고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: obsidium, obsidiī
Inter quae ita ambigua, Iuthungi Alamannorum pars Italicis conterminans tractibus, obliti pacis et foederum, quae adepti sunt obsecrando, Raetias turbulente vastabant, adeo ut etiam oppidorum temptarent obsidia praeter solitum. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVII, chapter 6 1:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 6장 1:1)
et multis ultro citroque deliberatis, placuit Antonino suadente, ut Ursicino procul amoto, despectoque duce novello, posthabitis civitatum perniciosis obsidiis, perrumperetur Euphrates, ireturque prorsus, ut occupari possint provinciae, fama celeritate praeventa, omnibus ante bellis (nisi temporibus Gallieni,) intactae, paceque longissima locupletes, cuius rei prosperante deo ductorem commodissimum fore spondebat. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVIII, chapter 6 3:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 6장 3:2)
Tamen quoniam speculatores apparatus omnes apud hostes fervere, constanti asseveratione perfugis concinentibus, affirmabant, oscitante homunculo, Nisibin propere venimus, utilia paraturi, ne dissimulantes obsidium, Persae civitati supervenirent incautae. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVIII, chapter 6 8:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 6장 8:1)
postremo fervente certaminum mole, et propinquante iam vespera, inter machinas plures admotus aries robustissimus, orbiculatam turrim feriebat ictibus densis, unde reseratam urbem obsidio superiore docuimus. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XX , chapter 6 5:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 6장 5:2)
Ira tamen tum sequestrata, caduceatoribus missis ex more, clausos blandius hortabatur, ut vitae speique consulturi, obsidium deditione solverent opportuna, reseratisque portis egressi, supplices victori gentium semet offerrent. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XX , chapter 7 3:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 7장 3:1)
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용