Ioannis Rho' Mediolanensis, e Societate Iesu Achates. Ad d. Constantinum Caietanum, monachum Casinatem ... aduersus ineptias, et malignitatem libelli pseudo-Constantiniani, de sancti Ignatij institutione, atque exercitijs

발행: 1644년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

De Ineptiis, oe Malignitate

tempore , Praepositi Generalis , qui pro tempore fueris, consilium, vel alterius, quem illi sibi ad hoc substitu rer ; quodque sisenserit 6 . melius, quod consulitur , tityud exequutums. NON QVOD HABEAT, AEVI PRAELATUS EST , ALIV V EM DES O CIETAT E SUPERIORIS LOCO; Sed quod spontei in Dei conspectu, vult ad id faciendum oblidari quod ad diuinum obsequium melius esse inteluxerit, quodque placeat esse aliquem , qui sibi cum charitate, ac libertate Chrisiana ad gloriam Dei, Domini nostri id proponat. Haec Ignatius, quae paul explica ius in formula votorum simplicium , quibus se obstringunt Professi nostri, relata sunt. Sed

hoc laudatissimum votum,quod Ignatius ex adytis Christianar,tum modestiae, tum prudentiς,atq;. adeo interioris sanctimoniae conceptum suis proposuit vovendum, AuctorDecisionum ut futile,ac nullarum virium accusare;vt de re illicita voventi, Ecclesiaeque totius majestati, Episcoporumque dignitati noxia,damnare non dubitauit. Et sane murari id ego satis non positim, hominem, Unum, quanatumuis doctiam& eruditum , sed unum tamen & primae famae rudimenta captantem, quod Legislator sanctissimus , tantisque diuinis illustra v I tionibus in conditione Constitutionum redii dans ορρα itur sanciuit , liberius reprehendere ausum suis e Sed sec Ignatium hominem literarum,acTheO-υmm coη- logiae totius rudem suille: fac nullo in his scribendi usum diuinitatis instinctu, nulloque cum Lay-

112쪽

nio, caeterisque viris magnis, quibus utebatur a sidue, contulisse, quis voti reprehensorem , qui Vt magnus sit, ne unus tamen est, & nouitiae adhuc famae, viris longe doctillimis, qui eius se voti . Religione in Societate obstrinxerunt, anteponat e Age , iudicium non Academiarum , aut doctiorum, sed eorum, qui Theologiam, vel a limine tantum salutarunt, si lubet experiamur.

Votum audiendi consilium , ac sequendi, si- ,

quidem melius propriis cogitatis videbitur Au- dii δε-

chori decisionum non placet Z At placuit Toledo, Bellarinino , Pasmanio Cardinalibus ab omni aeuo doctissimis, quorum duo postremi duarum nobilissimarum Ecclesiarum, Capuanae, ac Strigoniensis Archiepiscopi fuere, qui se illi obliga riuat. At placuit Alphonso Mendea ASthiopiae a

Patriarchae. c

Placuit Apollinari de Almeida,&Didaco Sicco .

Episcopis Nicenis, Ioanniq; de Roccia Hierapoli- ιλυφιαρο- tano Antistiti. Placuit Sebastiano Morales, Petro Martinio, Ludovico Cerqueirae, Didaco Ualenti, rum. ADida coLuysio EpiscopisIaponensibus: Placuit Fra cisco Roa,&FerdinandoMendoeta Archiepiscopis, primo Thomaeorum , secundo Cuschensium in America,quorum cum duo,tresue adhuc superent, reliqui vel fanguinem pro Christo dederunt, vel in exilium a barbaris pulsi, magnas inter aerumnas expirarunt, & sapientia & virtutibus clarissimi fuerunt. Hi omnes huius voti sponsione quod K i Auctori

113쪽

6 De Ineptiis, o lignitate

Auctori non placet , Deo se obligarunt ; Non placet Auctori Decisionum ρX. At placuit Suario, Valentiae, Molinae, VasDM dui Faselo , Albertino, Tannero, Merario,

ex omnibus 1 - . . . . . . - c

chii Latia Lestio , Sanctio, Gillio , Smigletio , Greuero, is Tibris Turriano , Cornelio a lapide, Maldonato , dc Lorino , Benedicto Iustiniano, alijsque sexcentis viris omni doctrinarum genere nobil issimis. Itaque mirum videri possit tot tantorumque viro - rum nomina, qui non in ultimis subsellijs sedeant inter doctos, huic voto aliquam non circumdare probabilitatem ; quae si adsit, nulla sane ratione ab Auctore Decisionum ut De re, quae non licet πνο- accusatur; Cum enim exploratissimum sit,

quod probabiliter licitum est, sanctitatem voti serre posse, cur hoc illam non capiat, quod non unius Noviiij Theologi, sed plurimorum, ac ma-X i. Σimorum consensione comprobatur Zono,itur Sed lentius agimus, quam censurae atrocitas

ira ferat. Quis vero audeat nigrum illis theta praefi-

ρ ρ ψηliam gere, quae summorum Pontificum non semel proo , ' ' bauit auctoritas 3 Quae confidentia hominis illa. damnantis, contra quae ne quidem licet disputare t Aut ego mentior , aut qui hoc fecit, Pontificum decreta violavit ; non cquidem dicam contempsit, nam de viro Religioso id sine scelere suspicari non possum, sed certe ignorauit. Votum igitur, quod Auctori non placet, placuit summis P ntificibus, qui Constitutiones vel examinatas,

114쪽

Lilesti Pseudo constantiniani. 77

ac ne verbo quidem imminutas nostris reddiderunt , quod a Paulo Quarto factum docet Sacchinus, vel diplomatibus amplissimis laudauerunt,

vel grata immarum poenarum minis audaciam quidquam ex illis nouare molientium absterruerunt. Audiat Auctor , quo fulmine insurgat Gre- XII gorius XIII. in ea Constitutione, quae incipit: f--i μ' s Ascendente Domino. cio. Praecipimus, inquit, in virtu e sanctae obedientiae, sub poenis excommunicationis latae sententiae, necnon inhabilitatis ad quaeus ossicia oe beneficia pecularia, quorumus ordinum regularia, eo iis, absque alia d clararione incurrendis squarum Eselutionem nobis, successoribuου nostris reseruamus in ne quis cui umque satus, gradus ac praeminentiae existat, dictae Societatis Insilutum , Constitutiones , vel etiam praesentes, aut quemvis earum, vel seupradictorum omnium articulum, mel aliud quid supradicta concernens, quouis dissurandi nulla igitur contra ex instituto disputanti superest excia satio j vel etiam veritatis indagandae quaesito colore, directe vel indirecte impugnare, vel esscontradicere audeat. Quid horum consequens sit, iam videt, opinor, Auctor Decisionum. Sed luculentius adhuc, explicatiusque Grego- X III. rius XIV. in Constitutione Ecclesiae Catholicae, sic vio si enim habet. Praecipimus in virtute sanctae obedibis in

iniuersii singulis perfnis, tam pecularibus , quam quorumvis ordinum regularibus ergo & Clericis Regularibus, ac proinde Auctori Decisionum)K 3 clusi

115쪽

XIV.

cuius decie ea violauit.

8 Se Ineptiis , es Malignitate

cuiuscumque satus , gradu , o praeminentiae existant etiam Episeopali, Archiepiscopali, Patriarchali, aut maiori Ecclesiastica dignitate seu Cardinatatus honore,

mundana quavis au ctoritate seu excelDntia praesu Vot. Ipsis vero Regularibus, etiam ab Iae Societatis

Religiosis , sub excommunicationis latae sententiae parnis , necnon inhabilitatis ad quaevis officia , o dignita tes , vocisique tam activae, quam passiuae priuationis , eois se , ab que alia declaratione incurrendis quarum absolutionem nobis, m successoribus nostris dumtaxat r seruamus 9 ne dictae Societatis Institurum , Consitutioues, aut Decreta, aut ex eis quidpiam audire haec diligender Auctorem Velim aut expraemissis omnibus artiaculum quemlibet, vel aliud quid seupradicta concernens, maioris boni , aut et i, aut quouis alio quaesito praetextu durecte vel indirecte impugnare, inc.

Qui umquam hinc euadat Auctor PNon Con stitutionum quidpiam oppugnat , cum votum quod illarum parte X. g. 6. praecipitur , nullius csse roboris, ac de re, & illicita voventi, & Ecclesie noxi a sac proinde , quod consequens est, suapte natura sacrilegij plenum in esse contendit 'Non id directe agit, qui de illius vi ex instituto, decisione CCL. XXIX. disputat Z Possem ex Pauli Quinti, aliorumque Pontificum amplissimis Constitutionibus plura in medium asserre.

Verum quamquam tam illustrium virorum auctoritas, & Pontificum maximorum decreta amplissima ad voti certa tecta tuenda satis superque

116쪽

esse, nec ipse inficias ire possit Pas qualigus, ope rae tamen pretium facturum me puto, . si quibu potissimum rationibus huius voti sanctitas conti neatur , breuiter exposuero. Et poteram quidem his, quae de hoc loco a Suario luculentissime dis putantur, rem totam conficere ; Verum ne quid a nobis hic desiderari possit, paucis exequar. Principio igitur diligenter videndum est, ut quae voto subijcitur materia, tantae dignitatis sa - molitis sit capax ; pleraque enim sunt , quorum indi- Σαά gnitas, &angustiae voti Religionem quae profecto eximia est, atque amplissima , non capiunt. Cuius enim vanitatis, ac proinde impietatis esset, ambulationem aliquam animi tantum caussa, aut confabulationcm cum amicis vovere 3 Mitto Iac-minem ita insanire, ut stuprum, aut homicidium, . sine Diuinitatis iniuria , vovere se posse credar. Quum igitur, quae suscipiuntur consilia, & quae designantur facinora, pulcherrimc cum ossicio, ac Virtute conueniunt, quin voti sponsione , ad ea

peragenda Deo se quis obligare possit, nulla est

dubitatio. Vt enim optima, & pulcherrima pe- cudum corpora Deo olim rite immolabantur ;manca Vero , & scida macie, aliaue labe consecta procul ab aris arcebantur ; ita nunc in animi conflijs, destinatisque victimis, nimirum longe grartioribus, diligenter cauendum est, ne quid turpe aut vitio assine voveamus. Quae quum exploratis

sima sint, virtutum ossicium erit huiusmodi victi

mas,

117쪽

So De Ineptiis, ta n ligni at

mas inspicere, atque e plorare, quibus si probatae fuerit, aris admoueri , ius fasque erit. lix v i Igitur auditionem consilij nam ea prima voti

coissilium au. pars est in cuinam vis tuti maxime probetur, inspi-Ea , opinor , cst reliquarum omnium mo-ρ ο ia deratrix Prudentia , cui succenturiatur animi illa. 'Γ - numquam satis laudata , demissio. Quis enim unquam inprudentum numerum retulerit, qui amicorum, atque sapientum consilia, ne ad aures quidem velit admittere, quum non modo iapientes recta suggerant, sed ut ille ait etiam olitor sepe opportuno loquatur ZQuis non , ut superbum illum damnet , qui consilij quamuis egregij, quod ipse non attulerit, contemptor sit 8 Infinita eis et oratio , si quae de audiendis consiliis a sapientibus tradita sunt, in medium vellem afferre. An non disertissime monet Sapiens , nihil sine consilio faciendum , ne sera, & inutilis subeat poenitentia Z Nihil, inquit, sine consilio facias, m non paenitebis. Et salutem ibi esse ubi sunt multa nsilia ZEt sapientiam habi- tare in consilio , & plurima in hunc modum. Quotus quisque est, qui nesciat , Eubuliam, . quam Latini Bonam dicimus consultationem, ad . prudentiam pertinere; siue illam cum Aristotele eius inter ossicia, siue cum Aquinate partes inter potentiales accenseas Z Quam pauci vero sunt homines , quibus ea, quae prima est-apud Hesio dum, & qui ab illo accepit, Nagian Zenum Gre

gorium,

118쪽

Libelli Pseudo-Constantimam. 81

gorium, prudentis laus obtigerit; ut consilia per se possint explicare ; quum plerisque omnibus mortalibus, quod olim cecinit Orpheus , paruae ac mortales in oculis pupillae sint 3 Quam timidae

quod monuit Sapiens, atque incertar cogitati nes nostrae sunt Plerisque igitur mortalium in secundis consistere, hoc est recte monentes sequi, est necesse; ne in tertium pessimorum ordinem, qui nec monentes quidem audiunt, ab Hesiodo,& Gregorio Nazianaeno rehciantur. Quae si omnibus omnino, qui virtutem se- XVII.

quuntur, sunt admodum necessaria; cum vix unus

aliquis reperiri possit, qui alijs consultis opus non maxim .habeat, quanta illos consilij petendi putandum est necessitate constringi, quibus Christianae Reipublicae vigilia credita est,&animorum salus con mendata Z si ars artium est regere imperio populos; si Episcopi munus onus est Angelicis humeris

formidandum, ut a Patribus accepimus, uis non

optet ea sibi suggeri, ut quam commodissimc sorat λ Insanientis hominis esset ab Episcopis ablegare consiliarios, sine quibus nulla satis constat Respublica, nec priuatae, aut publicae rei quidquam tuto absque poenitudinis, atque reprenensionis periculo agitur. Res igitur prudentiae plena est quum agenda res est, alios consulere, in quorum prudentia possis acquiescere , monentesque amicos audire, ut sententiis in Curia pectoris exinde discussis, optima fiant consulta prudentiae.

119쪽

81. De Ineptiis , ω Malignitate

Iino in rebus dubiis, atque ad nudum formidblo- si nullum aspernari, qui consulendo opem ferat,

laudcs inter prudentiae recensetur. Plenae sunt e ternorum historiis, plena monumenta sanctorum exemplis. XVIII, At ne antiquitatem hic centuriemus, Carolum Borromaeum, quamuis tantus ipse esset, tam- ,-- que multis luminibus redundaret, viros apud se habuisse sacrorum , humanorumque i rium peritissimos,quorum sentetias rogaret, ac reliquos inter Franciscum Adurnium e Societatenostra , cuius sententia interiora disponeret, animumque regeret, quis ignorat ρ Exploratissimum igitur est , aliorum sententias ac monita audire, partem non vltimam esse prudentiae.

xi X. Accedit Christiana demissio, quae plurima ex

Peraisci hac emicat consultatione, ut coecum illum csse

etiam ad christianam animi demissio em

pervicaciam , doceatque alios meliora sentire, connitendum profecto est quod si dignitate , s pientia , vel aetate praeimus, longe dissicilius, quae ab inserioribus in medium asseruntur , consilia, vel audire, vel probare nos experimur. Duas igitur prima ista voti pars, maximasque virtutes complectitur, Prudentiam , atque Humilitatem.

Altet

oporteat, in cuius oculos sulgor iste non incurrat. Quantum hominum insitum generi est, propriam amare, atque in alienam aegre ire sententiam , tantum demissioni, ut innatam expugnet

120쪽

Altera vero casequendi consilia, quae propriis cogitatis meliora, atque diuinae gloriae viciniora videbuntur, ad eum enititur Christianae sincti moniae gradum, quo sublimiorem in hac tota re vix cogitando assequi possis. Quo enim ille in Deum amore dicendus est , cui, quae illi gratissima, de acceptissima sunt, minoribus contemptis, amplecti deliberatum est Z cui nihil nisi summum placeat i qui nunquam in tertiis , aut secundis consistat, sed primas semper petati Res quidem in hac tanta imbecillitate naturae ardua, & paucis tentata, sed ad quam eniti longe gloriosissi naum sit, meliora sequi, bonis etiam neglectis, validissimae charitatis ingenium est. Teresiam magnam illam Virginem, quae Carmelo antiquum reddidit decorem, grandi se voti sponsione Deo legimus obligasse, ut quaecumque optima cogitanti obhcerentur,ea sibi duceret peragenda , quamuis alia, & quidem laudata, non

deessent consilia, tanta vis amoris animo inciderat. Quid 3 si aliorum monitu ea illi obijcerentur, facturam fuisse dubitamus 3 hoc enimuero est virgini sanctissimae iniuriam facere, illamque ab incitatissimo cursu , quo ad summa quaeque serebatur , ita reprehendere, quasi vero ad metas proprij affectus, quo nihil in toto sanctimoniae negocio est periculosum magis , formidatumque viris

sanctis, adhaereret.

Cur igitur Episcopo, ad ea quae optima Vide-

L 1 buntur,

Et in magηε Teresia lauis datissima.

SEARCH

MENU NAVIGATION