고전 발음: []교회 발음: []
기본형: admonitum, admonitī
Sed ut superioris temporis contentionem nostri omnem remiserant, ita proximi diei casu admoniti omnia ad defensionem paraverant. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI, SECVNDVS 14:11)
(카이사르, 내란기, 2권 14:11)
Alexandrini cum Romanos et secundis rebus confirmari et adversis incitari viderent neque ullum belli tertium casum nossent quo possent esse firmiores, ut coniectura consequi possumus, aut admoniti a regis amicis qui in Caesaris erant praesidiis, aut suo priore consilio per occultos nuntios regi probato legatos ad Caesarem miserunt, ut dimitteret regem transireque ad suos pateretur: (CAESAR, INCERTI AVCTORIS DE BELLO ALEXANDRINO 23:1)
(카이사르, 알렉산드리아 전기 23:1)
Sed antequam aliis demonstretur per quas convincenda est, si negaverit, prius praepositae debet ostendi, si admonita neglexerit corrigi, ne forte possit secretius correpta non innotescere ceteris. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:8)
(아우구스티누스, 편지들, 11:8)
Qui incidentia parvi ducens cum venisset in Gallias, dissidens a mandatis, quae proficiscenti sunt data, nec viso Silvano nec oblatis scriptis ut veniret admonito, remansit adscitoque rationali, quasi proscripti iamque necandi magistri peditum clientes et servos hostili tumore vexabat. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XV, chapter 5 8:3)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 5장 8:3)
Sed enim, cum eadem ipsa verba saepius petentibus nobis lectitarentur, admoniti a Castricio sumus ut consideraremus quae vis quodve emolumentum eius sententiae foret, neque pateremur ut aures nostrae cadentis apte orationis modis eblanditae animum quoque nobis voluptate inani perfunderent. (Aulus Gellius, Attic Nights, Liber Undecimus, XIII 6:1)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 6:1)
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용