장음표시 사용
61쪽
68.b D ancusationibus incendii. ro minis incendii, sicut
in logibus et multis uribus habetur, vincitur aliquis mettertius, quamvis pro facto incendii sit metseptimus convincendus. Capitulum III. De advocati S. 59. Bri De advocatis et prolocutoribus quantum ad of cia. De officio advocatorum instructi sunt in consilio: α Quod actor et reus possunt per se ipsos coram judicio proponere, quicquid habent placitare. b Revocationem Verborum, quae Vulg. hol unge dicitur, nisi prolocutores verba eorum proponunt, non habent inde necessarium est et utile, quod unusquisque Per advocatum proponat et respondeat, quidquid habuerit querulari. Judex ergo h0mini juste petenti advocatum denegare non debet chEtsi duo unum insimul petierint advocatum, primus eum obtineat tamen si idem advocatus per unam partem ante h0ram judicii pretio fuerit conductus, pro illa, non obstante petitione alterius, advocabit d Judex etiam videat, ne per potente copia adVocatorum pauperibus subtrahatur, imo judex ex ossici debet non habentibus advocat08-SSignare. e Ρotest etiam homo verba advocati sui vel per judicem interrogatus Vel per se affirmare vel negare. Uno etiam advocato rejecto alium statim potest assumere, licentia judicis accedente.
60. Br. D advocatis et prolocutoribus, quantum ad prohibitionem, aecusationem et poenam. Si actor invitat advocatum ad domum suam et coram amicis suis secreta cauSae Suae
ratione consilii sibi revelat talis advocatus postea in judicio,
excipiente actore, ad advocandum contra ipsum pro reo admitti non debet. Si causa partis, quam fovet advocatus, induciata seu suspensa fuerit, durante tali suspensione advocatus pro parte contraria in eadem causa de jure advocare non debet. Si advocatus pro officio advocati0nis rogatus, publice dicat sic Domine judex, sci veraciter causam talis hominis esse injustam, quare et contra conscientiam meam ad fovendam ipsam me per Vos non compelli judex, si advocatus uramento suo hoc confirmaverit, advocatum pro causa tali ducenda contra Deum et justitiam non compellat Ista tamen confessio
62쪽
advocati vel ejus juramenti parti, pro qua non advocabit, nullum praejudicium generabit.
59. st 60. Pr. De advocatis et rejectionibus eorundem.
Quilibet potest verba advocati sui, vel per judicem interrogatus vel per se affirmare Vel negare. Uno etiam advocato rejecto alium potest statim assumere, licentia judicis accedente. Advocatus suspectus, Si pars petit, non est admittendus
Si advocatus petit de advocatione supportari, judex eum ad hoc non compellet, et ista renunciatio advocati nullum praejudicium parti, contra quam sit, generabit. De obtentione advocati Sententiandum est in causis quibuscumque,quod si duounum advocatum petierint,prior eum obtinebit. Quod si advocatus ante horam contestati judicii ab una partium pretio conductus fuerit, non obstante petitione alterius, advocabit. In omni casu judex debet videre, ne per potentes copia advocatorum pauperibus subtrahatur, imo debet ex officio suo
non habentibus advocatos assignare. M. D absentia advocati. Si duo advocati debent comparere et advocare, et unus eorum est absens causa ex quacumque: tunc ad potitionem alterius partis est terminus prolongandus. 62. D negatique advocatorum. Re propter hoc, quod impetitur tamquam mortificator, non est advocatus denegandus. 63. D sataret advoeatorum. Salarium et pretium advocatorum, scriptorum et aliorum officialium sunt secundum juratorum conscientiam moderanda. 64. De coadjutor aduoeati Si pars petit, non obstante advocato, etiam cooperator, qui Vulg. dicituris τε er, sibi dari debet. 65. Utrum pars plura advocatos habεra potest. Plures advocatos una pars potest convenire, dummodo hoc captiose
non fiat, ita sci, quod altera pars advocato privetur. 66. Advocatus cui sit denagandus. Diffinitione sollempni dieitur in legibus, quod manifesto malefico advocatus, licet instantius eum petat, est denegandus.
63쪽
67. D advocant pro se ipso viva voce. Et notandum,
quod si adv0catus vel actor in accusando reum sic dicet: -Domine judex, tam grave vulnus mihi dedit vel ita graviter me Vulneravit,), de quo a vita usque ad mortem perveni': reus erit absolutus et non tenetur respondere. Item si post hoc idem actor de vulneribus aliis diversos reos impetit, modo debito, non ut prius mortuum se affirmans, et illi sicut prius reum quaesierint, utrum querimoniis mortui
respondere debeant tunc sententiandum est pro actore; cum enim primum errorem revocans in aliis querimoniis non tamen mortuum, sed Viventem se sit confessus, rei debent sive reus debet ad suas querimonias respondere. Circa hunc casum est notandum, quod licet supra scribatur, quod actor et reus coram judicio per se causas Suas proponentes, rev0cationem
Verborum, quae Vulgariter holun dicitur, non habent tamen si in principio de hoc caveant, petentes, per judicem hujusmodi revocationem, deliberationem et alia, quae advocati consueverunt pro jure partium praemittere, sibi concedi tunc si fuerint eis indulta, habent singula, quae competunt advocatis Capitulum IV. De appellationibus.
68.a Da appellationibus in genere, quare admittantur.
Appellationis remedium non est ad defensionem iniquitatis, sed ad innocentiae praesidium institutum. Unde a gravaminibus illegitimis et illicitis civilibus conceditur appellare, et maXime si talia gravamina vergunt in praejudicium appellantis. tetiam non oportet, quod appellans fixus coram judicio stet, nec pedem de loco moveat, sicut quidam volunt imo, Si vult, deliberatio est sibi concedenda, utrum velit sive nolit. 68.b D forma appellationis. Sic interponatur appellatio: Domine judex, sententiam a juratis contra me latam arguo, offerens me meliorem ab illo loco, a quo de jure teneor, illaturum. Et hoc intelligi debet de sententia non scripta. Si autem fertur de jure scripto, sic dicat: Domine judex,
sententiam, quam jurati ex jure scripto contra me tulerunt, credo, salva eorum reverentia, ex malo scripturae juris intellectu
64쪽
pr0cessisse. Unde ab ipsa appello, petens eam instanter ad principis, a quo Scriptum est editum, audientiam, cum ejuS sit interpretari, cujus est condere, deducendam. Est etiam notandum, quod pendente appellatione nihil est in eadem causa inn0Vandum. .e Qualiter a silatio ad tιdiantiam litus, ad quema elatum est, sit deduoenda Appellatio debet et causa appellationis ad praesentiam illius, ad quem appellatum est, expedite ac breviter deduci, et omnis dilationis materia est amputanda. 68.M E quibus avsis appellatio cessae. Appellans, nisi legitime prasipeditus fuerit, si infra sex septimana suam prosecutus non fuerit appellationem, pro non appellante habeatur. Notandum tamen, quod judex, non obstante appellatione in causa debet procedere, sicut de jure fuerit procedendum et hoc in timorem faciliter appellantis .
68.e De proceas appellationis. rocessus appellationis futurus est appellanti per judicem et juratos, antequam iter prosecuti0nis appellationis arripiat, solempniter intimandus. 69.α De eaecessu infra appellationem commisso. Si appellan8 pendente appellatione excessus committat, per judicem proprium, non obstante appellatione potest corrigi et puniri. 69.b De silerationa appellationis facienda. Post appellationis Vocem emissam, si appellans forsitan vellet propter exceSSu prius commissos a juratis gravari, iterum tamquam suspectis rati0nabiliter appellabit, nullamque poenam bursalem proinde patiatur.
70.a D causa appellationis quantum ad aetinctionem.
Appellationis causa sublata cessat appellatio. 70.b D appellationum interpretatione. Appellatio sine scriptis lata et revocata cassa est et vana. Si autem scriptis lata est et scriptura diversos sensus comprehendat, admittitur appellatio secus autem est, si tantum unum Sensum comprehendit Circa hoc etiam notandum, quod si appellat is, cujus
non interest, non 8 audiendus.
65쪽
70.e De menda appellotionis. Si appellans poenitentia ductus eam ovocat, remissa est emenda, nec per judicem est puniendus.7I. 72. Dei allationibus maloieorum quale sint Maleficorum appellationes utique sunt inanes, nisi excessus dubius Sit, tunc factum non est praecipitandum. - Ε similiter intelligendum est, quod appellatio propter juramentum interpositum non est prohibenda. . 73. Castis, in quatis appellatio non admittitur. Si res dilationem non recipit, non est appellatio admittenda, vel si ex perpetuo edicto aliquid praecipitur faciendum, non appellabitur contra edictum. . Da profoetu appellationis inta partas. In communi causa quotiens alter appellat et alter non alterius victoria etiam illi proficiet, qui non provocavit, et hoc in causa defensionis. Et etiam circa hoc sentiendum est, quod si aliqui divisim fuerint condempnati, quamvis ex eadem causa hoc fiat, tamen pluribus appellationibus opus est. 75. De appellatione contumacis. Sollempni diffinitionis decreto inventum est, quod appellatio contumacis n0 Valet, nec cum a principe judici causa committitur, appellans est audiendus. Capitulum V De qui S. 76. Br. is aquis et earum meatibus uulgariter dictis ach. Aquae meatus, Vulgariter dicin acti, duplex est Quidamnaturalis, in quo aqua a sui origine Oxit et ipsum loca petens decliviora per se fecit. Et hunc meatum aqua in utroque litore quandoque ampliat et quandoque coartat nec propter hoc habentes hereditates in eisdem litoribus ad emendam vel reformationem aliquam obligantur. Alius autem est meatus violentus, in quo aqua artificialiter mediantibus obstaculis et quodammodo violenter per fossata ad hoc facta fluere compellitur, ratione molendinorum, hortorum, agrorum vel aliarum hereditatum, quibus proficit et praebet plurimum incrementum.
66쪽
Et tales meatus apud magistros molendinatores determinatam secundum latitudine et perfunditatem habent mensuram, quam habentes hereditates in litoribus, hujusmodi meatus aquae continguas, nec ampliabunt nec compriment, imo si per aquarum inundationem rupta fuerit, fossatis purgatis eandem omnimodo reformabunt, sicut emendas per Voluntatem juratorum eis impositas voluerint declinare. 77. Br. D aqua pluuiali, uantum ad vicinos ordinarios. Tres vicini, cum in quadam declivitate ordinarie residerent, et quilibet eorum aquam pluvialem intra septa superiorum suorum aedificiorum, ne vicino noceret, capere deberet, medius cum inferiori pro censu nominato pactus est, quod aqua usti curiam ejus ueret. Quod cum superior percepisset et aqua de medio ad inferiorem plus quam anno transreisset, ordinavit cum medio super fluxu aquae suae, sicut et ipse medius prius ordinaverat cum extremo Postremus ergo, qui est inferior, agens in medium, petivit pro se sententiari, cum ipse tantum de aqua sua secum ordinaverit, utrum ipse fluxum aquae superioris vicini etiam capere debeat, cuae in pacto inter ipsum et medium facto non fuerit de hoc cautum. Super quo diffinitum est, quod pacta ex conVentione legem accipiant, quod solum medius debet aquam suam propriam, et non Vicini sui superioris, in fundum inferioris derivare. Et si promisit medius superiori aquam suam capere, eam capiat sine damno inferioris, vel ipsam infra metas suas retineat vel alias educat, ne inferiori sit nociva.
78. Br. Da aqua pluuiali et stillieidiis in aedinetis uitianis. Si in villis, ubi pro stillicidiis tectorum interstitia vulgariter me dicta me girka, raychen dimittuntur, vicinus exaltat tectum super tectum vicini, cavere debet, ne stillae descendentes tectum inferioris tangant alioquin stillas easdem ad stratam publicam per canale deducere compelletur. Unde nota, quod aqua pluvialis dicitur, quae de aere cadit, et si illa naturaliter noceat, de ipsa tune actio non dabitur Vicino contra Vicinum, nec alteri cuique. Si autem talis aqua opere manu facto noceat, secundum quod vicinus aliquid aedificet,
67쪽
vel fundum suum exaltet, Vel tale quid faciat, propter quod aqua vicino nocere incipiat ex hoc dabitur actio aquae pluviae arcendae. Sic enim quisque suam domum meliorem facere debet, ne vicini faciat deteriorem. Unde quilibet stillicidia suorum tectorum capere debet, nisi jus habeat, quod super
78. Pr. Da qua pluviali Actio aquae pluviae arcendae locum habet, si aqua pluvialis non naturaliter noceat, sed opere facto, nisi agri colendi causa illud opus factum sit Et sic unusquisque domum suam meliorem facere debet, ne vicini sui faciat detrimentum, aut deteriorem, nisi jus habeat, quod aliquid talium fiat. Et sic per consequens dicendum
erit, quod prodesse unusquisque sibi, dum alteri non noceat, non prohibetur. 79. Br. D aqua pluviali quantum ad agros. Jurati de Alba Ecclesia proposuerunt in consilio, quod rustici villarum frequenter coram eis conq.erantur, unus de alio, quod in agro suo faciat fossatum, in quo aquam pluvialem capiat in tantaeopia, quod ager vicinus aridus maneat nec rigetur. Petiverunt ergo informari. Super quo sunt instructi: Si rusticus serere et arare possit sine talibus fossatis, qui dicuntur sulci aquarii, tunc sulcos tales non faciat, et si facit, tenetur hac actione, licet agri colendi causa videatur fecisse. Sed si aliter seminare non posset, nisi sulcos aquarios faciat, non tenetur. Item si opere Iacto aut in partem superiorem aqua pluvialis pellitur, aut in partem inferiorem derivatur, actio aquae pluviae arcendae competit. Unde dicitur, et bene, aquam pluvialem in suo retinere vel superabundantia ex fundo vicini in suum derivare, dummodo opus in alieno non fiat, omnibus jus esse; prodesse enim unusquisque sibi, dum alteri non noceat, non prohibetur. Et sciendum est, hanc actionem superiori adversus inferiorem competere, ne aquam, quae natura fluit, opere facto inhibeat per suum agrum decurrere, et etiam inferiori adversus superiorem, ne aliter aquam mutet superior, quam fluere natura solet. Et nunquam competit haec actio, cum
68쪽
ipsius loci natura aqua nocere possit tunc enim Verius est dicere, non aquam, sed loci naturam nocere. Unde in summa actio aquae pluviae arcendae locum habet, si aqua pluvialis vel quae crescit ex pluvia, noceat non naturaliter, sed opem facto, nisi agri colendi causa illud opus factum sit. Nota, quia tria sunt, propter quae inferior locus superiori servit lex, natura loci et vetustas, id est servitus, cujus non exstat memoria, quae semper pro lege habetur, minuendarum et breviendarum scilicet litium causa. Et saepe natura loci et vetustas cedunt legi supervenienti quandoque etiam lex et natura loci cedunt vetustati, quia ut plurimum, cum occurrit quaestio de talibus, recurritur ad senes, quorum determinationi, qualiter ab antiquo res se habuerit, statur. Illi etiam, qui tempore medio, credentes jus sibi competere, praedicta, sive sint fossata facta, sive antiqua fossata obstructa et eomplanata vel alia quaecunque consimilia, possiderunt: postea, cum ad pristinum statum redacta fuerint, ad emendas non tenentur, cum primus excedens dudum forsitan sit defunctus.79. 0 4 Notandum etiam, quod locus seu domus inferior propter tria servit superiori, cum aqua pluvia transit desuper ibidem, et sunt Lex natura, vetustas loci. Notandum circ&hiis, quod quilibet in suo fundo sicut et in altum aedificare potest, sic in assum fodere sibi licet, nisi animo nocendi, sed sui causa profectus hoc faciat 80. UBr. De qua pluviali in aedisciis urbanis. Cum domus Petri judicis in chrisans esset vendita, et exaltasset emptor parietem, tectumque domus in tantum extendisset et prolongasset, quod stillae, quae prius tectum vicini non tangebant, jam super tectum cadere solebant, quaesitum est, quid sit juris in hoc casu Super quo responsum fuit, quod parietem licet exaltare, dummodo tectum taliter ordinetur, qu0 stillicidium cadat in illum locum terrae, quem prius tangere conSueVit. Unde retroduci potest stillicidium, quia in nostro magis incipiet cadere; sed produci et prolongari non potest, ne alio locis cadat, stillicidium, quam in quo posita est servitus levius enim facere poterimus, sed artius non. Et omnino sciendum,
69쪽
meliorem vicini conditionem per nos fieri posse, sed deteriorem non posse, nisi aliquid nominatim in servitute imponenda
Et est hoc generale in omnibus servitutibus, in quibus vicinus vicino et domus domui servit cujusmodi sunt fene- vitrarum et luminum in curiam vicini receptio, aedificiorum altior exaltatio, specialium parietum ratione pacis factio, stilli--cidiorum aversio e in canale vel in tectum vel in terram captio, immitendorum tignorum in parietem vicini missio, foraminum antiquorum ampliatio vel arctatio, vel quantum adnumerum multiplicatio vel minoratio, vel in alio loco, quam priusseri consuevit, nova positio, et sic de multis aliis consimilibus. 8I. Br. De qua fontali et fontium fossione. De cardi ginterrogatum est, in qua distantia vicino a fonte vicini, quem habuit ab antiquo, novum fontem fodere liceat Super quoaee Sponsum est, quod in suo fundo cuilibet licet fontem fodere ita profundum sicut placet, sicut et in altum aedificare nulli prohibetur. Et quamvis in suo fodiens, vicini avertat fontem vel exsiccet, tamen propter hoc cum ipso agi non potest, nec etiam actioni de dolo, si non animo nocendi, sed sui causa profectus id fecit. Item qui habet haustum fontis alicujus de jure, iter quoque habere videtur ad hauriendum. Sicut etiam tugurium in tuo mihi habere licet, si habeo pascuorum servitutem. Equitare vero vel cum curru fontem accedere illi non licet, qui tantum iter ad hauriendum habet. Item si fons, qui serviebat, exaruit et per longum tempus iterum fluere coepit, servitus recuperatur, quia non per negligentiam vel culpam talis servitus amissa fuit. M. Pr. Da fontibus. Qui haustum fontis habet, iter ad fontem habere videtur. Qui etiam iter tantum ad fontem habet, eum curru illi accedere non licet Fons, qui exaruerit et iterum fluere coeperit, servitus non amittitur, quia non per negligentiam vel culpam talis servitus est amissa. Capitulum VI De arbitris. 82. Br. De arbitris et onsiliariis in genere. Jurati de Pracg- de arbitris et consiliariis et conditionibus circa
70쪽
arbitrationes et amicabiles ordinationes servandis quaerentes taliter sunt instructi: Ρostquam arbitris causa est commissa, tunc quantum alipsam auctoritas judicis expiravit, quia de caetero non est per strepitum judicii, sed per arbitrium decidenda potest tamen judex arbitros, si negligentes fuerint, ad causae decisionem infra dies quatuordecim faciendam et arbitrium pronuntiandum, partesque arbitrium contradicentes ad poenam, qua vallatum fuit, solvendam compellere justitia mediante. Item arbitri concordare non volentes, de consilio arbitri, quem eligere possunt, Vel de consilio uratorum communiter quod rogati in maniloquio eis exhibebunt, causam ipsis commissam sine debito terminabunt. Item omne arbitrium vallandum est poena, cujus metu partes ad ejus ratitabitionem cogantur. Item si facta pronuntiatione arbitrii statim, vel una pars vel ambae partes ipsum reclamaverint, sine remissione poenam solvant et arbitrio cessato in causa procedant, sicut de justitia fuerit procedendum. Si autem partes audita pronuntiatione in arbitrium consenserint, tunc non obstantibus contradictionibus et reclamationibus quibuscunque, quas postea fecerint, Super- arbitrium, poena gratiose soluta, in suo robore permanebit. Unde cum ad breviandum lites, labores et expensas et fatigas partium sit ad arbitros recurrendum, debent discreti arbitri cum emenda ursali arbitrium in factis magnis et arduis etiam poena casus et privationis omnis uris, causaΘtotalis vallare. Timore namque talis poenae arbitrium finem debitum consequitur et omnis processus uris et judicii tollitur et simpliciter submovetur. 83. Bra Qualiter emenda et poena arbitrii ait moderanda. Sententiatum est Si partes per se vel cautione dejussoris
magna poena, puta centum marcarum, ad servandam pacem inter ipsas posita, vel per arbitrium ordinatum stringuntur: non oportet, quod aliqua earum leviter excedens totam poenam vel emendam solvat, imo juxta qualitatem excessus est emenda secundum juratorum conscientiam moderanda. rimi enim arbitratores pacem inter partes ponentes more sapientum ad majus