장음표시 사용
701쪽
6ια DE SIBYLLIS, 3 c. usmodi fucis, nec dignari is tam insulse Fingi artifce. Adde quod ipse
ille fictus Hieronymus, quum de libello quodam, qui de nativitate S. Mariae agit , quemque ex Hebraeo Verbum ex verbo transta rendum promittit curaturum , verba secisset, seque ejus narrationes , ut non liquido salsas assirmare , ita dubias tamen pronunciare dixisset, fatetur se iisdem vestigiis insistentem, non alia quam quae aut scripta sunt ibi, aut consequenter scribi potuerunt, hac epistola comprehendisse. Quamobrem Baronius in Apparatu, & alii hoc scriptum merito repudiarunt. Iudicet ergo quivis pius, an haec mereantur , quae tanquam Euangelica gentibus obtrudantur. Addidit tamen noster Author , quod Hieronymus ille ignoravit, quo die, conceperit Anna , & quo pepererit. Posterius Breviarium quoque exprimit: prius celat. Quis spiritus Authori nostro revelaverit, Deus ηρ vit. Neque horum meminit Proto-Euangelium Jacobi. Ubi etiam Ruben vocatur summus ille sacerdos, quem Breviarium & Author noster ex praefata Epistola Issachar nuncupant. Utrumque nomen nescit Josephus , apud quem ab initio regni Herodis usque ad natum Christum Pontifices Hebraeorum fuere, Ananeus, Aristobulus, Ananeus iterum , Jesus Phabetis filius , Simon Boethi filius, Mathias Theophili filius, Joaetariis Simonis Boethi filius, sub quo natus Christus. Quod si verum est , quod hic noster vult , Chi
num anno aetatis Virginis decimo quinto esse natum, de quo infra, necesse est haec de loachimo & Anna contigisse ac circiter ante Christum natum annis, a condito mundo anno 39ue , quum 3 7 nasceretur Christus, quod tempus in Simonis Boethi pontificatum incidit. Quiς vates hunc alio Rubenem, tertio iterum nomine Issacharum dictum fuisse revelavit ἰ quare Baronius illud de Isichare
Intererat Regis Acabari, & omnium Indorum Persarumque, ut quid Mariae nomen sibi velit, c agnosce ent. Pag. I 8, Varias, inquit noster , hastet significationes , AD , Maris amaritudo , magistra seu Domina maris. Libet mentem Authoris explicare. Maria derivari potest vel a di a altitudo: vel a. 0 amaritudo maris. vela inax a dominus maris. Quanto satius erat Euangelistarum vestigia premere, ejusinodique elyma non attingere , quam Gentes in ancipiti relinquere , quam harum significationum eligere debeant l
702쪽
praesertim quum & aliae praeter has excogitari queant. quid ni enim
sit stilia maris. aut myrra maris. Quod autem sequitur, egregie est Euangelicum , si quicquam. Pag. 18. 21. 2uo die, inquit, nata est Maria, festum celebrant Christiani. esus origo est , quod vir quidam religiosis ruri Deum colens,
qua annis octavo Septembris mirandam in caelis audiret melodiam. Causam interroganti reoondit Angelus , hoc die natam esse Mariam matrem Christi. Hinc Innocentius quartus Papa , anno a nativitate Christi miial smo ducentesmo quinquagesmo festum indixit. Duum enim post CN testini quarti ripae mortem, ob suo agiorum δ' antiam anno integro mensibussue octo sedes vacaret, suggeὶ is Cardinalium quidam, ut qui
Papa eligeretur, diem nativitatis Virginis festo honoraret. Non defuit con- suo sucressus. Protinus enim vota in Innocentium quartum consenserunt,
qui festum ilico sancivis. Siccine, profani, Chrimanam fidem Ethnicis commendatist quum nullus unquam Prophetarum , Euangelist rum aut Apostolorum ulli, praeterquam soli Deo sestum ullum de stinatum scripserint, vos Mariae indicitis' quo aut horet non Deo, sed Innocentio quarto. Cujus ut major apud Ethnicos cssct aut horitas, scire scilicet eorum intererat , diuturnis ante ejus esectionem dissidiis ac litibus, summo cum fidelium dolore Ecclesiaeque detrimento, dilaceratum suisse Sacr sanctum illud Cardinalium collegium , totoque anno mensibusque octo desulisse Papam, id est, fuisse Ecclesiam sine judice, sine capite, sine Deo in terris. Cur autem nativitatis Mariae dies festo meruit decorari L quia eo quotannis die melodia Angelica resonare aerem quidam audivit. Refert Euangelista Lucas , Nativitatis Christi servatoris diem caelestibus hymnis honorasse Angelos. Firma side amplectimur id Christiani omnes, &semel factum nobis lassicit. unquamne autem Pontificii Servatoris gloriam ita auxerunt ,. ut quotannis isto die Angelicos audiri cantus tinxerint tanto debuit major mater esse stio , illiusque natae dies charior Angelis & celebrior quam hujus. Quis autem auditae hujus melodiae testis ἶ Eremita quidam. Cujus nominis ' ο δῶρα, 'i, P. Ubi vero audivit & quando ' in deserto , quum precaretur. regionem & annum Ethnicis somniire licebit. Pontificiorum enim sabulis , nullis etiam adhibitis circumstantiis: habenda fides. Quamvis fatear, 'e expressis quidem nomine, regione & anno dignam fide su- . ' L ill a turata
703쪽
turam fuisse narrationem. quid si somniaverit id Eremita ' quid si mentitus sit i quid si rem totam nimii Virginis cultores finxerintlmiseros nos, si non alia esset in Evangelio m μα'ω sδ ααις Θεοῦ. Sacri Euangelistae paucissimis admodum de virgine Maria agunt, ut non illam sed Christum , ct illam non nisi propter Christum fi- .des quaerat. Novus noster Euangelista , Mariae , aliam insistit viam. Sic enim pergit. Reversis domum parentibus, Ilia quamvis tenen imae aetatis , Dei se cuni in templo ita dicavit , ut loco patris matri fue re a Dei habitis, supra quam aetatis modus f es, satis lacere Deo studuerit, ardenti isque votis salutem hominum Messiaeque adventum estgitarit. Religiosa erat, humilis, patiens, flem , non nis post
Iante occasone loruens, sedatibus ministrans, prae omnibus se contemnens, virginitatis amans, in pretio apud omnes. Ea enim infans proprio motu faciebat opera , quae s quis senex praestaret , Omnes in admirationem raperes. Temporis partem unam cuni Dei , asteram o iis manuali ι, meluti sarciendis ae lavandis rebus templi , ae ego , qui ut plurimum ὸ coelis ad Ierebatur, eapiendor tertiam, legendis libris sacris impendit. Vuum signa adventus Messiae in mentem venirent, Lia dixit, Da Deus ut mihi mulierem e m esse contingat, culus Messas filius es futurus. Pauciss- mi erat somni, plurimam no M partem in myseriorum Dei meditatione
lucubrans. Prima omnium perpetuam Deo virginitatem vovit. Laudes,
quibus depraedicabatur , d se in Deum derimabat , Me formula, Gratia Deo. quae is in sistando formula elus erat. Haec ille , non minori siducia, quam si θ εο DCςως proserrentur , quae audacium hominum mera sunt figmenta. De his Pseudo-Hieronymus illa Epistola sic sis tur , Igitur scripto secundum legis eo uetudinem celebrato , ct voto superscio , Virginem intra si a templi , cum aliis virginibus itidem iam candam dimite runt: ipsi vero domum regressi sunt. Virgo autem Domini cum aetatis pro fu ct virtutibus sciebat, ct . juxta Psalmistam, pserar ct mater dereliquerant eam, Dominus autem assumpsit eam. riotidie namrue ab Angeias peruentabatur. quotidie divina visone stuebatur, quae eam is mala omnibus custodiebat, ct bonis omnibus redundare faciebat. Hinc fortasse desumpsi' noster , Cibum ei ut plurimum caelitus suille allatum. Si enim quotidie ab Angelis frequentabatur , verisimile est ab iisdem suisse cibatam. Aut ex Proto-Euangelico desumpsit, cujus
704쪽
plo Domini columbae instar educata, ct accipiebat cibum, manu Angeli Undecunque habeat, eiusdem idei est cum Proto-Euangelio, quod nullius apud ipsos Pontificios pretii est.
Pergamus. Pag. 2 6. stuum ad decimum usique tertium aetatis annum in templo hae et , eamque nuptui dare cuperent, renuit , voto indicato.
Epistola Hieronymi dicit ad decimum quartum usque Unum. Cum quo consentit Euodius apud Nicephorum lib. II. cap. III. Proto Euangelium Jacobi, ad annum duodecimum. Quod si horum posteriorum unus verum asserit, falsus suit nostet qui id tamen tanquam Euangelicum recenset inter ea quae publice in coetu fidelium legi cupit. Verba Proto.Euangelii sunt, Γλο ης ο α ς
silium Sacerdotum factum est , dicentium , Ecce Maria facta est annorum duodecim :.quid faciemus et ' Latina versio habet , Ecee Maria facta est annorum decem in templo Domini. quod nescio unde ortum. sit. Graecum enim nostrum Exemplar habet ut diximus. Apud Ba radium Abulensis verisimilius arbitratur , fuisse eam annorum I 6. Cardinalis Cajetanus, 2 q. Albertus Magnus, et s. Itaque omnia hic perquam dubia. Interim , ut cum supposititia Epistola Hieronymi convenit noster, dicens, voluisse sacerdotes Mariam nubere, ita repugnat Proto-Euangelium , tibi deliberant, Quid saetiiri sint, μήπως μικτο - ἰασμα ζ Κυώου ne profanetur Ianctitas Domini. sic Nicephorus lib. II. cap. VI s. Postquam adolevit, inquit, consenum Sacerates agitarunt, quid de ea statuerent, ne in sacrum ejus corpus ruere quicqviam . viderentur. Acrilegium nam re' prorsus se commis uror putabant, si viro erim con ungerent , atque in servitutem legis conjugalia redigerent , quae semel Deo dicata esset : Vidcs ut tibi contraditant hic authorcs. Quod a item de voto virginitatis a Maria facto noster nam rat, ex supposititia illa Epistoli habet. Proto-Euangelium hic prorsus silet. At audi successu in rci. Cui tum summus erat Pontifex Zacharias , caeterique sacerdote , ad infiditum hoc castitatis votum obstuposentes, ne Messiam e Virgine nasendum tenentes, hane Messiae matrem
fore sunt suspicati. Pontifex, em cratis ommbus Doctoribus in quid agens
705쪽
dum fret gelibera:it. stuumque nihil omnino statui po sit, tota res ad Deum delata , ut eius iudicio staretur. Inspiratum uni divinitus, etelis Deum , ut servato virginitatu voto, sponsius ei daretur. ii is ipse a
Deo est defignatus. Juo enim sunt divinitus omnes ὸ stirpe Davidis, qui
patresfamilias non essent , ut gestatis manu baculis in templum conveni rent. se cuius baculus primus e resceret, is Maria sponsius contingeret. Contigit is honos y pM , qua rogesimo matis suae ovo , qui ut numquam ante fudimmam attigerat , ita ct iam se perpetuae virginitatis vota
Deo obtrinxit. Iraternam vitam egerunt, nulti interveniente uxoris minritique consuetudine. Hine, non ob grand vitarem , finem eum fingunt pictores, forentemque et baculum oppingunt. Haec nostcr. Ubi primum notandum , quod istius temporis summum Pontificem vocet Z chariam. Ita & Proto-huangestum Jacobi. At Epistola Hieronimi tacet nomen. Josephus nullum circa ista tempora Pontificem iacit Zachariam. Ioararus dicebatur , sub quo desponsata Maria & natus Christus. vide & Nicephorum lib. II. cap. IV. Zachariam quum dicit noster, Patrem Johannis Baptistae intelligere, cum Proto-Euangelio Iacobi, videtur. Eum enim Veterum nonnulli summum dixere Pontificem. Sed quos erroris manifesti convincit S. Scriptura. An enim de summo Sacerdote diceret Lucas c. XV. mς, erat Sacerdos quidam 8 Vulgarium Sacerdotum aliquem phrasis ea designat. Praesertim autem quod eodem versu dicitur fuit se e M A ei κ. ex eluce Abiae: & vers VIII. Meredorio functus ὀνin ordine elassis suae : & vers IX. sortitus vicem sessendi , Vulgarem Sacerdotem indicant. Summus enim Sacerdos ad Classes non pertinebat , neque ibi ri is suam habebat. Vide I Paralip. XXIV. ubi inter XXIV. Classiu i capita sorte electa, Sadoc & Animelech summi Sacerdotes , quorum unus primarius , alter vicarius erat , non recensepturi certumque est , octavae Classis praesidem Abiam, quo resertur Zacharias , non fuisse summum Pontificem. Et quis legit unquam , ad obeunda templi munia, summum Pontificem sortibus, vulgarium Sacerdotum instar, fuisse obnoxium ' Quod autem iidem Veteres Zachariam in Sanctum Samstorum ingressum putaverint, ut ibi sussitum adoleret, adeoque summum Pontificem esse oportuisse,
a Luca cap. I. vers II. aperte convellitur. Ingressus tantum enim est
ad altare sussitus, quod .in Sancto erat extra yelum, non in Sanct
706쪽
Sanctorum intra velum. Clara haec sunt. noster tamen quidvis, etiam salsissima, Gentibus obtrudit. Ullamne,.obsecro, veri speciem habet, scivisse Sacerdotes ex Virgine nasciturum Messiam , atque inde esse suspicatos, Mariam, quia virginitatem voverat, Messiae fore matrem Z Hactrnus certe id strenue negarunt, & adhuc negant Judaei, suumque Mesibin e conjugio nasciturum constanter credunt. Et cur ergo tam impudenter fingit infra, Simeonem justum, legis, ut ait, doctorem, id adeo credere non potuisse , ut etiam Esaiae locum corrumpere suerit ausus, ne tenerentur discipuli ejus credere, Virginem parituram i Etsi jam tum Mariam fore Messiae matrem per suspicionem crediderunt, sirmiter credidisse necesse est, ubi illustre illud, quod hic narrat, signum accessit, quo divinitus & publicὶ Mariae sponsus non maritus designatus est Josephus. Cur ergo Mariae filium adeo ignorarunt Sacerdotes, ut non tantum pro Messia non habuerint, sed & oderint & interemerint i Cur neque Simeon neque Anna Prophetis eum
Messiam esse scivissent, nisi peculiari oraculo & instinctu de eo suis sent edocti l Longe aliter Jesulta Barradius, qui tom. I. lib. VI. cap. VII. Credendum esse , ait, Virginem Psepia traditam . Sacerdoribus , msterium ignorantibus, tanquam conjugi ad liberos procreandos.
Consulto super Mariae matrimonio Deo , ait noster , uni suisse inspiratum divinitus , &c. Epistola Hieronymi ait, Cunctis audientibus , de oraculo se de propitiatorii loco meem esse factam. Proto-Euangelium Jacobi, Annesum a pistoe Zachariae in Sancto Sanctorum, eumque esse alliculum. Haeccine satis concordant ' noster certe ad Proto- Euangelium accedit magis quam ad Hieronymum. At signum divinitus quale datum, quo sponsus Mariae designaretur ' Epistola Hieronymi duplex prosert. Primum, cujus virga florem germinaret. Alterum , in cujus virgae cacumine Spiritus Domini specie columbae consideret. Rei autem eventum addens, inepte admodum posterius 'tantum recenset. Omissa enim Virgae Josephi germinatione, ait: Proditus e i itaque yspb. Cum enim vir am suam an et, ct in cacumine eius colum a a caelo veniens consedisset, liruida omnibus patuit ei Virginem desponsandam fore. Elegit & posterius tantum Proto. Euangelium , cuius verba sunt, TH. ο ἐχάsis ραοδον ἔλατεν I'ω . . stas ἡλ, iάοδου , s serenιβη ἐπανω κεφαλῆς I ωσκοῦ. i. . . Un-
707쪽
Ultimam autem Hirgam accepit Post h. ct ecce columba exiit ὸ virga, ct volavit in caput Post bi. Hieronymi istius columba e coelo descendit, & in cacumen virgae consedit. Jacobi hujus e. virga exiit, & in caput Josephi consedit. Ita pulchre concordant fabulae. Noster solum primum signum probavit, & tacita columbae mentione , s . Iam virgae e florescentiam laudavit. veritus fortassis, quod res est, ne injurius in Servatorem Christum foret, si in ullum alium Spiri tum S. columbae specie descendisse dixisset. Utinam vero ubique ita saperet. Sed quomodo haec omnia concordant cum Epiphanio in libro Ancorato, dicente, Psiphum selibus missis in viduos se non habentes uxores, in singulis tribubus in Virgines in templo , accepisse juxta sortem Virginem Mariam ' si sortibus, ergo non litis signis supra allatis. Vides hic quoque omnia nutare. At qua fidei certitudine aia serit, Josephum nunquam mulierem attigisset B. Hieronymum pro se habet lib. II. in Matthaeum. At contra se Theophylactum, Eus bium, Euthymium , Oecumentum, Epiphanium , Origenem, Hilarium, Ambrosium , Thomam, Caietanum, quorum loca profert Sixtus Senensis in Bibl. Sanctae lib. Us. Annotat. LXIV. qui eum ante Mariam aliam habuisse uxorem assirmant. vide etiam Nicephorum lib. II. cap. III. mitto Proto. Euangelium, ubi Angelus jubet
Pontificem convocare ηανῶς τους- λαου, omnes viduos p
puli. Viduus ergo & ipse fuit Josephus. Hoccine itaque est aut Deum
aut antiquos Patres revereri ἰ rem tam incertam , quam in verbo suo Deus tacet, tot autem Patres reclamant, Velutr Euangelicam Gentibus credendam gradere lNec minoris est audaciae, quod eum in virili aetate , quadragenarium scilicet, Mariae desponsatum dicit , & a pictoribus non obgrandaevitarem, sed ob perpetuam virginitate', depingi senem. In
Proto Euange)io introducitur , matrimonium Mariae det stans,liis verbis, ψὰς ἔχω ταεσσύτης ώμ; , αύ - ο νεογὶς , καταγελως ο - , λ, filios habeo, ct Senex sum, i a autem Iuvencula : cavendum ne Uraentu ludibrio sim. Quod st scriptum hoc rejicit quod summo iure fieri fatemur habeat memoratam saepius epustolam Hieronymi , dicentem , Erat autem inter caeteros Poste homo G domo se familia David grandaevus. Habeat Epiphanium , qui ad-3 versus haereses lib. III. haeresi LXXVIII. Ostensurus Mariam Josepho custo-
708쪽
custodiendam, non in uxorem fuisse traditam , hoc argumento pro
do enim potuisset tantus senex virginem habere uxoremst paulo insta ait, Josephum fuisse patrem Jacobi , fratris Domini, eumque genuissequum esset ἐγύς που et ποσα κενία παλύω ἐλάσσω circiter quadraginta annorum plus minus. Audi quod sequitur: Λα3 cαν ethi, Mαρμαν χροθ' , ηλικία MA που ογδο ἐτῶν προσωAccipit Mariam viduus, aetatem agens circiter 8o. annorum se amplius.
Noster , quadraginta , Epiphanius octoginta & amplius. Vides audaciam hominis, qui nihil non, refragante etiam antiquitate, asserere audet. Nicephorus quoque senem eum facit. lib. II. cap. VII. Operae pretium intelligere est , cur Virgini sponsum dari Deus
voluerit. Aliquot causas adfert noster, pag. 29. atque inter eas hanc, ut areanum Mettiae Diabolum lateret , cui jam ex Scripturis innotuerat,
ex Virgine exspectandum esse Messam, propterea ἀ tempore desponsationis potestas Diabolo in domum Mariae intrandi non fuit data. Prima verba ex Origenis quadam homilia in Matthaeum petita sunt , quae extat Tomo III. pag. III. editionis Merlini. Verba ejus sunt , Ωuae sine necessitas , ut desponsata esset Maria Pseph Z nisi propterea quatenus hoe
Sacramentum Diabolo celaretur, ct ille Malignus si audis commenta a
versus destonsatam Hirginem nulti penitus inveniret..In ea sententia &alii quidam ex Patribus suerunt. Ludicra tamen est, quumque eam noster Euangelicae historiae inseruit. Gentibus hanc ridendam tradidit. Didicerat ex Esaia Diabolus , Virginem sere Messiae matrem. At desponsata Josepho Maria, ne suspicari quidem Diabolus, cum interdictus ipsi esset ad Mariae aedes adventus, potuit , intactam hanc a Sponso relinqui, atque ita latuit ipsum Messiae arcanum. Risum teneatis amici: quin recordatur noster supra a se dictorum Votum perpetuae Virginitatis secerat Maria , id hacerdotibus non tantum innotuerat , sed & suspicionem ipsis injecerat, hanc fore matrem Christi. Oraculum Dei divulgatum suerat inter Sacerdotes, dandum esse Mariae sponsum, qui virginitatem ejus tueretur, publico & miraculi pleno prodigio ad id delectus suit Joseph, qui & ipse perpetuam virginitatem vovit. nihilne horum subolevit Diabolo ' sed di insta dicet, Adeo fuisse omnibus laudatam Virginem , ut vulgatus passm .esset sermo, hane, bonitatis di dignitatis suae gratia, in matrem Mesue e se electam. M m m m quod
709쪽
quod adco palam erat, ut homines id crederent & dicerent , Piabolus ne subodorari quidem potuit ' desit iam sagax esse Spiritus, ignavum pecus & stipes fictus, aut bardos . ac stupidos credidit noster omnes Indos Persasque quibus etiam insulsissima quaeque saperent. Novum habe documentum. Pan 6 i. yseph, inquit , ct Maria
Bethlehιm versu iter scientes, incommoda musta a vento , pluvia, tr gore, thyems enim erat) a longitudine vis, ab inordinatione, hominamque qui in hac causa ibam multitudine, invia passi sunt. praesertim Λί ria , cui tempus pariendι isto auet postero die aderat. Muis ilia vehebatur. Habebant is bovem comitem qui cum parata pecunia sarcinas portara, ibidemque divenditus proposto satisfaceret , ct impensa itineris simul obtinerentur. In urbe plus passi sunt. quum enim exigua ea esset, hominesque
tanto nume undequaque confiuxissent , ut omnibus lacus non daretur,
summo studio ae se icitudine exetra urbem domicilium quoddam angustum, humile , a latere colis um ct essum sibi compararunt, quadrupedum refugium a versus ventum se pluviam. Dependebat hae domuncula a di-
veryorro urbi vicino, ubi homines divertebant. quumque diversorium b
minibus esset refertum, coacti fuere in hoe bestiarum domicilium descod re. Pirgo tenuem hunc ct desertum locum intuens, gratias egit Deo, admirata ejus opera, quod i hic loci nociturus esses astissimi Dei fisin. Her-runt, mundant, ordinant domunculam, ibirue subsistere summo cum gaudio , ct concordia ac favore Dei deuberant. Haeccine Euangelica φ aut haec certa Pro mulo asina fuisse vectam Mariam, habet mendacissimum illud Jacobi Proto-Euangelium. De bove nihil. Barradius in medio relinquit , & prudentius sane , pedibusne an iumento viam peregerit Virgo. Quia author Sermonis de Nativitate, qui Chrysostomo adscribitur tom. II. Josephum & Matrem Domini de Narareth solos venisse asserit, nec habuisse jumentum. Idemque Barradius, quod de bove ut venderctur adducto nostcr cffutit, non ad modum verisimile esse testatur. Creditur autem in Ecclesia Romana
ex nonnullis Patribus , quibus locum Esa. I. lIsι ad Christum applicare libuit , jacuisse Christum in praesepi inter bovem & asinum presipi alligatos. Si quaeras, unde advenerant ista animalia' facilis jam ex X averti fabula est responsio , Joscphum & Virginem ea eo adduxisse , num asinum dicat an mulum, qui ex asino genus ducit, parum rcseit. Earradius & bovem & asinum alienos potius fuisse
710쪽
putat. De domuncula repugnat etiam Proto-Euangelium , ait enim Mariam ingressam esse ει ου ἱλπιον in speluncam atque ibi peperisse. Sic Barradius, in antro sub rupe. Epiphanius similiter adversus haereses lib. I. haeresi XX. ait, naeum esse in Bethlehem, circumcisum in spelunca , nempe in qua fuerat natus, sic enim tom I. lib. II. hae resii LI. Magi, inquit, non invenerum Mariam tu spelunca ubγ peperit.
vacillant haec omnia, nec fidem merentur. Pergit noster. Pag. 7o. Ma nativitatis nocte duo miranda contigere.
Unum , quod Romae fons olei manavit , atque in torrentem evadens se mari junxit, ct aliquot dies perduravit. Baronius in Appar. ad Annot. Eccles tradit ex Eusebio , contigisse id tertio Triumviratus anno, id est , 37. circiter ante nat. Christ. annis. Ergo non ipsa nativit iis nocte. vide & Iesultam Barradium Concord. Euangel. l. VIII.
c. XIII. Asterum, quod fores templi Pani quod Dominum claudendi ct aperiendi negocia, praecipue belli, Ignificat) hactenus apertas, in signum
universalis pacis clauserint. Et hoc negat Baronius ibidem , contigisse ipsa nativitatis Christi nocte. Merito sane, nam id Ciceronis, tunc Consulis, iussu sactum, cum devicto ab Augusto mortuoque Antonio, deditaque a Cleopatra AEgypto, nuncium Romam esset delatum , quod χ8. circiter ante natum Christum annis accidit. Secundo lausum est ab Augusto , Iunio Silano & Augusto Coss. 23. circiter ante.Christum annis. Tertio 1 Senatu decretum , ut clauderetur, sed orientibus novis bellis impeditum, Julio Antonio, & Q. Fabio Maximo Coss. 8. circiter ante Christum annis. Postea demum, diu post Christum, sub Nerone clausum.
Pergit noster. stuum autem Caesarem Augustum pacis hujus ct felieitatis authorem arbitrati, adorare eum cuperent, isque , quantumcunque
pro sua modestia renueret, cohibere populi impetum nequiret, Sibyllam accersivit, ex qua num quis se in mundo esset major quaesivit. Illa tempus egitandi postulans Deum consuluit. Nono post die, coactis in Caesaris palatium omnibus primoribus , Sibylla Caesarem in angulum deducit, quodque ipsa videbat sendit, nempe, usio meridie circumcirca solem circulum aureum , in ejusque medio Virginem incontaminatam se luce plenam, puerulum manibus ad pectus tenentem. ibi Sibylla Caesari, Hic infans, inquit , te maior est, ac protinus ubi convenissent, vox caelitus audita, mees altare caeli. Illud de oleo inosius lib. VI. hist. XVIII, XIX, XX.