고전 발음: []교회 발음: []
기본형: quāliscumque, qualecumque
Quod dum officio, commoneo te interim, qualiscumque sis, inchoatam tecum disputationem perficiendam, si curae nobismet ipsis sumus. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus 1:8)
(아우구스티누스, 편지들, 1:8)
Tolerabis enim qualemcumque scripturam ex officina Maiorini. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 4. (A. D. 386 Epist. XV) 1:5)
(아우구스티누스, 편지들, 1:5)
Plurimum autem labores et pericula nostra, quo fructuosa sint, adiuvabis, si eorum vanissimam et impiae superbiae plenissimam sectam non ita cures imperialibus legibus comprimi, ut sibi vel suis videantur qualescumque molestias pro veritate atque iustitia sustinere, sed eos, cum hoc abs te petitur, rerum certarum manifestissimis documentis apud acta vel praestantiae tuae vel minorum iudicum convinci atque instrui patiaris, ut et ipsi qui te iubente adtinentur, duram, si fieri potest, flectant in melius voluntatem et ea ceteris salubriter legant. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 2:8)
(아우구스티누스, 편지들, 2:8)
Cum ergo de nobis ista sentitis, non praecipitis quod multo melius est et quod mihi in epistula tua tamquam culpabile obiciendum putasti, sed omnino cogitis ut iuremus, non intentato metu mortis carnis nostrae, quod populus Hipponiensis fecisse putatus est, sed intentato metu mortis existimationis nostrae, quae propter infirmos quibus nos praebere ad exemplum bonorum operum qualicumque conversatione conamur, etiam vitae carnis huius utique praeponenda est. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 8:10)
(아우구스티누스, 편지들, 8:10)
Sed deo gratias ago, quoniam bono desiderio tuo qualitercumque non defui. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 8:10)
(아우구스티누스, 편지들, 8:10)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0002%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용