고전 발음: []교회 발음: []
기본형: cōgitātum, cōgitātī
Cogitatum tuum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime assiduus esto; et ipse firmabit tibi cor, et concupiscentia sapientiae dabitur tibi. (Biblia Sacra Vulgata, Liber Ecclesiasticus, 6 6:37)
주님의 법령을 되새기고 언제나 그분의 계명을 묵상하여라. 그분께서 네 마음을 든든히 잡아 주시고 갈망하는 지혜를 너에게 주시리라. (불가타 성경, 집회서, 6장 6:37)
quarum rerum illo tempore nihil factum, ne cogitatum quidem. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI, PRIMVS 7:9)
(카이사르, 내란기, 1권 7:9)
Bene cogitata si excidunt, non occidunt. (Publilius Syrus, Sententiae, 070)
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 70)
Maiores cum sapienter tum etiam utiliter instituerunt, per commentariorum relationes cogitata tradere posteris, ut ea non interirent, sed singulis aetatibus crescentia voluminibus edita gradatim pervenirent vetustatibus ad summam doctrinarum subtilitatem. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER SEPTIMUS, chapter preface 1:1)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 머리말 1:1)
Ego vero, Caesar, neque alienis indicibus mutatis interposito nomine meo id profero corpus neque ullius cogitata vituperans institui ex eo me adprobare, sed omnibus scriptoribus infinitas ago gratias, quod egregiis ingeniorum sollertiis ex aevo conlatis abundantes alius alio genere copias praeparaverunt, unde nos uti fontibus haurientes aquam et ad propria proposita traducentes facundiores et expeditiores habemus ad scribendum facultates talibusque confidentes auctoribus audemus institutiones novas comparare. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER SEPTIMUS, chapter preface 1:30)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 머리말 1:30)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0000%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용