Ioannis Rho' Mediolanensis, e Societate Iesu Achates. Ad d. Constantinum Caietanum, monachum Casinatem ... aduersus ineptias, et malignitatem libelli pseudo-Constantiniani, de sancti Ignatij institutione, atque exercitijs

발행: 1644년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

XXXV.

y De Ineptiis. ω Malignitate

unquam Theologorum idem suit aliquid non lis cite fieri, & libere non fieri 3 At, inquit Ecclesiae administratio apra criptione Generalis pendet. Hoc vere falsum est, & hominis minus attente, atque ad vitium rem resecantis. Ab iudicio enim Praesulis ea tota sit spen- ista bistis, ditur. Non enim quia Generalis ea dat consilia, ct 6 sed quia ipse suis esse meliora iudicat, operatur. Itaque nulla iam Generalis ratio, sed iudicium Praesulis dominatur in actione, ideoque sui iuris, ac spontis est. Quis enim unquam contra iudi

cium , quod practicum vocant , quia liber est , possit operari e

Gemmas ad sacra vasa distinguenda , quas pulcherrimas iudicabit sic mercaturum aliquis vo- uit, multisque ex Bocinia per Mangones oblatis iam ibi est , ut eas numerato emat argento, cum

ecce tibi ab India , illa gemmarum diuite, gemmarius alias offert , quarum splendor is est, ut priores illae diuini fulgoris comparatione Obsolescant, has certe illis prioribus reiectis , emet, qui se pulchrioribus emendis voto addixit , nisi adeo animo coecutiat, ut quia fulgorem lapidum oculis vix ferre potest, viliores aestimet. Ut ut sit, quas praeire pulchritudine gemmas iudicabit, eas nisi datam Deo fidem, ac voti sponsione firmal tam fallere velit , sibi comparabit. Quis tamen unquam dicturus est, nisi insaniat, Mangoni ita addictum Episcopum esse, ut veluti mancipio obnoxiamXXXVI.

132쪽

Libelli Pseudo-Constantiniani. 'S

noxiam libertatem amittat Z Fac primas ab Episcopo gemmas repudiari, atque alias, aliasque ab eodem mercatore proferri, ut nulla iam priori

bus illis, quas Episcopus amabat, de pulchritudia

ne cum his certandi supersit audacia; ideone Gem marius , quod & eximias,& longe semper fulgentiores ex vidulo gemmas depromat, Episcopo libertatem abstulit, eumque in suam redegit teruitutem Z Non hoc dicet Pas qualigus: At eadem dicit, quum de consiliis ratiocinatur , ut nos de gemmis disputauimus. Et gemmas ego, quae rectis consiliis comparari possint , ab India mitti nullas puto, Quae de Regibus numero X. disputantur, ea XXXVIL

inuidiae potius consandae,quam caustae firmandae ιbissilia quι-

dicta synt. Quid enim incommodat amplitudini

ac libertati P sit tu, si iuramento non adacti Principum consilia Deo se audituros polliceantur 3 t Si meliora secuturos Θ Quam in sacrosancta capita sibi auctoritatem Princeps usurpet, si nullo iure

cogere potest Z- Nam si homini promissio fieret, aliquid esset ulterius inquirendum ; quod quum a re nostra longe diuersum sit, libenter praetereo. Rursum nisi de iis, quae libera sunt Ecclesiasticis nulla est disputatio ; quae cum libem sint electio

nis, aliena me consilia probare, quis veteti cur autem iuramento non in alicuius verba , sed in

ipsius virtutis excellentiam adigi si velim , non possim ξ. Tettio scire ab Auctore velim, an legi

133쪽

96 De Ineptiis , oe Malignitate

bus a Principe latis tanquam sapientum consiliis. dirigi possit sacer ordo ' nulla dubitatio , immo illis hac teneri ratione nihil eorum obest dignitati,& pene in consesso est. Cur non igitur se ad con silia , & monita audienda sponte , interposita etiam Sacramenti Religione possint obligare Z Illud tamen animaduertendum est, si ad Sacramentum huiusmodi Princeps cogat, iniuriam facere 3 nemo autem cogitur , si conuentio intercedat,

quod apud nos fit. Quae cum ita sint, quae ad re nunciationem priuilegi j sori numero XII. disputantur, ut ad rem minus pertinentia, diluere operae pretium non est. Ubi enim lateat, aut cuius .

modi priuilegium sit, quo a prudentiae legibus, quae consilia audiendi, & meliora amplectendi magistrae sunt, homines Deo sacri soluantur, me ignorare haud cunctanter fateor. Nisi vero huiusmodi priuilegium sit, qui se ad audienda consilia voto obligat, illi non renunciat. Caeterum quanta sit Auctoris subtilitas , ex epigraphe decisionis CCLXXX. intelligemus;

ea enim admirabilis est, & in haec verba concipi tur. An si huiusmodi votum habere uam validitatem, obligaret Episeopos ex ealm Socictate assumptos. Ita nos Deus amet, quid sic quaerere in mentem venit Z Rogo , validitatem habere , aliud ne cuiquam est, quam obligare ' mihi quidem de voto loquenti omnino idem videtur. Quid enim aliud valet validitatem habere, quam validum esse

validum

134쪽

validum csse, quam obligare Z Itaque disputare iam vis. An si votum hoc obligaret . quod ineptissimum est 3, saltem aliquam temporis notam addidisses ; leuior esset indiligentia ,

nec ideo tamen absoluerem. De quo enim tempore disputaturus es Θ De illo arbitror, in quod voti mater ia cadere potest, at in illud idem reijcienda obligatio est, quae si cum illo componi non potest, iam nunc nulla plane est, vis enim illius om-' his ab illa compositione dependet. Nec titulo felicior reliqua est disputatio ; quam XXXIX.

multa enim inuoluit, quae sola disputantis luben- Σtia socillantur Z Quid Z an votum hoc regulae esti ''

tur.

an , etiam si esset, Episcopum non obligat 3 Primum quidem omnino falsum , Ea enim regulae vota dicuntur , quibus illa veluti compagibus ad stringitur, quae si absint, esse desinat; quae ut verbo dicam, vota Religiosum faciunt, &certo vita addicunt instituto, quorum si nihil hoc nostrum habet, non est quod votum Regulae appellemus. Sed fac esse aio nihilominus illo Episcopum teneri , licet regula non amplius teneatur. Pa squa- . ligus non teneri docet, quo Auctore, non quaero, in hac enim tota disputatione ducem nullum sequitur,& diuersus ab illis abit, qui de hoc nostro voto doctissime disputarunt, Suario , SancheZ, Castro Palao vi vere dicere possit Avia Pieridum peragro loca, nullim ante Tritaselo, cui aliquis occi

nat, quid mirum si aberrat. N Mihi

135쪽

De Ineptiis, 2' a lignita E

a. AXERT Mihi Dux est Theologus 2.2. q. 18l. a. 8. In eo enim de Religioso, qui Episcopus factus est, so lidissime docet, non ideo quod Episcopus sit, re ligiosum esse desinere, sed votis, quibus substan tialiter Religio continetur, nisi cum ossicio Episcopi minus conueniant, adhuc teneri; ob eam

que caussam ordinis sui habitu incedere illum de bere , ut vel ex eo sui admoneatur ossicij. Quem in locum egregie disputat Caietanus. Habeo Ur ibanum VIII. cuius breui decreto definitum est, qui dignitates se ex alicuius ordinis regula, non petiturum vovit, licet ab illo ad alium ordinem transeat, ac proinde priori non amplius regula

teneatur, non tamen Voto non ambiendi solutum

csse. Ex quo liquido constat , tantam esse vot vina . ut quamuis concipiatur ex regula , non ab illa tamen, sed ab ipsa religiosa sponsione vitam et habeat, quae ad regulae obitum, ut ita loquar, nota expirat. Et plurima prosecto sunt in omni rerum genere, quae ab aliis enata,& condita,non ita cum illis copulantur, ut eosdem durationis terminos habeant, atque ut cum Philosoplatis paulo horri dioribus loquar, ab alijs in fieri, non in conser- .uari dependeant. Sed haec tanti non sunt Aucto XLI. ii, ut illis sua posthalianda censeat, quae ma-' gnam sane habent admirabilitatem.

ram a censu- Quid enim admirabilius audiri potest , quam A votum, quod validum esse dicitur, contra intentio

136쪽

lacc Oedipus explicet. Age conemur. u ro an valide voveat ξ omnino;id enim scriptum est. inero iterum, an ex animi sui sententia voveat 3nulla dubitatio ; nam nisi quis ligari voto velit, non validevovet,nexus cnim hi animi, &voluntatis, nisi ipsa ijs se induat, nulli sunt. Igitur ligari vult,qui liga tur, quod idem est ac dicere,qui valide vult. Quomodo ergo riualiter non vult, itai actu vultZIntentio igitur se ipsam destruit ZErgo viperino more ut vulgo sertur suo ipsa partu discerpitur Z Admirada

haec virtualis intctionis explicatio,& nisi fallor,hucusque sapientibus ignorata,vi gratias Auctori habere debeat tota illorum natio ; quod vim hac ex in iam virtualis in ictionis destruendi actualem primus docuit; sed vereor, ut hoc persuadeat. Certe hac voti sponsione nisi ad id temporis seratur voluntas, quo fiet Episcopus, teneri nullo modo potest , in illud enim se res vota extendit. Qui ergo homini erudito venire in mentem potest, ut duo bus plane contrarijs affectibus, in illud Episcopa tus tempus animus seratur voventis 3 Non hoc est eo dcm huncto temporis eadem velle, ac nolle, lux prosccto nulla ratione componi queunt 'lam vero quod ad rectam rationem veluti ad XLII. regulam voventis animum exigat, facit ille quidem sapienter, sed non inde conficit, voto, quo ratio vel ipso teste Decisionis titulo tenetur, non teneta s- ri. Quis autem consilia, aut illorum auditionem recta rationi dicat aduersari 3N , Fallitur

137쪽

X LIII.

XLIV.

Serve non dignitatem

De Ineptiij, ω Malignitate

Fallitur autem Auctor, si Episcopo onus a Societate imponi docet. Non enim Societas illum voto obligat , sed ipse ex illius directione uouet; Quis vero hominem, sui adhuc iuris, consilia se amicorum , si sat Episcopus, auditurum, vovere prohibeat ξ nemo sane. Cur ergo prohibet Auctor Religioni mancipatum Z An tibi liberum non est , proscctionem Lauretanam vovere, si fias Episcopus 3 At hoc non praescribitur a Regula. Scio. Verum, quamuis tu hoc tempore alienis obnoxius imperiis sis, votum aliquod pro illo tempore , quo tuae omnino spontis eris, uouere tamen, quamoptime potes ex animi tui sententia ; ita plane etiamsi alieno monitu, atque ex pacto, a tacita veluti conuentione.

Sed longe adhuc mirabilius est', quod num VII. comminiscitur Auctor. Episcopum nimirum, qui Versona publica est, non posse obligatio nem aliquam sibi, dum priuatus est, imponere, quae sit onerosa gradui Episcopali. Hic enimuero vi satis gradum inter , & personam distinguat, vereor : sibi enim , non dignitati onus imponit. Sed quaerendum illud est, quid grauius, ac dissicilius Episeopo otae credat, consiliumne audire, an aurum profundere ZRes ipsa loquitur, & experien ita magistra docet, hoc secundum dissicilius persuaderi. At quo iure vetor, dum adhuc priuatus sum vovere omnium omnino redituum Episcopalium

138쪽

piam largitionem, si mihi aliunde satis ad tenuem , licet victum, cultumque rei familiaris suppeditet' scxcenta sunt , quae de genere hoc dici possitiat.

. Caeterum cur ea, quasi onera cum dignitate Episcopi pugnantia, quar illam ornant maxime ac iuuant, appellare voluerit Auctor, non intelligo. -

Quid si vovisset quispiam musicos modos discere, quo diuina luculentius celebraret,nec lui

quam ex facio ordine sit, qui docere possit, ab exemplo iis, homine prophano, ne insulas ei submittat , non

discat 3 quam ridiculum hoc esset ξ At discit, ut persona publica , priuatus enim nihil illa arte indigebat, eam enim ad munia Episcopi splendide

peragenda discit. Quid autem vetat Magistra- tum alienis consiliis parere, praesertim si destina-tis, cogitatisque suis ad Reipublica administra- . tionem sint magis salutaria 3 Quid vetat dixi 3 imo, quae ratio non postulat Z Potest igitur in alie- , nam , cum salubrior est , sententiam Episcopus si re ξ potest , imo debet, nisi pervicax animi sit :. & nihil de suae dignitatis amplitudine deterit nihil: idque non in rebus modo priuatis, sed pu- blicis ξ manifesta res est. Idque rursum quamuis ab homine priuato ea dentur consilia e nemo dubitet. Cur igitur quod libere factum laudatur, nec dignitati, neque amplitudini aduersatur , si priuata accedat obligatio, ut indignum Episcopo repudiatur Z Privatam potio esse obligationem Silam nemo dubitabit', non enim ut Episcopua . . N 3 vcmet,.

139쪽

i toti De ineptiis, oe Malignitat

vovet, quamuis is voveat, qui Epis opus sum

X L vis. Sed de his hactenus, Constantine, Vereor enina ne hoc sermone tua morer tempora. Sed velitan-. ' dum fuit cum Decisionum Auctore , dumo alij iusta expediunt arma, & Respublica graui - bus decretis suam sartam tectam etiam auctoritarem , majestatemque tuetur , cuius prosccto vis lata: reus est : qui Ignatij leges a sanctissimis Pontificibus scitas conuellere, atque abrogare cons dentissime ausius est; ut propterea monendus siue rit, ne Pontificiorum diplomatum, quibus leges nati j muniuntur , ignoratione, se ab illis exi- mat poenis, quae similia ausis infliguntur. Sed iam . , ad Pseudo-Constantinum nostrum reuertamus. I

De Puerorum scholis, expeditionibui tae Euangelicis.

U I D N i enim iure nobis omnibus iratus sit, . qui quod apud vos Benedictinos solens fuit, ocmultis iam saeculis desitum,vobisne quidem ap- pellatis usurpare ausi sumus 3 Hoc enimvero ferendum non est. Vide, Constantine, vanissimi hominis ingenium, qui aliena eruditione diues, & veteris Benedictini moris ostentator magnificus , totam centu- .riauit antiquitatem, Ut rem ab eruditorum nemine, quod sciam, in dubium vocatam contentiosissime. comproba-

140쪽

ret ὶ An non hoc est ineptire, si quis solem splendere tibi 'probandum putet ' An non luculentissime id a nostris hominibus contra imperitorum accusatorum malitiam pa-

lim est i a lum 3 At nonnisi coacti, & defensionis caussa fecistis. Quid enim deseiadcremus, dum iacmo accusabat 3 Non hic ego quaeram, quae causae Benedictinis fuerint,' I Lea se adolescentiae institutione abdicandi , ncque cirim FP. E e- meum est sanctissimi, atque amplissimi ordinis decreta diali ροι- cxaminare. Venerari ego ex maiorum disciplina religio dρ ς esos Ordines, non accusare didici, illud satis ad Societatis laudem est, nullum tantum laborem , molestiamque nul- - am tantam fuisse, quae ab ea procuratione conditorum nostrorum animos absterruerint, quod in animorum, ac Reipublicae commoda intentis turpe videbatur.

Illud unum si mihi sumpsero, id iure, omnibusque anti- Ii I.

quitatis monumentis attestantibus faciam ue non eandem si docendi olim Benedictinis, ac nunc nostris hominibus fuit hii iis, esse rationem; nec ubique ab illis apta fuisse Gymnasia, ne- suctit iura. que gratis, nulloque emolumento; nec ad promiscuam omnium, sed Monachorum tantum aliquando institutionem. Rem ego certissimam narro, & quam ne Pseudo- Constantinus quidem ausit in dubium reuocare. Quidni enim ineptus sit, qui ad confirmandum docen- IV dae promiscuae iuuentutis morem per summam oscitatio- os talis P. nem Trithemium testem laudet , quum is disertissime id c. i Z sibi negat 3 Appello quae lib. I. cap. VIII. ex Trithemio reci- contra iumtat verba; nam hominis incogitantiam arguunt, ne dicam sine ravi . insaniam. Quid enim Trithemius i Audiatur. Erat Meconsuetudo Benedictinorum Monachorum celeberrima , ut

hoc. insingulis pine cauobiis haberentur quibus non far silenseu res homines, sed Monachi moribus, atque eruaeitione per- . sciebAntur. Potuitne aliquid ad conuellenda , quae illo capite VIII. nebulo iste docet, luculentius excogitarit Haec ut ego te credam scripsisse, Constantine 3 quamquam . . enim non desint, qui tibi omnem eruditionis laudem adimant, teque aliena opera scribere contendanti & in Urbe sint, qui suas a te plumas repetant; non ego tamen ita illis credam, ut saltem, quae tuo nomine in lucem protruduntur, a te nec oculis ipsis lustrari mihi persuadeam. Sed bene habet; quod quamuis id neget Trithemius, longe pl - ises auerunt, & expressis historiarum vestigiis res tenetur.

Quamquam P

SEARCH

MENU NAVIGATION