant describat ipse omne ingeniunt

Messalae VOVet.

28- . Primo igitur Messalae gentis laudem memorat quam vero ipse Messala propriis laudibus superat. Nemo vel in castris vel in foro majora gessit; velut libra, utraque lance aequa, par ejus laus est domi militiaeque.

39쪽

- 2T .5-8s Messalam igitur cum Nestore et Ulysse comparat, et Ulyssi mentione facta, in errores ejus fusius Vagatur. 82-sT. Excellit Messala castrorum delectu ei mutati'ne.

s8-s T. Scientiae militaris rationem atque ordines novit partae ab eo victoriae in Iapydia Pannoniaque et Illyria.

s8-i 5. Ex auspiciis consulatu eat jan. a. u. c. 23 suscepi majorum rerum omina poeta SuSpicatur. II versus, praesertim illud verbum modo, tempus indicant quo carmen scriptum St:

Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine vestem Indueras oriente sole duce fertilis anni

s 6-s5s. numerantur ergo regna ac genieSex quibus triumphos Messala habiturus est. 52-sT6. Inde incidit poeta in descriptionem orbis terrarum diversarumque ejus plagarum sub diversis coeli partibus. TT-s8s. Inde iterum tenuitatem virium excuSat, etiam ex languore animi adversis casibus fracti mngnarum enim opum, quibus olim domus nitebat, desiderium tantum supereSt.

40쪽

- 28 lso 2ss. Addictum tamen se Messalae in perpetuum profitetur vel mortuus, vel mutata forma, equus factus laurusve aut avis, semper Messala laudes canei.

Pauca quidem sunt quae ex illo carmis desse sona poetae colligere possimus : adolescentulum

quemdam videmus , qui tota paene re familiari spoliatus, sine dubio cum triumviri agros inter milites partiti sunt, circiter annos is aut T 8, veritusque ne in simile rerum discrimeniquod anno Tydimminebat vocetur, Messulae hujus anni consuli faciose commendare conatur, ut id retineat quod e pristina calamitate servaverat amissamve partem recuperet.

occurrit vero in primo Tibulli libro elegia, septima scilicet, quae Messalam quoque celebrat et quae, ut e carminis conditione cernitur, anno 2T scripta est. Poeta enim Messalae triumphum, qui eo anno actuSest, laudibus extollic occurate legenti arctissimo vinculo illam elegiam cum panegyrico cohaerere manifestum est. Cum praeterea ab omnibus doctis viris Tibullo sine dubitatione tribuatur, eam quoque inspiciamus; forsan nobis lumen quoddam de panegyrico afferre poterit:

s. Fasti triumphales me M. Valerius M. f. v. h. Messala Corvinus procos ex Gallia VII. c. Oct a DCCXXVII. 3

SEARCH

MENU NAVIGATION