Ioannis Rho' Mediolanensis, e Societate Iesu Achates. Ad d. Constantinum Caietanum, monachum Casinatem ... aduersus ineptias, et malignitatem libelli pseudo-Constantiniani, de sancti Ignatij institutione, atque exercitijs

발행: 1644년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

6 De Ineptiis, S Malignitate

solemnitas illa non voventi stabilitatem affert, sed Reipubli. cae facultatem, potestatemque cxautorandi adimit, quod a votorum stabilitate quam diuersum est 3 Ia re pollent , quod Reipublicae longe saluberrimum est, Congregatio-i nes Hisipanicas Pontifici supplicasse , cuiquam persuadeat Pseudo Constantinus 3 Cur Pontificum responsa non attu-IV. lit, ex quibus res liquido posset explicari r Probatio a. At, inquis , priuilegio Eugeni, I V. Indulgentiis, caeteri ;r in Q immunitatibus sicut caeteri Monachi plenis, ime gaudent. I Hoccine est Religiosum esse , indulgentiis, atque immunitatibus gaudere 3 At gaudent plerisque tyrones quos nemo Religiosos dicet Z at, qui seculares Religiosis in donibbus domesticam operam addicunt, Pontificiae huius libe-

. ralitatis particula resperguntur , ut proinde vanissimam Picu -Constantini, nominis scilicet peracuti, argumentationem esse, nemo non intelligat. Verum ut locum hunc luculentius pertractemus, lubet ne, Constantine , aliqua ex

doctissimi viri Basili j Legionensis disputatione non quidciri

recitare , sed sumere quorum nonnulla, priusquam illum videremus, nobis erant Obseruata in ut ea more, modosiae nostro dicamus, ex quibus oscitationis non ferendae Plei V. do Constantinum possis accusare 3 ' .ndia sim lia Aut enim ea votorum simplicium, & tamen Religioso cia, O reli- rum , ratio tota Ignatij inuentum est , aut si ab aliis acce-giosa oblatu pit non ab oblatis, Donatisve nescio quibus, sed ab anti-μηii 'iρω quissimis, & ipso Benedicto vetustioribus , magistris didi-μος, εμι cit, quod praeciicendum fuit, ut orationi utramque in par-- ιη'ηρημα tem disputanti claritas maior accederet. Principio igitur aio , eam votorum simplicium, quibus p - Τηe dimori Religiosi vere constituantur, rationem omnem ita

ὸ vim nouam viris aliquibus , caetera doctissimis , visam suilla, ut ad eam conuellendam nullum non lapidem mouerint; ' ac pertinacitis etiam, quam debita Romanae Sedi reuerentia ferret, acriusque pertenderint; Ob eamque rem grauissimis, ac minacibus Gregorij XIII. litteris semel ita VII, rint, iterumque castigandi.

c im ς β- Quis autem credat, in tam acri concertatione virorumo ni ista long S doctissimorum , neminem unu m fuisse , qui Dona-rt' Mivii tos hosce Plaudo Constantinianos no siet, quorum exem-0- plo , n Ordinis auctoritate , q- Plurima sane

'' est, res illico componi potuit ὶ Quid enim in societate

102쪽

t1m acerbe carperent, ut nouum, quod canctissimus, atque idem antiquissimus ordo, tam palam usurparet 3 Qui 3 Pontifex in illis geminis bullatis diplomatibus, quibus rcs nouras mirifice stabiliuit, exemplum illustrissimi ordinis

omisisset 3 rem nouam rationibus, non exemplis comprobasset y Hoccine ignorassent Magni Aquinatis discipuli,

quibus ea nouitas ex Magistri doctrina de solemnitate vo torum Religiosorum , & secundum vcterem suae aetatis morem disputantis, misi me suspecta crati Ignorassent nostri homjnes, quorum res agebatur, ut cum undique suae causae firmamenta conquirerent; hoc tam nobile Benedictini nominis exemplum inepta vecordia dissimularent 3 Quis hoc credat, Constantine, nisi Pieudo Constantinus ille, qui ingrauissima caussa leuissime versatur 3 Si exemplis agendum fuisset, longe antiquioribus uti potuisse opinatur Legionensis , quorum cum nullum superesset in Republica vestigium, ideo ut obsoleti moris ab illis dissimulata crediderim ; nam cum viri essent longe doctissimi, atque in veterum Patrum monumentis diu , multumque V iii versati, ab illis non fuisse animaduersa, dicere non ausim. Quid enim 3 an non ut a Benedicto ipso et utque Monachis, non oblatis, ordiamur, nonne is Regulae cap. L VIII. .

exertissime iubet, vestes quas, cum Deo nomen. darciat iam imi, Monachi, secum attulerant , diligenter asseruari, ne, si Eeriis ..constantia illos desecerit, Religioso in habitu dimittantur3 Idne ignorat Pueudo-Constantinus, qui Monachum se, α vindicem Benedictini nominis haberi vult 3 Recitetur Benedicti l x ea Regulae cap. L V III. IEa autem vesimenta, quibus exutus est, reponantur in vesiario conseruanda, ut si

aliquando Dadente diabolo , consenserit ut eaerediatur de Monaserio quod absit in tuue exutus rebus Monaperi, pro-jeiatur. Hucusque icx , quam de tyronibus latam , nequis muginetur, ipsius prima non patitur pars, & promissio illa, quam ei reddi vetat Benedictus in haec verba. iam tamen petitioκem eius quam desuper Altare Auin i lit , non recipiat, sed in Mon erio reseruetur. Eam vero petitionem religiosi sacramenti chyrographum fuisse , si quis Benedicii locum legerit, non dubitabit. Probatum utem integro a petitione anno tyronem exui antiquis ve-

I stibus

103쪽

6 6 De Ineptiis, s Maliginitate

stibus lex mandat.Quamquam vero haec duo a uisamenta ut loquitur Ioannes a Thurecremata Cardinalis, in commentario, plana sint, ea nihilominus Smaragdus Abbas veterum Monachorum institutis, recitata Ioannis Cassi, ni cx lib. IV. cap. VI. de Institutis Renunciantium , MAnonymi Magistri spiritualis sententia, sibi putauit esse confirmanda. Quae cum ita sint dimitti aliquos post dictum Sacramentum Monasticae militiae, arque exautorarii exploratissimum est. Sed quid legibus agimus , cum factis nobilissimis possimus 3 Monachum fuisse, qui pertaesus disciplinae Benediocti missionem diu petierit , ac demum in petraucrit, scri bit magnus Gregorius Dialogorum libr0 IV. cap. XX V. Is , ciuia abiret obiecto irruertis in se Draconis spectro perterritus, Monachos non enim longe discesserat ) inclamans, rediit, neque amplius perseuerantiae eguit. Porro eum tyrocinium iam deposuisse , cum abeundi commeatum cxtorsit, ruriumque sacramento adactum in Benedi- cti leges Gregorij verba, si quis illorum vim expendat, manifeste deprehendit. Recitentur. uitam autem eius Monachus mobilitati mentis deditus erat, o permanere in Monasterio nolebat. Cumque eum Uir Dei assidue corriperet, ct frequenter admoneret , irae mero nullo modo consentiret in congregationeter lare , atque importunis preciιus , ut relaxaretur innueret, quadam die idem venerabilis Pater , nimietatis eius taedio assectus, ratus iussit, ut discederet. taui mox ut Monasterium exiit, contra se assistere aperto ore draconem in itinere inuenit. Cumque eum idem draco , qui paruerat , deuorare vestet, carpit ipse tremens se palpitans magnis vocibus clamare , ἀί-cens : Succurrite , succurrite : quia Laco iste me deuoraremuli. Currentes autem Fratres draconem minime viderunt, sed trementem atrue palpitantem Monachum ad UVonast

rium redu verunt. Evi satim promisit numquam se esse a Monasterio recessurum, atque ex horai eadem in sua promissime permansit. Iuippequi sancti viri crationibus Gntra se assere draconem viderat, quem prius non videndo δε-

Videsne

104쪽

Libelli Pseudo . Consantiniani. 6

Videsne , Constantine, relaxari illum fuisse necesse, quam vocem, ubi vincula nulla sint, quis unquam usurpa uit Videsne, illum statim promittere, nunquam se cile a Monasterio recessuruiu; Quid hoc aliud eae, quam nouum Sacramentum dicere t Nam primo relaxarus non ampi iis

tenebatur.

Benedicto adhuc longe antiquior est Augustinus, cuius in legibus Religiosis ferendis tanta olim iuit auctoritas, ut eas clarissimi ordinum conditores sequi non dubitauerint. Is igitur doctissimus Antistes, & totius Religiosse vitae, quam condiderat, intelligentissimus; quamquam aduersus eos, qui cum illo tolerare Φtram non poterant , atque extra Episcopatum manere, ac de proprio vivere volo, tant, quod sciret, quid mali sit profiteri san tam aliquid,

nec implere. Vovete inquit in se reddite Domino Deo vestro, Et melius es non vovere, quam vovere, se non reddere , quamuis, inquam, contra desertores in seueritatem pronior , nihilo tamen minus imbecillitati humanae aliquid concedendum ratus, & quod pleriquc ita sentirent, atque apud Episcopos desertorum causiam agerent, mitiora consilia sequutus , ita illis abire permisit, ut Clericatu non moueret, suasque res agere , liberum illis esse permitteret. Sic

de suis Clericis Regularibus, quos Religiosos fuisse comperta res est, secmone primo de communi Clericorum vita, loquitur Augustinus. ui volunt habere aliquid proprium , quibus non si licit Ecclesia Dei , maneant ubi πο-i Dis, o ubi possunt, non eis aufero clericatum et, qua tameni indulgentia , ne passim abuterentur homines, quibus iam vilior esset sanctitas disciplinae, diuinum interminatur iudicium ,&grauissimis quidem his verbis. diui societatem communis vita iam susceptam , quae laudatur in aectibus Apo- st lorum, deserit, o votosuo cadit, a professione sancta cadit, expectet Deum iudicem, non me. Videsne , Pseudo. Con-- stantine , illos qui votis Religiosis essent adstricti, exaui toratos res suas sibi habuisse 3 Uidesine, cum aliquo dam- nationis periculo, quod ab illa animi leuitate vix abcsse potest, egisse , non tamen pro damnatis, perditisque habeti Z Videstic nostrorum, qui liberi dimittuntur, eandem Ja omnino

105쪽

6s De Ineptiis, γ Malignitate

omnino causam esse.

XI. Sed lubet ab ipso usique Basilio Magno, cuius antiquissi-

ει uribbbui mae leges iun , morem illum arcessero Age P. eudo Con- aut, ulare stanti numego iubeo nam tibi haec non ignorari, homini ausitio. scilicet in Monachorum institutis L. amplius annos Vcr-Δto , vero simile admodum cst in Basili j Regulas fusius breuiusque dii putatas legere, in quibus diminionis, ac discessionis bona cum Praesulum venia , tam frequentem mentionem inueniet, ut loca ea omnia hic recitare pigeat, intento veluti digito indicasse mihi iat erit. Legat igitur Regularum fusius disputatarum interrogationem XXVIII. XXIX.&XLVII. ex breuioribus vero LUII. LXI. CII. &CLV. ex quibus C II. quoniam dilucide loquitur, recitanda omnino est. Interrogat igitur Basilius in haec verba. Numquid, qui e fratrum conuentu egreditur , quacumque de causa eui admonitione retinendus sitio si retinendus ,-- uersus quos haec seruari conueniat ' Respondet vero in haec. . Cum Dominus dixerit, eum qui venit ad me non elyciam fraτ:Itemque non es opus valentibus medico , sed male habenti-Lus , ct alio in loco uis ex vobis habens centum oues , si

errauerit una ex eis, nonne relinquit nonaginta nouem, drvadit, o quaerit eam quae errauit, donec inueniat ξ omni ratione curari debet, qui infirmuου es, dandaque studiose opera , ut deartuatum t ita dicam membrum in locum suum restituatum diuod si tu vitio cuiuscumque tandem generoi u i) perseueret, dimittendus es, tanquam alienus et scriptum es enim e omnis plantatio , quam non planiauit

Pater meus erassicabitur nite illas,carifunt. Hactenus Basilius. Et caecus vere sit Pseudo Constantinus, si in his Basilianis, moris nostri, ac Missionis originem non aduertat Quid enim aliud nos facimus, quam dimittere ut alienos, quos huic disciplinae minus aptos experimento comper mus 3 Qui autem dimittebant veteres illi, ut alienum, si non soluebant sacramento 3 Ex his igitur, non ex Oblatis nescio quibus, quos religiosos fuisse Kalendis scilicet Graecis prohaturus est Pseudo-Constantinus , votorum simplicium , & tamen Religiosorum, mos repetendus cst ,

nouitati antiquitatem circundare si cui studium est, & vOhuptas. Non

106쪽

Libelli Pseudo-Constantiniam. 69

Non mihi latet pleraque ex istis, quae a Legionensi acce- XII. pimus , non usque adeo valida esse , ut elidi non possint. nuamuis Scio Smaragdi Abbatis doctissimi legum Benedictinisum probationuinterpretis iententiam, Petitionem Aram, quam Abbas de metua es, aritulit, ideo abeundi non reddi , Ut reuocari , vel inuitus ad Monasterium possit, quamquam enim & alias eius retinendae Petitionis comminisci causas possimus; hanc tamen si admittimus, liberum illum dimitti, solutumque dicere, non possumus. Scio Augustini iudicio Dei a discessione absterrenti seue- x 111ritate ita illos qui abierant percelli, ut vix a cximine vindi- ό cari posse videantur. Quid enim si Omni culpa Vacabant au , IudicemDeum expectarent ' Video quae ex Basilio petuntur amis. in contumaces, quorum nulla sit spes emendationis detorqueri posse , quorum cum nostris, qui dimittuntur, communis prosecto caussa non est. Quamquam vero haec ipsa reselli adhuc possint, non est tamen animus diutius immorari, quum fatis superque de Pseudo Constantini vanitate dictum sit, oblatorumque inepta prorsus detecta,& profligata ostentatio.

107쪽

o De Ineptiis, θ' Malignitate

ZACHARIE PAS ALIGI

QVINTO SIMPLICI VOTO

Professorum Societatis I E s v , '

Decisionibus suis CCLXXIX, oec C L X X X disputantis sententia, ut

summorum Pontificum Decretis contra ria, S. Ignatio iniuria , o summis Jheologis aduersa, oe sella auctoritate etsi

lusique rationibus subnixa , eque propter

aberrans reiicitur. ERvM quando in hanc de votis Socie- tatis disputationem ingressi sumus , ve- niam a te, Constantine , posco , ut breui diuerticulo cum Zacharia Pasqualigo Clerico Regulari lenius congrediar, ab eoque petam, ne milu velit irasci, si contra ipsum hane suscipio disputationem ; meminerit modo se grande ali quid designasse , quum ex iis , quae in Societate sanctissimi Legislatoris Ignatij legibus sancita, magnorumque Theologorum consensione seculum iam integrum probata, atque usurpata,&, quod

108쪽

quod caput est, summorum Pontificum sanctis-lamis decretis munita sunt , conuellere aliquid conatus sit. Id ille ut faciat, totis connititur vi ribus, duasque reliquas inter , operi egregio destinat, Decisiones C C LX X I X. & CCLXXX. in quibus de voto simplici,cuius sponsione se Deo obligant Proselli nostri, si quando imperio Pontificis adacti Praesules fiant, audituros se , quae Praepositus Generalis Societatis vel per se, vel per alios dare voluerit consilia, & si meliora suis cogitatis visa fuerint, secuturos. Votum hoc Decisionum Auctor censoria auctoritate tribu mouat,

ac pro sua lubentia, ut illicitum, accusat. Cuius dicti consequens est, sacrilegum esse, eademque consequutionis lege quotquot illius Religione se obligant, nisi crassa admodum ignorantia excusentur, quam ipse praeclara sua decisione discussit sacra esse capita. Sic enim Decisione CC.LXXIX.

num. loquitur in Summario, Hoc Notum π. Societatis est de eo, quod non licet voventi. Rursum numero 8. sic definit. Hoc votum dat Generali Societatis

non sol-m supra Disiopum . sed etiam supra Eccle

siam auctoritatem, & numero ii. Votum audiendi cousilia Generalis est praeiudicialestatui Episiopali. Atrox haec censura, & plusquam Catonianum hoc supercilium est aduersus ea , quae vir sanctus excogitauit, magni Theologi probarunt , & ab Ecclesia honestissimis atque ampi illimis decreti, stabilita sunt. .

Potuit II.

censura in votum Societatis.

109쪽

i II.

aliaque dolendum magis non sine ordinis a proἰatio

L De Ineptiis, O ' Malignitate

Potuit Ignatij nomen inter Sanctos iam relati, quemlibet absterrere; ne illi tam luculenta stigmata impietatis inureret. Quid enim impium magis, quam suos omnes ad illud votum adigere, quod illicitum sit ' quam per Religionis i acerrimam latuam Episcopos sibi subiicere ' quam eorumdem dignitati, atque libertati ossicere e Atharc omnia, si Deo placet, Pas qualigo quidem iudice, quum id voti praescriberct, designauit Ignatius , quem si ut hominem litterarum rudem sed illum Paulus III. aliique Pontifices suis in diplo- matibus, & Magistrum in artibus, & in Theologicis diu, multumque versatum appellant) sibi

non tam excusandum, quam traducendum putet;

camdem impietatem illis omnibus impingit, qui Constitutiones in Congregationibus Generalibus , adprobarunt, quos inter Laynium , & Salmeronem probatissimos Tridentinis Patribus Pontificios 4 heologos su i se accepimus. Vt propterea satis dolere non possim, prudentissimi ordinis auctoritatem librum praeseserre; auum enim adeo illorum plerisque doluerit ab Iulio Nigrono paupertatis, quam profitetu; quod illam Francistanae ac mendicanti posthabuerit, dignitatem aliqua ex parte , ut ipsi quidem ambitrantur , fuisse imminutam; ut rem in certamianis aleam mittere Castaldo permiserint; quomodo. secum non reputauerint vix expedio longe ,

adhuc magis hoc, quod his Decisionibus tenta-

110쪽

tur nobis doliturum, sed malo eorum, qui librum censuerunt bonam sidem interpretari; nam mihi exploratissimu est, discordiarum noua semina ab his non iaci, qui antiqua velint clisa ; & qui pacem amant, iniurias non serere. Ipse vero Auctor, si leuibus illis, danda verirati venia est; quas attulit . rationibus ita commouebatta . ut ineluctabilibus viri magni solent, ad aliqueri usi ruR hominum, qui Romae vivunt quorum permulti celeberrima doctrinae fama sunt) cur non adiit ut ab illo,quae nobis voti illius ratio esset,non dicam disceret, sed intelligetat ; & satis quidem esse poterant homini sapienti, quae de illo magnus Suare Z,Sanchea, &Castro Palatas dissertissime docent; sed esse vitiae vocis nescio qua maiorem vim, satis scimus. Possem hic ego de iniuria & quidem grauillima quam Ignatio , totique ordini intulit. Sed ne iustus ipse dolor iniuriarum accusetur; nam

eo ventum est, ut ne libere quidem quorumdam iudicio dolere liceat, ea in quae Pas qualigus censuram exercuit asperrimam, & totis duabus Decisionibus arietavit, age , pressius examinemus. Votum igitur, cuius, Ut de re quae non licet mo- y

accusat Ignatium , ne quem lateat, illud est, de ἔμ' quo sanctus Legislator suarum Constitutionum

pari. X. f. c. sic praecipit : Promittat etiam Deo , quod i quando, di Zo mori, compulsus praelationeis alia quam extra Societatem admittet, audiet postea, quouis

SEARCH

MENU NAVIGATION