Ioannis Casae Latina monimenta. Quorum partim versibus, partim soluta oratione scripta sunt

발행: 1567년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

211쪽

ΤΠ CYDIDI s I9desectionem nostram futuram; alteram a Gr cis, ne Vna cum Atheniensibus vexandi nobis ostent univcrsi, scd -m cum libertatis auctoribus seruitute liberandi, alteram, ut ab Atheniensibus deficeremus, quominus posthac ab illis tolleremur, sed ipsi anteuerteremus. Verum pro propera imparataque paulo magis nostra defcctio fuit: quo etiam magis receptis nobis subsidium celeriter mittere debetis, ut, 'uibus decet auxilio esse vos cognosci possit, simulque hostibus ut detrimento sitis. Nam tempus quidem magis nunc idoneum est, quam urnquam antea Athenienses enim jestilentia exhausti sunt, sumptibus naues autem illorum partim circum vestra sunt littora, partim contra nos disposta sunt ut verisimile sit,

si pedestribus copiis simul&nauibus in eos hac quoque

aestate impetum feceritis, nullam eos nauium facultatem habituros. Quare aut vobis ad se proficiscentibus non resistent, aut ab utrisque discedent Nec vero existimare quisquam debet, pro alienis fortunis proprium vos subire periculum iu quis est enim, cui Lesbus longinqua Videattir, illi propinqua ex ea utilitas extabit. At non in Atheniensium finibus bellum geretur: verum in illorum, quibus Athenienses iuuantur Lex sociorum enim vectigalibus pecunia illis reficitur, qu ς quidem edomitis nobis, etiam adaucta erunt: propterea quod nulli posthac

deficient, unaque ad Atheniensium facultates nostrae addentur, simul& duriore nos erimus condicione, quam rJ, qui seruituti antea addicti sunt. Quod si Vos auxilium prompto nobis animo seretis; cum ciuitatem nauibus , nundantem, id quod vobis maxime deest, adiungetis vo-bas,& Athenicia es, abductis illorum sectis, facilius delabitis, fidentius namque cuncti se ad Vos adplicabunt; tum, in quo accus amini , quod 3s, qui ad vos desecerint, non subuenitis, eius rei culpam effugietis. Quod si libertatis vindices proster vos cognitum fuerit, bellicas opesve stras multum ea re con firmabitis. Vos igitur spem illam,

212쪽

quam in vobis Gi arci repositam habent Iouemq; hune olynapium cuius in templo non secus ac supplices sumus, veriti, Mitylensis inridem atque amicitiam receptis succurrites: noliteque nos respuere , qui proprio capitis nostri periculo commune omnibus emolumentum, si quidem ex sententia successerit contraque, si nihil a vobis impetrauerimus, magis etiam commune detrimentum adseramus. Tales igitur vos prebete quales vos viros esse Graeci confidunt, qualesque noster hic postulat me

tus a

Go Mitylenas protinus contenden dum Alcida ducesque Peloponnes , prius, quam de nostro aduentu auditum si quo in statu sumus,censeo: existimandum est enim, multa nos apud hostes, quippe qui modo urbe potitisnt, sine presidio offensuros maxime quidem mari, qua nec illi hostium incursum verentur,4 nobis usu euenit ut plurimum valeamus sed pedestrem quoque manum, credibile est, utpoteratam se vicisse, dispersam incautius in tectis esse. Itaque si improuisos mul, noctu,inli mines impetum fecerimus, spero equidem ab iis nos adiutos; sequi reliqui in urbe sunt, qui nobis cupiant, esse victuros. Nec vero periculum reformidate, sed ita cum imis vestris cogitate, nullis alijs in rebus inane illud belli, quod fertur, quam in talibus esse postum vivas quidem qui ps in se cauerint duces, atque eas ubi in hoste animaduerterint, rei bene gerende occasonem non

dimiserint, ij quam plu

rima ex sententia

Quasi

213쪽

uasi gumeηtum duarum, quae siquantur

orationum , ex auctoris verbis

V populus Athenienss multis de causis Mitylenensium desectionem acerbissime tulisset, simulatque eos per Pachetem receptos esse certior factus est, plebiscitum confestim per iram secit, ut omnes puberes interficerentur, ac sine ulla mora cum eo plebiscito celeriter misit, qui in omnem Mitylenensum ciuitatem saeuire eum extemplo iuberet. Postridie eius diei, deseruescente iam iracundia multi rei acerbitatem accusare: ple isque tam immanis sententiae paenitere Mitylenensium vero legati, qui sorte Athenis aderant, una cum ijs Atheniensibus, qui ip- serum rebus fauebant, ubi molliri ciuitas visa est, in spem miseri veniunt mitigari populum posse, atque ad humaniorem aliquam sententiam traduci. Qui cum per amicos anxii sollicitique id agerent, cumque omnibus ad pedes prostrati supplices flentesque iacerent,atque eos, qui pridie quoque ab alijs dissenserant, plebiscitumque illud improbauerant, adiutores haberent ecce tibi Cleocleen et filius hesternae illius sententie auctor, Vir natura v-nus ex omnibus ciuibus violentisiimus auctolitate de apud populum longe maxima: is plebis inconstantiam increpitans,ut ciuitatis labantem iam Voluntatem confirmaret, plebis itum, quod se maxime contendente auctore fictum esset, tueretur, aduocata contione, ad hunc sere modum loquumtus est. Contio

214쪽

O RATION B s

maxime hoc tempore, cum vestrie vos de Mitylen is sententiae penitet, liberos populos aliis imperare nequire: adsueti enim secure inter vos, minimeque insidio e vitae rationi, eundem morem erga socios quoque vestros retinetis nec quidquid, aut illorum oratione adducti peccaueritis, aut misericordia commoti dissolutiores sueritis, non ciis gratum, sed periculosum vobis langorem vestrum esse intelligitis: haud animo reputantes imperium hoc, quod obtinetis, tyrannidem,sies illos contra vos consilia inire, vobisque inuitos parere. Haud vos beneficijs magno quidem vestro detrimento dandis, sed cum viribus magis, quam illorum in vos beneuolentia ut valeatis perficeretis, dicto ut vobis audiente sint, eos adducetis illud certe minime omnium serendum, si, quae semel statuerimus, eorum si rumum erit nihil neque intelligemus commodius administrari rempublicam, quae minus praeclaris legibus, verum stabilibus, latur, quam eam , que optimas leges habeat, sed parum ratas plusque habere utilitatem inscitiam modestiae compotem, quam intemperant praeditam perspicaciam : meliusque sere ab ijs, qui paulo sunt tardiores, quam ab i)s, qui ingeni prestentacumine, respublicas geri Nam hi quidem anteire legibus prudentia, in omni de re publica disputatione superiores discedere

videri volunt; quasi vero non maioribus in rebus anteal ruden iam ostentarint: atque ijs quidem rebus ciuitatesii labefactant. Qui vero intelligentiae suae minus confidunt, ij nec suo plus quam legum consilio tribuunt, nec se idoneos esse arbitrantur, qui recte dicentis sententiam

refutenti cum existiniatores in neutram partem propes

215쪽

ili,

T, ssi sinet, potius quam aduersarij, plerisque in reb. recte statuuns id quod vos quoque prestare debetis , neque eloquentilaui, prudentiae contentione elati contra, atque ipsi sentiatis, ciuibus vestris suadete . Nam quod ad me adtinet,in eadem equidem sententa perseuero, atque eos miror, qui de Mitylenaeis iterum retulerunt, moram quoquar fuerunt, id quod ijs utile est, qui iniuriam intulerint; squidem iracundia domum obtusi, qui haesus est,in eum qui lacessierit, invadita. at cotra, cum Vindicatio quam maxime propinqua iniuriga epifest, tun, paribus rixa viribus .iustistimas penas repetit: tum eum quoque admi-xor, quicumque ille suturus est,qui contradicturus sit, faciendum sibi esse existimet, ut Mitylenensum scelera utilitati nobis, nostras autem calamitates detrimento sociiciis esse ostendat atque aut eloquentia fretus id, quod vobis summe placitum est, non ita decretum esse pugnabit, aut, suo compendio ductus, eleganti laborataque oratior ne ad aliam vos sententiam traducere conabitur. Res cer-ite publica talium concertationum praemia alijs tribuit, periculum ipsa subit, cuius sane quidem rei culpa in vobis res det, qui certamina hic perperam administratis etenina dictorum spectatores, rerum autem auditores es. consueuistis. Nam ' de suturarum rerum euentu ex disertorum hominum oratione statuitis, quae facta iam sunt. nihilo plus fidei iis, quae oculis cernitis, quam ijs, que sando auditis labentes , quanta ea ornat orationis ubertas secerit, tanti aestimatis: qui, cum ea dicuntur, quae a consiletudine abhorrent, perfacile capi seletis: quq vero approbantur in vulgus, ea respuitis, in Unaquaque re noui tali seruientes visitata autem 'uotidiana contemnentes datisque operam ma inaequidem pro se quisque, talia qu dam ut dicere ipsi possitis si minus in eo inter vos pugnatis, Ut ne tardius, quae dicti sunt, percepisse videamini quod si qua acutius aliquis dixerit, in j vos, Ἀρ- probatione&intclligentia Vostra prSeundis prompticii

216쪽

prospiciendo autem, quos ea euentus habitura sunt,tard estis . cumque alia prope dixerim omnia, quam quae invita hac communi versantur, vestigetis, ne in i)s quidem ipsis, quae ante oculos posita sunt, sapitis satis ac prorsiis audiendi voluptate deliniti, sos histarum potius spectato ribus, quam de republica conlultantibus similes consideretis . Quibus ego a rebus abducere vos conor,doceoque Mitylen os unam quidem ciuitatem, maximam vobis secisse iniuriam. Nam si qui sunt, qui cum imperium nostrum perferre non possent , aut si qui hostium coactua nobis defecerint, veniam equidem illis tribuoci qui vero insulam incolant, nagnia laabeant, quique cum hostes nostros mari modo vereantur, quo tenapore triremium presidio aduersus eos muniti essent, cum suis legibus viverent , cumque honos illis a nobis, ut quibus maxime haberetur, hec patrauerint, quid aliud egisse eos dicamus, quam ut insidiarentur nobis, magisque mnos eos inuadere, quam a nobis euadere voluisse idesectio certe eoiurn est, quibus per vim inseratur iniuria dedisseque operam,ut ubi cum inimicissimis nobis sese coniunxissent, tollerent nos id quod acerbius est, quam si ipsi per se, nacti vires, bellum intulissent. Nec vero aliorum calamitates, qui, cum a vobis defecissent, in potestatem nostram redacti sunt, sibi exemplo habuerunt: nec adeo beatae illorum res, ne in discrimen irruerent, illos retardarunt. sed praecipites audacia, plusque quam quantum suae vires minus autem, quam quantum Voluntas

serebat spei habentes, bellum susteperunt, atque equitati vim anteposuerunt. Nam , quo maxime tempore vincere se posse arbitrati sunt, nulla lacessiti iniuria, impetum in vos secerunt: sic enim sere fit, ut eae ciuitates, quibus maxime nee opinantibus, ut, vel breue modo ad tempus, sortunatae sint, acciderit , insolentia flerantur e plerumque autem 'tis consilio ac ratione, quam quae fortuito prospere hominibus euenerunt, stabiliora sunt facili

217쪽

Τ- issusque sere aduersam sertunam refellimus, quam secundam conseruamus. Quod utinam nullo unaquam precipuo prie ter ceteros,a nobis habiti honore Mitylenati suissent neque enim hunc in locum eorum progressa esset audacia. Nam omnino sic est hominum ingenium , ut obsequentia contemnant, repugnantia admirentur. Luant igitur nunc saltem scelere suo digna parmas, neque

culpa in principes translata populus supplicio liberetur:

aeque enim omnes ad vestram perniciem incubuerunt: qui si ad vos se se contulissent erat enim in illorum p testate rursus nunc ciuitate ruerentur: Verum, fortunam cum paucis experiri tutius arbitrati, una cum ijs de ficere maluerunt. Ac cum animis Vestris cogitate, ecquem ex omnibus cijs non leui quaque de causa desecturinna vobis esse existimetis, si easdem os paenas constituetis, qui hostium coacti,atque iJs, qui sua voluntate a vobis defecerint, cum libertatem, si conata perfecerint, propositam habeant: nautem minus, nullam tamen insanabilem plagam accepturistat at Vos de unaquaque ciuitate capitum, ac fortunarum vestrarum in discrimen venietis: lene regesta, tamen Vrbem recipietis perditam, tectigalia, quibus opes Vest nituntur, in reliquum tempus amittetis siquid autem secus acciderit, ad eos, quos habemus hostes, alios addetis atque id tempus, quod maxime in ij propulsandis, qui inimici iam vobis sunt, ponendum erat, inserendo secijsvestris bello consumetis: non igitur spes ostendatur, siue quae oratione persuadet, siue que pecunia paratur, fore ut illorum scelera humana patiamur nec enim imprudentes nocuerunt, sed scientes insidiati sunt: misericor diam autem error habet. Itaque cum a principio equidem pugnaui,tum vero nunc contendo, ne id, quod antea sciuistis, irritum faciatis, neque tribus ad imperium obtinendum maxime inutilibus rebus, misericordia, ora

tionis dulcedini,d clementia in fraudem induci vos pa-BB inis

218쪽

non js, quos neque contra in futurum quicquam misereat, in perpetuum hostes vobis uste ipsa res cogat: qui dicendo aures vestras suauitate periti ulcent Oratores ijs alijs minoribus in rebus campus non decvit Nam nunc quidem breuis voluptatis fructu nimio xivitas multaretur ipsis autem pro bene dictis bene facta

commoda que tribuentur clementia vero aduersus eos

exercenda est, quos deinceps Vobiscum coniunctos, non in eos, quos similiter, atque antea hostes habituri sumus Atque ut in unum conseram, si mihi assens eritis, ea sa- cietis, quae iusta in Mitylenaeos sunt,&in rem p. vestram salutaria In aliter statuetis, nec illi gratiam habebunt, ipsi vestro vosmet iudicio condemnabitisci iniuste enim vos imperium, si quidem iure bi defecerunt, obtinetis: quod si contra, quam deceat, tamen faciendum id vobis es iustatuistis, contra quoque, quam honestum sit, utilitatis causa in eos animaduextites, nisi sorte principatum dimittere mauultis, uine omni periculo ad officium vos conuertere ac pares ab illis, nas repetite, ne maior nostra, qui insidijs obstiterimus, quam eorum; qui insidias secerint, videaturisse lentitudo illud animo versantes, quales illos existimandum sit in vos suturos sui fle, si vicissent: praesertim cum ab ijs initium iniuriae inserendae ortum st. Nam qui sine causa quempiam laesertant, ij acerrime urgere, sanguinemque solent appetere , superstitis scilicet inimici periculo commoti . Etenim qui ab eo, a quotminime sinit nece fle, perculsus sit , is capitalior, si sorte euaserit hostis est, quam qui pari etiam nunc condicione inimicitias gerit. Ne igitur vos ipsi prodideritis, sed mala, quς ab ipsis accepissetis, vobis ante oculos atque in conspectu statuite iaciteque ut

etiam atquectiam recordemini, ut omnia minoris aestimaucritis, quam ut illi vestras in manus deuenii cnt ac

par pari nunc rescrte, neque in ipso negotio subito re

219쪽

languescite quantaque vobis acerbitas modo imminuerit, memoria retinete:&cum abris digia a paenas repetite, tum in posterum documentum socijs vestris statuite fore, ut, quicumque defecerint, morte multentur: hac

enim re intellecta, minus posthac cogemini, posthabitis hostibus, cum secijs vestris bellum gerere

Ec eos, qui iterum de Mitylenaeis reserunt, reprehendob nec eos, qui magnis de rebus sepius deliberari quaeruntur, laudo: duas autem res maxime

consilio inimicas, ac rationi esse existimo, festinationem, atque iracundiam; quorum alterum amentiam, alterum inscitiam, Heuitatem habet. Quod si quis orationem rerum agendarum magistram negat, atque in eo pugnat, nae ille aut

stultus est, aut sua id priuatim aliquid refert stultitia est enim aliquid praeterea esse statuere, quo suturis minimeque perspicuis de rebus disseri posset priuatim vero interest, cum turpe aliquid persuadere in animo habeas: bene autem te de re minime honesta dicere possedissi das, bene calumniari, atquincum aduersarios, tum vero

220쪽

188 ORATI NE setiam auditores extera cre. Illi enim vero omnium maxime molesti sunt, qui alterius sententiam pretio addictam criminantur itenim cum stultitiae is, qui nihil sorte persuaserit, arguitur, imprudens habitus magis, quam improbus discedit cui vero obiecta est auaritia, is in cum persuaserit, suspectus est, cum id minus sit ast ecutiis praeter stultitiam improbitatis etiam reus sit. Ac ne e

xcp. quidem id est, quippe quae metu suis consitam; pri

uetur, multumque adeo illi prospectumst, s huiusinodi ciuibi unulla ad dicendum acultas fuerit minimum enim in se fiduciae ad peccandum habebunt. Quandoquidem boni ciuis est, non metu exterritis i)s, qui contradicturi sint, sed aequo certamine contendentem superiorem in dicendo discessisse iudicari prudentis autem ciuitatis, qui plurima sapienter suaserat, cum haud honore amplificare , sed ne de ea quidem, quam is obtinet, dignitate quicquam detrahere contraque, qui minus prudenter senserint,illis eam rem non modo si audi, sed ne dedecori quidem esse censere. sic enim neque 1s,cui ex sententia euenerit, quo etiam pluris habeatur, contra, atque ipse sentiat, dicendo, gratiam aucupabitur: nec cui minus successerit, ipse quoque, quo sibi aliquid conciliet gratiae,se se contioni venditabit que contra a nobis fiui. atque huc accedit, ut siquis sui quidem iussus causa ed iis nihilo tamen minus ad rem p. pertineant, dicere in

suspicionem venerit, ob tenuis auaritiae opinionis inuidiam, certo rem p.Vtilitatis fructu privemus: atque eo res

deducta est, ut, quae taedia sunt,ssmpliciter sincereque dicantur, nihilominus suspiciosa sint, quam qu improba sunt: Vteque necesse habeat, qui maxime pernitiosa suadere cupiat, populum inducere, atque is, qui salutare aliquid adserat, mendacio fidem sacere: blaque haec est ciuitas, cui propter peruersam calliditatem apertes neq; circuitione prodeste nemo possit: nam, si quis aliquid attulerit, quod perspicue bonum sit, delitescere tamen in

SEARCH

MENU NAVIGATION