장음표시 사용
61쪽
Eros Nuro RE AMIcos stantur, ceteraque eiusdem modi Vtilitatis autem genus lati sit me susum est: continet enim rempublicam primum uniuersam deinde singulas sere ciuitatis partes nam inita est ciuibus communiter inter ipses societas eam ob causam, ut congregati salui, incolumesque esse possent tum multae questus, lucriq; causa communiones sunt priuatim contractae Tertium autem genus amicitiam complectitur, non hanc popularem, sed illam bonorum , cum scilicet honestum Jaudabile, decorum, non emolumento captans aliquo, sed sua ipsum vi ac dignitate inductos homines virtutis amantes coniunxit arcte,atque devinxit. Tenuiores autem homines cum se ad principum ciuitatis amicitiam applicant contraq; clari, potentes, opulenti cum obscuros, infirmos, exiles in contubernium ac familiaritatem recipiunt, neutri sere honestatis decorem consectari, ac ne attendere quidem videntur, sed utilitatem modo, aut volu
ptatem sequi. Id ex eo intelligere licet, quod neque illi
bonos quosdam viros, iustosue, aut sortes , ac moderatos quibus inserviant, sed gratiosos,ac locupletes, sitrum uis liceat, delegerint fortunis ditati confestim, tamquam id operis habueruat, discedunt, aut certe cupiunt atq; hi- rursum laboriosum quemlibet, aut industrium ., ω llertem, frugi que exquirunt, eosque insignior aliqua virtute prie stantibus longe praeserunt. Quare, quae de vera illa, & germana amicitia praecipiuntur, cum morum smili ludo, conuenientia bonorum animos stabili quodam amore,&caritate devinxit, huic necesii tudini conuenire non poterunt diuerserum enim generum eaedemitae ceptiones esse non possunt: neque Vero eadem esse genera, quorum exitus, fines t diuersi sunt. Atque alia est etiam humanarum societatum diuiso nam aut pares inter se copulantur, quales fratrum coniunctiones sunt aut dispares: cuiusmodi parentum est, ac liberorum inter ipse communitas Permultum vero refert ad inueniendi ossici rationem, Vtro quis in genere, eam, qua de agimus, necesii tudinem constituerit quamquam in promptu id quidem cst: ambigi
62쪽
ν Da Oprie. INTER POTENT. ambigi enim non potest, ouin ad posterius reseratur sed
cum fere constet, dispares hoc amicitis genere copulari, ii iud parum percipiunt, aut certe non satis constanter ad extremum usque retinent. Stabiliendum est enim, firmandumque quid sit illud, cuius praestantia princeps in hac necessitudine, tamquam herus cernatur, ne vagari , errare que huius ignoratione cogamur. Principem igitur locum non, ut plerisque in rebus, ita hoc in genere doctrina , nec aetas, nec nobilitas, nec vero virtus obtinet,sed pecunia mocis dignitas, potentia dominatur . Atq; haec quidem Vt concurrant omnia, optabile est sin minus, velini deseruiendum est. Satis est autem ad hoc argumenti quod faepe unius conuersone sertulari ratio omnis amicitie commutatur,multique cum iis, quibus diu, tamquamir fuerint, non modo exaequantur, sed etiam ij ipsis es iciuntur humiliores: a quibusque antea coli soliti sint, eosdem aut pecunia auctos, aut honoribus amplificatos contra ipsi reuerentur atque obseruant. Quamobreni sit hoc ceterarum communionum, si quibus ita videtur, praescriptum, tamquam formula, ut, quod in unoquoque boni sit, subductum habeant ac tantidem se quisque faciat, quanti sit, tantidemque ab amico aestimari se vel postulet, vel patiaturia Nobis autem alio quodam modo rationem institutam es se, intelligendum est plerosque enim fallis; quorum est error tollendus, ne, quod faciunt, tu bent omnia. Cum igitur ratiocinabuntur, meminerint adnumerari, appendiq; par esse non omnia,sed pecuniam modo, atque potentiam, quando ac sth c cietas condicione contracta, ut potentibus, ut locupletibus propter id ipsum, quod opulenusunt, tribuantur omnia. Quare qui sese paupertatem serre posse non tam negant, quam re ipsa ostendunt, quibus uesito opus est, quique aliena egere se fatentur potentiis, esinant molesti esse: neque ingenium, aut nobilitatem aut doctrinam, quibus rebus, quamquam fretios alioqui sane sunt, ne aps quidem magnopere confidunt, magnum quoddam pondua habcre postulciat, ut comparati se propterea
63쪽
pterea, quod i)s instructi sint, superioribus, aut etiam anteferri putent Oportere. At Vir ego, inquit, sum melior, ruditior, nobilior, unam odore inferior, qua ipsa non in virtute posita est, sed ex fortuna pendeta, Sit ita sane mitto enim, quod plerumque nimium semet ipsos diligunt, nimium amplexantur; sed, ut ita si, tenendum tamen illud, nihil in hac communione relictum esse iis rebus, quas illi commemorant, loci principem esse pecuniam , imperium obtinere etentiam placuit. accepta semel condicio est, quae
aut tunc recusanda suit, cum serebatur, aut ne nunc quidem improbanda. Fuit olim apud Aethiopas lex , eum regem facerent, qui procerisiimus reperiretur. Num igitur philosephu breuis si sorte uerit, atque Aethiopiae regnum affectet, non ea lege puniendus sit Atqui sapientia proceritati, omnique corporis staturae longe antecellit: nemo negat id quidem,sed ea tamen Aethiopes lege vivunt, quam violare sit nefas sic nos eam seruare legem debemus, quam nobis quasi populo, usus, itaque communis promulgauit, tamquam suasit, quama adeo ipsi sanximus. Tantum enim abest, ut quicquam adseribendum cui quam sit, praeter id, cuius haberi semel nationem placuerit,
ut saepe id ipsum, adiectis iis, quae Lirim alioqui sunt, vi
lius efficiatur ut meretria pudore deterior est: ad quaestum enim eius aestimatio resertur, quem pudor , quamquam laudabilis ipse per se, tamen imminuit 4ctulantia vero, tametsisaainsa vi naturaque turpis,auget. Neq; vero aliam ob caullam quibusdam in ciuitatibus institutum est,ut eximia quadam virtute ciues populi arbitrio innocentes relegarentur, isque mos ab Aristotele, quanto, qualique philosepho non admodum improbatur, nisi, quod
cum una quabilitate res eorum publica contineretur, omne, quod emineret, cuiuscunque tandem ad modi esset, amputandum, tamquam complanandum censebant ut ne virtuti quidem, te nimium attollenti, parcerent. Quare diuitiae tantum,atque Opes in ea recensenda,atque
actimanda ponderentur, quibus semel principauis, di dominatio
64쪽
ι DE OFFic. INTER POTENT.m natio data est reliqua circumcidantur his se virtus, nobilitas, doctrina submittat hoc qui recusant magnus ostautem numerus seditiosi ut in republica ciues, scin amicitia turbulenti existimandi sunt . Vinciuntur igitur neces studine hac longe potentia ac diuitijs dispares vinculum autem est non caritas, sed utilitas ex quo illud conficitur ,
quod antea quoq; dictum est a me, errare eos, qui hanc necessitudinem vere illius, iustaeque armcitiae legibus temperari putant. Nam hoc quoque genus importunum est, magnam quandam, aequabilemque beneuolentiam, atque ardorem amoris requirentium: distinguenda sunt enim necessitudinum genera, ne temere omnia ab omnibus expectentur quibus enim sua cuique priuatim utilitas proposita pene ex conuentu sit, eos nostra causa tantum velle putare, ut alienum commodum anteferant suo, temere optantis est, non considerate iudicantis. Neque Vero eadem Vtrisque proposita utilitas est, sed operam atque obsequium
a tenuioribus potentes expetunt inopes contra diuitibus, atque honoratis pecuniam, aut dignitatem silli enim, utpote diuitiis assuentes, nullum sequuntur emolumentum, sed id modo attendunt, quod eam sibi coniunctionem ad dignitatis splendorem honoriscam, ad victum autem, cultumque, atque res gerendas, cum iucundam, tum vero multis sane locis peropportunam esse m telligunt. In seriores autem propter paupertaxem, atque inopiam pecuniae fructum, aut dignitatem querunt: tum propter imbecillitatem factioses, opulentosque arnicos sibi, tamquam adminiculum, parant. Quibus ita constitutis, quoniam expedit cum unaquaque in re eum nos bene cognitum habere, qui cum negotium nobis suturum sit, tum in huiusmodi necessitudine vel in primis refert non ignota nobis esse eorum, quibus cum vivimus, studia& voluntates ut vel ad eas nos dirigamus, vel rem totam, si modo fieri possit, repudiemus;opere pretium est, locupletum, ac potentium
contraque tenuium, atque inopum naturam, tamquam
formam quandam, speciem, quoad possumus , inuesti
65쪽
gare, in medioque ponere. Neq; vero exquisitam quandam ad rationem exigi haec a nobis debebunt quoniam nec omnibus aeque in rebus subtilitas quaerenda est , nec vero postulandum, ut pressius agatur, quam ipsarum , quae siu-biecta sunt, rerum vis natura patiatur. Ac locu pletes quidem ita sere sunt morati, ut superbia,& sastidio Uerantur perinde enim aflecti vivunt, quasi bonis omnibus a Lfluant:& quoniam, quanti numquodque sit aestimari sere nummis soleat, eaq, ratione argento venire Omnia, quia eo ipsi abundent,omnium penes se rerum protium esse opinantur itaq; beati sibi videntur. Ad hoc accedit, quod homines magnam partem in re facienda , atque exaggeranda occupatos, diuitijsque inhiantes vident. Qua Gillarum possessitone, tamquam excellenti inter homines bono quodam, quod unum expetant, quodque admirentur omnes,
ipsi gloriantur reliquos autem despiciunt, nec homines putant quae quidem arrogantia in selentiaque ea quoq, re augetur plurimum, neque adeo immerito, quod multos multa locupletem rogare necesse est: tum arbitrantur sese dignos esse dominatu propter copias enim, quibus ipsi asia fatim praediti sunt, dominationem, regnumque expeti putant. Gloriosa itaque, atque insolentes diuitie sint ear-dem petulantiam habent, luperbiae comitem difficile est enim, nisi si sorte ratio adsit, prudentiaq; secundo fortune cursu non auferri. Eorundem est dissuere luxuria: nam&delicati, mollesque sunt,&copiarum ostentatione beati videri volunt. Adsummam stulta pecunia est, sed fortunata,&felix Praeterea autem multo haec sunt eadem nouis in diuitij deteriora, quam in veteribus vitia: repcnte enim diuites facti sint, abundandi, ut ita dixerim, imperiti ut plerique Romae in quo si qui fortasse fuerint, qui detrahi sbia nobis querantur,ij meminisse debebunt, non hunc nobis de hominibus, sed ipsa de re institutum esse sermonem. iotentium autem Ores partim cum locupletum natura,&consuetudine congruunt, aitim aliquanto fiunt etiam probiores: nam ct honorum studium in his
66쪽
Osrici 1 INTER POTENT.est, et animus Virilis, atque ad agendum proria plus praebet enim potentia facultatem diropter dignitatem grauitas quaedam inest . Ac de locupletum quidem , ac potentium
moribus hactenus. In paupertate viro atque inopia Otranta ijs contraria reperientur. Sic igitur animati erga potentes j ccunioses tenues amici cste debebunt, vj illorum incommoda. contumesias, iniurias, ineptias non modo facile perserant, sed amanter etiam tegant eosque , quo adsieri possi diligant colant quidem ccrte omnibus locis, atque observent: diligi enim volunt, propterea quod existimant, a quibus amentur, iisdem sese probati. Itaque cum omnia sibi diuites arrogent, amicorum obsequiis atque Obseruantia magnopere delectantur tui enim de sic iudici habere eos ascriptores putant. Difficile est autem diligere eum, quem non prooes . nihiloque factu facilius sic
moratos, quemadmodum dictum est, probares: Verumtamen, ut ait Tiresias ille, uando palperiem missis ambaribus horres, deuoranda haec sunt, serendumque aequo animo, quod corrigere nequeas: praesertim cum non virtute, probitate hae nccessitudo contineatur, sed emolumentis, tructu. Stulte igitur faciunt, atque inutiliter, qui, tamquam HO-ratianus Davus, decembri in dominos abutuntur libertate:
Tu, cum sis, quod ego: forta iis nequror pernitiosa enim haec sunt, pr sertim aduersus potentiam superbiamq;. Quare non modo dici, proferrique haec non expedit, sed ne cogitari quidem sine detrimento possunt retrahunt en in nos ab obsequio, ct cultu potentis amici, sine quo continera necessitudo haec diutius non potest. Non minus cst autem eorum viti uita, damnum certe idem, qui desuperioribus amicis in omni sermonc absentibus detrahunt, eos ς,
quo reuereri,&colere non modo decet, sed etiam fructuo
sum est ardunt. Itaque dupliciter accusandi sunt,4 quod
abollicio recedunt, quod eorum cum factis minime consentit orati . curiae eminae vivunt, quem sermone improbant. Superbi etiam, atq; at rogantes monendi sunt, atque
67쪽
E TENvio RE Aureos que, ut ab hoc studio des stant, hortandi: nam nihil obsequio, atque obseruantia tam est aduersarium, quam arrogantia obseruamus enim colimus, quos insigni aliquare antecellere nobis putamus. Omnia autem sibi qui arrogant , nae illi longe auest ut cuiquam obsequi velint. Ac
sitiat omnino quidam nulla de re tam solliciti, quam ut ne cuiquam succumbere, aut quicquam cuiquam concedere videantur ii sese in seriores appellari, mortis uastar putant, pauperiores tantum dici volunt: austeri , tristes, duri, omnia summo iure, seuere agentes, atque acerbes qui si appellentur modo, continuo ad calculos abeant, confestim sua, atque aliena digitis metiantur rationem subducant, aqua ne punctum quidem cuiusquam causa decedere ius es.se arbitrentur: i), ut antea dictum est, ad aliud studium traducendi sunt, ne aetatem sollicite anxieque degant,&, eae xacta, frustra, quod nihil processerit, fortunam, quod facere solent, accusent, cum ipsi in culpa sint. Nobis autem leni homine opus est,molli flexibilique ingenio praedito, qui ct de suo iure decedere didicerit,in parere fortunae idque
animo hilari, aut certe aequo facere possit, Vt non appareat
coactum obsequi: nemo enim, quem colit, illa inuitus ob temperat. Quoniam igitur superbiae occurrendum est, nihil est aurem ad eam molliendam, ac demulcendam valcntius obseruantia, atque obsequio, in eo exiles, atque inopes amici elaborare debebunt, ut in superiores omne ossicium,omnemque cultum conserant id partim in dicitis apparebit, partim in sactis. In sermone igitur, ' congrcssionibus non modo comitas ct suavitas ad habenda est, sed quedam etiam reuerentiae astentatio autem, de qua mox dicetur, procul amouenda. Permultum vero id refert nam
neque quicquam est, quod tam crebro incidat, quam ut loquamur; ad conciliandos hominum animos summa in oratione vis est. Illa igitur primum cautio adhibeatur in verbis, ut summissa, ut humilia sint, ut prope abiecta blandum enim in seculum incidimus, cuius in errore nihil est cur versari nos cum cliquis pudeat contumax si non mo
68쪽
do monere, sed etiarn consiliaim dare repraehengere vero non serendum. Longum est autem singula persequi. Quare genus ipsum indicasesrt, opinor alis. Deinde repugnandum, si qua in re sorte suerit, ut pedetemptim , timidcque sat, tamen raro, non nisi nece stario neque nim est obsequentis aduersari: saepe autem in congressonibus, aut in conuiuijs disputationes inducuntur incertis, aut subtilibus de rebus, in quo docti quidam homines,&mgeninsi sacere sane imprudenter lent. arripiunt enim ipsi tarn quam suo iure sermonem , Obloquuntur , i ici turbant, pertinacitcr resistunt, redarguunt denique, idque acerbe, atque acriter: non sunt haec obseruantiae, auet
obsequi signa. At non mea, inquiunt, culpa est , quod
homo rudis, atque illitteratus,&fortasse hebes de rebus obsscuris atque inuolutis balbutiens me lacessat,irritet, in contentionem Vocet, presertim cam ipsam artem, ad quam disputatio pertineat, professunt. sed parcendum tamen est, quasque cum amico lucteris, non cum aduersario, non est viribus utendum. scitum est enim in loco cedere, aut succumbere: victoria Vero lape pernitiem habet: ex quo e
tus illud νικ καδεμωα. At difficile est, inquiunt, praesertim concales actis iam altercatione animis tum in eo ipso, quod profiteamur , cuiquam nos cedere videri , pati non possumus. Ego neque hoc disputo, si postulant, etiam concedo: lud teneo, atque denuntio, inutile id illis este plane etiam pernitiosum . Quare superbiam excutiant, animum molliant,aut amicitiam se se gerere nescire sateantur. diligenter etiarn caueant, Ne quando committant, Vt cum
potenti amico iocari aggrediantur, nisi ab eo ipse inuriati, ac prope iussi inest enam in ioco equabilitatis signiscatio,&securitas quedam, qua superbia irritatur cauillationem autem, dicta superiorum, quamquam habebunt saepe aculeum,&contumelian hilaritate lepore excipiant iracundiam, neciva sorte erumpat esseruescet enim illa quidem quam iligentissime poterunt, comprimant ac, ne si acrius quidem pupugit, quicquam mordere audeant neque
69쪽
Er g Nu Ioars MIeos. 37que enim est obedientis, doloris sui poenas persequi quo
autem cuiquam uberius erit ingenium, atque acutius, eo difficilius is praestare hoc poterit multa enim occurrent salsa, quq vix reticebit Estque omnino haud quaquam mediocris patienti , cum saepe vapules e telum autem semper teneas, numquam reserire sed iracundia tamen perquam diligenter cohibenda est,neq; cum superiore, ne iusta quidem de causa, concertandum iam victi oderunt,&pares cum discedunt , tamen vinci se putant . Itaque alio sese conuertunt & eos, quorum tractata semel laesit asperitas, in posterum non attingunt. Quo autem modo iucunda consuetudine, assiduisque sermonibus 4 comitate superbia mollitur, ita silentio,seueritate, aristitia recrudescit tum stultum est, quorum contumelias perpeti necesse habe eorum non ferre iocos. Quare ita sese tenues comparare amici debebunt, Vt potentis velim moderatam in iocando licentiam, non modo bonam in partem accipiant, sed etiam, quo familiarius tractentur, habere se gratiam significent. Reliqua vero in vite consuetudine ea moderatio adhibeatur, ut in sermone plurimum hilaritatis plurimum destiuitatis insit, non e suis sed ad voluntatem nutumque diuitis amici omnis oratio temperetur: tristitia vero, taciturnitas absit, illae minime amabiles,&plerumque in uita, suspecteque sunt: quos enim tristes animaduertunt,ij se suspicantur non satisfacere. Praecidatur Otiam loquacitas est enim reuerentis adhibere nodum meque vero sermonem ipsi priores inducant, nisi si sorte iussi sint aliquid in medium, consumendi otii causa,vessi, proponere: ad superiores enim pertinet iudicare, qua potissimum de re velint audire ncque immerito is arguitur, qui praefestinet, ubi herus adsit, praeloqui. Quod autem dictum a me est, procul ex hac consuetudine amouendam assentationem esse, videamus, quam Vim habeat: non sum enim nescius, secus a plerisque selere prarcipi qui cum adulationem unam omnium rerum structuosissimam esse con-etendat, sacile permultos nominant haud magni pretiit,
70쪽
ι Da Oprie. INTER POTENT.mines, lutina assentatione adiuti, non modo diuitias pararunt ed ad summos etiam dignitatis gradus irrepserunt, sed, quamquam ab utilitate prosecta haec ratio est, non debebunt honestatis, iustitiae obliuisci. Itaque, ne quid
turpitudinis,lucri cause,contrahatur operam dabunt, tuebunturque iustitiam , si non summam illam bonorum, at hanc popularem saltem vulgi ctenim unum pecunia fructum sequi si volumus, neque honestatem audimus, eos ipse superiores amicos spoliemus licet, aut aduersamj prodamus. Cauendum est igitur, quamquam ab utilitate profecti haruratio est, ne longius si progressi erimus, iustitiae sine transgrediamur. Quid est autem , quod ab honestate
longius abst, quana assentatio, & blandicia' quarum cura&nutrimentis hominum educentur, sepe etiam gignantur, procreentur Vitia Meruet igitur. Scu antis sipeciem praebere prosi sus amicum Finitima est autem obsequio blandicia tum in unaquaquere difficile est statuere quatenus sunt enim vitia cum virtutibus prope continentia, aut ita certe inter se coniunm, vix ut appareat commissura: scd quaedam tamen est regula, qua uti qui volcnt, neque a probitate discedent, Mutilitati tamen consulent. Est igitur in congressionibus sermonis quaedam temperatio, modus, quam quidem virtutem cum ea vocabulo carere videretur, ab amicitia mutuati, Φιλία. Peripatetici nominauerunt quod, eius compotes qui sint, talem ad omnem congrcsi in humanitatem, affabilitatemq; adhibcant, qualem adhibere inter se amici consueuerint. In eo autem posita est, Vt neque omnia ad voluntatem loquamur, petulantia tamen absit, tristitia
austeritasque vitetur. Ad eam autem mediocrem retinendam permagni refert, qui cum loquare, quique ipse sis: id quale sit, Vt pleraque Omnia, an j animaduerti maxime potest, qui orgo quodam interiecto tamquam teruallo, inter se distant, Vt in parcntibus, liberas, ut in priuatis,& ijs, qui sunt in magno aliquo imperi, suae enim in priuatum commode dicta existimantur, eadem in magistratum